Homiliarum in Ezechielem Prophetam/XI

This is the stable version, checked on 25 Augusti 2021. Template changes await review.
 X XII 


HOMILIA XI.

recensere

Explanationem capitis III Ezechielis prosequitur a versu 15 ad 20, ubi de officio pastorali, de peccatis praelatorum et subditorum invicem connexis, ac de mentis obcaecatione praesertim disseritur. Inter caetera prophetiae miracula hoc quoque mirandum habent libri prophetarum, quod sicut in eis verbis res, ita nonnunquam verba rebus exponuntur, ut eorum non solum dicta, sed etiam res gestae prophetiae sint. Unde nunc dicitur:

EZECH. III, VERS. 15.---Veni ad transmigrationem ad

acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar.

1. Cum causa exigeret ut indicare debuisset quia ad transmigrationem veniret, quae dicendi necessitas fuit ut per fruges locum quoque exprimeret, dicens: Ad acervum novarum frugum, nisi quod saepe per res et loca causae signantur? Multi quippe Ezechiele prophetante jam captivitatis anni defluxerant, atque ex his qui in captivitatem ducti fuerant plures jam in morte carnis obierant, ad quorum filios loqui propheta veniebat. Unde et ei superius dicitur: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me. Patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc, et filii dura cervice et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te (Ezech. II, 3, seq.). Ex quibus quia multi fuerant credituri, atque per obedientiam ad fertilitatem boni operis perventuri, acervus frugum vocantur. Quia enim bonae animae fruges appellantur Dei, propheta alius testatur, dicens: Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus (Jerem. II, 3). Fruges etenim Domini etiam conversae ad fidem gentes postmodum factae sunt. Sed quia prius Israel Domino credidit, recte hunc propheta frugum ejus primitias appellavit. Quia ergo propheta missus non priori populo, sed filiis ejusdem populi verba intulit, ad acervum frugum novarum venit. Quid vero per Chobar fluvium designetur, supra jam diximus (Hom. II, n. 6); quae nequaquam modo repetimus, ne repetendo fastidium generemus. Sequitur:

VERS. 15.---Et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi

septem diebus moerens in medio eorum.

2. Notandum captivo populo propheta sanctus quanta compassione se copulat, eorumque se moeroribus consedendo et moerendo conjungit, quia radix verbi virtus est operis. Et ille sermo ab audiente libenter accipitur, qui a praedicante cum compassione animi profertur. Sic ferrum cum ferro jungitur, liquatur prius, ut postmodum vicissim a semetipso teneatur. Si enim prius minime mollescit, postmodum tenere se fortiter non sufficit. Sic propheta captivo populo consedit, et moerens in medio eorum exstitit, ut dum per charitatis gratiam condescendendo se ei molliorem redderet, eum statim per verbi fortitudinem teneret. Sin vero Israeliticus populus, qui domus exasperans vocatur, quia culpas nec inter flagella cognovit, nullo moerore animum depressit, propheta inter gaudentes moerens sedere studuit, ut tacendo ostenderet quod loquendo venerat docere. Et priusquam verba faceret, in hoc quod moerens tacuit formam verborum sumpsit. Sequitur:

VERS. 16.---Cum autem pertransissent septem dies,

factum est verbum Domini ad me, dicens.

3. In eo quod septem diebus moerens sedit, et post diem septimum verba dominicae jussionis accepit ut loqui debuisset, aperte indicat quia eisdem diebus moerens tacuerat. Missus autem ad praedicandum fuerat, et tamen septem diebus sedens tacebat. Quid est hoc quod nobis propheta sanctus in hoc suo silentio innuit, nisi quia ille loqui veraciter novit, qui prius bene tacere didicerit? Quasi enim quoddam nutrimentum verbi, est censura silentii. Et recte per excrescentem quoque gratiam sermonem accipit, qui ordinate ante per humilitatem tacet. Hinc enim per Salomonem dicitur: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7). Non enim ait, Tempus loquendi, et tempus tacendi, sed prius tacendi praemittit tempus, et postmodum subdit loquendi, quia non loquendo tacere, sed tacendo debemus loqui discere. Si ergo propheta sanctus qui missus ad loquendum fuerat diu prius tacuit, ut postmodum recte loqueretur, pensandum nobis est quanta ei culpa sit non tacere, quem nulla cogit necessitas loqui. Sequitur:

VERS. 17.---Fili hominis, speculatorem dedi te domui

Israel.

