XXXV | XXXVII |
HOMILIA XXXVI.
recensereHabita ad populum in basilica beatorum apostolorum Philippi et Jacobi, Dominica secunda post Pentecosten.
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIV, 16-24.
In illo tempore, dixit Jesus Pharisaeis similitudinem hanc: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Et misit servum suum hora caenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Et coeperunt omnes simul excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait Dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam.
1. Hoc distare, fratres charissimi, inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales deliciae cum non habentur grave in se desiderium accendunt, cum vero habitae eduntur comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spiritales deliciae cum non habentur in fastidio sunt, cum vero habentur in desiderio; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet: in istis appetitus vilis est, et experientia magis placet. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat; in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spiritales deliciae desiderium in mente, dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur. Et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat? Proinde Psalmista nos admonet, dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Ac si aperte dicat: Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis. Sed cibum vitae ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem amare valeatis. Has autem homo delicias tunc amisit, cum in paradiso peccavit (Genes. III, 6); extra exiit, cum os a cibo aeternae dulcedinis clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis aerumna, huc fastidiosi jam venimus, nec scimus quid desiderare debeamus; tantoque se amplius fastidii nostri morbus exaggerat, quanto magis ab esu illius dulcedinis animus elongat; et eo jam internas delicias non appetit, quo eas comedere diu longeque desuevit. Fastidio ergo nostro tabescimus, et longa inediae peste fatigamur. Et quia gustare intus nolumus paratam dulcedinem, amamus foris miseri famem nostram. Sed superna nos pietas nec deserentes se deserit.
2. Contemptas enim illas delicias ad memoriae nostrae oculos revocat, easque nobis proponit; in promissione torporem excutit, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus invitat. Ait namque: Homo quidum fecit caenam magnam, et vocavit multos. Quis est iste homo, nisi ille de quo per Prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognovit eum? (Jerem. XVII, 9.) Qui fecit coenam magnam, quia satietatem nobis dulcedinis internae praeparavit. Qui vocavit multos, sed pauci veniunt, quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subjecti sunt, aeterno ejus convivio male vivendo contradicunt. Sequitur: Misit autem servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent. Quid hora coenae, nisi finis est mundi? In quo nimirum nos sumus, sicut jam dudum Paulus testatur, dicens: Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11). Si ergo jam hora coenae est cum vocamur, tanto minus nos debemus excusare convivio Dei, quanto propinquasse jam cernimus finem saeculi. Quo enim pensamus quia nihil est quod restat, eo debemus pertimescere ne tempus gratiae quod praesto est pereat. Idcirco autem hoc convivium Dei non prandium, sed coena vocatur, quia post prandium coena restat, post coenam vero convivium nullum restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum, qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo designatur? De quo videlicet ordine quamvis adhuc indigni existimus, quamvis peccatorum nostrorum pondere gravamur, et nos tamen in istis diebus sumus, et cum de aedificatione vestra aliquid vobis loquor, hoc est quod ago, servus enim sum summi patrisfamilias. Cum vos admoneo ad contemptum saeculi, invitare vos venio ad coenam Dei. Nemo me propter me hoc in loco despiciat. Et si ad invitandum nequaquam dignus appareo, sed tamen magnae sunt deliciae quas promitto. Saepe, fratres mei, solet evenire quod dico, ut persona potens famulum habeat despectum; cumque per eum suis forte vel extraneis aliquod responsum mandat, non despicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde reverentia mittentis domini. Nec pensant qui audiunt per quem, sed quid vel a quo audiant. Ita ergo, fratres, ita vos agite, et si nos forsitan digne despicitis, in mente tamen vestra vocantis Domini reverentiam servate. Convivae fieri summi patrisfamilias libenter obedite. Corda vestra discutite, atque ex eis mortale fastidium pellite. Ad repellendum namque fastidium vestrum jam parata sunt omnia. Sed si adhuc carnales estis, fortasse epulas carnales inquiritis. Ecce ipsae carnales epulae in spiritale vobis alimentum conversae sunt. Ad abstergendum namque mentis vestrae fastidium in coena Domini ille vobis singularis agnus est occisus.
