Homiliarum in Evangelia/I-XX

This is the stable version, checked on 24 Augusti 2021. Template changes await review.
 I-XIX XXI 

HOMILIA XX.

recensere

Habita ad populum in basilica sancti Joannis Baptistae, Sabbato Quatuor temporum ante Natalem Christi.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. III, 1-11.

Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Et videbit omnis caro salutare Dei. Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae; et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas similiter faciat. 1. Redemptoris nostri praecursor quo tempore praedicationis verbum acceperit, memorato Romanae reipublicae principe, et Judaeae regibus, designatur, cum dicitur: Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filiunt in deserto. Quia enim illum praedicare veniebat, qui et ex Judaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Judaeorum praedicationis ejus tempora designantur. Quia autem Gentilitas colligenda erat, et Judaea pro culpa perfidiae dispergenda, ipsa quoque descriptio terreni principatus ostendit, quoniam et in Romana republica unus praefuisse describitur, et in Judaeae regno per quartam partem plurimi principabantur. Voce etenim Redemptoris nostri dicitur: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur (Luc. XI, 17). Liquet ergo quod ad finem regni Judaea pervenerat, quae tot regibus divisa subjacebat. Apte quoque non solum quibus regibus, sed etiam quibus sacerdotibus actum sit demonstratur; quia illum Joannes Baptista praedicaret qui simul rex et sacerdos existeret, Lucas evangelista praedicationis ejus tempora per regnum et sacerdotium designavit.

2. Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet quia Joannes non solum baptismum poenitentiae praedicavit, verum etiam quibusdam dedit, sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur: Praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt; ut quia ejus sermo praecurrebat praesentiam Redemptoris, ipsum quoque ejus baptisma praecedendo fieret umbra veritatis. Sequitur:

3. Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3). Idem vero Joannes Baptista requisitus quis esset, respondit, dicens: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I, 23). Qui, sicut ante per nos dictum est, ideo vox a propheta vocatus est, quia verbum praeibat. Quid autem clamaret aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat? ut haec vis gratiae penetret, ut lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quid hoc loco vallium nomine nisi humiles, quid montium et collium nisi superbi homines designantur? In adventu ergo Redemptoris valles impletae, montes vero et colles humiliati sunt, quia juxta ejus vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11; XVIII, 14). Vallis etenim impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit, quia nimirum in fide Mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit. Omnis enim vallis implebitur, quia corda humilium sacrae doctrinae eloquio virtutum gratia replebuntur, juxta hoc quod scriptum est: Qui emittit fontes in convallibus (Psal. CIII, 10). Et unde rursum dicitur: Et convalles abundabunt frumento (Psal. LXIV, 14). A montibus namque aqua dilabitur; quia superbas mentes veritatis doctrina deserit. Sed fontes in convallibus surgunt, quia mentes humilium verbum praedicationis accipiunt. Jam videmus, jam convalles frumento abundare conspicimus, quia illorum ora pabulo veritatis impleta sunt qui mites ac simplices huic mundo despicabiles esse videbantur.

4. Ipsum quoque Joannem Baptistam, quia mira sanctitate praeditum populus viderat, illum hunc esse singulariter celsum ac solidum montem credebat, de quo scriptum est: In novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium (Mich. IV, 1). Nam hunc esse Christum putabat, sicut per Evangelium dicitur: Aestimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, quem et requirebant dicentes: Nunquid Christus es tu (Luc. III, 15)? Sed nisi idem Joannes apud se vallis esset, repletus gratiae spiritu non fuisset. Qui ut hoc quod erat ostenderet, dixit: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Marc. I, 7). Et rursum ait: Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc autem gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 29, 30). Ecce cum pro mira operatione virtutum talis esset, ut Christus esse crederetur, non solum Christum non esse se respondit, sed etiam corrigiam calceamenti ejus solvere, id est incarnationis ejus mysterium perscrutari non se dignum esse perhibuit. Ejus esse sponsam Ecclesiam credebant, qui hunc quia Christus esset existimabant. Sed ait: Qui habet sponsam sponsus est (Ibid.). Ac si diceret: Ego sponsus non sum, sed amicus sponsi sum. Nec propter vocem suam, sed in voce sponsi se gaudere perhibebat, quia non ideo laetabatur in corde, quoniam a populis humiliter audiebatur loquens, sed quia ipse veritatis vocem audiebat intus ut loqueretur foris. Quod bene gaudium impletum dicit, quia quisquis de sua voce gaudet, plenum gaudium non habet. A quo et subditur: Illum oportet crescere, me autem minui (Ibid.).

