There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
NUMERORUM.

Libri Levitici // Libri Deuteronomici

Praefatio.

recensere

Quarta hujus historiae distinctio Hebraice dicitur Vajedabber, quod sonat et locutus est. Apud nos tamen, et non habetur. Nomen Graecum in scriptis nostris non habemus: nam Graece, baresmoth, alias ellesmoth. Latine liber Numeri, vel Numerorum dicitur. Et dicitur quandoque Numeri pluraliter, unde et dici solet; Legitur hoc in Numeris. Merito autem hoc nomine censetur, quia quatuor principaliter hic numerantur. De omni populo, viri apti ad arma ferenda; primogeniti Leviti, qui etiam bis numerantur, mansiones per quas profecti sunt. Sed nec mulieres, nec minores viginti annorum, nec vulgus promiscuum , nec debiles ad bella, numerantur. Ad hanc partem historiae sic transit Josephus. Moyses praedictam constitutionem legum, dum sub Sina morarentur, a Deo cognovit, et Hebraeis scriptam contradidit. Cumque circa legislationem haec sufficere putaret, ad exercitii militaris jura conversus est, et numeravit populorum capita, scilicet pugnare valentium. Moyses dicit Dominum super hoc locutum fuisse dicens: Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno secundo egressionis de Aegypto (Num. I.) Et nota quod praetermittit hic quaedam, quae facta sunt in primo mense secundi anni, scilicet oblationem duodecim principum, quam fecerunt singuli singulis diebus in dedicatione tabernaculi, et solemnitate Phase, quae proprio nomine dicitur Pascha in deserto , et forte sanctificatione Levitarum. De his tamen infra aget per recapitulationem. Prosequentes ergo ordinem libri, dicimus quia Moyses, et Aaron, et duodecim principes tribuum ex praecepto Domini, anno secundo mense secundo, die prima mensis, numeraverunt viros, praeter tribum Levi, a vicesimo anno, et supra. Josephus certum terminum posuit, scilicet usque ad quinquagesimum annum, et numerati sunt per generationes, et familias, et domos, et nomina, et capita singulorum. Haec autem quinque ad inculcationem tantum quidam apposita tradunt, et hic, et in Josue, sed congrue quidem distingui possunt generationes, vel cognationes. Vocat hic tribus ipsas, duodecim familias, quae ex ipsis filiis patriarcharum primo descenderunt, verbi gratia. In una tribu Levi fuerunt tres familiae, Caathitae, Gersonitae, Meraritae. Unaquaeque familia multas habebat domos, in quibus proprii patresfamilias erant. Quod additur nomina, et capita, intransitive legendum est, id est capitum nomina, scilicet singuli homines in eadem domo. Fuerunt autem in summa, a vigesimo anno, et supra, potentes ad bella procedere, sexcenta tria millia virorum quingenti, et quinquaginta. Et tribus Levi non numerabatur cum his filiis Israel.

De excubiis circa tabernaculum.

recensere

Praecepit etiam Dominus, ut semper poneretur tabernaculum in medio castrorum, et filii Israel per gyrum excubarent per turmas , et cuneos (Num. II), quod pro eodem hic accipitur. Turma est proprie triginta millium est. Et dicitur cuneus quasi conveniens multitudo. Excubare enim large hic accipitur; excubiae etiam propriae dici, vigiliae noctis. Ternae tribus per quatuor partes tabernaculi excubabant, ita tamen remoti, ut maximas in medio plateas haberent. Eratque ornatus quasi fori rerum venialium, singulis in ordine constitutis. Opifices etiam artium in stationibus suis erant, ita ut urbi competenter aedificatae, castra eorum simillima viderentur. Judas itaque Issachar et Zabulon castra metabantur ad orientem, Ruben, Simeon et Gad ad meridiem, Ephraim, Benjamin, Manasses ad occidentem, Dan Aser et Nephtalim ad aquilonem. Inter tabernaculum et castra excubabant Levitae in tabernaculis suis, propinquiores tabernaculo quam castris. Et excucubabant similiter per quatuor plagas Moyses et Aaron cum suis ad orientem; reliqui ab his, Caathitae, ad meridiem sub custodia Eliazaris filii Aaron excubabant; filii autem Gersonitae ad occidentem; Meraritae ad septentrionem, et erant utrique sub custodia Ithamar.

