Homiliarum in Ezechielem Prophetam/X

This is the stable version, checked on 25 Augusti 2021. Template changes await review.
 IX XI 


HOMILIA X.

recensere

In explicatione priorum versuum capitis tertii usque ad quintum decimum commendat maxime Scripturam sacram, ejus assiduam lectionem, meditationem, et praedicationem.

1. Solent quidam scripta sacri eloquii legentes, cum sublimiores ejus sententias penetrant, minora mandata quae infirmioribus data sunt tumenti sensu despicere, et ea velle in alium intellectum permutare. Qui si recte in eo alta intelligerent, mandata quoque minima despectui non haberent, quia divina praecepta sic in quibusdam loquuntur magnis, ut tamen in quibusdam congruant parvulis, qui per incrementa intelligentiae quasi quibusdam passibus mentis crescant, atque ad majora intelligenda perveniant. Unde nunc sancto prophetae dicitur:

EZECH. III, 1.---Fili hominis, quodcunque inveneris

comede. 2. Quidquid enim in sacra Scriptura invenitur edendum est, quia et ejus parva simplicem componunt vitam, et ejus magna subtilem aedificant intelligentiam. Sequitur:

IBID., ET VERS. 2.---Comede volumen istud, et vadens

loquere ad filios Israel. Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo.

3. Scriptura sacra cibus noster et potus est. Unde etiam Dominus per prophetam alium minatur: Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini (Amos. VIII, 11). Qui ergo, subtracto suo eloquio, fame ac siti nos dicit atteri, quia ejus verba et cibus noster et potus sint demonstrat. Sed notandum quod aliquando cibus, aliquando potus sunt. In rebus enim obscurioribus quae intelligi nequeunt nisi exponantur, Scriptura sacra cibus est, quia quidquid exponitur ut intelligatur, quasi manditur ut glutiatur. In rebus vero apertioribus potus est. Potum enim non mandendo glutimus. Apertiora ergo mandato bibimus, quia etiam non exposita intelligere valemus. Pro eo autem quod multa Ezechiel propheta obscura atque perplexa auditurus erat, nequaquam ei de sacro volumine dicitur, bibe, sed comede. Ac si aperte diceretur: Pertracta et intellige, id est prius mande, et tunc degluti. Sed in verbis sacri eloquii iste debet studii nostri ordo servari, ut haec ideo cognoscamus, quatenus de iniquitate nostra compuncti, cognoscentes mala quae fecimus, vitemus ne alia faciamus.

4. Et cum jam ex magno usu lacrymarum de peccatorum remissione coeperit esse fiducia, per verba Dei quae intelligimus ad vitam quoque et alios trahamus. Ad hoc enim intelligenda sunt, ut et nobis prosint, et intentione spiritali aliis conferantur. Unde bene nunc dicitur: Comede volumen istud, et vade, loquere ad filios Israel. Ac si ei de sacro cibo diceretur: Comede et pasce, saturare et eructa, accipe et sparge, confortare et labora.

5. Et notandum quod propheta subjungit, dicens: Et aperui os meum et cibavit me volumine illo. Os in corde esse alius Propheta testatur, dicens: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala (Psal. XI, [Col.0887C] 3). Os ergo aperimus, quando sensum ad intelligentiam sacri verbi praeparamus. Itaque ad vocem Domini propheta os aperit, quia ad spiramentum dominici praecepti cordis nostri desideria inhiant, ut de cibo vitae aliquid sumant. Sed tamen hoc ipsum sumere nostrarum virium non est, nisi ipse cibaverit qui ut comedatur jussit. Ille etenim cibatur, qui per se edere non potest. Et quia ad capienda verba coelestia idonea nostra infirmitas non est, ipse nos cibat, qui nobis in tempore mensuram tritici temperat, quatenus in sacro verbo dum hodie intelligimus quod hesterno die nesciebamus, cras quoque comprehendamus quod hodie nescimus, per divinae dispensationis gratiam quotidiano alimento nutriamur. Omnipotens etenim Deus quasi toties ad os cordis nostri manum porrigit, quoties nobis intellectum aperit, et cibum sacri eloquii in nostris sensibus mittit. Cibat ergo nos volumine, cum sensum nobis Scripturae sacrae dispensando aperit, et ejus dulcedine nostras cogitationes replet. Unde et subditur:

VERS. 3.---Et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus

comedet, et viscera tua replebuntur volumine isto quod ego do tibi.

6. In translatione veteri non habetur, Venter tuus comedet, sed, Os tuum comedet, et viscera tua replebuntur. Os enim nostrum comedit, dum verbum Dei legimus; viscera vero nostra complentur, cum intelligimus atque servamus ea in quibus legendo laboramus. In posteriori autem translatione, quam et veraciorem credimus, scriptum est: Venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur. In sacro vero eloquio nonnunquam venter pro mente poni consuevit. Unde per Jeremiam dicitur: Ventrem meum, ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). Quod quia de spiritali et non corporeo ventre dixerat, adjunxit: Sensus cordis mei conturbati sunt (Ibid.). Neque enim ad salutem populi pertinebat, si propheta ventrem corporeum se dolere praedicaret. Sed ventrem doluit qui mentis afflictionem sensit. Sed cur exemplum prophetae proferimus, cum testimonium Domini apertius habeamus? Et necesse est ut cum per semetipsam Veritas loquitur, propheta taceat, quia lucerna claritatem non habet in sole. Ait enim: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Quia enim de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae flumina decurrunt. Ventris autem viscera quid sunt aliud nisi mentis interna, id est recta intentio, sanctum desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum voluntas? Unde nunc recte dicitur: Venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur, quia cum mens nostra pabulum veritatis acceperit, interna nostra non jam vacua remanent, sed alimento vitae satiata.