5. Qua in re quaerendum est in quo crevit Christus, in quo imminutus est Joannes, nisi quod populus Joannis, abstinentiam videns, remotum hunc ab hominibus esse conspiciens, eum esse Christum putabat; Christum vero cum publicanis comedentem, inter peccatores ambulantem intuens, eum non Christum, sed esse prophetam credebat. Sed dum per accessum temporis et Christus qui propheta esse putabatur Christus est agnitus, et Joannes qui Christus esse credebatur propheta esse innotuit, impletum est quod de Christo suus praecursor praedixit: Illum oportet crescere, me autem minui (Ibid.). In aestimatione quippe populi et Christus crevit, quia agnitus est quod erat; et Joannes decrevit, quia cessavit dici quod non erat. Igitur quoniam et idem Joannes ideo in sanctitate perstitit, quia in cordis humilitate perduravit; et multi idcirco ceciderunt, quia apud semetipsos elata cogitatione tumuerunt, dicatur recte: Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, quia donum humiles accipiunt, quod a se corda superbientium repellunt.

6. Sequitur: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Prava directa fiunt cum malorum corda per injustitiam detorta ad justitiae regulam diriguntur (Isai. XL, 4). Et aspera in vias planas immutantur cum immites atque iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit. Sed cum mens iracunda per acceptam mansuetudinis gratiam, correptionis vel exhortationis verbum recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius prae asperitate itineris pergere, id est praedicationis gressum ponere non valebat.

7. Sequitur: Et videbit omnis caro salutare Dei. Quia omnis caro accipitur omnis homo, salutare Dei, videlicet Christum, in hac vita omnis homo videre non potuit. Ubi ergo in hac sententia propheta prophetiae oculum nisi ad extremi judicii diem tendit? Ubi cum apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus apostolis, in sede majestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et electi et reprobi pariter videbunt, ut et justi de munere retributionis sine fine gaudeant, et injusti in ultione supplicii in perpetuum gemant. Nam quia ad hoc ista sententia intendit, quod in extremo examine ab omni carne videbitur, recte subjungitur: Dicebat autem ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab eo: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Ventura enim ira est animadversio ultionis extremae, quam tunc fugere peccator non valet, qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit. Et notandum quod malae soboles, malorum parentum actiones imitantes, genimina viperarum vocantur, quia per hoc quod bonis invident, eosque persequuntur, quod quibusdam mala retribuunt, quod laesiones proximis exquirunt, quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium vias sequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt.

8. Sed quia jam peccavimus, quia usu malae consuetudinis involuti sumus, dicat quid nobis faciendum sit, ut fugere a ventura ira valeamus. Sequitur: Facite ergo fructus dignos poenitentiae. In quibus verbis notandum est quod amicus sponsi non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Aliud namque est poenitentiae fructum facere, aliud dignum poenitentiae fructum facere. Ut enim secundum dignos poenitentiae fructus loquamur, sciendum est quia quisquis illicita nulla commisit, huic jure conceditur ut licitis utatur; sicque pietatis opera faciat, ut tamen, si noluerit, ea quae mundi sunt non relinquat. At si quis in fornicationis culpam, vel fortasse, quod est gravius, in adulterium lapsus est, tanto a se licita debet abscindere quanto se meminit et illicita perpetrasse. Neque enim par fructus boni operis esse debet ejus qui minus et ejus qui amplius deliquit, aut ejus qui in nullis et ejus qui in quibusdam facinoribus cecidit, et ejus qui in multis est lapsus. Per hoc ergo quod dicitur: Facite dignos fructus poenitentiae, uniuscujusque conscientia convenitur, ut tanto majora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam.