De commutatione primogenitorum pro Levitis.

recensere

Separavit sibi Dominus tribum Levi pro primogenitis quae tunc habebant, et jumenta Levitarum pro primogenitis jumentorum, quasi commutationem faciens cum populo (Num. III). Primogenita enim omnia specialiter tunc erant sua, quia cum occideret primogenita Aegypti, pepercit primogenitis eorum, reservans ea sibi. Deinceps tamen propter id ipsum, omnia primogenita eorum sanctificavit sibi in perpetuum, et maxime quia primitiae quorumlibet fructuum debentur Domino. Pro his ergo primogenitis, quae nunc habebant tulit sibi tribum Levi, et jumenta eorum, et populus primogenita illa habuit pro Levitis et jumentis eorum. Et ne duodenarius numerus tribuum minueretur, tribum Manasse quasi pro Levitis instituit, Ephraim vero pro Joseph . Ne autem major videretur numerus Levitarum quam primogenitorum, et ita iniqua esset commutatio, ait Dominus ad Moysen. Numera filios Levi masculos ab uno mense, et supra. Et cum numerati essent, inventi sunt viginti duo millia. Nota tamen, quia si diligenter attendas in libro Numerorum, numerum eorum per familias, invenies viginti duo millia, et trecentos. Dicit Hebraeus quia trecenti erant in eis primogeniti, et ita jam erant Domini . Iterum ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos masculos a mense uno, et supra. Et inventi sunt viginti duo millia et ducentos septuaginta tres. Tulit autem Moyses in pretio, ducentos septuaginta tres qui supererant, per singula capita quinque siclos, ad mensuram sanctuarii, et dedit eos Aaron, et filiis suis juxta verbum Domini.

De aetate ministrantium in tabernaculo, et de differentia ministrorum.

recensere

Iterumque ait Dominus ad Moysen. Numera Levitas a trigesimo anno, usque ad quinquagesimum ut serviant mihi in duobus: hi in tabernaculo portando et collocando, senes emeriti in servando . Et cum numerati essent, inventi sunt octo millia quingenti et octoginta. Septuaginta tamen dicunt a vicesimo quinto anno, quem numerum annorum in ordinatione sacerdotum, et nos observamus. Isti deferebant tabernaculum in hunc modum. Quia non licebat ea, quae erant ultra velum nuda videri, ideo primo intrabant sacerdotes, et involvebant arcam, propitiatorium, et cherubin prius vero velum [Col.1218D] quod ante pendebat, et post pallium hyacinthinum, et candelabrum aureum, altare, et mensam cum utensilibus suis, palliis involvebant. Tunc intrantes Caathitae, propriis humeris omnia haec involuta deferebant. Similiter, et altare holocausti cum ustensilibus suis, ut quibusdam videtur. Gersonitae, ut breviter dicamus, deponentes tectum tabernaculi, mollia ferebant in curribus, scilicet cortinas, saga, pelles rubricatas, et hyacinthinas, tentorium, quod erat ante tabernaculum, cortinas quoque atrii, et funes, et vasa ministerii, quae ad altare aeneum pertinebant . De altari holocausti tacet liber a quo ferebatur. Potest tamen dici, quia vasa ejus ferebant Gersonitae, ut in libro habetur. Ipsum altare Caathitae propriis humeris ferebant. Meraritae vero, ut breviter dicamus, omnia tabernaculi, et atrii, quae dura erant, tabulas, bases, vectes, columnas, paxillos, et ea ferebant curribus. Emeriti Levitae non serviebant sic in opere, sed posito tabernaculo, sedebant custodes

De quodam modo reddendi rem alienam.

recensere

Tunc praecepit Dominus ejici per manus sacerdotum a castris leprosos, et semine fluentes (Num. V). Et factum est ita. Addidit quoque Dominus de reductione alienae rei, ut fierent cum quinta parte capitis . Sed quia in Exodo videtur dicere contrarium, scilicet ut in quadruplum redderetur (Exod. XXXII), ideo huc usque distulimus, ut hic solveremus. Et dicimus, quia alienae rei possessio aliquando fiebat ex industria, furto, vel rapina, aliquando fiebat per negligentiam, aliquando ignoranter . De re sublata scienter in Exodo dicitur quod restituatur in quadruplum si perierat res; quod si exstabat in duplum. Si ibi legis quinque boves pro uno, alia est translatio secundum quosdam, et quod in quadruplum verius dicatur, ex verbis Zachaei probatur. De sublata per ignorantiam agit hic, reddatur caput, et quinta pars desuper; vel de re furtiva, si penitus latet, et fur poenitens sponte confitetur, et reddit. Si vero non esset qui reciperet, redderetur Domino, et esset sacerdotis. Pro peccato vero furti, vel negligentiae, fiebat aliqua oblatio secundum quantitatem rei. Josephus dicit, aurum et argentum reddi in duplum, jumenta in quadruplum, solum bovem in quintuplum, quia quanto possidetur caeteris utilius, tanto amittitur damnosius.