7. Pensemus, charissimi fratres mei, quam sit pia ista promissio, qua dicitur: Venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur volumine isto quod ego do tibi. Multi etenim legunt, et ab ipsa lectione jejuni sunt. Multi vocem praedicationis audiunt, sed post vocem vacui recedunt. Quorum etsi venter comedit, viscera non replentur, quia etsi mente intellectum sacri verbi percipiunt, obliviscendo et non servando quae audierint, haec in cordis visceribus non reponunt. Hinc est enim quod per prophetam alium quosdam Dominus increpat, dicens: Ponite corda vestra super vias vestras. Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati (Aggae. I, 6). Multum cordi suo seminat, sed parum infert, qui de mandatis coelestibus vel legendo, vel etiam audiendo multa cognoscit, sed negligenter operando pauca fructificat. Comedit et non satiatur, qui, verba Dei audiens, lucra vel gloriam saeculi concupiscit. Bene autem non satiari dicitur, quia aliud mandit, et aliud esurit. Bibit et non inebriatur, qui ad vocem praedicationis aurem inclinat, sed mentem non mutat. Solet enim per ebrietatem bibentium sensus mutari. Qui ergo ad cognoscendum Dei verbum devotus est, sed ea quae sunt hujus saeculi adipisci desiderat, bibit, et debriatus non est. Si enim debriatus esset procul dubio mentem mutasset, ut jam terrena non quaereret, jam vana et transitoria quae amaverat non amaret. De electis namque per Psalmistam dicitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 9). Quia tanto omnipotentis Dei amore repleti sunt, ut mutata mente sibimetipsis extranei esse videantur, implentes quod scriptum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum (Matth. XVI, 24). Semetipsum abnegat qui mutatur ad meliora, et incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat.

8. Saepe autem quosdam videmus ad vocem praedicationis, quasi ex conversione compunctos, habitum, non animum mutasse, ita ut religiosam vestem sumerent, sed anteacta vitia non calcarent; irae stimulis immaniter agitari, malitiae dolore in proximi laesionem fervescere, de ostensis quibusdam bonis ante humanos oculos superbire, praesentis mundi lucra inhianter quaerere, et de solo exterius habitu quem sumpserunt, sanctitatis fiduciam habere. Quibus quid aliud dicendum est, nisi hoc quod magister egregius quibusdam legis exteriora servantibus loquitur, dicens: Quia in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura (Gal. V, 6)? Non enim magni est meriti, si quid foris erga nos agatur in corpore, sed magnopere pensandum est quid agatur in mente. 9. Nam praesentem mundum despicere, transitoria non amare, mentem medullitus in humilitate Deo et proximo sternere, contra illatas contumelias patientiam servare, et, custodita patientia, dolorem malitiae a corde repellere, egenis propria tribuere, aliena minime ambire, amicum in Deo diligere, propter Deum et eos qui inimici sunt amare, de afflictione proximi lugere, de morte ejus qui inimicus est non exsultare, haec est nova creatura, quam idem magister gentium apud alios discipulos vigilanti oculo requirit, dicens: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). 10. Ad veterem quippe hominem pertinet praesentem mundum quaerere, transitoria ex concupiscentia amare, mentem in superbiam erigere, patientiam non habere, ex dolore malitiae de proximi laesione cogitare, sua indigentibus non dare, atque ad multiplicandum aliena quaerere, nullum pure propter Deum diligere, inimicitias inimicitiis reddere, de afflictione proximi gaudere. Cuncta haec vetusti sunt hominis, quae videlicet de radice trahimus corruptionis.

147

Sed qui jam ista exsuperat, et ad praecepta dominica mentem in benignitatem commutat, de hoc recte dicitur: Quia vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. 11. Tunc ergo in nostris mentibus nova fiunt, cum a nobis vetusti hominis vitia transeunt; et tunc vitia vetusti hominis transeunt, quando sacri verbi praeceptum venter comedit, et viscera medullitus replentur. Saepe enim quosdam vidimus tota se mente ad sanctae lectionis studium contulisse, atque, inter verba dominica recognoscentes in quantis deliquerint, semetipsos in lacrymis mactare, moerore continuo affici, in nullis hujus mundi prosperitatibus delectari, ita ut eis vita praesens oneri et lux ipsa fastidio fieret; vix ad colloquendum communia admittere, atque a rigore disciplinae animum difficile relaxare, pro amore conditoris, luctu solummodo et silentio gaudere. Horum venter sacrum volumen comedit, et viscera repleta sunt, quia praecepta vitae quae sensus capere potuit memoria non amisit, sed haec collectus in Deo animus lugendo semper et recolendo servavit. 12. Et fit plerumque ut tales quique ex dono caelestis gratiae etiam verbum doctrinae percipiant, atque de veritatis pabulo quod ipsi intrinsecus dulciter ruminant et proximos suaviter pascant. De quorum profecto ore praedicatio tanto audientibus dulcis est, quanto eorum actio contraria suis praedicationibus non est, quia de propria vita sumunt quod per linguam proximis conferunt. Unde recte hic quoque propheta subjungit: IBID.---Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. 13. Liber qui viscera replevit dulcis in ore sicut mel factus est, quia ipsi de omnipotenti Domino sciunt suaviter loqui, qui hunc didicerint in cordis sui visceribus veraciter amare. In ejus quippe ore Scriptura sacra dulcis

148

est, cujus vitae viscera mandatis illius replentur, quia ei suavis est ad loquendum, cui interius impressa ad vivendum fuerit. Nam sermo dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet. Unde necesse est ut qui verbum Dei loquitur prius studeat qualiter vivat, ut pos ex vita colligat quae et qualiter dicat. Ad praedicandum namque plus conscientia sancti amoris aedificat, quam exercitaio sermonis, quia amando coelestia intra semetipsum praedicator legit quomodo persuadeat ut despici debeant terrena. Qui enim vitam suam interius pensat, et exemplo suo foris admonendo alios aedificat, quasi in corde linguae calamum tingit, in eo quod manu verbi proximis exterius scribit. Unde admirabilis praedicator cum multa discipulis exhortando dixit, quia nullam intra semetipsum de conscientia contrarietatem pertulit, securus adjunxit: Si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate; quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (Phil. IV, 8, 9). Sequitur: VERS. 4.---Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos. 14. In eo quod Dominus prophetae dicit, Loqueris verba mea ad eos, quid aliud quam ejus ori frenum moderaminis imponit, ne quae prius intus non audierit, foris dicere praesumat? Nam prophetae falsi sua et non Dei verba loquebantur, de quibus scriptum est: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini (Jerem. XXIII, 16). Et rursum: Non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant (Ibid., 21). Qua ex re quoque colligendum est quia et quisquis expositor in explanatione sacri eloquii, ut fortasse auditoribus placeat, aliquid mentiendo componit, sua et non Domini verba loquitur, si tamen placendi vel seducendi studio mentiatur. Nam si in verbis dominicis virtutem requirens, ipse aliter quam is per quem prolata sunt senserit,