9. Sed Judaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant, quia de Abrahae stirpe descenderant. Quibus recte dicitur: Et ne coeperitis dicere, Patrem habemus Abraham; dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quid enim lapides nisi corda gentilium fuerunt, ad intellectum Dei omnipotentis insensibilia? sicut etiam quibusdam ex Judaeis dicitur: Auferam cor lapideum de carne vestra (Ezech. XI, 19). Nec immerito lapidum nomine gentes significatae sunt, quia lapides coluerunt. Unde scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). De quibus nimirum lapidibus filii Abrahae suscitati sunt, quia dum dura corda gentilium in Abrahae semine, id est in Christo crediderunt, ejus filii facti sunt, cujus semini sunt uniti. Unde et eisdem gentibus per egregium praedicatorem dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29). Si igitur nos per fidem Christi, Abrahae jam semen existimus, Judaei propter perfidiam Abrahae filii esse desierunt. Quia vero in illo tremendi examinis die parentes boni malis filiis prodesse non possint testatur propheta qui dicit: Noe, Daniel et Job si fuerint in medio eorum, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Ezech. XIV, 14). Et rursum, quia boni filii nihil malis parentibus prosint, sed ad reatum potius malorum parentum proficiat bonitas filiorum, ipsa per se Veritas non credentibus Judaeis dicit: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Luc. XI, 19).

10. Sequitur: Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Arbor hujus mundi est universum genus humanum. Securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate. Quae videlicet securis jam ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam exspectat, videtur tamen quid factura est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur, quia unusquisque perversus paratam citius gehennae concremationem invenit, qui hic fructum boni operis facere contemnit. Et notandum quod securim non juxta ramos positam, sed ad radicem dicit. Cum enim malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris absciduntur? Cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscisa est, ne jam remaneat unde prava iterum soboles succrescat. In quibus Joannis Baptistae verbis constat quod audientium corda turbata sunt, cum protinus subinfertur: Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? Perculsae enim terrore fuerant quae consilium quaerebant.

11. Sequitur: Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas similiter faciat. Per hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet ut non solum exteriora quaeque et minus necessaria, sed ipsa valde nobis necessaria dividere cum proximis debeamus, scilicet vel escam qua carnaliter vivimus, vel tunicam qua vestimur. Quia enim in lege scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 39, ex Lev. XIX, 18), minus proximum amare convincitur qui non cum eo in necessitate illius etiam ea quae sibi sunt necessaria partitur. Idcirco ergo de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum, quia hoc de una dici non potuit, quoniam si una dividatur, nemo vestitur. In dimidia quippe tunica et nudus remanet qui accipit, et nudus qui dedit. Inter haec autem sciendum est quantum misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae caeteris praecipiuntur. Hinc etiam per semetipsam Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Hinc rursus ait: Date, et dabitur vobis (Ibid., VI, 38). Hinc scriptum est: Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33). Hinc iterum dicitur: Conclude eleemosynam in sinu pauperis et haec pro te exorabit (Ibid., XXIX, 15). Hinc bonus pater innocentem filium admonet, dicens: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum fuerit, etiam exiguum libenter stude impartiri (Tob. IV, 9).

12. Ut autem quanta esset virtus in continentia et susceptione indigentium Redemptor noster ostenderet, dicit: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). In quibus verbis notandum est quia non ait: mercedem de propheta, vel mercedem de justo; sed: mercedem prophetae, atque mercedem justi accipiet. Aliud est enim merces de propheta, aliud merces prophetae, atque aliud merces de justo, aliud merces justi. Quid est enim dicere, Mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat, quamvis ipse prophetiam non habeat, apud omnipotentem tamen Dominum prophetiae praemia habebit? Iste enim fortasse justus est, et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro justitia fiduciam majorem habet. Hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, et fortasse adhuc pro justitia loqui libere non praesumit, justitiae illius libertatem sibi participem facit, ut cum eo pariter justitiae praemia recipiat, quem sustentando adjuvit, quatenus eamdem justitiam libere loqui potuisset. Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento. Et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui ergo alimentum prophetae propter hoc quod propheta est, tribuit, prophetiae illius vires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophetae recipiet, quia etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante Dei oculos exhibuit, quod adjuvit. Hinc est quod de quibusdam peregrinantibus fratribus Caio per Joannem dicitur: Pro nomine enim Christi profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis (III Joan., 7, 8). Qui enim spiritalia dona habentibus temporalia subsidia tribuit, in ipsis donis spiritalibus cooperator existit. Nam cum pauci sint qui spiritalia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, quo eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatiantur. Unde cum per Isaiae vocem derelictae Dominus gentilitati, id est sanctae Ecclesiae, spiritalium virtutum merita, tanquam deserto arbusta, promitteret, ulmum quoque pariter promisit, dicens: Ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum; dabo in solitudine cedrum et spinam, myrtum et lignum olivae; ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul, ut videant et sciant, et recogitent et intelligant pariter (Isai. XLI, 18, 20).