De judicio zelotypiae.

recensere

Addidit quoque Dominus de lege zelotypiae, zelus proprie dicitur, amor viri in uxorem, pro quo sustinere non potest, ut alii misceatur (Num. V). Unde vir dicitur zelotes; zelotypia vero quandoque dicitur moechia, et zelotypus, adulter. Solet ergo zelotypia dici sola suspicio adulterii, de qua legitur hic, ad hunc modum. Si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae polluta est, sed probari non potest, vel qui falsa suspicione impetitur, adducet eam ad sacerdotem, et offeret pro ea assarium farinae hordeaceae, quod est decima pars sati, non fundet oleum, nec thus imponet. Sacerdos autem statuet eam coram Domino, et ponet in manibus ejus in vase fictili aquas vivas, et oblationem farinae pusillum cujus et thus incendet super altare, et mittet in aquam pauxillum pulveris de pavimento tabernaculi, et nudabit caput ejus, scribetque in membrana, ut dicit Josephus, Dei vocabulum, scilicet tetragrammaton.

Facietque eam jurare quod nil viro suo nocuerit in his quae sibi objiciuntur. Quod si hoc viro suo non sufficiet, subdet sacerdos maledictiones etiam scriptas in membrana, et dicet: Si non es polluta, deserto viri toro, non te noceant aquae istae amarissimae. Si autem declinasti a viro, ingrediantur aquae maledictae ventrem tuum, et ipsum tumescere faciunt, et putrescat femur tuum dextrum. Et dicet mulier: Amen, amen. Et delebit sacerdos omnem membranae scripturam in aquis, et dabit ei bibere, et tunc sacerdos tollet de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, et ponet super altare. Quod si rea erit adulterii mulier, putrescet femur ejus, et uterus tumebit in hydropisim, non tamen statim sed usque ad decem menses. Quod si non polluta erit, innoxia erit ei aqua, imo saepe concipiet, et pariet masculum mense decimo. Hae aquae dicebantur sanctae propter nomen Domini dilutum in eis, et dicebantur maledictae propter maledicta congesta in eis, et amarissimae propter effectum qui quandoque sequebatur. Haec autem lex introducta fuit ad duritiam cordis eorum sicut permissus est libellus repudii, quia prompti erant ad effundendum sanguinem.

De sanctimonia Nazaraeorum.

recensere

Locutus est Dominus ad Moysen de lege Nazaraeorum (Num. VI). Nazaraeus sonat sanctus, vel florens, vel germinans. Dicebanturque Nazaraei quidam qui ex voto obligant se sanctimoniae, usque ad certum tempus, vel jugiter ut Samuel, et consecrabant se Domino, et quasi separabantur a communi vita hominum, sicut quis modo per annum, vel duos, ex voto servit in hospitali Jerusalem. Sanctitatis eorum lex fuit haec. Omni tempore separationis suae novacula non transibat super caput ejus. Unde forte quidam pingunt apostolos et Christum crinitos, non in re, sed pro sanctitate. Nihil quod inebriare poterat, bibebant, non edebant aliquid quod esset ex vinea, ab uva passa, usque ad acinum , ad nullum mortuum ingrediebantur. Quod si mortuus esset subito quispiam coram eo, polluebatur caput consecrationis suae, et illico radebat caput suum, et rursum die septimo offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum, quorum unum sacerdos faciebat pro peccato, alterum in holocaustum. Diesque quos fecerat, pro infectis erant, et voti sui sanctimoniam iterum incipiebat. Forte non pro quolibet mortuo, sed pro occiso coram eo, polluebatur quidquid fecit propter sanctimoniam. Completis autem diebus voti sui, offerebat agnum anniculum in holocaustum, ovem anniculam pro peccato, arietem hostiam pacificam. Et nota, cum ita simpliciter ponitur aries, quod Hebraeus dicit, ad minus duorum annorum eum debere esse. Canistrum quoque diversorum panum azymorum, exceptis his, quae sponte offerebat juxta perfectionem sanctitatis suae, quae oblatio dicebatur corban, id est munus. Et offerebat mulier triginta siclos, si poterat, vir quinquaginta, sin autem, ad arbitrium sacerdotis pauper offerebat. Cumque immolaverat hostias sacerdos ritu suo, reddebatur Nazaraeus ad ostium tabernaculi, ponebatque sacerdos crinem ejus in ignem sacrificii, et sic ad communem hominis vitam redire poterat.