4. Notandum quod eum quem Dominus ad praedicandum mittit speculatorem esse denuntiat. Cui enim aliena cura committitur, speculator vocatur, ut in mentis altitudine sedeat, atque vocabulum nominis ex virtute actionis trahat. Non est enim speculator qui in imo est. Speculator quippe semper in altitudine stat, ut quidquid venturum est longe prospiciat. Et quisquis populi speculator ponitur, in alto debet stare per vitam, ut possit prodesse per providentiam. Hinc propheta alius speculatorem admonet, dicens: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isai. XL, 9). Ut videlicet qui praedicationis locum suscepit ad altitudinem bonae ascendat actionis; ad excelsa transeat, et eorum qui sibi commissi sunt opera transcendat; quatenus subjectorum vitam tanto subtilius videat, quanto et terrenis rebus quas despicit animum non supponit.

5. O quam dura mihi sunt ista quae loquor, quia memetipsum loquendo ferio, cujus neque lingua, ut dignum est, praedicationem tenet, neque inquantum tenere sufficit vita sequitur linguam. Qui otiosis verbis saepe implicor, et ab exhortatione atque aedificatione proximorum torpens et negligens cesso. Qui in conspectu Dei factus sum mutus et verbosus, mutus in necessariis, verbosus in otiosis. Sed ecce sermo Dei de speculatoris vita compellit ut loquar. Tacere non possum, et tamen loquendo me ferire pertimesco. Dicam, dicam, ut verbi Dei gladius etiam per memetipsum ad configendum cor proximi transeat. Dicam, dicam, ut etiam contra me sermo Dei sonet per me. Ego reum me esse non abnego, torporem meum atque negligentiam video. Erit fortasse apud pium judicem impetratio veniae ipsa cognitio culpae.

6. Et quidem in monasterio positus, valebam et ab otiosis linguam restringere, et in intentione orationis pene continue mentem tenere. At postquam cordis humerum sarcinae pastorali supposui, colligere se ad semetipsum assidue non potest animus, quia ad multa partitur. Cogor namque modo Ecclesiarum, modo monasteriorum causas discutere, saepe singulorum vitas actusque pensare; modo quaedam civium negotia sustinere, modo de irruentibus barbarorum gladiis gemere, et commisso gregi insidiantes lupos timere; modo rerum curam sumere, ne desint subsidia eis ipsis quibus disciplinae regula tenetur, modo raptores quosdam aequanimiter perpeti, modo eis sub studio servatae charitatis obviare. Cum itaque ad tot et tanta cogitanda scissa ac dilaniata mens ducitur, quando ad semetipsam redeat, ut totam se in praedicatione colligat, et a proferendi verbi ministerio non recedat? Quia autem necessitate loci saepe viris saecularibus jungor, nonnunquam mihi linguae disciplinam relaxo. Nam si in assiduo censurae meae rigore me teneo, scio quia ab infirmioribus fugior, eosque ad hoc quod appeto nunquam traho. Unde fit ut eorum saepe et otiosa patienter audiam. Sed quia ipse quoque infirmus sum, in otiosis sermonibus paulisper tractus, libenter jam ea loqui incipio, quae audire coeperam invitus; et ubi taedebat cadere, libet jacere. Quis ergo ego vel qualis speculator sum, qui non in monte operis sto, sed adhuc in valle infirmitatis jaceo? Potens vero est humani generis creator et redemptor indigno mihi et vitae altitudinem, et linguae efficaciam donare, pro cujus amore in ejus eloquio nec mihi parco.

