There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Colloquium Quartum Colloquium Sextum 

Colloquium Quintum

Personae:
Cirillus, Pamphilus.

Cirillus
Quo properas, Pamphile?

Pamphilus
Ad forum pergam.

Cirillus
Quid in foro acturus es?

Pamphilus
Socer meus hesterno vesperi duos mihi dono dedit obulos, vnum pro pane albo, alterum pro butiro vt darem.

Cirillus
Tecum vt ambulem sine.

Pamphilus
Sino, sed nullus tibi obulus est?

Cirillus
Sunt mihi tres. Hos, si tibi lubebit, tuis adiungam et nobis aliquid cibi pariter ememus.

Pamphilus
Bene est vt voles, placet mihi optume.

Cirillus
Quid vero emendum esse censes? Nuces auellanas an gallicas? Vel botros potius? Heri duos comedi, mirum dictu est quam dulces gustu fuerant**.

Pamphilus
Vnde illos accepisti?

Cirillus
Emi.

Pamphilus
Quanti?

Cirillus
Quattuor obulis.

Pamphilus
Vereor eos nondum esse maturos.

Cirillus
Maturi sunt et suaues in tantum vt suauiores esse nequeant, mel mihi lingere videbar.

Pamphilus
Fallis me.

Cirillus
Non fallo. Non soleo, Hercle, garrire nugas.

Pamphilus
Vnde adducti sunt tam cito, non satis mirari queo. Nihil tibi certi memorare valeo sed arbitror de Nouo Foro vbi plurimi sunt horti vitibus consiti, vendidit illos vna anus sedens in curru corbibus pleno.

Pam:
Nil hesito quin omnes iam vendiderit, mauelim album panem cum butiro pingui (** pro. piguem?). Nam adhuc mihi cordi est quod magister omnes inquit arborum fructus hoc anno insanos esse.

Cirillus
Fac vt lubet sed nusquam reperies similam calidam.

Pamphilus
Tentemus inter pistores si quis modo pinsit et in fornacem posuerit, illas dum adhuc fumant ememus.

Cirillus
Sed butiro etiam nobis opus erit.

Pamphilus
Butiri non memineris velim. Sat butiri nobis erit dum albus nos panis non defecerit.

Cirillus
Die saturni ientacula pinsere semper consueuerant pistores, naribus certe sentisco pisti panis vaporem.

Pamphilus
Et ipse odoro optume, non longe funum esse reor.

Cirillus
Hic prope est, ibo intro, sequere me propere, pinsit profecto, viden’?

Pamphilus
Video.

Cirillus
Abi cito et butirum pro tribus obulis emito, ipse hic manebo dum reuertaris.

Pamphilus
Multum butiri affero, Cirille.

Cirillus
Quanti emisti?

Pamphilus
Vnam anum fefelli.

Cirillus
Quo modo?

Pamphilus
Huic quia caligarunt oculi, tres pro quattuor dedi et continuo aufugi tamque celeriter inde cucurri quod suspiria vix duco, in curso pene concidi. Sine respirem pauculum, queso.

Cirillus
Requiesce quamdiu lubet, probe fecisti, mi Pamphile. Si quid supererit id ad crastinum seruabimus.

Pamphilus
Crastini ne recorderis, esurio supra modum, vacuus mihi venter vehementer crepitat quo non ero contentus pane. Viden’ placentam in leuo fornacis latere?

Cirillus
Video.

Pamphilus
Hanc quanti pistor estimat roga? (**)

Cirillus
Dudum rogaui, aiebat se pro ternario non daturum esse.

Pamphilus
Caram pro ternario reris?

Cirillus
Caram certe quia eo caremus.

Pamphilus
Est mihi adhuc ternarius in crumena. Cape hunc et placentam eme, percupidus enim sum comedendi illius.

Cirillus
Faciam lubens.

Pamphilus
Volo hanc butiro large vt inungas.

Cirillus
Tecum vis edam?

Pamphilus
Volo sed hic in pristino faciamus libamen, reliquias ad scolas feremus. Optimi saporis est placenta.

Cirillus
Ipse iam satur sum.

Pamphilus
Quid satur? Ego vix famem prouocaui. Hasce similas eque edam ac placentam.

Cirillus
Tam auidus cibi es. Vora in maximum tuum malum.

Pamphilus
Maledicis mihi? Nunquid ipse ternarium dedi?

Cirillus
Non maledico, sed succenseo quod siti siccus sum.

Pamphilus
Prestolare paulum donec has deglutiero, mecum ibis, potus non deerit nobis.

Cirillus
Quorsum ituri sumus .

Pamphilus
Ad scolas.

Cirillus
Nihil ibidem quod bibatur offendemus.

Pamphilus
Ipse etiam bibere mauelim quam edere.

Cirillus
Venito vna mecum ad patris mei edem, tenuem heri coqua emit potum, hunc potato.

Pamphilus
Sero nimis ad scolas, timeo, reuertemur.

Cirillus
Mature satis. Perge istac, perge, in me nulla mora est.

 Colloquium Quartum Colloquium Sextum