De benedictione super populum.

recensere

Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Aaron et filii ejus invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis: hoc fit in omnibus sacramentis Ecclesiae. Invocabunt autem sic: Benedicat tibi Dominus Deus, et custodiat te, det tibi pacem, et ostendat tibi faciem suam (Num. VI).

De oblationibus duodecim dierum in dedicatione tabernaculi.

recensere

Factum est autem in die qua unxit Moyses tabernaculum, et sanctificavit illud, obtulerunt duodecim principes tribuum in altaris strenationem, ut Hebraeus habet, sex plaustra tracta cum duodecim bobus, singuli bovem unum, et bini plaustrum unum. Et data sunt duo plaustra Gersonitis, ad ferenda onera eorum, de quibus diximus. Et quatuor sunt data Meraritis. Postea singuli, singulis diebus, obtulerunt vasa, altari necessaria. Duodecim enim diebus solemnitas dedicationis protelata est. Prima die obtulit Naason, de tribu Juda, acetabulum argenteum centum triginta siclorum. Hebraeus habet scutellam, phialamque argenteam septuaginta siclorum, utrumque plenum simila, in phiala thus ponebatur. Mortariolum quoque aureum, decem siclorum, plenum incenso. In hoc vase aromata terebantur. Hebraeus habet cochlear, quo scilicet thus in thuribulo ponebatur. Bovem quoque, et arietem et agnum anniculum in holocaustum, hircumque pro peccato, et in sacrificio pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque.

Ejusdem modi vasa, et ejusdem hostias, obtulerunt alii principes, quisque die suo, et sic terminata est dedicatio, duodecim diebus. Patet per recapitulationem haec dici. Octava enim die mensis primi, secundum quod littera videtur sonare, inchoata est dedicatio, septima enim diebus praecedentibus ejusdem mensis, consecrati sunt sacerdotes, et tabernaculum inunctum, sed nondum dedicatum. Si vero ita est, tunc consecratio sacerdotum et dedicatio tabernaculi protelatae sunt novem decem diebus . Itaque non fecerunt Phase eo anno tempore suo, scilicet diedecima quarta. Quod tamen praeceptum fuit eis a Domino, prima die ejusdem anni. Ideo quidam dixerunt, ut praediximus, septem dies consecrationis sacerdotum fuisse terminales primi anni, et prima die secundi anni unctum tabernaculum, duodecima die finitam dedicationem. quarta decima die celebratum Phase Potest tamen dici hanc oblationem duodecim dierum factam secundo mense anni secundi, nec per recapitulationem haec dici. Quod vero legitur ea die inchoatam, qua unctum est tabernaculum, eadem dicunt pro consimili, quia sicut octava die primi mensis unctum est tabernaculum, ita et octava die secundi mensis inchoata est haec oblatio, et sic, octo primis diebus anni tertii sacerdotes et tabernaculum consecrata sunt.

De consecratione Levitarum.

recensere

Iterum locutus est Dominus ad Moysen dicens: Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et sanctificabis eos mihi (Num. VIII). Itaque secundum praeceptum Domini, Levitae prius aspersi aqua lustrationis, rasisque omnibus pilis carnis suae, ubi non includuntur capilli, lotis etiam indumentis coram Domino, steterunt ad ostium tabernaculi, convocata omni multitudine, ponentesque manus suas super eos filii Israel, obtulerunt eos Aaron munus Domino, ut servirent in ministerio ejus. Obtuleruntque Levitae boves duos, quorum alterum fecit Aaron pro peccato, alterum in holocaustum, et sic separati fuerunt Domino a filiis Israel. Exinde habuerunt in usus suos ea quae Domini erant. De decimis enim vivebant, et his contenti erant. Sacerdotum vero etiam erant sacrificia, primitiae, primogenita, vota. His omnibus vescebantur cum domo sua mundi tamen, praeter oblata pro peccato, quia sacerdotes soli peccata populi comedebant. Decima decimarum suarum dabant Levitae summo sacerdoti, et de melioribus dabant, ideo sortem non habuerunt in terra, quod et melius eis cesserat. Tunc enim, duodecimam partem tantum bonorum terrae haberent, modo habebant decimam.