7. Esse ergo speculatoris vita et alta debet semper, et circumspecta. Ne enim terrenarum rerum amori succumbat, alta sit; ne occulti hostis jaculis feriatur, ex omni latere circumspecta. Neque hoc speculatori sufficit, ut altum vivat, nisi et loquendo assidue ad alta auditores suos pertrahat, eorumque mentes ad amorem coelestis patriae loquendo succendat. Sed tunc haec recte agit, cum lingua ejus ex vita arserit. Nam lucerna quae in semetipsa non ardet, eam rem cui supponitur non accendit. Hinc enim de Joanne Veritas dicit: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Ardens videlicet per coeleste desiderium, lucens per verbum. Ut ergo servetur veritas praedicandi, teneatur necesse est altitudo vivendi. Unde recte quoque sanctae Ecclesiae sponsi voce in Cantico canticorum dicitur: Nasus tuus sicut turris Libani (Cant. VII, 4). Quae ergo laus est, fratres mei, ut sponsae nasus turri comparetur? Sed quia per nasum semper odores fetoresque discernimus, quid per nasum nisi speculatorum discretio designatur? Qui nimirum nasus et sicut turris esse, et Libani dicitur, quia videlicet praepositorum discretio et munita semper debet esse circumspectione, et in altitudine vitae consistere, id est in valle infirmi operis non jacere. Sicut enim turris in monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes qui veniunt longius videantur, sic praedicatoris vita semper in alto debet fixa permanere, ut more narium discernat fetores vitiorum odoresque virtutum. Incursus malignorum spirituum longe prospiciat, et commissas sibi animas per suam providentiam cautas reddat. Sequitur:

IBID.---Et audies ex ore meo verbum, et annuntiabis

eis ex me.

8. Ecce iterum monetur propheta ne praesumat loqui quod non audierit, sed prius aurem cordis aperiat voci creatoris, et postmodum os sui corporis aperiat auribus plebis. Unde propheta alius dicit: Inclinabo ad similitudinem aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam (Psal. XLVIII, 5). Qui enim recte praedicat prius, sicut dictum est, aurem cordis locutioni intimae inclinat, ut postmodum os corporis in propositione admonitionis aperiat. Sequitur: VERS. 18.---Si dicente me ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat; ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.

9. In quibus verbis quid nobis notandum est, quid sollicite cogitandum, nisi quia nec subjectus ex culpa praepositi moritur, nec praepositus sine culpa est quando, verba vitae non audiens, ex sua culpa moritur subjectus? Impio etenim mors debetur, sed ei a speculatore via vitae nuntianda est, et ejus impietas increpanda. Si vero speculator taceat, ipse impius in iniquitate sua morietur, quia impietatis ejus meritum fuit, ut dignus non esset ad quem speculatoris sermo fieret. Sed sanguinem ejus Dominus de manu speculatoris requirit, quia ipse hunc occidit, quia eum tacendo morti prodidit. In quibus utrisque pensandum est quantum sibi connexa sunt peccata subditorum atque praepositorum, quia ubi subjectus ex sua culpa moritur, ibi is qui praeest, quoniam tacuit, reus mortis tenetur. Pensate ergo, fratres charissimi, pensate, quia et quod nos digni pastores non sumus etiam ex vestra culpa est, quibus tales praelati sumus. Et si quando vos ad iniquitatem defluitis, etiam ex nostro hoc reatu est, quos obsistentes atque reclamantes in pravis desideriis non habetis. Vobis ergo et nobis parcitis, si a pravo opere cessatis. Vobis et nobis parcimus, quando hoc quod displicet non tacemus. O quam liber a commissorum sibi sanguine fuerat praedicator egregius qui dicebat: Mundus sum a sanguine omnium; non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26). Si enim non annuntiasset, mundus a sanguine non esset. Sed quibus omne consilium Dei annuntiare studuit, ab eorum sanguine mundus fuit. In qua voce nos convenimur, nos constringimur, nos rei esse ostendimur, qui sacerdotes vocamur, qui super ea mala quae propria habemus alienas quoque mortes addimus, quia tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepidi et tacentes videmus.

10. Cum vero dicitur: Sanguinem autem ejus de manu tua requiram, si hoc in loco sanguinis nomine mors corporis designatur, valde nobis de nostro silentio augetur metus, quia si in subjectis suis is qui praelatus ad speculandum est etiam de morte corporis quandoque morituri tam graviter reus tenetur, quo reatu de morte animae subjectorum constringitur, quae potuisset semper vivere, si verba correptionis audisset? Sed melius possunt sanguinis nomine peccata signari. Unde quidam, cum peccata carnis defleret, dixit; Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L, 16). Sanguis ergo morientis de manu speculatoris requiritur, quia peccatum subditi culpae praepositi, si tacuerit, reputatur. Est ergo quod faciat, ut etiam moriente subdito se liberum reddat. Surgat, invigilet, malis actibus contradicat, sicut scriptum est: Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Prov. VI, 3). Unde hic quoque additur:

VERS. 19.---Si autem tu annuntiaveris impio, et ille

non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia; ipse quidem in impietate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.