149

etiamsi sub intellectu alio aedificationem charitatis requirat, Domini sunt verba quae narrat, quia ad hoc solum Deus per totam nobis sacram Scripturam loquitur, ut nos ad suum et proximi amorem trahat. Sequitur: VERS. 5-7.---Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones. Et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. 15. In ipso jussionis exordio quo propheta ad praedicandum mittitur, aperte et vocatio gentium et Israelitarum repulsio designatur. Nam cum dicitur: Non ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae mitteris quorum non possis audire sermones, atque statim subditur: Et si ad illos mittereris, ipsi audirent te, aperte declaratur obedientia gentium, quae quandoque praedicatorum voces essent sine tarditate secuturae. Et cum subditur: Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me, Judaeae duritia designatur, quae verba praedicantium et cognovit, et sequi noluit. Ignota autem lingua gentium ad obediendum moram non fecit, quamvis extranea ab eloquio legis fuit. Bene autem dicitur: Nolunt audire te, quia nolunt audire me, secundum hoc quod scriptum est: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Causa quoque cur non audiant subinfertur, cum dicitur: VERS. 7.--- Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. 16. Cum domus Israel attrita fronte esse perhibetur, quid aliud sentiendum, quidve cogitandum est, nisi quod frontem cordis in impudentia atterit culpa frequens, ut quo crebrius committitur, eo de illa committentis animus minus verecundetur? Atque ideo ad tantam cordis duritiam quandoque peccator pervenit, ut jam in

150

correptione sensibilis non sit, quia qui usu peccandi induruit nullo modo corripientis verbum, id est manum palpantis, sentit, sicut Judaeae quoque crebrius delinquenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 5). Vel certe attrita frons est in hujus mundi actibus assueta, quia sicut sunt nonnulli qui quietem cunctis mundi praemiis atque honoribus praeponunt, ita nonnulli ut in hoc mundo aliquid esse videantur terrenis laboribus insudant, insistunt causis, permiscentur jurgiis. Et quamvis se corpore deficere inter labores sentiant, amore tamen terrenarum rerum devicti, delectabiliter fatigantur. Quibus per prophetam dicitur: Ephraim vitula docta diligere trituram (Osee X, 11). Vitula etenim in tritura areae assueta, etiam si relaxatur a labore, sponte redit. Sic quibusdam pravis mentibus nihil est laboriosius quam si eis praecipitur ut in hujus mundi actibus non laborent. Nam saepe quidam repulsi ab actione terrena deprecantur ut redeant, rogant ut premantur, grave se incurrisse periculum quietem putant. Attrita ergo fronte sunt, qui non solum labores non fugiunt, sed neque importuni videri in laboribus qui sibi negantur erubescunt. Sequitur: VERS. 8.---Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. 7. Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum sapientiae est; bonum vero erubescere, fatuitatis. Unde scriptum est: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Qui enim erubescit poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit. Qui vero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit, atque ad damnationem tendit, sicut per Redemptorem dicitur: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in

151

majestate sua (Luc. IX, 26). Et sunt quidam qui bona jam in mente concipiunt, sed necdum malis aperte contradicunt. Hi nimirum quia boni sunt in mente, sed auctoritatem non habent in locutione, apti ad veritatis defensionem non sunt. Ille enim esse veritatis defensor debet, qui quod recte sentit loqui nec metuit, nec erubescit. Unde nunc in magno munere prophetae promittitur: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Quid est autem peccator, nisi vulneratus? et qui praedicator, nisi medicus? Si ergo non erubescit peccator qui jacet in vulnere, cur erubescat medicus qui per medicamenta providet salutem? Saepe vero contingit ut praedicator reverenter audiatur; nonnunquam vero a perversis ita despicitur, ac si eis nihil utilitatis loquatur. Unde recte nunc dicitur: VERS. IX.---Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. 18. Adamas et silex utraque dura; sed unum horum pretiosum est, alterum vile. Adamas ad ornamentum sumitur, silex ab itinerantibus calcatur. Et saepe contingit ut hos quos correptionem suam conspicimus nimis humiliter audire, verecundemur eis aliqua dicere. Nonnunquam vero evenit ut eos quos increpationem suam videmus postponere, et despectui habere, trepidemus eis verbum praedicationis inferre. Sed si recte sapimus, et ad eos a quibus nos honorari conspicimus, et ad eos a quibus nos despici videmus, auctoritatem exhortationis vel increpationis sumimus, ut nec illorum humilitatem debeamus erubescere, nec horum superbiam formidare. Dicatur ergo: Dedi faciem tuam ut adamantem, id est, si ab auditoribus honoraris; Dedi faciem tuam ut silicem, si ab auditoribus conculcaris atque despiceris, ut nec per illatum honorem refrenetur lingua ex verecundia, nec per despectum taceat ex infirmitate. Sequitur:

152

IBID.---Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. 19. Hoc jam superius dictum est. Sed notandum quam aspera domus habetur, cujus asperitas tam crebro replicatur. Increpandus itaque peccator est, et nunquam timendus, quia domus exasperans est. Timeri enim homo debuerat, si ipse auctorem omnium ut homo timuisset. Nam qui rationis sensum ad timorem Dei non habuit, tanto in nullo timendus est, quanto hoc quod esse debuit, non est. Sequitur: VERS. 10, 11.---Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi; et vade, ingredere ad transmigrationem filiorum populi tui. 20. Vigilanter intuendum est quod voce Domini ad Prophetam dicitur ut prius sermones ejus audiat, et postmodum loquatur. Audimus enim verba Dei, si facimus. Et tunc ea proximis recte loquimur, cum prius ipsi fecerimus. Quod bene Marcus evangelista confirmat, cum factum Domini miraculum narrat, dicens: Adducunt ci surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum (Marc. VII, 32). Cujus ordinem curationis insinuat, subdens: Misit digitos suos in auriculas, expuensque tetigit linguam ejus, et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte (Ibid., 33, seq.). Quid est enim quod creator omnium Deus cum surdum et mutum sanare voluisset, in aures illius suos digitos misit, et expuens linguam ejus tetigit? Quid per digitos Redemptoris, nisi dona sancti Spiritus designantur? Unde cum in alio loco ejecisset daemonium, dixit: Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Qua de re per evangelistam alium dixisse describitur: Si ego in spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in