De his, qui non possunt facere Phase primo mense, ut faciant secundo.

recensere

Locutus est Dominus ad Moysen anno secundo mense primo (Num IX), hic plane determinatur, per recapitulationem hoc dici, faciant filii Israel Phase tempore suo, decima quarta die mensis usque ad vesperum. Et fecerunt Phase. Erant autem quidam immundi super anima hominis , id est super hominem, qui dicitur anima, cujus cadaver qui tetigerant, non poterant facere Phase, et dixerunt ad Moysen: Quare fraudamur, ne valeamus offerre inter filios Israel. Forte indignantes, quia talis immunditia necessaria est quandoque. Et consuluit Moyses super hoc Dominum. Qui respondit ei: Homo de gente vestra, qui fuerit immundus super anima hominis, sive in via procul, faciat Phase mense secundo, decima quarta die omnem ritum Phase observans. Si vero sine hujusmodi causis, tempore suo non fecerit Phase, exterminabitur anima ejus de populis suis. Peregrinus quoque advena, si fuerit apud vos, faciet Phase Domini. Si quaeratur, si iterum in mense secundo propter immunditiam non posset facere Phase, quid faceret? Potest dici, quia tertio faceret, quia quod in uno dictum est, similiter datur in aliis intelligi, vel forte si deinceps eo anno non faceret, non peccaret.

De tubis argenteis, et modo clangendi in eis.

recensere

Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles (Num. X), quibus convocabis multitudinem. Has duas tubas habebant in quatuor usus, ad convocandam multitudinem, ad movenda castra, ad bella, ad festa. Et erat, ut dicit Josephus, tuba fistula cantatoria, pene magnitudine cubiti, calamo capacior, praebens in principio latitudinem, quae conveniat ori ad susceptionem spiritus, quae Hebraice dicitur asora. In convocatione vero multitudinis, aliqua erat diversitas, ad convocandum omnem populum, utraque simul clangebant simpliciter. Ad convocandos solos principes, semel clangebant. Quod dupliciter intelligitur, id est una tantum, vel uno impulsu. Etiam, ut addit Josephus, semel clangebant, si principes populum suum quisque in ecclesia convocare volebant, vel Moyses populum per ecclesias. Ad castra vero movenda, non simpliciter, sed concise, et prolixius tubis clangebant. Et in primo sonitu movebant castra tres tribus, quae erant ad orientem, in secundo, quae ad meridiem, in tertio, quae ad occidentem, in quarto, quae ad aquilonem. Modus vero clangendi in bellis non distinguitur, quia forte, sicut apud alias nationes, fiebat apud eas, quando etiam habebant solemne epulum, et dies festos, et kalendas clangebant, sed non est determinatus modus sacerdotes autem clangebant.

De recessu Israel ad montem Sinai.

