I-XVIII | I-XX |
HOMILIA XIX.
recensereHabita ad populum in basilica beati Laurentii martyris, Dominica in Septuagesima.
LECTIO EVANG. SEC. MATTH. XX, 1-16.
In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipse singulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patrem familias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? At ille, respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 1. In explanatione sua multa ad loquendum sancti Evangelii lectio postulat, quam volo, si possum, sub brevitate perstringere, ne vos et extensa processio, et prolixa expositio videatur onerare. Regnum coelorum homini patrifamilias simile dicitur, qui ad excolendam vineam suam operarios conducit. Quis vero patrisfamilias similitudinem rectius tenet quam conditor noster, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subjectos dominus in domo? Qui habet vineam, universalem scilicet Ecclesiam, quae, ab Abel justo usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Hic itaque paterfamilias ad excolendam vineam suam mane, hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios conducit, quia a mundi hujus initio usque in finem ad erudiendam plebem fidelium praedicatores congregare non destitit. Mane etenim mundi fuit ab Adam usque ad Noe, hora vero tertia a Noe usque ad Abraham, sexta quoque ab Abraham usque ad Moysen, nona autem a Moyse usque ad adventum Domini, undecima vero ab adventu Domini usque ad finem mundi. In qua praedicatores sancti apostoli missi sunt, qui mercedem plenam et tarde venientes acceperunt. Ad erudiendam ergo Dominus plebem suam, quasi ad excolendam vineam suam, nullo tempore destitit operarios mittere, quia et prius per patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, ad extremum vero per apostolos, dum plebis suae mores excoluit, quasi per operarios in vineae cultura laboravit. Quamvis, in quolibet modulo vel mensura, quisquis cum fide recta bonae actionis exstitit hujus vineae operarius fuit. Operator ergo mane, hora tertia, sexta et nona, antiquus ille Hebraicus populus designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recta fide Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare. Ad undecimam vero gentiles vocantur, quibus et dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Qui enim, transacto tam longo mundi tempore, pro vita sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant. Sed pensate, fratres, quid inquisiti respondeant: Dicunt enim: Quia nemo nos conduxit. Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta venerat. Et quid est dicere: Ad laborem nos nemo conduxit, nisi, vitae nobis vias nullus praedicavit? Quid ergo nos, a bono opere cessantes, in excusatione nostra dicturi sumus, qui pene a matris utero ad fidem venimus, qui verba vitae ab ipsis cunabulis audivimus, qui ab uberibus sanctae Ecclesiae potum supernae praedicationis sumpsimus cum lacte carnis?
2. Possumus vero et easdem diversitates horarum, etiam ad unumquemque hominem per aetatum momenta distinguere. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. Hora autem tertia adolescentia intelligi potest, quia quasi jam sol in altum proficit, dum calor aetatis crescit. Sexta vero juventus est, quia velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur, in qua sol velut ab alto axe descendit, quia ea aetas a calore juventutis deficit. Undecima vero hora ea est aetas quae decrepita vel veterana dicitur. Unde Graeci valde seniores, non gerontos sed presbiteros appellant, ut plus quam senes esse insinuent quos provectiores vocant. Quia ergo ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur. Mores ergo vestros, fratres charissimi, aspicite, et si jam Dei operarii estis videte. Penset unusquisque quid agat, et consideret si in Domini vinea laboret. Qui enim in hac vita ea quae sua sunt quaerit adhuc ad Dominicam vineam non venit. Illi namque Domino laborant, qui non sua, sed lucra dominica cogitant, qui zelo charitatis, studio pietatis inserviunt, animabus lucrandis in vigilant, perducere et alios secum ad vitam festinant. Nam qui sibi vivit, qui carnis suae voluptatibus pascitur, recte otiosus redarguitur, quia fructum divini operis non sectatur.
3. Qui vero et usque ad aetatem ultimam Deo vivere neglexerit, quasi usque ad undecimam otiosus stetit. Unde recte usque ad undecimam torpentibus dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Ac si aperte dicatur: Et si Deo vivere in pueritia et juventute noluistis, saltem in ultima aetate resipiscite, et ad vitae vias cum jam laboraturi
109
multum non estis, vel sero venite. Et tales ergo paterfamilias vocat, et plerumque ante remunerantur, quia prius ad regnum de corpore exeunt quam hi qui jam a pueritia vocati esse videbantur. An non ad undecimam horam venit latro, qui etsi non habuit per aetatem, habuit tamen sero per poenam, qui Deum in cruce confessus est, et pene cum voce sententiae spiritum exhalavit vitae? A novissimo autem reddere denarium paterfamilias coepit, quia ad paradisi requiem prius latronem quam Petrum perduxit. Quanti patres ante legem, quanti sub lege fuerunt, et tamen hi qui in Domini adventu vocati sunt ad coelorum regnum sine aliqua tarditate pervenerunt. Eumdem ergo denarium accipiunt qui laboraverunt ad undecimam quem exspectaverunt toto desiderio qui laboraverunt ad primam, quia aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt cum his qui a mundi initio vocati fuerant, hi qui in mundi fine ad Dominum venerunt. Unde et hi qui in labore praecesserant, murmurantes dicunt: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus? Pondus enim diei et aestus portaverunt hi quos a mundi initio, quia diu hic contigit vivere, necesse fuit etiam longiora carnis tentamenta tolerare. Unicuique enim pondus diei et aestus ferre est per longioris vitae tempora carnis suae calore fatigari.