11. Tunc enim subjectus moritur sine te, quando in causa mortis contradictorem pertulerit te. Nam morti, cui non contradicis, adjungeris. Et notandum quae sunt quae debeant a speculatore praedicari, nimirum fides et operatio. Nam ait: Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia. Impietas quippe ad infidelitatem pertinet, via vero impia ad pravam actionem. Et omnis speculator hoc habere debet studii, ut prius ad pietatem fidei, postmodum ad piam viam, id est ad bonam actionem trahat.

12. Sed quia de exhortatione sermo se intulit, innotescere breviter debemus in ore pastoris quantus esse debeat ordo atque consideratio locutionis. Pensare etenim doctor debet quid loquatur, cui loquatur, quando loquatur, qualiter loquatur, et quantum loquatur. Si enim unum horum defuerit, locutio apta non erit. Scriptum quippe est: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Genes. IV, 7, sec. LXX). Recte autem offerimus cum bono studio bonum opus agimus; sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus. Considerare etenim debemus quid loquamur, ut juxta Pauli vocem, Sermo noster semper in gratia sale sit conditus (Coloss. IV, 6).

13. Pensandum vero nobis est cui loquamur quia saepe increpationis verbum quod haec admittit persona, altera non admittit. Et saepe ipsa eadem persona secundum factum fit altera. Unde Nathan propheta David post adulterium forti increpationis sententia percussit. Qui cum de raptore ovis diceret: Filius mortis est vir qui fecit hoc, ei protinus respondit, dicens: Tu es ille vir (II Reg. XII, 5). Cui tamen cum de Salomonis regno loqueretur (Ibid., 7), quia culpa defuit, ei se humiliter in adoratione prostravit. In una ergo eademque persona quia causa dispar exstitit, etiam sermo propheticus dissimilis fuit.

14. Pensandum quoque est quando loqui debeamus, quia saepe etsi differtur increpatio, postmodum benigne recipitur. Et nonnunquam languescit, si hoc quo ante proferri debuit tempus amiserit. Nam et sapiens mulier Nabal ebrium videns (I Reg. XXV, 36, 37), increpare de culpa tenaciae noluit, quem digesto vino increpationis suae verbis utiliter percussit. Et Propheta adulantium linguas non esse in subsequenti tempore differendas annuntiat, qui ait: Confundantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge, euge (Psal. LXIX, 4). Adulatio etenim si vel ad tempus patienter suscipitur, augetur, et paulisper demulcet animum, ut a rigore suae rectitudinis mollescat in delectatione sermonis. Sed ne crescere debeat, statim est et sine mora ferienda.

15. Pensandum quoque nobis est qualiter loquamur. Nam saepe verba quae hunc ad salutem revocant, alium vulnerant. Unde Paulus quoque apostolus qui Titum admonet, dicens: Argue cum omni imperio (Tit. II, 15), Timotheum exhortatur, dicens: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Quid est quod uni imperium, et alii patientiam praecipit, nisi quod unum lenioris, alterum vero ferventioris spiritus esse conspexit? Leni per auctoritatem imperii injungenda erat severitas verbi, is autem qui per spiritum fervebat per patientiam temperandus fuerat, ne si plus justo infervesceret, non ad salutem vulnerata reduceret, sed sana vulneraret.

16. Curandum quoque quantum loquamur, ne si ei qui multa ferre non valet verbum vel exhortationis vel increpationis longius trahimus, auditorem nostrum ad fastidium perducamus. Unde idem praedicator egregius Hebraeis loquitur, dicens: Obsecro vos, fratres, ut

178

sufferatis verbum solatii, etenim perpaucis scripsi vobis (Hebr. XIII, 22). Hoc tamen infirmis praecipue congruit, ut pauca quidem, et quae praevalent capere, audiant, sed quae eorum mentem in poenitentiae dolorem compungant. Nam si eis uno in tempore exhortationis sermo fuerit multipliciter dictus, quia multa retinere non valent, simul amittunt omnia. Unde et medici corporum pannos quos infirmantibus stomachis ponunt, apto quidem medicamine, sed subtiliter liniunt, ne si repleti multo medicamine fuerint, infirmitatem stomachi non roborantes adjuvent, sed opprimentes gravent.