3. Sed quid agimus, qui hoc quod subjungitur adhuc fieri a multis videmus? Et coeperunt omnes simul excusare. Offert Deus quod rogari debuit; non rogatus dare vult quod vix sperari poterat quia dignaretur largiri postulatus, contemnitur; paratas vero delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. Ponamus ante oculos mentis minima, ut possimus digne pensare majora. Si quispiam potens ad invitandum quemlibet pauperem mitteret, quid, fratres, rogo, quid pauper ille faceret, nisi de eadem sua invitatione gauderet, responsum humile redderet, vestem mutaret, ire quantocius festinaret, ne prior se ad potentis convivium alter occurreret? Homo ergo dives invitat, et pauper occurrere festinat; ad Dei invitamur convivium, et excusamus. Sed ecce inter haec aestimare possum quid sibi corda vestra respondeant. Occultis enim fortasse sibimet cogitationibus dicunt: Excusare nolumus, ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur.
4. Loquentes vobis talia mentes vestrae verum dicunt, si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritalibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium causa subjungitur, cum protinus subinfertur: Primus dixit: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum. Quid per villam nisi terrena substantia designatur? Exiit ergo videre villam qui sola exteriora cogitat propter substantiam. Alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Quid in quinque jugis boum nisi quinque corporis sensus accipimus? Qui recte quoque juga vocati sunt, quia in utroque sexu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia interna comprehendere nesciunt, sed sola exteriora cognoscunt, et, deserentes intima, ea quae extra sunt tangunt, recte per eos curiositas designatur. Quae dum alienam quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens, studet exteriora cogitare. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens, se nesciat, et curiosi animus quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiat ignarus sui. Propter hoc namque et de eisdem quinque jugis boum dicitur: Eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Ipsa enim excusantis verba a vitii sui significatione non discrepant dum dicit: Eo probare illa, quia videlicet aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet. Sed notandum est quod et is qui propter villam et is qui propter probanda juga boum a coena sui invitatoris excusat, humilitatis verba permiscet, dicens: Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit Rogo te, et tamen venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Et ecce haec dijudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae dijudicat agere desistit. Nam dum cuilibet perverse agenti dicimus Convertere, Deum sequere, mundum relinque, ubi hunc nisi ad Dominicam coenam vocamus? Sed cum respondet: Ora pro me, quia peccator sum, hoc facere non possum, quid aliud agit, nisi et rogat et excusat? Dicens namque: Peccator sum, humilitatem insinuat; subjungens autem: Converti non possum, superbiam demonstrat. Rogando ergo excusat, qui et humilitatem superinducit in voce, et superbiam exercet in actione.
5. Alius autem dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem nisi voluptas carnis accipitur? Nam quamvis bonum sit conjugium, atque ad propagandam sobolem providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis, et idcirco per rem justam significari potest non incongrue res injusta. Ad coenam ergo vos aeterni convivii summus paterfamilias invitat; sed dum alius avaritiae, alius curiositati, alius voluptati carnis est deditus, nimirum reprobi simul omnes excusant. Dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnalis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat. 6. Sequitur: Reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Ecce qui terrenae substantiae plus justo incubat, venire ad dominicam coenam recusat; qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit; qui carnalibus desideriis inservit, spiritalis convivii epulas respuit. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? Quia, juxta Pauli vocem, Infirma mundi eligit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Sed notandum est quomodo describantur qui ad coenam vocantur, et veniunt, pauperes ac debiles. Pauperes et debiles dicuntur, qui judicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt. Caeci vero sunt, qui nullum ingenii lumen habent. Claudi quoque sunt, qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt qui invitantur et veniunt. Sed peccatores superbi respuuntur, ut peccatores humiles eligantur.