4. Sed quaeri potest quomodo murmurasse dicti sunt, qui saltem sero ad regnum vocantur? Coelorum etenim regnum nullus murmurans accipit, nullus qui accipit murmurare potest. Sed quia antiqui patres usque ad adventum Domini, quantumlibet juste vixerint, ducti ad regnum non sunt, nisi ille descenderet qui paradisi claustra hominibus interpositione suae mortis aperiret, eorum hoc ipsum murmurasse est quod et recte pro percipiendo regno vixerunt, et tamen diu ad percipiendum regnum dilati sunt. Quos enim post peractam justitiam inferni loca quamvis tranquilla susceperunt, eis profecto et laborasse fuit in vinea, et murmurasse. Quasi ergo post murmurationem denarium accipiunt, qui post longa inferni tempore ad gaudia regni pervenerunt. Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem non murmuramus, et denarium accipimus, quia post Mediatoris adventum, in hoc mundo venientes, ad regnum ducimur mox ut de corpore eximus, et illud sine mora percipimus, quod antiqui patres cum magna percipere dilatione meruerunt. Unde et idem paterfamilias dicit: Volo et huic novissimo dare sicut et tibi. Et quia ipsa regni perceptio ejus est bonitas voluntatis, recte subjungit: Aut non licet mihi quod volo facere? Stulta enim quaestio est hominis contra benignitatem Dei. Non querendum quippe esset si non dat quod non debet, sed si non daret quod deberet. Unde apte subditur: An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Nemo autem se de opere, nemo de tempore extollat, cum hac expleta sententia subsequenter Veritas clamet: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Ecce enim etsi jam scimus quae vel quanta bona egimus, adhuc supernus judex qua subtilitate haec examinet ignoramus. Et quidem gaudendum cuique summopere est in regno Dei esse vel ultimum. 5. Sed post haec terribile est valde quod sequitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, quia et ad fidem plures veniunt, et ad coeleste regnum pauci perducuntur. Ecce enim ad hodiernam festivitatem quam multi convenimus, Ecclesiae parietes implemus, sed tamen quis sciat quam pauci sunt qui in illo electorum Dei grege numerentur? Ecce enim vox omnium Christum clamat, sed vita omnium non clamat. Plerique Deum vocibus sequuntur, moribus fugiunt. Hinc etenim Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20, 26). Hinc per Psalmistam Dominus dicit: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Vocante enim Domino, super numerum multiplicantur fideles, quia nonnunquam etiam hi ad fidem veniunt, qui ad electorum numerum non pertingunt. Hic enim fidelibus per confessionem admisti sunt, sed propter vitam reprobam illic numerari in sorte fidelium non merentur. Hoc ovile sanctae Ecclesiae haedos cum agnis recipit; sed, attestante Evangelio, cum judex venerit, bonos a malis separat, sicut pastor segregat oves ab haedis (Matth. XXV, 32). Neque etenim possunt qui hic carnis suae voluptatibus serviunt, illic in ovium grege numerari. Illic eos a sorte humilium judex separat, qui se hic in superbiae cornibus exaltant. Regnum coelorum percipere nequeunt qui hic et in coelesti fide positi toto desiderio terram quaerunt.
6. Et multos tales intra Ecclesiam, fratres charissimi, cernitis, sed eos nec imitari, nec desperare debetis. Quid enim sit hodie aspicimus, sed quid cras futurus sit unusquisque nescimus. Plerumque et qui post nos venire cernitur per agilitatem nos boni operis antecedit, et vix eum cras sequimur quem hodie praeire videbamur. Certe cum Stephanus pro fide moreretur, Saulus lapidantium vestimenta servabat. Omnium ergo lapidantium manibus ipse lapidavit, qui ad lapidandum omnes exertos reddidit, et tamen eumdem ipsum in sancta Ecclesia laboribus antecessit quem persequendo martyrem fecit. Duo ergo sunt quae sollicite pensare debemus. Quia enim multi vocati, sed pauci electi sunt, primum est ut de se quisque minime praesumat, quia etsi jam ad fidem vocatus est, utrum perenni regno dignus sit nescit. Secundum vero est ut unusquisque proximum, quem fortasse jacere in vitiis conspicit, desperare non audeat, quia divinae misericordiae divitias ignorat.