17. Sciendum tamen quia etsi quando modum suum sermo prolixior transeat, periculosum hoc auditoribus non est. Si autem qualiter quid dicatur, et quibus dicatur, non vigilanter conspicitur, valde periculosum est. Verecundae etenim mentes, si quas fortasse culpas admiserint, leniter arguendae sunt, quia si asperius increpentur, franguntur potius quam erudiantur. At contra mentes asperae atque impudentes, si increpatae leniter fuerint, ad majores culpas ipsa lenitate provocantur.

18. Quod bene in eodem egregio praedicatore discimus, qui cum Corinthios cognosceret pro amore personarum in schismate divisos, eorum verecundiae consulens, locutionem suam eis a gratiarum actione et laudibus coepit, dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis (I Cor. I, 4). Qui adhuc adjungit et dicit: Ita ut nihil desit vobis in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (Ibid., 7). Quaeso te, Paule, si jam nihil deest, cur eis scribendo fatigaris? Cur in longinquo positus loqueris? Pensemus ergo, fratres charissimi, quantum laudat. Ecce eis gratiam Dei datam asserit, factos in omnibus divites dicit in omni verbo et in omni scientia; Christi testimonium, id est quod de semeptiso moriendo et resurgendo testatus est, in eorum vita confirmatum esse perhibet, et nihil eis deesse in ulla gratia testatur. Quis, rogo, credat quia paulo post eos corripiat, quos ita laudat? Nam post caetera subjungit: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (Ibid., 10). Quid enim potuit tam perfectis tanquam laudabilibus schisma subrepere? Significatum enim est mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi (Ibid., 11 et 12). Ecce quos in omni verbo et in omni scientia laudaverat, quibus nihil deesse in ulla gratia dixerat, paulisper loquens, ad increpandum leniter veniens, divisos erga seipsos reprehendit; et quorum prius salutem narraverat, postmodum vulnera patefecit. Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit, et subito percussit. Prius blandam manum laudis posuit, et postmodum ferrum increpationis fixit. Nisi enim verecundae mentes fuerint palpando reprehensae, ita ut ex aliis rebus audiant quod in consolationem sumant, per increpationem protinus ad desperationem cadunt.

19. Sed nunquid mentitus est Paulus, ut prius eis nil deesse in omni gratia diceret, quibus postmodum dicturus erat unitatem deesse? Absit hoc: quis de illo talia vel desipiens credat? Sed quia erant inter Corinthios quidam omni gratia repleti, et erant quidam in personarum favoribus excisi, coepit a laudibus perfectorum, ut modesta invectione ad reprehensionem pertingeret infirmorum. Et in hoc quoque ad medicinam cordis a medicina corporis usum trahens. Nam cum feriendum vulnus medicus aspicit, prius ea membra quae circa vulnus sana sunt palpat, ut post ad ea quae vulnerata sunt leniter palpando perveniat. Cum ergo Paulus perfectos in Corinthiis laudavit, sana membra juxta vulnus tetigit; cum vero infirmos de divisione reprehendit, vulnus in corpore percussit.

20. Videamus tamen hunc ipsum qui tanta modestia atque mansuetudine ad corripiendos Corinthios ducitur, qualiter contra Galatas, qui a fide discesserant, exercetur. Nulla enim modestiae patientia praemissa, nulla locutionis dulcedine praerogata, eos quos a fide discessisse cognovit, ab ipso epistolae suae exordio invehendo redarguit. Nam praemissa salutatione, sic coepit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratia Christi (Galat. I, 6). Quibus etiam in aperta increpatione post caetera subjungit: O insensati Galatae, quis vos fascinavit (Ibid. III, 1)? Mentes etenim durae nisi aperta essent increpatione percussae, nullo modo malum cognoscerent quod egissent. Nam saepe hi qui impudentes sunt tantum se peccasse sentiunt, quantum de peccatis quae fecerint increpantur, ut minores culpas suas aestiment, quas minor invectio castigat, et quas vehementer objurgari viderint, majores esse deprehendant. Unde necesse est ut semper sermo praedicantis cum auditorum debeat qualitate formari, ne aut verecundis aspera, aut impudentibus lenia loquatur. Quid autem mirum si hoc verbi Dei erogator faciat, cum et agricola qui semina in terram mittit prius terrae qualitatem praevidet quibus seminibus apta videatur, et postquam qualitatem praeviderit, tunc semina spargit? Sed quia de qualitate doctrinae locutionem longius traximus, oportet ut ad eum quem coepimus exponendi ordinem redeamus.