7. Hos itaque elegit Deus quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae quam perceperat prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? (Luc. XV, 17.) Longe quippe a se discesserat quando peccabat. Et si non esurisset, in semetipsum minime rediisset, quia postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritalibus amisit. Pauperes ergo et debiles, caeci et claudi vocantur, et veniunt, quia infirmi quique,
137
atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Quod bene Amalecitarum puer ille Aegyptius designat (I Reg. XXX, 11, seq.), qui Amalecitis praedantibus atque currentibus aeger remansit in via, et fame sitique aruit. Quem tamen David invenit, ei cibum potumque praebuit; qui illico convalescens dux David factus est. Convivantes Amalecitas reperit, et eos qui se debilem reliquerant cum magna fortitudine prostravit. Amalecita quippe populus lambens vocatur. Et quid per lambentem populum, nisi mentes saecularium designantur? Quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes lucra de alienis damnis exaggerant. Sed puer Aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in despectum venit. Quem tamen David invenit, eique cibum et potum praebet, quia manu fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos qui, sequi mundum minime valentes, quasi in via remanent ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui cibum potumque porrigit; et quasi duces sibi in via eligit, dum suos etiam praedicatores facit. Dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt. Qui convivantes Amalecitas velut David gladio feriunt, quia superbos quosque qui se in mundo despexerant Domini virtute prosternunt. Puer ergo Aegyptius qui in via remanserat Amalecitas interficit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant.
8. Sed, deductis ad coenam pauperibus, quid puer subjungat audiamus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Multi tales ad coenam dominicam ex Judaea collecti sunt, sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit locum superni convivii non implevit.
Intravit jam frequentia Judaeorum, sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium. Unde et eidem servo dicitur: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam quosdam Dominus invitat, illum videlicet populum designat qui tenere legem sub urbana conversatione noverat; cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est gentilem, quaerit, de cujus significatione per Psalmistam dicitur: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit (Psal. XCV, 13). Ligna enim silvae gentes vocatae sunt, quia in infidelitate sua tortae et infructuosae semper fuerunt. Qui ergo ex illo agresti usu conversi sunt, ad coenam dominicam quasi ex sepibus venerunt. 9. Notandum vero est quod in hac invitatione tertia non dicitur Invita, sed Compelle intrare. Alii enim vocantur, et venire contemnunt; alii vocantur et veniunt; alii autem nequaquam dicitur quia vocantur, sed compelluntur ut intrent. Vocantur et venire contemnunt qui donum quidem intellectus accipiunt, sed eumdem intellectum operibus non sequuntur; vocantur et veniunt qui acceptam intellectus gratiam operando perficiunt; quidam vero sic vocantur, ut etiam compellantur. Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt; vident quae agere debeant, sed haec ex desiderio non sequuntur. His plerumque, ut superius diximus, contingit ut eos in carnalibus desideriis suis mundi hujus adversitas feriat; apprehendere temporalem gloriam conentur, et nequeant; et dum per alta pelagi quasi ad grandiores curas hujus saeculi navigare proponunt, semper adversis flatibus ad dejectionis suae littora repellantur. Cumque se frangi in desideriis suis, adversante mundo, conspiciunt, quid de se auctori suo debeant commemorantur, ita ut ad eum erubescentes redeant, qui eum superbientes pro mundi amore deserebant. Saepe namque nonnulli ad temporalem gloriam proficere volentes, aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti injuriis concidunt, aut percussi gravibus damnis affliguntur, et in mundi dolore vident quia nihil confidere de ejus voluptate debuerunt, seque ipsos in suis desideriis reprehendentes, ad Deum corda convertunt. De his quippe Dominus per prophetam dicit: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet; et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; quaeret, et