There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Colloquium Sextum Colloquium Octavum 

Colloquium Septimum

Personae:
Cantor, Custos, Magister, Mopsus, Eurialus, Amintas, Coridon, Dametas, Melibeus, Dauus.

Cantor
Non possum non vehementer admirari quod tam duro estis ingenio super addiscendis carminibus, sed inaduertentiam potius incusem oportet quam ruditatem, cum presertim his multo difficiliora sepenumero quam studiosissime didiceritis. Et hoc, quod modo fere sexagesies vobiscum cecini, carmen de simplici est contextu, nec quidpiam habet amfractim; ex puris enim constat concordancijs. Plerique vestrum sunt capaces et, si qui obtusiori sunt intelligentia, grossitiem tamen multa opera mollescit, vt ferri obtusitas saxo acuitur. Sed ne labor meus sit inanis, neue, quod imprimis pertimescendum est, in templo cantaturi scandalo et dedecori mihi sitis, veluti creberrime consuestis facere, constitui examinando vestram probare diligentiam. Sed vt iussis magistri obtemperem, abi cito, custos, magistrum huic examini vt intersit meo nomine rogita.

Custos
Eu fores iam aperit, ingreditur!

Cantor
Abunde est.

Magister
Spospondi me pridie auditurum quantum opere detis carminibus, antiphonis, responsorijs in templo nostro pro dei culto decantandis. Cum presertim iam tocies hoc vnum cecinistis carmen vt mihi repeticione sua molestius sit nihil. Quare, agite, cantor, quantum quisque sapiat experiamur! Cantet Mopsus tenorem, Eurialus discantum moduletur. Amintas bassum tonet. Vos alij tacete, sed arrectis auribus animaduertite.

Cantor
Incipe, Mopse: Euriale, vnum seruato suspirium. Tu vero, Aminta, longam teneto pausam. Audistis quam canoram habet vocem Mopsus. In pastorum fuit fortasse scolis. A bobus, Hercle, dum inter alia boant armenta, hunc didicit cantum! Nam per immortalem deum, mugitum potius quam humani gutturis sonum audire mihi videor. Nescio quid Amintas intra faucem immurmuret. Ego te penitus nihil percipio. Succinis? Nimium alciore voce cantes oportet. Incipe rursus, et pause non obliuiscere, Aminta. Quid? Adeo raucis, crudum, rear, comedisti allec et salsum nimis.

Amintas
Non, sed ea vox mihi semper est fuitque multos annos nec spero me vnquam sereniore voce esse cantaturum.

Cantor
Mutastin?

Amintas
Iampridem.

Cantor
Quot annos natus es?

Amintas
Viginti.

Cantor
Eho! Multum habes etatis. Existimabam te vix tredecimum agere annum! Irritus iam est omnis conatus serenande vocis, posteaquam raucedo intra fauces tenaciter adherens obduruit. Sero nimis expectasti. Ingens enim clamor mutationis tempore vocem serenat.

Amintas
Nil prorsus clamor ille iuuit me.

Cantor
Cum itaque rauca tibi sit vox, sacius tibi erit posthac os cohibere quam aliquid inconcinne depromere. Canta tu bassum, Daue, et memineris pause, te hortor.

Dauus
Meminero.

Cantor
Abscede, Mopse, cum tuo boatu. Accede tu, Coridon. Videris enim mihi canoram habere vocem, et cum Eurialo incipe.

Cantor
Ho! Ha! He! Caprigena certe Coridon est aut cum capris alitus, hunc ab eis didicit sonum. Tace! Tace! Obsecro te. Quod si in caprorum grege te cantantem offenderem, nescio quo pacto ab eis discernerem. Ades huc Dameta et tenorem cantato.

Dametas
Nondum plene scio.

Cantor
Ohe! Nescis, omnium durissime, cum tamen per hosce dies semper modulatus sim? Tres tecum vna afferto virgas, custos.

Custos
Adsunt.

Cantor
Aride nimis sunt, vno franguntur ictu. Cape tibi obolum et emito mihi succi plenas, que tenaces sunt. Efficiam vt posthac plus opere faciant.

Dametas
Nunc primum hoc audio carmen.

Cantor
Quid loqueris, mendax? Num a die lune in hunc veneris vsque diem quottidie cecini?

Dametas
Non inficior sed ipse non intereram.

Cantor
Eo peius est.

Dametas
Scitu et fauore magistri in patria fui tellure.

Cantor
Que res tam ardua natale solum vt viseres impulit te.

Dametas
Socer meus binas ad me dedit literas cum quibus mihi perscripsit matrem febre quartana implicitam et supremam** confectam macie ex hac vita esse migraturam. Et si quid suarum rerum integrum mihi seruari velim quamprimum vt venirem monuit.

Cantor
Nuge sunt.

Dametas
Non, Hercle!

Cantor
Fallis fortasse me. Plenus nequiciarum es. Ascende, Petroni, ad magistri habitaculum meque certiorem vt faciat roga. An Damete ad patrium larem abicio, cum suo consensu facta sit? Fac, age, Melibee, interea loci quid ipse sapis intelligam.

Melibeus
Ignarus sum carminis huius.

Cantor
Male satis. Canta paululum.

Melibeus
Non scio, Hercle!

Cantor
Quam ob rem nihil prorsus opere das concentibus? Custodes adsitis! Arripite hunc et tantisper eum pedibus tenete, dum bene eum correxero.

Melibeus
Ignoscite mihi pro hac dumtaxat vice. Posthac ero diligentior.

Cantor
Non ignoscam. Paruipendis hortamina mea.

Melibeus
Parcius me corrigite, per clementissimum vos rogo deum.

Cantor
Quo minus scis eo plus corrigendus venis. Sinite eum iam, custodes.

Petronius
Magistrum nunquam offendi. Postes clausi sunt. Ter pulsaui et quidem cum tumultu. Nemo tamen mihi aperuit. Catulum solum audiui latrantem.

Cantor
In ecclesia ipsum fortasse offendes orantem, sed, mane hic. Ipse eum appellabo et, cum ad chorum vobis iam eundum sit, examen aliorum ad crastinum prorogare volo.


 Colloquium Sextum Colloquium Octavum