VERS. 20.---Sed etsi conversus justus a justitia sua

fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit; sanguinem vero ejus de manu tua requiram.

21. Quia justo qui in peccato cecidit praedicator tacuit, ejus sanguinis reus tenetur. Et qui sollicitus esse non studuit in praedicatione, factus est particeps in damnatione. Sed cum dicitur: In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit, hoc nobis maxime considerandum est, quia cum mala committimus, sine causa ad memoriam bona nostra transacta revocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum. Sed quaeri potest utrum justo postquam ceciderit praedicandum sit, an et priusquam cadat? Invigilare praedicator debet, ne ad casum veniat, procul dubio et priusquam cadat. Nam sequitur:

VERS. 21.---Si autem tu annuntiaveris justo ut non

peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei; tu autem animam tuam liberasti.

22. Si ergo praedicator ideo animam suam liberavit quia justo ne peccaret denuntiavit, cum justus ad peccatum, praedicatore tacente, cecidit, praedicator quia tacuit, reus tenetur. Sed quis nostrum, rogo, ad haec sufficiat, ut non solum peccatores studiose corripiat, sed etiam justis invigilet ne cadant? Nos enim, infirmitatis nostrae conscii, cum justos viros conspicimus, admonere eos non praesumimus ut justitiae viam teneant, quam quia tenent videmus; et tamen praedicatoris est debitum etiam justos admonere. Unde praedicator egregius dicebat: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14).

23. In his vero omnibus quae de justo ad iniquitatem converso dicta sunt, hoc est laboriosum ad loquendum, hoc valde pertimescendum, quod Dominus dicit: Ponam offendiculum coram eo. Ait enim: Si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. Nos enim dicimus quia si iniquitatem fecerit,

182

offendit, et verum est omnino quod dicimus. Cur adhuc ei Deus omnipotens offendiculum ponit, quem jam impegisse et cecidisse per iniquitatem quam perpetraverit conspicit? Sed districta sunt omnipotentis Dei judicia; et qui peccatorem diu exspectat ut redeat, non redeunti atque contemnenti ponit adhuc ubi gravius impingat.

24. Peccatum quippe quod per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati. Omne enim quod prius committitur peccatum est. Sed si citius poenitendo non tergitur, justo judicio omnipotens Deus obligatam peccantis mentem etiam in culpam alteram permittit cadere, ut quae flendo et corrigendo noluit emendare quod fecerit, peccatum incipiat peccato cumulare. Peccatum ergo quod poenitentiae lamento non diluitur, peccatum simul est et causa peccati, quia ex illo oritur unde adhuc peccatoris animus altius obligetur. Peccatum vero quod ex peccato sequitur, peccatum simul est et poena peccati, quia, excrescente caecitate, ex retributione prioris culpae generatur, ut quasi jam quaedam sint in peccatore supplicia ipsa incrementa vitiorum. Fit vero nonnunquam ut unum idemque peccatum et peccatum sit et poena peccati, simul et causa peccati. Ponamus enim ante oculos quempiam rem proximi concupisse, quam quia aperte non valuit, furto diripuit, sed in furti accusatione positus, se hanc diripuisse jurejurando denegavit. Huic ergo concupiscentia peccatum fuit et causa peccati, quia per eam pervenit ad rapinam. Ipsum vero furtum quo rem concupitam diripuit, et peccatum ei factum est et poena peccati, quia ex retributione jam non repressae concupiscentiae factum est ut veniret ad furtum, et culpa cordis excresceret in opere ex ultione caecitatis. Sed quia furtum perjurio tegere curavit, ex peccato rursum peccatum genuit. Furtum ergo quod ex concupiscentia processit, et perjurium protulit, peccatum et poena peccati factum est culpae praecedenti, peccatum et causa peccati culpae subsequenti, quia de illa natum hanc genuit. Quod bene Paulus de quibusdam Deum intelligentibus, sed non honorantibus insinuavit, dicens: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). Ecce est peccatum et causa peccati. Ex qua causa quid sequatur adjungit: Et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Ibid., 22, 23). Ecce est peccatum, et poena peccati. Sed peccatum solummodo et poena peccati esset, si non adhuc ex hoc peccato et aliud sequeretur. Nam post infidelitatem eorum subditur: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Ibid., 24). Qui igitur cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, ex eo peccato et causa peccati ad hoc quoque perducti sunt, ut ad cultum serpentium et volucrum laberentur. Sed quia per hanc etiam caecitatem usque ad immunditiam et carnis contumelias ceciderunt, ipsa infidelitatis eorum caecitas praecedenti intellectui et peccatum est, et poena peccati, subsequenti vero immunditiae peccatum facta est et causa peccati. Sed quia de his in libris Moralibus diu tractatum est (Lib. XXV Moral., n. 23, 24), nobis nunc in eis diutius immorandum non est.

