XXXVI | XXXVIII |
HOMILIA XXXVII.
recensereHabita ad populum in basilica beati Sebastiani martyris, die natalis ejus.
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIV, 25-33.
In illo tempore, dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus.
1. Si consideremus, fratres charissimi, quae et quanta sunt quae nobis promittuntur in coelis vilescunt animo omnia quae habentur in terris. Terrena namque substantia supernae felicitati comparata pondus est, non subsidium. Temporalis vita aeternae vitae comparata mors est potius dicenda quam vita. Ipse enim quotidianus defectus corruptionis quid est aliud quam quaedam prolixitas mortis? Quae autem lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit illa supernae civitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuae munere laetari? Sed ad haec audita inardescit animus, jamque illic cupit assistere, ubi se sperat sine fine gaudere. Sed ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Unde et Paulus egregius praedicator dicit: Non coronabitur nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Delectet ergo mentem magnitudo praemiorum, sed non deterreat certamen laborum. Unde ad se venientibus Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
2. Sed percontari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui jubemur et inimicos diligere? Et certe Veritas de uxore dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Et Paulus ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Eph. V, 25). Ecce discipulus uxorem diligendam praedicat, cum magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus, et diligere? Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. Odisse itaque praecipimur proximos, odisse et animam nostram. Constat ergo quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit sicut semetipsum. Tunc etenim bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt.
3. Certe cum Paulus Jerosolymam pergeret, propheta Agabus zonam illius apprehendit, suisque pedibus alligavit, dicens: Virum cujus haec zona est sic alligabunt in Jerusalem (Act. XXI, 11). Sed is qui animam suam perfecte oderat quid dicebat? Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu Christi (Ibid., 13), nec facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX, 24). Ecce quomodo animam suam amando oderat, imo odiens amabat, quam cupiebat pro Jesu morti tradere, ut hanc ad vitam de peccati morte suscitaret. Ab hac ergo discretione odii nostri trahamus formam ad odium proximi. Ametur quilibet in hoc mundo etiam adversarius, sed in via Dei contrarius non ametur etiam propinquus. Quisquis enim jam aeterna concupiscit, in ea quam aggreditur, causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa neminem recognoscit. Multum namque est quod carnales affectus intentionem mentis diverberant, ejusque aciem obscurant; quos tamen nequaquam noxios patimur, si eos premendo teneamus. Amandi ergo sunt proximi, impendenda est charitas omnibus et propinquis et extraneis, nec tamen pro eadem charitate a Dei amore flectendum.
4. Scimus autem quia cum de terra Philisthiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret, plaustro superimposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse memorantur, quarum filios clauserunt domi. Et scriptum est: Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et uno itinere gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram (I Reg. VI, 12). Quid ergo vaccae nisi fideles quosque in Ecclesia designant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? De quibus hoc etiam est notandum, quod fuisse fetae memorantur, quia sunt plerique qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibus ligantur; sed non declinant a recto itinere, qui Arcam Dei portant in mente. Ecce enim vaccae Bethsames pergunt. Bethsames quippe dicitur domus solis; et Propheta ait: Vobis autem qui timetis Dominum orietur sol justitiae (Malach. IV, 2). Si ergo ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt: dant ab intimis mugitus, et tamen ab itinere non deflectunt gressus. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem.
5. Hoc ipsum vero animae odium qualiter exhiberi debeat, Veritas subdendo manifestat, dicens: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent. Et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserendo ad culpas faveant. Hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. Unde recte haec eadem Veritas dicit: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Bajulare etenim crucem et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Dominum recusat.
6. Quia vero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adjungitur, cum dicitur: Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant ei illudere dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Omne quod agimus praevenire per studium considerationis debemus. Ecce enim, juxta Veritatis vocem, qui turrim aedificat
148
prius aedificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, prius nos praeparare contra adversa hujus saeculi debemus. Hoc etenim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste vero aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus, ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. Istos sumptus dives ille habere non potuit, qui, multas possessiones possidens, magistrum requisivit, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo (Matth. XIX, 16)? Qui cum praeceptum relinquendi omnia audisset, tristis abscessit, et inde est angustatus in mente, unde foris fuit latior in possessione. Quia enim in hac vita amabat sumptus celsitudinis, tendendo ad aeternam patriam habere noluit sumptus humilitatis. Considerandum vero est quod dicitur: Omnes qui viderint incipiant illudere ei, quia, juxta Pauli vocem, Spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus (I Cor. IV, 9). Et in omne quod agimus considerare occultos nostros adversarios debemus, qui semper nostris operibus insistunt, semper ex nostro defectu gratulantur. Quos Propheta intuens, ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei (Psal. XXIV, 2, 3). In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed quia de construendo aedificio comparatio data est, nunc ex minori ad majus similitudo subditur, ut ex rebus minimis majora pensentur. Nam sequitur: Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Rex contra regem ex aequo venit ad praelium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quae pacis sunt postulat. Quibus ergo nos lacrymis veniam sperare debemus, qui in illo tremendo examine cum Rege nostro ex aequo ad judicium non venimus, quos nimirum conditio, infirmitas, et causa inferiores exhibet?
