XXVIII | XXX |
HOMILIA XXIX.
recensere60
Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in Ascensione Domini. LECTIO S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 14-20. In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus, et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. 1. Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur? Minus enim mihi Maria Magdalene praestitit, quae citius credidit quam Thomas qui diu dubitavit. Ille etenim dubitando vulnerum cicatrices tetigit, et de nostro pectore dubietatis vulnus amputavit. Ad insinuandam quoque veritatem dominicae resurrectionis notandum nobis est quid Lucas referat, dicens: Convescens praecepit eis a Jerosolymis ne discederent (Act. I, 4). Et post pauca: Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Ibid., 9). Notate verba, signate mysteria. Convescens elevatus est. Comedit, et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis veritas patesceret carnis. Marcus
61
vero priusquam coelum Dominus ascendat, eum de cordis atque infidelitatis duritia increpasse discipulos memorat. Qua in re quid considerandum est, nisi quod idcirco Dominus tunc discipulos increpavit, cum eos corporaliter reliquit, ut verba quae recedens diceret in corde audientium arctius impressa remanerent? Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat, audiamus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. 2. Nunquid, fratres mei, sanctum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur: Praedicate omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine signatur homo. Sunt namque lapides, sed nec vivunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta; vivunt quidem, sed non sentiunt. Vivunt dico, non per animam, sed per viriditatem, quia et Paulus dicit: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur (I Cor. XV, 36). Vivit ergo quod moritur, ut vivificetur. Lapides itaque sunt, sed non vivunt. Arbusta autem sunt, et vivunt, sed non sentiunt. Bruta vero animalia sunt, vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Angeli etenim sunt, vivunt, sentiunt, et discernunt. Omnis autem creaturae aliquid habet homo. Habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni creatura homo, juxta aliquid omnis creatura est homo. Omni ergo creaturae praedicatur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille videlicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest etiam omnis creaturae nomine, omnis natio gentium designari. Ante etenim dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5). Nunc autem dicitur, Praedicate omni creaturae, ut scilicet prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset. Sed cum discipulos ad
62
praedicandum Veritas mittit, quid aliud in mundo facit, nisi grana seminis spargit? Et pauca grana mittit in semine, ut multarum messium fruges recipiat ex nostra fide. Neque enim in universo mundo tanta fidelium messis exsurgeret, si de manu Domini super rationalem terram illa electa grana praedicantium non venisset. Sequitur: 3. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae in hoc quod verbis dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Quod cum ita sit, fidei nostrae veritatem in vitae nostrae consideratione debemus agnoscere. Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus implemus. In die quippe baptismatis omnibus nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat; et si servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus jam quia fidelis est, gaudeat. Sed ecce quod promisit minime servavit, si ad exercenda prava opera, ad concupiscendas mundi pompas, dilapsus est; videamus si jam scit plangere quod erravit. Apud misericordem namque judicem nec ille fallax habebitur, qui ad veritatem revertitur, etiam postquam mentitur, quia omnipotens Deus dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc quod erravimus abscondit. Sequitur: 4. Signa autem eos qui credituri sunt haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur notis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus imponent, et bene
63
habebunt. Nunquidnam, fratres mei, quia ista signa non facitis, minime creditis? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut enim fides cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam infundimus, quousque ea in terra jam convaluisse videamus; et si semel radicem fixerint, in rigando cessamus. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Habemus de his signis atque virtutibus quae adhuc subtilius considerare debeamus. Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt? Et fideles quique qui jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, conditoris sui laudes et potentiam, quantum praevalent, narrant, quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant qui in propria actione titubant; quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto majora sunt, quanto spiritalia; tanto majora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur: haec itaque signa, fratres charissimi, auctore Deo si vultis vos facitis. Ex illis enim exterioribus signis obtineri vita ab haec operantibus non valet. Nam corporalia illa miracula ostendunt aliquando sanctitatem, non autem faciunt; haec vero spiritalia, quae aguntur in mente, virtutem vitae non ostendunt, sed faciunt. Illa habere et mali possunt, istis autem perfrui nisi boni non possunt. Unde de quibusdam Veritas dicit: Multi mihi
64
dicent in die illa: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia non novi vos; discedite a me qui operam mini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23; Psal. VI, 9). Nolite ergo, fratres charissimi, amare signa quae possunt cum reprobis haberi communia; sed haec quae modo diximus charitatis atque pietatis miracula amate, quae tanto securiora sunt, quanto et occulta, et de quibus apud Dominum eo major sit retributio, quo apud homines minor est gloria. Sequitur: 5. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. In Veteri Testamento cognovimus quod Elias sit raptus in coelum. Sed aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Coelum quippe aereum terrae est proximum; unde et aves coeli dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Ille etenim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte demonstraretur quia homo purus adjutorio indigebat alieno. Per angelos quippe facta illa et ostensa sunt adjumenta, quia nec in coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illo etenim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat et coelum.