25. Hoc autem nobis cum tremore considerandum est quomodo justus et omnipotens Deus, cum praecedentibus peccatis irascitur, permittit ut caecata mens etiam in aliis labatur. Unde S. Moyses ait: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum (Genes XV, 16). S. David quoque ait: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, ut non intrent in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). Propheta etiam alius dicit: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem

184

tetigit (Osee IV, 2). Sanguis enim sanguinem tangit quando peccato peccatum additur, ut ante Dei oculos adjunctis iniquitatibus anima cruentetur. Paulus apostolus ait: Ut impleant peccata sua semper (I Thess. II, 16). Joanni quoque per angelum dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Unde nunc etiam Dominus dicit: Si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. Ac si aperte dicat: Quia videre poenitendo noluit ubi jam impegit, justo eum judicio deserens, ponam ei ut et alibi impingat. Quod tamen Domini ponere est nequaquam ad peccandum premere, sed nolle a peccato liberare; sicut de Pharaone dicitur: Ego indurabo cor ejus (Exod. VII, 3). Non enim cor peccantis Dominus obdurat, sed obdurare dicitur, cum ab obduratione non liberat. Misericors enim Deus tempus nobis ad poenitentiam relaxat; sed cum ejus gratiae patientiam nos ad augmentum vertimus culpae, hoc ipsum tempus quod ad parcendum pie disposuit districtius ad feriendum vertit, ut cum reverti quis etiam spatio temporis accepto noluerit, per hoc mala sua ad reatum augeat, per quod ea diluere potuit, si converti voluisset. Unde scriptum est: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4). De benignitate ergo omnipotentis Dei iram sibi in die irae reprobus thesaurizat, quia dum ad poenitendum tempus accipitur, et ad peccandum exhibetur, ipsum remedium gratiae vertit in augmentum culpae. Unde et omnipotens Deus, quia collata remedia conspicit ad culpae augmentum trahi, ipsam benignitatem quam contulit in judicii districtionem vertit, ut inde post amplius feriat, unde modo amplius exspectat. Et quia homo deserere malum non vult ut vivat, auget unde moriatur. Sed sive justus in culpam, sive peccator in mortem corruat, speculatori timendum est ne hunc ex suo silentio reatus peccantium pariter involvat.

26. Sed interim dum loquor, avertere a memetipso oculos volo, et ecce iterum sermo divinus me impingit in memetipsum, ut meam negligentiam videam, et mihi dici haec quae audio pertimescam. Sicut enim superius dixi (Num. VI), cujus cor in curis innumeris exsparsum se ad se colligat? Quando etenim possum et ea quae circa me sunt sollicite omnia curare, et memetipsum adunato sensu conspicere? Quando possum pravorum nequitias insequendo corrigere, bonorum actus laudando et admonendo custodire, aliis terrorem atque aliis dulcedinem demonstrare? Quando valeo et de his quae sunt necessaria fratribus cogitare, et contra hostiles gladios de urbis vigiliis sollicitudinem gerere, ne incursione subita cives pereant, providere, et inter haec omnia pro animarum custodia plene atque efficaciter verbum exhortationis impendere? Loqui etenim de Deo quietae valde et liberae mentis est. Tunc namque bene lingua dirigitur in sermone, cum secure sensus quieverit in tranquillitate, quia nec concussa aqua imaginem respicientis reddit, sed tunc in ea vultus intendentis aspicitur, cum non movetur. Quam ergo exhortationem vobis speculator vester, fratres charissimi, faciat, quem tot rerum confusio perturbat? Certe is de quo loquimur propheta revelatione ultima templum videns, quae in eodem templo conspexerit inter caetera narrat, dicens: Terra usque ad fenestras, et fenestrae clausae (Ezech. XLI, 16). Paulus quoque apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17; II Cor. VI, 16). In hoc autem templo fenestrae sacerdotes et speculatores sunt, qui in populo fidelium lumen sanctae praedicationis fundunt. Sed cum terra usque ad fenestras est, fenestrae clausae sunt, quia cum terrena cogitatio in sacerdotum cordibus excrescit, fenestrae lumen non fundunt, quia sacerdotes ab officio praedicationis obmutescunt.