non inveniet eos, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (Osee II, 6, 7). Vir uniuscujusque fidelis animae Deus est, quia haec videlicet ei est conjuncta per fidem. Sed illa, quae conjuncta Deo fuerat anima, amatores suos sequitur, quando mens quae jam per fidem credidit adhuc se immundis spiritibus in operatione substernit, mundi gloriam quaerit, carnali delectatione pascitur, exquisitis voluptatibus nutritur. Sed plerumque omnipotens Deus talem animam misericorditer respicit, et ejus voluptatibus amaritudines permiscet. Unde dicit: Ecce ego sepiam vias tuas spinis. Viae etenim nostrae spinis septae sunt, quando in hoc quod male cupimus dolorum punctiones invenimus. Et sepiam eas maceria, et semitas suas non inveniet. Viae nostrae maceria sepiuntur cum desideriis nostris durae in hoc mundo objectiones resistunt. Et semitas nostras invenire non possumus, quia hoc quod male quaerimus adipisci prohibemur. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; quaeret, et non inveniet eos; quia malignos spiritus quibus se in suis desideriis anima subdidit ad desideriorum suorum effectum minime comprehendit. Sed ex hac salubri adversitate quanta utilitas nascatur adjungit cum subditur: Et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Postquam ergo vias suas spinis septas invenit, postquam amatores suos apprehendere non valet, ad amorem viri prioris redit, quia plerumque postquam in hoc mundo non possumus obtinere quae volumus, postquam in terrenis desideriis de impossibilitate lassamur, tunc ad mentem Deum reducimus, tunc placere incipit qui displicebat; et is cujus nobis amara fuerant praecepta repente dulcescit in memoria; et peccatrix anima quae adultera conata est esse, nec tamen aperto opere potuit, decernit esse fidelis conjux. Qui ergo hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti, fratres mei, nisi compelluntur ut intrent?
10. Sed valde est tremenda sententia quae protinus subinfertur. Intenta hanc cordis aure percipite, fratres et domini mei: in quantum peccatores, fratres mei; in quantum justi, domini mei. Intenta hanc aure percipite, ut tanto eam minus sentiatis in examine, quanto nunc auditis formidolosius in praedicatione. Ait enim: Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. Ecce vocat per se, vocat per angelos, vocat per patres, vocat per prophetas, vocat per apostolos, vocat per pastores, vocat etiam per nos, vocat plerumque per miracula, vocat plerumque per flagella, vocat aliquando per hujus mundi prospera, vocat aliquando per adversa. Nemo contemnat, ne, dum vocatus excusat, cum voluerit intrare non valeat. Audite quid Sapientia per Salomonem dicat: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me (Prov. I, 28). Hinc est quod fatuae virgines tarde venientes clamant, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis (Matth. XXV, 11). Sed jam tunc aditum quaerentibus dicitur: Amen amen dico vobis, nescio vos (Ibid.). Quid inter haec, fratres charissimi, nisi relinquere omnia debemus, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare? Sed haec paucis data sunt.
11. Admonere vos volo ut relinquatis omnia, sed non praesumo. Si ergo cuncta mundi relinquere non potestis, sic tenete quae hujus mundi sunt, ut tamen per ea non teneamini in mundo; ut terrena res possideatur, non
141
possideat; ut sub mentis vestrae sit dominio quod habetis, ne si mens vestra terrenarum rerum amore vincitur, a rebus suis ipsa magis possideatur. Sit ergo res temporalis in usu, aeterna in desiderio; sit res temporalis in itinere, desideretur aeterna in perventione. Quasi ex latere respiciatur quidquid in hoc mundo agitur. Ante nos autem tendant mentis oculi, dum tota intentione illa conspiciunt ad quae pervenimus. Exstirpentur funditus vitia, non solum ab actu operis, sed etiam a cogitatione cordis evulsa. Non nos voluptas carnis, non sollicitudo curiositatis, non aestus ambitionis a dominica coena praepediat, sed ipsa quoque quae honesta in mundo agimus quasi ex quodam mentis latere tangamus, ut terrena quae libent sic nostro corpori serviant, quatenus cordi minime obsistant. Non ergo, fratres, audemus vobis dicere ut omnia relinquatis; sed tamen, si vultis, omnia etiam retinendo relinquitis, si sic temporalia geritis, ut tamen tota mente ad aeterna tendatis.