65
6. Sicut autem Joseph a fratribus venditus venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus, atque ad coelum aereum Elias sublevatus, Ascensionem dominicam designavit. Ascensionis ergo suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse qui veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in eorum quoque utrorumque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur. Nam Enoch translatus (Genes. V, 24), Elias vero ad coelum subvectus esse memoratur (IV Reg. II, 11), ut veniret postmodum qui nec translatus, nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret. Qui nobis in se credentibus quia carnis quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret, in ipsa quoque eorum translatione qui Ascensionem dominicam ut videlicet famuli designaverunt, et in seipso qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit. Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit; Elias vero neque uxorem; neque filios legitur habuisse. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit munditia sanctitatis, quod et per translatos famulos et per ascendentis Domini personam patenter ostenditur. Translatus namque est Enoch et per coitum genitus, et per coitum generans. Raptus est Elias per coitum genitus, sed non jam per coitum generans. Assumptus vero est Dominus neque per coitum generans, neque per coitum generatus. 7. Considerandum vero nobis est quid est quod Marcus ait: Sedet a dextris Dei; et Stephanus dicit: Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Act. VII, 55). Quid est quod hunc Marcus sedentem, Stephanus vero stantem se videre testatur? Sed scitis, fratres, quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis vel adjuvantis. Quia ergo Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium venit, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post Ascensionis suae gloriam judex in fine
66
videbitur. Stephanus vero in labore certaminis positus stantem vidit, quem adjutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit. 8. Sequitur: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum, nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? Sed quia, auctore Deo, breviter lectionem Evangelicam exponendo transcurrimus, restat ut aliquid de ipsa tantae solemnitatis consideratione dicamus. 9. Hoc autem nobis primum quaerendum est, quidnam sit quod nato Domino apparuerunt angeli, et tamen non leguntur in albis vestibus apparuisse, ascendente autem Domino, missi angeli in albis leguntur vestibus apparuisse. Sic etenim scriptum est: Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri steterunt juxta illos in vestibus albis (Act. I, 9). In albis autem vestibus gaudium et solemnitas mentis ostenditur. Quid est ergo quod nato Domino, non in albis vestibus, ascendente autem Domino, in albis vestibus angeli apparent, nisi quod tunc magna solemnitas angelis facta est, cum coelum Deus homo penetravit? Quia nascente Domino videbatur divinitas humiliata; ascendente vero Domino, est humanitas exaltata. Albae etenim vestes exaltationi magis congruunt quam humiliationi. In assumptione ergo ejus angeli in albis vestibus videri debuerunt, quia qui in nativitate sua apparuit Deus humilis, in Ascensione sua ostensus est homo sublimis. 10. Sed hoc nobis magnopere, fratres charissimi, in hac solemnitate pensandum est, quia deletum est hodierna die chirographum damnationis nostrae, mutata est sententia corruptionis nostrae. Illa enim natura cui
67
dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes, III, 19), hodie in coelum ivit. Pro hac ipsa namque carnis nostrae sublevatione per figuram beatus Job Dominum avem vocat. Quia enim Ascensionis ejus mysterium Judaeam non intelligere conspexit, de infidelitate ejus sententiam protulit, dicens: Semitam ignoravit avis (Job. XXVIII, 7). Avis enim recte appellatus est Dominus, quia corpus carneum ad aethera libravit. Cujus avis semitam ignoravit quisquis eum ad coelum ascendisse non credidit. De hac solemnitate per Psalmistam dicitur: Elevata est magnificentia tua super coelos (Psal. VIII, 2). De hac rursus ait: Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI, 6). De hac iterum dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Ascendens quippe in altum captivam duxit captivitatem, quia corruptionem nostram virtute suae incorruptionis absorbuit. Dedit vero dona hominibus, quia, misso desuper Spiritu, alii sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii gratiam virtutum, alii gratiam curationum, alii genera linguarum, alii interpretationem tribuit sermonum (I Cor. XII, 8). Dedit ergo dona hominibus. De hac Ascensionis ejus gloria etiam Habacuc ait: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo (Habac. III, 11, sec. LXX). Quis enim solis nomine nisi Dominus, et quae lunae nomine nisi Ecclesia designatur? Quousque enim Dominus ascendit ad coelos, sancta ejus Ecclesia adversa mundi omnimodo formidavit; at postquam ejus Ascensione roborata est, aperte praedicavit quod occulte credidit. Elevatus est ergo sol, et luna stetit in ordine suo, quia cum Dominus coelum petiit, sancta ejus Ecclesia in auctoritate praedicationis excrevit. Hinc ejusdem Ecclesiae voce per Salomonem dicitur: Ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles (Cant. II, 8). Consideravit namque tantorum operum culmina, et ait: Ecce iste venit saliens in montibus. Veniendo quippe ad redemptionem nostram, quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit. Vultis, fratres charissimi, ipsos ejus saltus agnoscere? De coelo venit in uterum, de utero
68
venit in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ecce, ut nos post se currere faceret, quosdam pro nobis saltus manifestata per carnem veritas dedit, quia exsultavit ut gigas ad currendam viam suam (Psal. XVIII, 6), ut nos ei diceremus ex corde: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3). 11. Unde, fratres charissimi, oportet ut illuc sequamur corde, ubi eum corpore ascendisse credimus. Desideria terrena fugiamus, nihil nos jam delectet in infimis, qui patrem habemus in coelis. Et hoc nobis est magnopere perpendendum, quia is qui placidus ascendit terribilis redibit; et quidquid nobis cum mansuetudine praecepit, hoc a nobis cum districtione exiget. Nemo ergo indulta poenitentiae tempora parvipendat, nemo curam sui, dum valet, agere negligat, quia Redemptor noster tanto tunc in judicium districtior veniet, quanto nobis ante judicium magnam patientiam praerogavit. Haec itaque vobiscum, fratres, agite, haec in mente sedula cogitatione versate. Quamvis adhuc rerum perturbationibus animus fluctuet, jam tamen spei vestrae anchoram in aeternam patriam figite, intentionem mentis in vera luce solidate. Ecce ad coelum ascendisse Dominum audivimus. Hoc ergo servemus in meditatione quod credimus. Et si adhuc hic tenemur infirmitate corporis, sequamur tamen eum passibus amoris. Non autem deserit desiderium nostrum ipse qui dedit, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.