27. Est et aliud valde in ordine sacerdotum grave, quia non sicut hi qui vitam quietam ac remotam ducunt fixi valent in sua cogitatione permanere. Hi enim, sicut superius diximus, qui a loco regiminis longe sunt possunt peccatorum suorum maculas et fletibus lavare, et post fletus in eodem mentis moerore persistere, sicut de bona quoque muliere scriptum est, quae ad tabernaculum oraverat, et ab intentione sua animum post compunctionis gratiam non mutabat, cum dicitur: Vultusque ejus non sunt, amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18). In qua nobis considerandum est quia si sic planxit mulier quae quaerebat filium, quomodo debet plangere anima quae quaerit Deum? Sacerdos vero etiam post compunctionem ac lacrymas cogitur necessaria quaeque filiorum suorum cognoscere, et ea quae refugit animus patienter audire, atque post suspiria coelestium quorumlibet carnalium hominum onera portare, et saepe cum supervenientibus cor in diversas qualitates transfundere. Nam aliquando de lucris spiritalibus gaudet, sed cum quilibet moerens supervenerit, nisi ejus moerorem in se susceperit, tribulationi illius compatiens non est. Et aliquando de damnis animarum luget, et repente superveniunt qui de quibusdam suis prosperitatibus laetantur; quorum si laetitiae sacerdos non congaudet, minus amare creditur filios in quorum gaudio non exsultat, praecipue cum Paulus dicat: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15).

28. Nihil ergo tam onerosum ordini sacerdotum video quam rigorem mentis compatiendo flectere, et cum personis supervenientibus animum mutare; et tamen hoc valde est necessarium. Nam quando ex praedicatione ejus ad boni operis gratiam peccator reducitur, si ipse praedicator videtur ingratus? Unde per hunc quoque eumdem prophetam in extrema parte dicitur: Et cum sacerdotes intrinsecus ministrant, vestibus laneis non utantur (Ezech. XLIV, 17). De quibus subditur: Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimenta sua in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii (Exod. XXVIII, 43; Ezech. XLIV, 19). Grossiora quippe vestimenta sunt lanea. Sed cum sacerdos ad sanctum ministerium accedit, cum intus per compunctionem ingreditur, subtiliori intellectu necesse est quasi lineo vestimento vestiatur. Sed cum ad populum foras egreditur, oportet ut vestimenta in quibus intrinsecus ministraverat reponat, atque populo aliis vestibus indutus appareat, quia si in compunctionis suae rigore se teneat, si in eo quem orationis tempore habuit moerore perduret, exteriorum rerum verba suscipere non admittit. Et quid grex de necessariis faciat, si audire atque perpendere et hoc quod praesens tempus exigit, Pastor recusat? Grossiora ergo vestimenta sacerdos exiens ante populum induat, ut mentis suae habitum pro utilitate filiorum etiam ad terrena toleranda componat. Pensate, rogo, fratres charissimi, quantus speculatori labor sit et ad sublimia cor tendere, et hoc repente ad ima revocare, et in sublimitate cognitionis intimae extenuare animum, et propter exteriores causas proximorum, ut ita dicam, subito in cogitatione crassescere.

29. Non ergo mihi modo necesse est prophetae verba exponere, sed meam coram vobis miseriam deflere. Unde peto ut vestra me oratio talem faciat qualis et mihi valeam et vobis prodesse. Potens est indigno mihi et infirmo ex vestra intercessione ista tribuere, qui ex sua pietate pro nobis dignatus est infirmari. Virtus enim Dei est atque sapientia (I Cor. I, 24), quae nostram infirmitatem sumpsit, ut ex sua nos firmitate roboraret, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.

Amen.