153

vos regnum Dei (Matth. XII, 28).Ex quo utroque loco colligitur quia digitus Dei spiritus vocatur. Digitos ergo in auriculas mittere, est per dona Spiritus sancti mentem surdi ad obediendum aperire. Quid est vero quod exspuens linguam ejus tetigit? Saliva nobis est ex ore Redemptoris accepta sapientia in eloquio divino. Saliva quippe ex capite defluit in ore. Ea ergo sapientia quae ipse est dum lingua nostra tangitur, mox ad praedicationis verba formatur. Qui suspiciens in coelum ingemuit; non quod ipse necessarium gemitum haberet, qui dabat quod postulabat, sed nos ad eum gemere qui coelo praesidet docuit, ut et aures nostrae per dona Spiritus sancti aperiri, et lingua per salivam oris, id est per scientiam divinae locutionis solvi debeat ad verba praedicationis. Cui mox Ephphetha, id est adaperire dicitur; et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus. Qua in re notandum est quia propter clausas aures dictum est Adaperire. Sed cui aures cordis ad obediendum apertae fuerint, ex subsequenti procul dubio etiam linguae ejus vinculum solvitur, ut bona quae ipse fecerit etiam facienda aliis loquatur. Ubi et bene additur: Et loquebatur recte. Ille enim recte loquitur qui prius obediendo fecerit quae loquendo admonet esse facienda. 21. Quod vero ad transmigrationem populi admonendam propheta mittitur, non solum ea transmigratio debet intelligi quae ejus populi erat in corpore, sed etiam quae facta fuerat in mente. A Jerusalem quippe ad Babyloniam venerat. Et quid Jerusalem nisi visio pacis, quid Babylonia nisi confusio vocatur? Quisquis vero a rectis operibus in perversis actibus cadit, quoniam a bono studio ad vitia defluit, quasi ab Jerusalem ad Babyloniae civitatem venit. Culmen enim bonae contemplationis deseruit, atque in transmigratione confusionis jacet. Quod illis solet saepe evenire qui cum bona agunt, in his de sua virtute gloriantur. Unde Psalmista ne a visione pacis, id est a

154

bonis actibus captivus ad Babyloniam emigraret, Domino supplicans, dicit: Adjutor meus, non emigrabo (Psal. LXI, 7). Si enim in se confideret, a justitiae operibus cadendo migrasset. 22. Sed neque hi qui a statu rectitudinis in pravam actionem ceciderunt desperandi sunt, quia ecce propheta ad transmigrationem Babyloniae mittitur. Et per prophetam alium Dominus dicit: Et venies usque Babylonem, et ibi liberaberis (Mich. IV, 10). Saepe enim quis postquam in confusionem vitiorum ceciderit, erubescens mala quae perpetravit, ad poenitentiam redit, seque a suis lapsibus bene vivendo erigit. Quid ergo iste nisi usque ad Babylonem venit, et ibi liberatus est? Qui postquam, confusus mente, perversa perpetravit, haec ipsa erubescens mala quae fecit, se contra se erigit, et bene operando ad statum rectitudinis redit. In Babylone itaque liberatus est, qui per divinam gratiam ostenditur etiam de confusione salvatus. Propheta ergo ad transmigrationem loquitur, cum illos increpat qui a statu rectitudinis ad erroris vitia transmigrando ceciderunt. Sequitur: VERS. 11.---Et loqueris ad eos, et dices: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant, et quiescant. 23. Quod toties divinis vocibus difficultas audiendi repetitur, ut dicatur, Si forte audiant, quid aliud quam transmigrati populi duritia designatur? In quibus verbis magna est nostra consolatio, quia si omnipotens Deus prophetam mittens a perverso populo verba sua denuntiat difficile audiri, cur nos miseri contristamur, cum saepe a fratribus in nostra admonitione contemnimur? Nam crebro delinquentes alloquimur, frequenter increpamus, saepe cum eis blandis sermonibus agimus, et tamen si alter audit, alter audire contemnit; alter ex parte verbum exhortationis suscipit, et ex parte recipere recusat; ita ut quotidie impleri videamus hoc quod per

155

prophetam alium Dominus narrat quae fecerit iratus, cum dicit: Plui super civitatem unam, et super alteram non plui. Pars una compluta est, et pars quae compluta non est aruit (Amos IV, 7). Cum enim sanctae exhortationis verba alia mens suscipit, alia suscipere recusat, super unam civitatem Dominus pluit, et super alteram non pluit. Cum vero et ipse proximus qui audit ab aliis se vitiis corrigit, atque ab aliis emendare se contemnit, una eademque civitas et ex parte compluitur, et ex parte arida remanet, in qua a se praedicationis pluviam repellit. Sunt etenim quidam qui exhortationis verba omnino non audiunt, hi penitus suscipere pluviam nolunt. Et sunt quidam qui audiunt, sed tamen hanc medullitus non sequuntur, quia alia in se vitia resecant, sed in aliis graviter perdurant. Saepe enim quosdam videmus qui per praedicationis verbum a semetipsis avaritiae aestum repellunt, et non solum jam aliena non rapiunt, sed et propria indigentibus largiuntur; nec tamen irae stimulos edomant, nec patientiae moderamina per mentis tranquilitatem servant. Et saepe alii ad exhortationis verbum in semetipsis jam carnis immunditiam vincunt, corpus in castitate custodiunt, nec tamen adhuc animum, sicut debent, proximis inclinant, sed per rigorem superbiae in cogitatione se elevant. In istis pars una compluta est, quia fructum fecit, et pars quae compluta non est aruit, quia exhortationis verbum non plene suscipiens, a bono opere sterilis remansit. Sequitur: VERS. 12.---Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae; Benedicta gloria Domini de loco suo. 24. Quid est hoc, quod propheta postquam ad transmigrationem filiorum populi mittitur, vocem post se magnae commotionis audit, dicentem: Benedicta gloria Domini de loco suo? Conversus quippe ad peccatores Babyloniae fuerat, et vocem gloriae Domini de loco suo post tergum audiebat. Locus enim est Dei Jerusalem, id

