EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In calamitates nostri aevi
Saeculo XIX

editio: Ex Officina Salesiana, 1887
fons: librum vide
 In obitu Francisci Pavesi Christiana progressio 

IN CALAMITATES NOSTRI AEVI.

ELEGIA


Es, Deus, in terris, quidquid nova iactitet aetas,
Res nunquam haec sanis inficianda viris.
Es, Deus; affusa ut rebus lux alma renidet,
Numen ita in nobis cernitur esse tuum.
Magnaque uti referunt terrarum cuncta potentem,
Securum te sic ipsa pusilla negant.
Te quum quassa tremit rauco cum murmure tellus,
Teque furens motis asserit aequor aquis;
Et te siquando rapidum secat aethera fulgur
 10Horrisonumque tonat, credimus esse Deum.
Per medias agitur mortis tibi Nuncius urbes,
Sontes insontes ense dat ille neci.
Te mittente furit, tua nec dare funera vindex
Cessat ni iratam te cohibente manum.
Magna satis nuper luimus commissa superque,
Parce, Pater, nostrum perdere, parce genus.
Quot mala, me miserum! nos impia vidimus aetas,
Sunt versa in nostrum cuncta elementa caput.
Aestuat hic mediis vulcania flamma theatris
 20Non semel, eheu quot mors inopina vorat.
Est artus ignis, sternuntur limine tunsi
Dum fuga per postes aggerat ipsa neces.
Sed tamen adverso fuit igne nocentior unda,
Exiit ex imis illa superne vadis,

Indignata suos fines, subiectaque circum
More novi spumis obruit arva maris.
Sed nec aqua caruere domus, somnoque iacentes
Vix tacto externat maximus imbre pavor.
Ah! quoties subit, infelix, tua, mater, imago,
 30Et videor casus aure bibisse tuos:
Nox erat, alta quies fessos infusa per artus
Lenibat solido naviter acta die,
Meque meumque virum somno torus unus habebat
Devinctos; natae pone cubile meae.
Parva quiescebas, speciemque simillima, nata,
Caeliti, et ipsa, oculis plus mihi cara meis.
Cum subito tundit gemitus lacrymabilis aures
E tecto nostrum quod prope limen erat.
Passa viri fodicare latus vix non sine multo
 40Angore, haud cunas sat tetigisse semel.
Ingeminat clamor, circum iam fundimur undis,
Unica spes miseris visa parare fugam.
Infelix cum patre parens, spem pascis inanem,
Pro cunis gelidas perdita stringis aquas.
Dum rapidis moriens fundo absorberis in imo
Vorticibus carum dextra requirit onus.
Euganei nant campi, quaque iuga egit arator
Nunc vehit ereptos navita lintre neci.
Idque parum visum superis, nisi letifer urbes
 50Excuteres dorso, mulciber, ipse tuo.
Urbs erat Inarimes medicis uberrima lymphis,
Multi sanandis quo coiere malis.
Hanc subito assurgens tremitu vulcanus iniquo
Subruit, excussit cumque colente domos.

Quot gemitus duxere viri, quot femina questus,
Saxa per et lateres dum peritura ruit.
Heu loca Sirenum in vastum conversa sepulchrum!
Nunc cruce funerea sola nigrescit humus.
Quando modus lacrymis erit, aut, Deus, iste quiescet
 60Ensis? an est nostri sic tibi pulsus amor?
Dum loquor extremis morbus perlatus ab Indis
Italiam atque oras, Sequana, tabe tuas
Inficit: horresco memorans! singultibus aedes
Insuetis resonant: mors rotat atra manus.
Non validae aetati teneris nec parcitur annis.
Mors, quot cara eheu dissociata tibi!
Heic matris leto superaddita funera natae,
Mittit et inferias flens ibi sponsa viro
Interitura! Patrum densantur ubique domorum
 70Natorumque neces; luctus ubique, pavor.
Marmoreis ubi picta nitent aulaca columnis,
Lodix iniicitur pulla cadaveribus.
Atque ubi festivos plangebant corpora saltus
Vespillo victor fertque refertque pedem.
Extulit exanimes qui composuitque feretro
Nescius est an cras ipse ferendus erit.
Sternuntur passim dilapsa cadavera tabo
Nam non sunt dextrae condere mille satis.
O nostri miserere, Pater, peccasse fatemur,
 80Nos nos non patimur poncre tela Deum.
At satis. In melius referemus, tu annue coeptis,
Consilia admoniti est discere iustitiam.