13. Desertum quippe Dominus in stagna aquarum posuit, et terram inviam in rivos aquarum, quia gentilitati, quae prius per ariditatem mentis nullos bonorum operum fructus ferebat, fluenta sanctae praedicationis dedit, et ipsa, ad quam prius pro asperitate suae siccitatis via praedicatoribus non patebat, doctrinae postmodum rivos emanavit. Cui adhuc ex magno munere promittitur: Dabo in solitudine cedrum et spinam (Ibid., 19). Cedrum, quia magni odoris est, atque imputribilis naturae, jure accipimus in promissione. De spina vero, cum peccanti homini dictum sit: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Genes. III, 18), quid mirum si sanctae Ecclesiae illud promittitur quod peccanti homini pro poena multiplicatur? Sed cedri signantur nomine hi qui virtutes et signa exhibent in sua operatione, qui dicere cum Paulo valent: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Quorum corda ita in aeterno amore solidata sunt, ut eadem jam terreni amoris putredo nulla corrumpat. Per spinam vero signati sunt doctrinae spiritalis viri, qui dum de peccatis ac virtutibus disserunt, et modo aeterna supplicia minantur, modo coelestis regni gaudia promittunt, corda audientium pungunt. Sicque mentem dolore compunctionis perforant, ut ab eorum oculis, quasi quidam sanguis animae, lacrymae decurrant. Myrtus vero temperativae virtutis est, ita ut dissoluta membra temperando restringat. Quid itaque per myrtum nisi hi signati sunt qui afflictionibus proximorum compati sciunt, eorumque tribulationem per compassionem temperant? juxta hoc quod scriptum est: Gratias autem Deo, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt (II Cor. I, 4). Qui dum afflictis proximis verbum vel opem consolationis ferunt, eos procul dubio ad statum rectitudinis restringunt, ne immoderata tribulatione in desperationem solvantur. Quos autem per olivam, nisi misericordes accipimus? quia et Graece eleos misericordia vocatur, et quasi olivae liquor ante omnipotentis Dei oculos misericordiae fructus lucet. Cui adhuc in promissione subjungitur: Ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul (Isai. XLI, 19). Qui per abietem, quae valde crescendo ad aeris alta sustollitur, nisi hi designati sunt qui, intra sanctam Ecclesiam adhuc in terrenis corporibus positi jam coelestia contemplantur? Et quamvis nascendo de terra exierunt, contemplando tamen jam juxta aethera verticem mentis extollunt. Et quid per ulmum nisi saecularium mentes expressae sunt? Quae dum terrenis adhuc curis inserviunt, nullum virtutum spiritalium fructum ferunt. Sed etsi fructum proprium ulmus non habet, portare tamen vitem cum fructu solet, quia et saeculares viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis spiritalium virtutum dona non habeant, dum tamen sanctos viros donis spiritalibus plenos sua largitate sustentant, quid aliud quam vitem cum botris portant? Buxus autem quos alios designat, quae in altum non proficit, et quamvis fructum non habeat, viriditatem tamen habet, nisi eos qui intra sanctam Ecclesiam adhuc ex aetatis infirmitate bona opera ferre non valent, sed tamen parentum fidelium credulitatem sequentes, fidem perpetuae viriditatis tenent? Post quae omnia apte subjungitur: Ut videant et sciant, et recogitent et intelligant pariter. Ad hoc enim cedrus in Ecclesia ponitur, ut quisquis a proximo odorem virtutum spiritalium trahit, ipse quoque in aeternae vitae dilectione non torpeat, sed ad bonorum coelestium desideria ignescat. Ad hoc spina ponitur, ut qui praedicationis ejus verbo compunctus fuerit, ipse quoque exemplo illius discat corda sequentium praedicationis verbo compungere. Ad hoc myrtus ponitur, ut qui in ardore tribulationis ab ore vel opere promixi compatientis, temperamentum consolationis acceperit, ipse etiam discat quemadmodum afflictis proximis suae consolationis temperamentum proferat. Ad hoc oliva ponitur, ut qui alienae misericordiae opera cognoscit discat quemadmodum debeat indigenti proximo et ipse misereri. Ad hoc abies ponitur, ut quisquis vim contemplationis ejus agnoverit, ipse quoque ad contemplanda aeterna praemia succendatur. Ad hoc ulmus ponitur, ut quisquis intuitus fuerit eum qui habere virtutum fructum spiritalium non valet, sed tamen eos qui spiritalibus donis pleni sunt sustentat, ipse quoque sanctorum vitae quanta valet largitate inserviat, et coelestium bonorum botros quos gignendo non valet sustentando ferat. Ad hoc buxus ponitur, ut qui habere multos adhuc in infirmitate positos verae fidei viriditatem considerat, etiam esse ipse infidelis erubescat. Bene ergo descriptis prius arboribus dicitur: Ut videant et sciant, et recogitent et intelligant. Ubi et apte subjungitur Pariter, quia cum intra sanctam Ecclesiam diversi hominum mores diversi sunt ordines, necesse est ut omnes simul discant, dum in ea spiritales viri diversae qualitatis, aetatis et ordinis, ad imitandum simul videntur. Sed ecce nos, dum monstrare ulmum quaerimus, per multa arbusta longius evagati sumus. Ad hoc itaque propter quod prophetae testimonium protulimus revertamur. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, quia etsi fructum ulmus non habet, vitem tamen cum fructibus portans, haec ipsa sua efficit, quae bene sustentat aliena.