156

est visio pacis, quia nimirum illa corda vident ea quae Dei sunt, quae ad transmigrationem Babyloniae, hoc est ad confusionis vitia, non descendunt. Ibi enim inhabitat Deus ubi vera pax quaeritur, internae contemplationis gloria amatur. Nam qui ad perversitatem defluunt, locus Dei esse contemnunt. Locus ergo gloriae Dei est vel sancta quaeque anima, vel unusquisque in coelestibus permanens angelicus spiritus. Et gloria Domini de loco suo benedicitur, cum vel ab electis hominibus, vel a sanctis angelis auctori omnium laus aeterna cantatur. In eo ergo quod justi de convertendis peccatoribus cogitant, quia eorum vitia considerando ad carnales actus oculum ducunt, quasi ad Babyloniam intendunt. Qui tamen pro statu suae rectitudinis, quia in laudem Dei bona sanctorum considerare nunquam desinunt, quamvis per cogitationem alio intendant, quasi post se vocem gloriae Domini a Jerusalem, id est de loco suo audiunt. 25. Sed cur in istis immoramur, qui haec prophetae verba, largiente Domino, per sensum alterum et subtilius intelligere, et apertius dicere valemus? Ait enim: Et assumpsit me spiritus. Praedicatorem spiritus assumit, cum ejus mentem in amorem Dei omnipotentis elevatam a terrenis jam desideriis alienam reddit, ut nihil ei agere libeat, nisi ea quibus lucra spiritalia congreget, et ad regna coelestia quotidiani sui operis fructum portet. Unde et nobis praedicatoribus jubetur: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). 26. Bene autem subditur: Et audivi post me vocem commotionis magnae. Propheta, sancto Spiritu repletus, quasi transacta narrat, quae facienda praevidet, quia et in praedestinatione jam facta sunt, quae adhuc in opere sequuntur. Unde et in translatione veteri per Isaiam dicitur: Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX). Quid est ergo quod post se propheta vocem audivit commotionis magnae, nisi quod post sermonem

157

praedicationis, qui fit ad corda peccantium, lamenta poenitentium sequuntur? 27. Perversi etenim quique dum prava agunt, et a justis recta non audiunt, nesciunt quam sint gravia quae committunt, atque ex ipsa sua ignorantia, in suo stupore securi sunt; et jacentes in culpis, quasi molliter quiescunt, sicut de quodam peccatore et securo populo dicitur: Requievit in faecibus suis, quia securus jacuit in peccatis (Jerem. XLVIII, 11). 28. Cum vero audire perversi verbum praedicationis coeperint, quae sint supplicia aeterna cognoscere, qui terror judicii, quam subtilis examinatio de singulis quibusque peccatis, illico contremiscunt, implentur gemitibus, et non se capientibus suspiriis anxiantur, atque, magno pavore concussi, in luctu et fletibus erumpunt. Prophetam ergo vox magnae commotionis sequitur; quia post verbum praedicationis, conversorum atque poenitentium luctus audiuntur. Qui enim prius quieti jacebant in vulnere, tacti postmodum manu medicinae, cum dolore redeunt ad salutem. De hac commotione poenitentium per prophetam alium dicitur: Pedes ejus steterunt, et commota est terra (Zach. XIV, 4), quia cum veritatis vestigia in mente audientium figuntur, ipsa mens in sui consideratione turbata commovetur. Hinc Psalmista pro peccatoribus exorat, dicens: Qui sedes super cherubim, moveatur terra (Psal. XCVIII, 2). Hinc pro afflictis et poenitentibus deprecans, ait: Commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones ejus, quia mota est (Psal. LIX, 4). Terra quippe commota et turbata, est peccator de cognitione reatus sui anxius, et ad poenitentiae lamenta perductus. Peccanti etenim homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Exoret ergo ut sanetur contritio terrae, quia mota est, quatenus peccator qui de culpis suis affligitur, de coelestis misericordiae gaudio consoletur. Haec est

158

itaque vox commotionis magnae, quando unusquisque sua acta dijudicans, in afflictione poenitentiae perturbatur. 29. Sed quid vox ipsa dicat audiamus: Benedicta gloria Domini de loco suo. Locus enim maligni spiritus fuerant corda peccantium; sed cum sibimetipsis irati per poenitentiam redeunt ad vitam, gloriae Domini locus fiunt. Jam enim se contra se erigunt, jam poenitentiae lacrymis insequuntur mala quae commiserunt. Inde ergo auditur benedictio gloriae in laude Domini, unde prius sonabat Creatoris injuria de amore praesentis saeculi. Et corda poenitentium fiunt jam Domino locus suus, quae prius in peccatis posita, fuerant locus alienus. Ipsi autem qui a peccatis suis ad Dominum convertuntur, non solum delent lacrymis perversa quae fecerunt, sed etiam miris operibus ad alta proficiunt, ut sancta animalia Dei omnipotentis fiant, ut signis et virtutibus ad alta evolent, ut terram funditus deserant, et acceptis donis sese ad coelestia per desiderium suspendant. De quibus adhuc subditur: VERS. 13.---Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram. 30. Audit post se propheta vocem commotionis magnae, quia, sicut dictum est, verbum praedicantium luctus poenitentium sequitur. Audit post se vocem alarum animalium, quia ex ipso luctu poenitentium oriuntur virtutes sanctorum, ut tanto magis in sancta actione proficiant, quanto se ante cognitionem vitae nequiter egisse meminerunt. Sed est in his verbis magna dubitatio, quia non aperte per prophetam dicitur utrum unumquodque animal alas suas in semetipsis percutiat, an certe haec eadem sancta animalia alis suis se vicissim feriant, ut ala hujus alterum, et ala alterius istud animal tangat.