7. Sed fortasse jam mali operis culpas abscidimus, jam prava quaeque exterius declinamus; nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? Nam cum viginti millibus venire dicitur is contra quem minime sufficit iste qui cum decem millibus venit. Decem millia quippe ad viginti millia simplum ad duplum sunt. Nos autem si multum proficimus, vix exteriora nostra opera in rectitudine servamus. Nam et si jam luxuria carnis abscissa est, tamen adhuc a corde funditus abscissa non est. Ille autem qui judicaturus venit exteriora simul et interiora judicat, facta pariter et cogitationes pensat. Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit. Quid ergo agendum est, fratres, nisi ut dum nos cum simplo exercitu contra duplum illius sufficere non posse conspicimus, dum adhuc longe est, legationem mittamus, et rogemus ea quae pacis sunt? Longe enim esse dicitur, qui adhuc praesens per judicium non videtur. Mittamus ad hunc legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara ejus hostias placationis, cognoscamus nos cum eo in judicio non posse contendere; pensemus virtutem ejus fortitudinis, rogemus ea quae pacis sunt. Haec est nostra legatio, quae regem venientem placat. Pensate, fratres, quam benignum sit quod is qui suo adventu valet opprimere tardat venire. Mittamus ad hunc, ut diximus, legationem nostram, fluendo, tribuendo, sacras hostias offerendo. Singulariter namque ad absolutionem nostram oblata cum lacrymis et benignitate mentis sacri altaris hostia suffragatur, quia is qui in se resurgens a mortuis jam non moritur, adhuc per hanc in suo mysterio pro nobis iterum patitur. Nam quoties ei hostiam suae passionis offerimus, toties nobis ad absolutionem nostram passionem illius reparamus.
8. Multos, ut arbitror, vestrum, fratres charissimi, contigit nosse hoc quod volo ad memoriam vestram narrando revocare. Non longe a nostris fertur temporibus factum quod quidam ab hostibus captus longe transductus est (Lib. IV Dialog., cap. 57); cumque diu teneretur in vinculis, eum uxor sua cum ex eadem captivitate non reciperet, exstinctum putavit. Pro quo jam velut mortuo hostias hebdomadibus singulis curabat offerre. Cujus toties vincula solvebantur in captivitate, quoties ab ejus conjuge oblatae fuissent hostiae pro animae ejus absolutione. Nam longa post tempora reversus, admirans valde suae indicavit uxori quod diebus certis, hebdomadibus singulis, ejus vincula solvebantur. Quos videlicet dies ejus uxor atque horas discutiens, tunc eum recognovit absolutum, cum pro eo sacrificium meminerat oblatum. Hinc ergo, fratres charissimi, hinc certa consideratione colligite, oblata a nobis hostia sacra quantum in nobis solvere valeat ligaturam cordis, si oblata ab altero potuit in altero solvere vincula corporis.
9. Multi vestrum, fratres charissimi, Cassium Narniensis urbis episcopum noverunt, cui mos erat quotidianas Deo hostias offerre, ita ut pene nullus dies vitae ejus abscederet quo non omnipotenti Deo hostiam placationis immolaret (Lib. IV Dialog., cap. 56). Cui cum sacrificio valde etiam concordabat vita. Nam cuncta quae habebat in eleemosynis tribuens, cum ad horam offerendi sacrificii venisset, velut totus in lacrymis defluens, semetipsum cum magna cordis contritione mactabat. Cujus et vitam et exitum, quodam venerabilis vitae Diacono, qui fuerat ab eo nutritus, referente, cognovi. Aiebat enim quod quadam nocte ejus presbytero per visum Dominus astitit, dicens: Vade et dic episcopo: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset pes tuus, non cesset manus tua; natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam. Surrexit presbyter, sed quia e vicino apostolorum natalitius dies imminebat, tam propinqui exitus diem episcopo nuntiare pertimuit. Alia nocte Dominus rediit, ejusque inobedientiam vehementer increpavit, atque eadem jussionis suae verba retexuit. Tunc presbyter surrexit ut pergeret, sed rursus infirmitas cordis impedimento facta est indicandae revelationis; et ad admonitionem quoque iteratae jussionis obduruit pergere, et quae viderat manifestare neglexit. Sed quia magnam mansuetudinem contemptae gratiae major se qui solet ira vindictae, visione tertia Dominus apparens, jam verbis addidit verbera, et tam districta caede mactatus est, ut in eo duritiam cordis emollirent vulnera corporis. Surrexit ergo eruditus ex verbere, perrexit ad episcopum, eumque jam ex more juxta beati Juvenalis martyris sepulcrum ad offerendum sacrificium consistentem reperit, secretum a circumstantibus petiit, seque ejus pedibus