14. Quia vero ad magna nos opera Joannes admonet, dicens: Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8; Luc. III, 8). Et rursus: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 11); jam patenter datur intelligi quid est quod Veritas dicit: A diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Quae supernae verba sententiae nobis sunt magnopere perscrutanda. Nam quaerendum est quomodo vim perpeti regnum coelorum possit. Quis enim coelo violentiam irrogat? et rursum quaerendum est si pati vim regnum coelorum potest, cur eamdem vim a diebus Joannis Baptistae, et non etiam ante pertulerit? Sed cum lex dicat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur, cunctis legentibus liquet quia peccatores quosque poena suae severitatis perculit, non autem per poenitentiam ad vitam reduxit. Cum vero Joannes Baptista Redemptoris gratiam praecurrens, poenitentiam praedicat, ut peccator qui ex culpa mortuus est per conversionem vivat, profecto a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur. Quid est autem regnum coelorum, nisi locus justorum? Solis enim justis coelestis patriae praemia debentur, ut humiles, casti, mites, atque misericordes ad gaudia superna perveniant. Cum vero quis vel superbia tumidus, vel carnis facinore pollutus, vel iracundia accensus, vel crudelitate impius, post culpas ad poenitentiam redit, et vitam aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. A diebus ergo Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, quia qui poenitentiam peccatoribus indixit, quid aliud quam regno coelorum fieri violentiam docuit? 15. Recogitemus ergo, fratres charissimi, mala quae fecimus, et nosmetipsos assiduis lamentis atteramus. Haereditatem justorum, quam non tenuimus per vitam, rapiamus per poenitentiam. Vult a nobis omnipotens Deus talem violentiam perpeti. Nam regnum coelorum rapi vult nostris fletibus, quod nostris meritis non debetur. A spei ergo certitudine nulla nos malorum nostrorum qualitas, nulla quantitas frangat. Praestat magnam veniae fiduciam latro ille venerabilis, qui non inde venerabilis, unde latro; nam latro ex crudelitate, venerabilis ex confessione. Cogitate ergo, cogitate quam sint incomprehensibilia in omnipotenti Deo misericordiae viscera. Latro iste, cruentis manibus abstractus a fauce itineris, suspensus est in patibulo crucis; ibi confessus, ibi sanatus est, ibi audire meruit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quid est hoc? Quis tantam bonitatem Dei dicere, quis aestimare sufficiat? De ipsa poena criminis pervenit ad praemia virtutis. Idcirco autem omnipotens Deus electos suos in quibusdam lapsibus cadere permisit, ut aliis in culpa jacentibus, si toto ad eum corde consurgant, spem veniae reddat, et eis per lamenta poenitentiae viam pietatis aperiat. Exerceamus ergo nosmetipsos in lamentis, exstinguamus fletibus et dignis poenitentiae fructibus culpas quas fecimus; ad indulgentiam nobis tempora indulta non pereant, quia qui multos a suis iniquitatibus jam sanatos aspicimus, quid aliud quam supernae misericordiae pignus tenemus?