159

31. Sed quia plerumque in sacro eloquio ideo aliquid obscure dicitur, ut dispensante mirabiliter Deo multipliciter exponatur, nos charitati vestrae utraque exponere largiente Domino debemus. Saepe jam alas animalium virtutes diximus esse sanctorum. Quomodo ergo unumquodque animas alas suas excutiens alteram ad alteram percutit, nisi quod aperte datur intelligi qua, si sancta animalia efficimur, virtus in nobis virtutem excitat, dum una alteram ad perfectionem pulsat? Ecce etenim quis habet jam verbi Dei scientiam, discit ut viscera etiam misericordiae habeat. Per scientiam quippe verbi Dei discit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Cumque jam esse misericors in eleemosynis coeperit, verba sanctae auctoritatis legit; et quidquid in eis de misericordia dicitur, ulterius per experimentum intelligit. Ibi enim scriptum est: Pater eram pauperum (Job. XXIX, 16). Quod fortasse antea legebat, et praeteribat. Sed cum in ejus corde jam misericordia coeperit imitari naturam, quid sit patrem esse pauperum, legit et recognoscit, quia introrsus rediens, in semetipso intelligit quod foris audit. Aliud namque est eleemosynam ex praecepto facere, atque aliud ex charitate. Ex praecepto enim facere bonum, inchoantium est; ex charitate autem facere bonum, perfectorum, qui non solum quia jubetur faciunt, sed etiam diligunt faciendo quod jubetur. Hinc est enim quod in magna virtute per Psalmistam dicitur: Vide quia mandata tua dilexi, Domine, in tua misericordia vivifica me (Psal. CXVIII, 159). Mandata enim Dei pro jussione facere servientis et obedientis est, diligendo autem facere obedientis et amantis est. Quia ergo et per scientiam charitatis misericordia discitur, et per charitatem misericordiae in corde compuncto scientia multiplicatur, ala in nobis alam percutit, quia virtus virtutem excitat. Sic qui castitatis bonum in suo corpore custodit contra luxuriantes zelo accenditur, ut ab immunditiae maculis expientur. Et saepe dum quosdam in lapsibus invenit, edomat, affligit, atque ad castitatis munditiam restringit. Cujus si forte

160

mens de immunditia luxuriae fuerit tentata, ex ipso zelo quo alios correxit semetipsam convenit, et erubescit immunda cogitare, quae se in aliis recolit correxisse. In hoc ergo ala alam percutit, dum virtus virtutem pulsat, et ab immunditia custodit. 32. Sin vero, ut praefati sumus, vicissim se alis suis animalia feriunt, et altera ad alteram ala percutitur singulorum, hujus quoque descriptionis, largiente Domino, sensus patet. Quid est ergo quod haec pennata animalia vicissim alas alteram ad alteram feriunt, nisi quod omnes sancti se invicem suis virtutibus tangunt, et sese ad provectum excitant ex consideratione virtutis alienae? Non enim uni dantur omnia, ne in superbiam elatus cadat, sed huic datur quod tibi non datur, et tibi datur quod illi denegatur, ut dum iste considerat bonum quod habes et ipse non habet, te sibi in cogitatione praeferat; et rursum dum tu habere illum conspicis quod ipse non habes, te illi in tua cogitatione postponas, et fiat quod scriptum est: Superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II, 3). Ut enim pauca ex multis loquar, isti mirae abstinentiae virtus tribuitur, et tamen verbum scientiae non habet. Illi autem datur verbum scientiae; et tamen virtutem perfectae abstinentiae apprehendere conatur, et non valet. Huic libertas vocis tribuitur, ut, oppressis quibusque protectionis solatia impendens, ad defensionem justitiae libere loquatur; sed tamen adhuc multa in hoc mundo possidens, relinquere omnia vult, et non valet. Illi vero jam datum est omnia terrena relinquere, ut nihil in hoc mundo cupiat habere; sed tamen adhuc auctoritatem vocis contra peccantes quosque non praesumit exercere. Et qui ideo plus loqui libere debuit, quia jam non habet mundo teneatur, loqui contra alios libere recusat, ne ipsam vitae suae quietem perdat. Isti virtus prophetiae data est, multa jam quae ventura sunt praevidet; sed tamen praesentis proximi aegritudinem conspiciens atque compatiens, non valet curare. Illi data est curationis gratia, atque a corpore proximi molestiam

161

quae in praesenti est orationibus repellit, sed tamen quid seipsum paulo post sequatur ignorat. Mira itaque dispensatione omnipotens Deus sic in electis suis sua dona dispensat, ut et isti det quod illi denegat, et alteri majus quod alteri minus tribuat, quatenus dum vel iste habere illum conspicit quod ipse non habet, vel ille hunc majus accepisse considerat quod sibi minus adesse pensat, dona Dei alter in altero, id est vicissim, omnes admirentur, atque ex hac ipsa admiratione humilietur alter alteri, et quem videt habere quod non habet, eum divino judicio sibi praelatum putet. Alis ergo suis vicissim se animalia feriunt cum sanctae mentes alternis se virtutibus tangunt, et tangendo excitant, atque excitata ad provectum volant. 33. Videamus Paulum quomodo apostolorum alis tactus, atque ad poenitentiam excitatus fuerat, qui, mala praeteritae persecutionis suae et apostolorum innocentem vitam considerans, dicebat: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Consideravit quippe apostolorum innocentiam, et propter praecedentem malitiam vilis in ejus oculis facta est omnis quam exhibebat in Ecclesia sollicitudo sua; et quam multos ex accepto intellectu praecederet non attendit, quia, illorum innocentiam pensans, persecutorem aliquando fuisse se doluit. Sed videamus si quis ex apostolis eum qui Paulo datus est intellectum miratur. Ipse nobis apostolorum primus requirendus est, qui discipulos admonens ait: Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis; sicut in omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant (II Petr. III, 15). Miratur itaque in apostolis omnibus Paulus innocentiam, miratur apostolorum primus in Paulo sapientiam. Alis ergo se tangunt qui inde se vicissim ad provectum excitant, unde volant.

162

34. Hoc itaque omnipotens Deus agit in cordibus hominum, quod facit in regionibus terrarum. Poterat namque unicuilibet regioni fructus omnes tribuere; sed si una quaelibet regio alterius regionis fructibus non indigeret, communionem cum altera non habuisset. Unde fit ut huic vini, alii vero olei abundantiam tribuat; hanc multitudine pecudum, illam vero ubertate abundare faciat frugum, ut cum illa defert quod ista non habet, et ista reddit quod illa non detulit, per communionem gratiae sibi simul etiam divisae terrae conjunctae sint. Sicut ergo regiones terrarum, ita sunt mentes sanctorum, quae dum vicissim sibi conferunt quod acceperunt, quasi fructus suos regiones regionibus impendunt ut in una omnes charitate jungantur. 35. Sed inter haec sciendum est quia sicut electi quique hoc semper in aliis attendunt quod a Deo melius acceperunt quam ipsi, ut eos sibi in cogitatione praeferant, seque illis in humilitate substernant, ita reproborum mens nunquam considerat quid alter boni amplius quam ipsa, sed quid boni ipsa amplius quam alter habeat. Neque enim pensant quae bona spiritus alter acceperit et ipsis desint, sed quae bona ipsi, et quae mala adsint alteri. Et dum omnipotens Deus ad hoc virtutes singulis dividat, ut alterum alteri in cogitatione humiliet, ad hoc reprobi pertrahunt bonum quod acceperunt, ut ex eo in elatione perdantur, dum semper considerant bona quae ipsi habent et alii non habent, et nunquam perpendere student quanta bona alii habeant et ipsi non habeant. Quod ergo divina pietas in augmentum disponit humilitatis, hoc mentes reprobae in augmentum vertunt elationis; et ex diversitate munerum a bono deficiunt, unde crescere humilitatis bono debuerunt. 36. Propter hoc ergo necesse est, fratres charissimi, ut in vobis hoc semper debeatis aspicere quod minus habetis, in proximis vero hoc quod vobis amplius acceperunt, quatenus dum super vosmetipsos eos pro