recensere

Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis, et profecti sunt de monte Domini viam trium dierum (Num. X). Dicunt Hebraei quod arca praecedebat eos tribus dietis, super quam nube stante, quasi ad certum locum conveniebant paulatim, quidam citius, quidam tardius; sed melius est, ut de hoc itinere tantum dicamus, quando egressi sunt de monte Sina, et praecessit eos nubes, nec quievit per tres dies et noctes. Unde statim murmuraverunt pro labore itineris, quia nec noctibus castra posuerunt, et tunc recubuit nubes in solitudine Pharan, id est in prima mansione quam fecerunt in Pharan. Est enim Phara maxima solitudo quam modo Saraceni inhabitant, quia ergo anno primo mense tertio prima die mensis, venerunt ad montem Domini, et ab eodem egressi sunt anno secundo, vigesima die, mensis secundi, patet, quod in hac mansione, quae et duodecima fuit fere sederunt per annum. Et dicit Hieronymus, quia per annum et quatuor dies ibi fuerunt. Quod difficillimum est invenire, nisi forte fuerit annus embolismalis. Potest tamen dici quia eadem die qua legem acceperant, revoluto anno naturali, recesserunt. Cum ergo venissent pridie Kalendas Junii ad montem, et quarta die Junii legem recepissent, si eadem die quarto revoluto anno, recesserunt, patet quia quatuor diebus, et anno sederunt ad montem, et ita tertio mense anni legitimi die quarto recesserunt. Tamen nihilominus verum est, quia secundo mense, anni secundi, vigesima die, egressi sunt. Tripliciter enim accipitur annus ab eis, praeter naturalem. Annus usualis a Januario, quem habent communem nobiscum in contractibus suis, et negotiis communibus agendis. Quoto autem mense hujus anni quinto die egressi sunt, non legitur. Est et apud eos annus legitimus quo utuntur in legitimis, quae agunt. In hoc, ut diximus, tertio mense et die quarto egressi sunt. Est et apud eos annus emergens. In memoriam enim liberationis suae, coeperunt annos suos numerare ab exitu de Aegypto, sicut Graecia prima Olympiade, Romani ab urbe condita, Christiani ab Incarnatione Domini, et hujus anni, secundo mense, vigesima die egressi sunt. Jam enim annus Phase usque in Phase unus transierat, et de secundo Phase, scilicet, usque in Phase fluxerant, quinquaginta dies. Ergo mensis unus, triginta dierum fluxerat, et secundus jam fecerat viginti dies. Haec autem annorum distinctio in multis locis necessaria est. In hac mansione media pars Exodi, et totus Leviticus, et Numerorum praecepta non modica descripta sunt. Nota quod quadruplex est annus, legitimus, emergens, usualis, et naturalis. Annus legitimus, hujus anni tertio mense Junio, et quarta die ejusdem mensis egressi sunt. Istum computa a Kalendis in Kalendas. Annus emergens, hujus anni secundo mense, scilicet, vigesima secunda die ejusdem, quae est quarta dies Junii exierunt. Istum a Phase in Phase computa. Prius accipe quindecim dies primi mensis, et junge cum quatuordecim diebus Maii sequentis. Ecce habes primum mensem secundi anni. Item accipe sexdecim dies qui remanent de Maio, et junge cum quatuor diebus Junii, et habebis viginti dies secundi mensis a Phase, et ita vera erit utraque computatio, anni scilicet legitimi, et emergentis, sicut in textu litterae continetur. Annus usualis, iste incepit a Januario, et hunc habent Hebraei nobiscum communem in negotiis suis. Annus naturalis, hujus mense tertio luna quarta quae est quinquagesima dies a decima quarta luna Aprilis recesserunt. Duxit autem Moyses secum Obal, alias Obad, fratrem uxoris suae qui noverat in quibus locis per desertum castra commode poni poterant, promittens ei de optimis, quae traderet eis Dominus. Sane cum elevabatur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te a facie tua. Cum autem deponeretur aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem filiorum exercitus Israel.

De electione septuaginta seniorum.

