Colloquium Tertium
Personae:
Iulianus, Marcellus, Baccalarius.
Iulianus
Quis me scolaris est hodie infelix magis? Quidquid globulorum pridie lucratus sum, id totum vna ferme hora amisi, proch pudor est! Sed tu, perchare, frater fer mihi opem.
Marcellus
Quid optas ex me?
Iulianus
Sex mihi dumtaxat da globulos. Nam illis confido me quos perdidi omnes denuo esse lucraturum.
Marcellus
Et me globuli eque ac te nunc deficiunt.
Iulianus
Sis mihi auxilio, si potes, te iterum rogo.
Marcellus
Nihil presidij abs me habere potes, frater.
Iulianus
Me miserum et infortunatum hodie hominem! Concedam ergo domum. Sitio enim nimium.
Marcellus
Et mihi fauces arent pre siti. Edere tamen mauelim quam bibere.
Iulianus
Sequere igitur me, germane, et quod edamus et bibamus offendemus proculdubio.
Marcellus
Ipse sequar, sed mihi in mentem venit quod baccalarius sero vetuit ne quis de cimeterio abscederit. Mos sibi geratur oportet. Ipse nosti quod nemini parcit. Incomodi si quid tibi inde euenerit, id non erit culpa mea.
Iulianus
Probe quidem id narras. Adibo eum. Sed vbi eum conueniam nescius sum.
Marcellus
In scolis ipsum reperies. En foris crepuit. Nil ambigo quin exit foras.
Iulianus
Ibo et visam sed certe ipsus est. Tu hic prestolare.
Marcellus
Prestolabor, sed mei etiam vt memineris te rogo.
Iulianus
Consensu vestro domum cum fratre vt ambulem vos magnopere queso.
Baccalarius
Mane, fugitiue, mane! Non sinam vos abire, data est vobis libertas ludendi non vt ad patrium vos larem conferatis, verum hic inter ludendum latina verba loqueremini.
Iulianus
Latina semper famur.
Baccalarius
Quid rei est quod domum ire properatis?
Iulianus
Sitimus admodum.
Baccalarius
Non credo in vobis tam magnam esse sitim quin ad pulsum vsque vesperarum abstineatis.
Iulianus
Non queo certe me temperare.
Baccalarius
Quid tibi dixerim audistin’? Mane!
Iulianus
Ehei! Fauete nobis, charissime baccalarie, fauete, vos etiam atque etiam rogo.
Baccalarius
Ite, sed hijs legibus vt dum sitim deposueritis continuo reuertamini.
Iulianus
Reuertemur ocius.
Marcellus
Obtinuisti veniam abeundi?
Iulianus
Difficulter licet, obtinui tamen hoc pacto vt repetamus scolas quam primum.
Marcellus
Curramus hinc propere vt domi aliquantisper remoremur.
Iulianus
Fiat! Verum ipse esurio auide!
Marcellus
Tanta in me fames est vt intestina mihi dudum immurmurent. Metuo nos nihil cibi esse inuenturos.
Iulianus
Spero nec cibum neque potum nobis defuturum. Mater saltem domi sit!
Marcellus
Quid si abijsset aliorsum?
Iulianus
Soror Anna clauem habet ad penum et cellam vinariam.
Marcellus
Nec germanam domi esse censeo, nam bubulam carnem emptura vt ad cenam torreatur, ad macellum forsitan iuit.
Iulianus
Male me solaris, frater. Esto omnes abierunt. Pane et caseo contentus ero. Armarium cultello aperiam: tenuis item potus non deerit. Sed apertas nostras edes conspicor. Domi certe sunt. Quid cessamus currere? Eccam sororem in limine paruulam. Propera modo!
Marcellus
Videor mihi videre genetricem nostram.
Iulianus
Optime est. Arbitror pro voto nostro responsura esse omnia.
Marcellus
Faxit Deus.