prostravit. Cumque eum ubertim flentem episcopus vix ad se levare potuisset, lacrymarum causas cognoscere studuit. Ille vero, relaturus ordinem visionis, prius vestimento ex humeris devoluto, detexit plagas corporis, ut ita dicam, testes veritatis et culpae, monstravit quanta animadversione districtionis membra illius accepta verbera, livore inflicto, sulcaverant. Quae mox ut episcopus vidit, exhorruit, et quis sibi talia facere praesumpsisset cum magnae obstupefactionis vocibus inquisivit. At ille respondit, haec se pro ipso fuisse perpessum. Excrevit cum terrore admiratio; sed nullas jam presbyter inquisitioni ejus moras adjiciens, secretum revelationis aperuit, eique jussionis dominicae per ea quae audierat verba narravit, dicens: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset manus tua, non cesset pes tuus; natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam. Quibus auditis, episcopus se in orationem cum magna cordis contritione prostravit, et qui oblaturus sacrificium ad horam tertiam venerat, hoc pro extensae orationis magnitudine ad horam nonam usque protelavit. Atque ex illo jam die magis magisque aucta sunt ei lucra pietatis; factusque est tam fortis in opere quam certus ex munere, quippe qui eum, cui ipse debitor fuerat, ex ea promissione jam coeperat habere debitorem. Huic autem consuetudo fuerat, annis singulis, natalitio apostolorum die Romam venire; jamque ex hac revelatione suspectus, venire juxta morem noluit. Eodem ergo tempore sollicitus fuit, secundo quoque anno vel tertio in mortis suae exspectatione suspensus, quarto, quintoque, et sexto similiter. Qui desperare jam de veritate revelationis poterat, si verbis fidem verbera non fecissent. Cum ecce anno septimo usque ad exspectati natalis sacras vigilias incolumis pervenit; sed lenis hunc in vigiliis calor attigit, atque ipso die natalitio filiis suis se exspectantibus, missarum solemnia implere se posse recusavit. Illi vero quia de ejus erant pariter egressione suspecti, simul ad eum omnes venerunt, sese unanimiter astringentes ut die eodem nequaquam acquiescerent missarum solemnia celebrari, nisi pro eis apud Dominum idem antistes suus intercessor accederet. Tunc ille, compulsus, in episcopii oratorio missas fecit, et manu sua corpus dominicum pacemque omnibus tribuit. Qui cuncto ministerio oblati sacrificii peracto, ad lectulum rediit, ibique jacens, dum sacerdotes suos ac ministros circumstetisse cerneret, quasi vale ultimum dicens, de servando eos vinculo charitatis admonebat, et quanta debuissent concordia inter se uniri praedicabat. Cum subito inter ipsa sanctae exhortationis verba, voce terribili clamavit, dicens: Hora est. Moxque assistentibus ipse suis manibus linteum dedit, quod ex more morientium sibi contra faciem tenderetur. Quo tenso, spiritum emisit, sicque sancta illa anima, ad gaudia aeterna perveniens, a carnis corruptione soluta est. Quem, fratres charissimi, quem vir iste in morte sua imitatus est, nisi eum quem in vita sua fuerat contemplatus? Dicens enim: Hora est, de corpore exiit, quia et Jesus, peractis omnibus, cum dixisset: Consummatum est, inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Quod ergo Dominus ex potestate, hoc egit famulus ex vocatione.
10. Ecce quotidianae hostiae illa cum eleemosynis et lacrymis missa legatio quantam cum Rege veniente gratiae pacem fecit. Relinquat ergo omnia qui potest. Qui autem relinquere omnia non potest, cum adhuc longe est Rex, legationem mittat, lacrymarum, eleemosynarum, hostiarum munera offerat. Vult enim placari precibus, qui scit quia portari non possit iratus. Quod adhuc moram facit venire, legationem pacis sustinet. Venisset jam namque si vellet, et cunctos suos adversarios trucidasset. Sed et quam terribilis veniet indicat, et tamen ad veniendum tardat, quia non vult invenire quos puniat. Reatum nobis contemptus nostri denuntiat, dicens: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus; et tamen sperandae salutis remedium confert, quia qui per iram non potest ferri, per postulatae pacis vult legationem placari. Lavate ergo, fratres charissimi, lacrymis maculas peccatorum, eleemosynis tergite, sacris hostiis expiate. Nolite possidere per desiderium quae adhuc per usum minime reliquistis. Spem in solo Redemptore figite, ad aeternam patriam mente transite. Si enim nil in hoc mundo jam amando possidetis, etiam possidendo cuncta reliquistis. Ipse nobis gaudia desiderata concedat, qui nobis aeternae pacis remedia contulit, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.