163

bono quod ipsi habent et vos non habetis aspicitis, ad hoc quoque obtinendum etiam vos ex humilitate crescatis. Si enim et vos in illis accepta bona perpenditis, et illi in vobis considerant dona quae habetis, vicissim vos alis tangitis, ut excitati semper ad coelestia voletis. Sequitur: VERS. 13.---Et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. 37. In rotis sacri eloquii Testamenta signari superius diximus. Vox igitur rotarum est sermo Testamentorum. Post vocem itaque alarum animalium auditur etiam vox rotarum, quia praedicantium sermone suscepto, dum virtutes sanctorum ad altiora agenda evolant, seque vicissim ad provectum pulsant, sanctae Ecclesiae status erigitur, ut per universum mundum sacrorum Testamentorum paginae legantur. Ubique etenim jam sanctum Evangelium ubique apostolorum dicta, ubique lex et prophetae resonant. Post alarum ergo vocem vox rotarum sequitur, quia post sanctorum miracula verba sacri eloquii intra sanctam Ecclesiam libere licenter audiuntur. Quae rotae animalia sequuntur, quia, ut superius dictum est, postquam in honorem venit vita sanctorum, veneranda quoque apparuerunt hominibus eloquia Testamentorum. 38. Vel certe animalia sequuntur, quia in sanctorum Patrum vita cognoscimus quid in sacrae Scripturae volumine intelligere debeamus. Illorum quippe actio nobis aperit hoc quod in suis praedicationibus pagina Testamentorum dicit. Sed quaerendum nobis est cur postquam superius dictum est, Audivi post me vocem commotionis magnae, post vocem quoque alarum atque rotarum subditur: Et vocem commotionis magnae. Quod si diligenter aspicitur, inveniri potest quia non otiose repetitur.

164

39. Duae quippe sunt commotiones magnae, quibus corda nostra commoventur. Una quippe commotio ex timore est, altera ex charitate; una fit ex luctu poenitentium, alia ex fervore amantium. Post praedicationis ergo verbum prima commotio est, cum plangimus mala quae fecimus; post vocem vero alarum et rotarum, secunda commotio est, dum magnis fletibus quaerimus coelestia bona quae audimus. Ecce enim quia intra sanctam Ecclesiam de multis Patribus virtutum exempla cognoscimus, quasi alarum sonitum quotidie audimus, quia ubique sacra eloquia personant, quasi rotarum vocibus excitamur. Et quia per eadem sacra eloquia ad amorem nostri conditoris accendimur, magni fervoris ignibus ardentes, esse nos longe adhuc ab omnipotentis Dei facie plangimus. Post primam ergo vocem commotionis magnae ad extremum quoque vox magnae commotionis fit, quia qui cognoscendo Deum coepimus peccata plangere, jam diligendo quem cognovimus non cessamus eum cum fletibus desiderare. Post rotarum itaque vocem vox magnae commotionis sequitur, quia cum Testamenta Dei in aure cordis sonare coeperint, audientium spiritus ex amore compunctus ad lamenta commovetur. Hinc est enim quod Scripturae sacrae verba fiunt in corde legentium sapida, hinc est quod ab amantibus plerumque in silentio quasi furtive et tacite leguntur. Unde per prophetam quoque alium dicitur: Praecidisti in alienatione capita potentium, movebuntur in ea gentes, adaperient ora sua sicut pauper edens in occulto (Habac. III, 14). Omnipotens enim Deus in alienatione capita potentium praecidit, quia Judaeorum superbiam a semetipso alienando repulit. In qua alienatione gentes motae sunt, quia dum Judaei a fide caderent, ad cognitionem fidei corda gentilium cucurrerunt. Quae videlicet gentes in sacrae lectionis pabulo os cordis aperiunt, et in occulto sicut pauper comedunt, quia cum festinatione et silentio verba vitae legentes sumunt.

165

40. Sed sciendum est quia quanto auditores in charitate atque intellectu proficiunt, tanto sanctis praedicatoribus major gratia spiritus datur. Unde cum prius propheta dixisset: Assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, post vocem commotionis magnae alarum atque rotarum, atque iterum commotionis magnae, illico subjungit: VERS. 14.---Spiritus quoque elevavit me, et assumpsit me. 41. Cur qui se assumptum jam a spiritu dixerat iterum elevatum et assumptum narrat? Sed ad altiora mens praedicantium proficit cum per eos sensus audientium ad omnipotentis Dei desiderium commovetur. Qui videlicet praedicatores sancti idcirco proficiunt, ut per eorum ministerium dona gratiae in sancta Ecclesia multiplicentur, sicut de hac eadem sancta Ecclesia scriptum est: Rivos ejus inebrians multiplica generationes ejus, in stillicidiis suis laetabitur cum exorietur (Psal. LXIV, 11). Rivi quippe Ecclesiae sancti praedicatores sunt, qui terram nostri cordis infundunt. Sed cum inebriantur rivi, generationes Ecclesiae multiplicantur, quia cum uberiorem gratiam spiritus praedicatores accipiunt, fidelium numerus augetur. Quae sancta Ecclesia in suis stillicidiis laetatur. In stillicidio enim aqua de tecto in terram cadit, quae de coelo ceciderat in tectum. Tectum vero Ecclesiae sancti praedicatores sunt, qui nos intercedendo et admonitionibus muniendo protegunt. Sed quia illorum cor divinitus in praedicatione infunditur, quasi aqua de coelo venit in tectum. Quia vero nos eorum verbis irrigamur, quasi aqua de tecto defluit in terram. Sancta itaque Ecclesia, dum exoritur, in stillicidiis suis laetatur, quia cum in fide et bonis operibus nascitur, ea quae accepit dona considerat, et in verbis praedicantium exsultat. Quia ergo auditoribus ad meliora surgentibus, eorum quoque praedicatoribus gratia multiplicatur, propheta dicit: Spiritus quoque elevavit me, et assumpsit

