Homiliarum in Evangelia/XXVIII

This is the stable version, checked on 24 Augusti 2021. Template changes await review.
 XXVII XXIX 

HOMILIA XXVIII.

recensere

Habita ad populum in basilica sanctorum Nerei et Achillei, die natalis eorum.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. IV, 46-53.

In illo tempore, erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Jesus veniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixerat ei Jesus: Filius tuus vivit. Et credidit ipse, et domus ejus tota.

1. Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audistis, expositione non indiget. Sed ne hanc taciti praeterisse videamur, exhortando potius quam exponendo in ea aliquid loquamur. Hoc autem nobis solummodo de expositione video esse requirendum, cur is qui ad salutem filio petendam venerat audivit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis? Qui enim salutem filio quaerebat, procul dubio credebat. Neque enim ab eo quaereret salutem quem non crederet salvatorem. Quare ergo dicitur: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, qui ante credidit quam signum videret? Sed mementote quid petiit, et aperte cognoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut descenderet, et sanaret filium ejus. Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. Minus itaque in illum credidit, quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. Si enim perfecte credidisset, procul dubio sciret quia non esset locus ubi non esset Deus. Ex magna ergo parte diffisus est, quia honorem non dedit majestati, sed praesentiae corporali. Salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit, quia eum ad quem venerat, et potentem ad curandum credidit, et tamen morienti filio esse absentem putavit. Sed Dominus, qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur indicat, solo jussu salutem reddidit qui voluntate omnia creavit.

2. Qua in re hoc est nobis solerter intuendum, quod, sicut evangelista alio testante didicimus, centurio ad Dominum venit dicens: Domine, puer meus jacet paralyticus in domo mea, et male torquetur. Cui a Jesu protinus respondetur: Ego veniam et curabo eum (Matth. VIII, 6, 7). Quid est quod regulus rogat ut ad ejus filium veniat, et tamen ire corporaliter recusat; ad servum vero centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid est hoc, nisi quod superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam qua ad

58

imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur? Cumque pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime providemus, dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. Redemptor vero noster ut ostenderet quia quae alta sunt hominum despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum sanctis despicienda non sunt, ad filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo superbia nostra, quae nescit pensare homines propter homines. Sola, ut diximus, quae circumstant hominibus pensat, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli, et tamen venire paratus est ad salutem servi. Certe si nos cujuspiam servus rogaret ut ad eum ire deberemus, protinus nobis nostra superbia in cogitatione tacita responderet, dicens: Non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de coelo venit qui servo in terra occurrere non despicit; et tamen humiliari in terra contemnimus, qui de terra sumus. Quid vero apud Deum vilius, quid despectius esse potest, quam servare honorem apud homines, et interni testis oculos non timere? Unde et in sacro Evangelio ad Pharisaeos Dominus ait: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est abominabile est apud Deum (Luc. XVI, 15). Notate, fratres, notate quod dicitur. Si enim quod hominibus altum est abominabile est apud Deum, cordis nostri cogitatio tanto apud Deum in imo est, quanto hominibus in alto, et humilitas cordis nostri tanto apud Deum in alto est, quanto hominibus in imo.

3. Despiciamus ergo si quid boni gerimus, nulla nos nostra inflet operatio, non rerum abundantia, non gloria extollat. Si quibuslibet ex bonis affluentibus intus intumescimus, Deo despecti sumus. Quo contra de humilibus Psalmista dicit: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6). Quia parvulos humiles appellat, postquam sententiam protulit, consilium subjungit; nam quasi quaereremus quid ipse ad haec faceret, adjunxit: Humiliatus sum, et liberavit me (Ibid.). Haec ergo cogitate, fratres, haec tota intentione pensate. Nolite in proximis vestris mundi hujus bona venerari. Hoc propter Deum honorate in hominibus, quibus tamen commissi non estis, quod facti sunt ad imaginem Dei. Quod tunc proximis vere servatis, si apud vosmetipsos prius in corde non intumescitis. Nam qui se adhuc pro rebus transitoriis extollit, nescit in proximo venerari quod maneat. Nolite ergo in vobismetipsis pensare quod habetis, sed quid estis. Ecce mundus qui diligitur fugit. Sancti isti, ad quorum tumbam consistimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Erat vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna pace; et tamen cum in seipso floreret, jam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce jam mundus in seipso aruit, et adhuc in cordibus nostris floret. Ubique mors, ubique luctus, ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus replemur; et tamen caeca mente carnalis concupiscentiae ipsas ejus amaritudines amamus, fugientem sequimur, labenti inhaeremus. Et quia labentem retinere non possumus, cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Aliquando nos mundus delectatione sibi tenuit; nunc tantis plagis plenus est, ut ipse nos jam mundus mittat ad Deum. Pensate ergo quia nulla sunt quae temporaliter currunt. Finis temporalium ostendit quam nihil sit quod transire potuit. Casus rerum indicat quia res transiens et tunc prope nihil fuit cum stare videretur. Haec ergo, fratres charissimi, sollicita consideratione pensate, in aeternitatis amore cor figite; ut dum terrena culmina adipisci contemnitis, perveniatis ad gloriam, quem per fidem tenetis, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat Deus cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.