7. Rem, fratres, quae nuper contigit refero, ut si vos peccatores ex corde esse conspicitis, omnipotentis Dei misericordiam amplius ametis. Praesenti anno in monasterio meo, quod juxta beatorum martyrum Joannis et Pauli Ecclesiam situm est, frater quidam ad conversionem venit, devote susceptus est, sed ipse
112
devotius est conversatus (Dialog. lib. IV, cap. 38). Hunc ad monasterium frater suus corpore, non corde secutus est. Nam valde conversionis vitam et habitum detestans, in monasterio ut hospes habitabat, et, monachorum vitam moribus fugiens, recedere a monasterii habitatione non poterat, quia vel quid ageret vel unde viveret non habebat. Erat ejus pravitas cunctis onerosa, sed hunc omnes aequanimiter pro fratris ejus amore tolerabant. Nam, superbus et lubricus, si qua post hoc saeculum sequeretur vita nesciebat, irridebat vero si quis illi hanc praedicare voluisset. Itaque cum habitu saeculari vivebat in monasterio, verbis levis, motibus instabilis, mente tumidus, veste compositus, actione dissipatus. Mense autem Julio nuper elapso, hujus quam nostis pestilentiae clade percussus est, qui, ad extremum veniens, urgeri coepit ut animam redderet. Et ultima jam corporis parte praemortua, vitalis virtus in solo pectore et lingua remanserat. Fratres aderant, ejusque exitum, in quantum Deo largiente poterant, oratione tuebantur. At ille subito ad devorandum se draconem venire conspiciens, magnis vocibus coepit clamare, dicens: Ecce draconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram praesentiam devorare me non potest. Quid mihi moras facitis? Date locum ut ei devorare me liceat. Cumque hunc fratres ut signum sibi crucis imprimeret admonerent, respondebat virtute qua poterat, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia a dracone premor. Spumae oris ejus faciem meam liniunt, guttur meum ejus ore suffocatur. Ecce ab eo brachia mea comprimuntur, qui jam et caput meum in suo ore absorbuit. Cumque hoc ille pallens et tremens et moriens diceret, coeperunt fratres vehementius orationibus insistere, et oppressum draconis praesentia suis precibus adjuvare. Tunc repente liberatus, magnis coepit vocibus clamare, dicens: Deo gratias; ecce discessit, ecce exiit, ante orationes vestras fugit draco qui me acceperat. Mox autem serviturum se Deo, et esse monachum devovit, atque a tempore illo nuncusque febribus premitur, doloribus fatigatur. Morti quidem subtractus est, sed adhuc plenius vitae restitutus non est. Quia enim longis et diuturnis iniquitatibus pressus est, longo languore fatigatur, et durum cor ignis purgationis durior concremat, quia divina dispensatione agitur ut prolixiora vitia aegritudo prolixior exurat. Quis illum unquam servari ad conversionem crederet? Quis tantam Dei misericordiam considerare sufficiat? Ecce juvenis pravus draconem vidit in morte cui servivit in vita, nec vidit ut vitam funditus perderet, sed ut cui servierat sciret, sciendo resisteret, ipsumque resistendo superaret, et eum a quo prius non videns tenebatur vidit postea ne teneretur. Quae ergo lingua narrare viscera divinae misericordiae sufficiat? Quis spiritus tantae pietatis divitias non obstupescat? Has divinae pietatis divitias consideravit Psalmista, cum diceret: Adjutor meus, tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus misericordia mea (Psal. LVIII, 18). Ecce perpendens in quibus laboribus humana sit vita constituta, Deum appellavit adjutorem; et quia a tribulatione praesenti in requiem aeternam nos suscipit, appellat etiam susceptorem. Sed considerans quod mala nostra aspicit et portat, culpas nostras tolerat, et tamen nos per poenitentiam ad praemia reservat, noluit Deum misericordem dicere, sed hunc ipsam misericordiam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea (Ibid.). Revocemus ergo ante oculos mala quae fecimus, pensemus ex quanta Dei benignitate toleramur, consideremus quae sunt pietatis ejus viscera, ut non solum culpas indulgeat, sed coeleste regnum poenitentibus etiam post culpas promittat. Atque ex omnibus medullis cordis dicamus singuli, dicamus omens: Deus meus misericordia mea, qui vivis et regnas trinus in unitate, et unus in trinitate, per infinita saecula saeculorum. Amen.