There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

IADERA, urbs Illyrici, Zara Italis, Zadar Slavis, Liburniae caput, permunita, undique mari cincta. 100. mill. circiter à Pola, 40. à Sibenico in Occ. Archiepiscopal. cui subsunt Senia, quae Austriacis paret, Enona, Absorus, Arba, Vegia & Scardona: Antea sub Hung. Rege nunc sub Venetis. Pop. Iadertini Plin. l. 3. c. 21. & Hiadertini Hirtio. Hinc regiunc. adiacens Comit. Iaderae, vulgò Contado di Zara. Addo, quod urbs Colonia fuit Romana, ut ex Inscr. hac patet:

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iaddus

Posterius
Iades

In Vicipaedia:

In Victionario:

IMP. CAESAR. DIVI. F. AUG.
PARENS COLONIAE MURUM
ET TURRIS DEDIT
TI. IULIUS OPTATUS TURRES
VETUSTATE CONSUMPTAS
IMPENSA SUA RETITUIT.

Longè amplior olim, ut reliquiis Arcus antiqui, quibus porta S. Chrysogoni hodie ornata est, illuc è loco quadrantis horae spatio distante delatis, patet, quibus haec inscripta:

MELIA ANNIANA IN MEMORIAM Q. LAEPICI Q.F.
SERG. BASSI MARITI SUI
EMPORIUM STERNI ET ARCUM FIERI ET STATUAS
SUPERPONI TEST. IUSSIT EX HS. DC DXX. P. R.

cùm hodie murorum ambitus duo milliaria Italica aegrè impleat, nec incolarum numerus ultra 5. aut sex hominum millia assurgat. Prope Templum Graecorum, quod S. Eliae vocant, rudera visuntur Templi Iunonis cogn. Augustae, uti Inscr. in vicinia docet. Ibidem Ampitheatrum fuerat, cuius hodie nihil superest: Aquae ductus verò à Traiano Imp. constructi, cuius ope aqua à decem milliaribus urbi illata, vestigia nonnulla conspiciuntur etiamnum. Caeterum urbem, qualis hodie est, Marinus Sanutus Venetus, refecisse legitur, ante aliquot secula, in seq. disticho, quod Inscriptioni suprà dictae subiectum ita sonat,

Urbe hac praefectus Sanuta ex prole Marinus,
Me struxit tandem Veneto dominante Senatu.

Vide Iac. Spon. Itin. Part. I. p. 86. & seqq. ubi inter alia, iconismum reliquiarum Arcus praefati, & indiculum operum excellentissimorum Pictorum, qui in Aedibus sacris ibi visuntur; & Part. 3. p. 73. & seqq. ubi praeter Inscriptiones iam indignitatas, reliquas quoque, quae Iaderae supersunt, inter quas una Isidi Serapidi Libero Liberae sacra, exhibet. Idem cives Iadestinos, non Iadertinos, in antiquis monumentis frequenter appellari observat ibid.