166

me. Inde enim praedicator magis ac magis elevatur et assumitur, unde auditor ad meliorem vitam mutatur. 42. Sed quaerendum nobis est, cum spiritus mentem non elevet nisi assumpserit, cur prius elevavit et postmodum dicitur assumpsit? Sed hoc loco assumpsit dictum est constanter tenuit. Nam sunt nonnulli quos elevat sed non assumit, quorum et intellectus ad spiritalia emicat, sed tamen vita in factis carnalibus remanens, intellectui non concordat. Balaam namque per prophetiae spiritum elevatus erat, sed assumptus non erat, quia et veraciter potuit longe post futura prospicere, et tamen a terrenis desideriis mentem noluit separare (Num. XXIV, 4, 5). Sed quia propheta sanctus scientia elevatus est, et vita pariter assumptus, jam qualis in praedicationem pergat audiamus: IBID.---Et abii amarus in indignatione spiritus mei. 43. Pensate, fratres charissimi, cui dona sancti Spiritus creverant cur amarus abibat? An omne cor quod idem spiritus assumit amarum in indignatione sui spiritus facit? Unde sciendum est quia cui adhuc praesens vita dulcis est, etiamsi verbum Dei loqui videatur, elevatus et assumptus praedicator non est. Mentem enim quam Spiritus sanctus replet in amaritudinem temporalium delectatione aeternorum commovet. Dulce enim est esse in rebus humanis, sed ei qui adhuc de coelestibus gaudia nulla gustavit, quia quanto minus aeterna intelligit, tanto delectabilius in temporalibus requiescit. At si quis jam cordis ore gustaverit quae sit illa dulcedo coelestium praemiorum qui illi hymnidici angelorum chori, quae incomprehensibilis visio sanctae Trinitatis, huic quanto illud dulce fit quod intus videt, tanto in amaritudinem vertitur omne quod foris sustinet. Rixatur secum de his quae male egisse se recolit, et sibimetipsi displicet, cum ei ille placere jam coeperit qui omnia creavit. Reprehendit se de cogitationibus, insequitur de verbis, et

167

punit flendo de factis. Supernis inhiat, terrena jam omnia per mentis despectum calcat. Et quandiu illud quod desiderat adhuc per speciem non habet, flere dulce habet, seseque continuis lamentis affligere. Et quia necdum se esse in patria ad quam creatus est videt, in hujus vitae exsilio nil ei plus aliud quam sua amaritudo placet. Dedignatur etenim subjacere temporalibus, et ardenter suspirat aeternis. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui apponit scientiam apponit dolorem (Eccle. I, 18). Coelestia etenim cognoscentes, terrenis animum subdere dedignamur. Et dum plus sapere incipimus de his quae male egimus, nobis ipsis irascimur, et fit in multa sapientia multa indignatio, quia quanto plus proficimus in cognitione, tanto nobis indignamur amplius de perverso opere. Atque cum scientia dolor crescit, quia quanto magis aeterna cognoscimus, tanto magis esse nos in hujus exsilii miseria dolemus. Vel sicut in translatione alia dicitur: Et qui addit scientiam addit laborem. Quo enim scire incipimus quae sint coelestia gaudia, eo magis ut errorum nostrorum laqueos possimus evadere, flendo laboramus. In multa ergo sapientia multa est indignatio, quia si aeterna jam sapimus, concupiscere temporalia dedignamur. Si aeterna jam sapimus, nosmetipsos despicimus egisse hoc quod nos potuit ab aeternitatis amore separare. Reprehendit semetipsam conscientia, accusat quod egit, damnat per poenitentiam quod accusat, fit rixa in animo, parturiens pacem cum Deo. 44. Sic Achab, rex iniquus, a propheta reprehensus, cum contra se divinam sententiam audisset, pertimuit, et magno moerore depressus est, ita ut prophetae suo Dominus diceret: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus (III Reg. XXI, 29). In quibus Domini verbis pensandum est quomodo ei in electis suis moeror amaritudinis placeat qui amittere timent Dominum, si sic

168

ei et in reprobo poenitentia placuit qui timebat perdere praesens saeculum? Aut quomodo ei grata sit spontanea afflictio pro culpis in eis qui placent, si haec ad tempus placuit et in illo qui displicebat? Sed sciendum quia nullus haec pro amore omnipotentis Domini ex toto corde agere praevalet, nisi is cujus animum Spiritus sanctus assumpserit. Nam quando homo ex sua virtute sufficiat terrena despicere, coelestia amare, pacem cum Deo quaerere, secum rixam subire, in cogitatione semetipsum reprehendere, et gemitibus punire? Nullus haec agere nisi quem divina gratia roboraverit valet. Unde et subditur: IBID.---Manus enim Domini erat mecum, confortans me. 45. Ad bona quippe assurgere perfecte non possumus, nisi nos spiritus et praeveniendo elevet, et subsequendo confortet. Sed quaerendum est, cum superius de volumine quod acceperat scriptum sit: Et factum est in ore meo sicut mel dulce, qua ratione postmodum dicitur: Abii amarus in indignatione spiritus mei? Mirum quippe valde est si dulcedo simul et amaritudo conveniant. Sed juxta superiorem sensum sciendum est quia cui sermo Dei in ore cordis dulcis esse coeperit, hujus procul dubio contra semetipsum animus amarescit. Quo enim in illo subtiliter discit qualiter reprehendere se debeat, eo se durius per amaritudinem poenitentiae castigat, qui tanto sibi magis displicet, quanto in sacro volumine amplius de omnipotente Deo videt quod amet. Sed quia ad ista proficere sua virtute non valet homo, recte nunc dicitur: Manus Domini erat mecum, confortans me. Manus enim Domini in sacro eloquio aliquando etiam unigenitus Filius appellatur, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Et de cujus ascensione per Moysen Pater omnipotens loquitur, dicens: Tollam in coelum manum meam (Deut. XXXII, 40). Haec manus quae electorum suorum corda confortat,

169

discipulis dicebat: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). In omne ergo quod cogitamus, in omne quod agimus, semper orandum est, ut et ipso aspirante cogitemus, et ipso adjuvante faciamus, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus in saecula saeculorum. Amen.