12. Hinc etenim Paulus apostolus dicit: Tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores tanquam non habentes sint, qui flent tanquam non flentes, et qui gaudent tanquam non gaudentes, et qui emunt tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur; praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29, seq.). Uxorem namque habet, sed quasi non habens, qui sic scit debita carnis exsolvere, ut tamen per eam mundo tota mente non cogatur inhaerere. Nam cum idem rursum egregius praedicator dicat: Qui habet uxorem, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori (Ibid., 33), ille uxorem habens quasi non habet, qui sic studet placere conjugi, ut tamen non displiceat conditori. Flet quoque, sed tanquam non defleat, qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris semper animum consoletur. Gaudet vero, sed tanquam non gaudeat, qui sic de temporalibus bonis hilarescit, ut tamen semper tormenta perpetua consideret; et in hoc quod mentem gaudio sublevat, hanc continuo pondere providi timoris premat. Emit autem, sed quasi non possidens, qui et ad usum terrena praeparat, et tamen cauta cogitatione praevidet quod haec citius relinquat. Mundo quoque utitur, sed quasi non utatur, qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec eadem non sinit suae menti dominari, ut subjecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alta tendentis frangant. Quicunque ergo tales sunt, eis profecto terrena omnia non ad desiderium, sed ad usum adsunt, quia rebus quidem necessariis utuntur, sed nihil habere cum peccato cupiunt. De ipsis quoque rebus habitis quotidie mercedes acquirunt, et plus gaudent bono opere quam bona possessione.
13. Ac ne aliquibus ista difficilia esse videantur, rem de persona refero quam multi vestrum noverunt, quam videlicet rem ipse ante triennium in Centumcellensi urbe a personis fidelibus didici. Nuper namque in eadem civitate Theophanius comes fuit (Lib. IV Dialog., cap. 27), vir misericordiae actibus deditus, bonis operibus intentus, hospitalitati praecipue studens. Exercendi comitatus actibus occupatus, agebat terrena et temporalia; sed ut plus ex fine ejus claruit, magis ex debito quam ex intentione. Nam cum, appropinquante mortis ejus tempore, gravissima aeris tempestas obsisteret ne ad sepeliendum duci potuisset, eumque conjux sua cum fletu vehementissimo requireret, dicens: Quid faciam? quomodo te ad sepeliendum ejicio, quae ostium domus hujus egredi prae nimia tempestate non possum? Tunc ille respondit: Noli, mulier, flere, quia mox ut ego defunctus fuero, aeris serenitas redibit. Cujus protinus et vocem mors, et mortem serenitas est secuta. Cujus manus ac pedes podagrae humore tumescentes, et versi in vulneribus fuerant, et profluente sanie patebant. Sed cum corpus illius ex more ad lavandum fuisset detectum, ita manus pedesque illius sani reperti sunt, ac si unquam vulneris nihil habuissent. Ductus itaque ac sepultus est, ejusque conjugi visum est ut quarto die in sepulcro illius marmor quod superpositum fuerat mutari debuisset. Quod videlicet marmor corpori ejus superpositum dum fuisset ablatum, tanta ex ejus corpore fragrantia odoris emanavit, ac si ex putrescenti carne illius pro vermibus aromata ferbuissent. Haec igitur dixi ut e vicino exemplo ostendere possem nonnullos et saecularem habitum gerere, et saecularem animum non habere. Quos enim tales in mundo necessitas ligat, ut ex omni parte exui a mundo non possint, sic debent ea quae mundi sunt tenere, ut tamen eis nesciant ex mentis fractione succumbere. Hoc ergo cogitate, et cum relinquere cuncta quae mundi sunt non potestis, exteriora bene exterius agite, sed ardenter interius ad aeterna festinate. Nihil sit quod desiderium vestrae mentis retardet, nullius vos rei in hoc mundo delectatio implicet. Si bonum diligitur, mens in bonis melioribus, id est in coelestibus delectetur. Si malum metuitur, mala animo aeterna proponantur, ut dum illic esse conspicit et amplius quod diligat, et amplius quod pertimescat, hic omnino non haereat. Ad haec agenda habemus mediatorem Dei et hominum adjutorem nostrum, per quem citius cuncta obtinebimus, si ad illum vero amore flagramus, qui vivit, et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus, in saecula saeculorum.
Amen.