recensere

Ortum est autem murmur populi contra Dominum dolentis pro labore, et accensus ignis in ira Domini, devoravit extremam partem castrorum (Num. XI), illos scilicet qui retro longe erant. Oravit Moyses ante Dominum, et absorptus est ignis, vocavitque nomen loci illius Incensio; tamen non fuit hoc mansionis nomen. In eadem quoque mansione, vulgus promiscuum, quod ascenderat cum eis, id est servi et ancillae Aegyptii, et multi de Israel pariter cum eis flagrabant desiderio carnium. Carnium nomine, non solas carnes, sed aliorum ciborum etiam abundantiam intelligimus. Unde nec in querela eorum de carnibus legitur, cum dixerunt: Recordamur piscium quos comedebamus gratis in Aegypto, in mentem veniant nobis cucumeres, et pepones, porrique, et cepae et allia; anima nostra arida est; nihil vident oculi nostri nisi manna. Audivitque Moyses populum flentem, et intolerabilis res visa est ei, quia et ab eo escas petebant. Et ait ad Dominum: Cur imposuisti populi hujus pondus super me? nunquid ego concepi, et genui multitudinem omnem hanc? Obsecro, aut aliter provideas, aut interficias me. Cui Dominus. Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos meliores nosti ad ostium tabernaculi, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et populo dices: Cras dabo vobis carnes usque ad mensem dierum, id est quae sufficient ad mensem, etiam usque ad nauseam. Et dicitur large nausea, pro vomitu. Proprie est enim vomitus ille qui excitatur fetore sentinae. Ablatio, quidem spiritus Moysi, et traditio aliis, non est intelligenda divisio spiritus ejus per partes, vel imminutio; sed illuminatio aliorum ad regendum populum, per eamdem specialem gratiam, per quam et Moyses illuminatus erat, sicut de igne unius lucernae, multae illuminantur, sine sui diminutione. Electos itaque septuaginta viros duxit Moyses ad ostium tabernaculi, praeter duos, qui in castris remanserant, non ex contemptu, sed quia reputabant se indignos, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, et erant, ut aiunt Hebraei, fratres Moysi ex matre, sed non ex patre . Descenditque Dominus per nubem, et requievit spiritus in eis qui stabant cum Moyse, et prophetabant. Sed, et duo qui remanserant in castris, prophetaverunt, nec postea siluerunt, id est semper deinceps vocati sunt prophetae. Et rediit Moyses cum illis ad castra.

De datione carnium, et ira Dei super eos.

recensere

Ventus vero egrediens a Domino, arreptans praecepto ejus trans mare in insulis Ortygiis coturnices, detulit in castra per circuitum castrorum itinere diei unius, volabantque a terra altitudine duorum cubitorum (Num. XI). Surgensque populus, congregavit sibi coturnices duobus diebus, et siccavit eas. Qui parum decem coros habuit. Fuerunt hae coturnices, ut tradunt, non modicae quae apud nos sunt; sed illae majores, quae regiae aves dicuntur, quas curleios, a currendo, vocamus. Nondum defecerat cibus, et furor Domini percussit populum plaga magna nimis. Modus vero plagae non determinatur hic, sed in psalmis videtur, quod fuerit ignis. Sepultusque est ibi populus qui carnes desideraverat. Unde et locus ille vocatus est Cabroth, alias Cabaioth, quod sonat desiderium sepulturae, vel sepulcra concupiscentiae.

De plaga Mariae, et causa leprae.

recensere

Egressi autem de sepulcris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, ibique jurgati sunt Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam (Num. XII), quasi rixantes cum eo, improperaverunt ei quod reginam Aethiopiae in uxorem duxerat, vel ductam dimiserat, vel potius propter uxorem ejus Sephoram, quae rixata fuerat contra Mariam. Madianitae enim quondam vocati sunt Aethiopes, ut legitur in Paralipomenon, et indignando dixerunt: Nonne et nobis, sicut et Moysi locutus est Dominus (II Paralip. XIV). Ac si dicerent: Quare vult Moyses praeesse nobis, quia locutus est ei Dominus? Et iratus Dominus dixit eis: Egredimini vos tres tantum ad tabernaculum. Cumque staret ibi, descendit Dominus in columna nubis, vocansque Aaron, et Mariam, ait: Si quis fuerit propheta inter vos, loquar ei in visione, vel per somnium, vel per aenigmata, vel per figuras. Servo vero meo Moysi, qui in omni domo mea fidelissimus est, ore ad os loquor. Ut quid ergo detraxistis, vos ei quasi parificantes. Et recessit nubes, et ecce apparuit Maria leprosa. Et ait Aaron ad Moysen: Obsecro, Domine, ne imponas nobis hoc peccatum. Oravitque Moyses ad Dominum. Deus, obsecro, sana eam. Cui Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem ejus, nonne debuerat saltem septem dierum rubore confundi. Separetur septem diebus extra castra. Quasi dicat: Si pater ejus vilificasset eam pro aliquo crimine suo, nonne deberet aliquo tempore verecundari? Exclusa itaque est Maria extra castra septem diebus, nec populus motus est donec revocata est.

De duodecim explorationibus.

recensere

Egressus autem populus de Haseroth, fixit tentoria in deserto Pharan (Num. XIII). Non est Pharan nomen mansionis, sed solitudinis plures mansiones continentis, ut in catalogo mansionum manifestabitur. Omnes enim continet mansiones ab Haseroth, quae fuit decima quarta usque ad Asiongaber, quae fuit trigesima secunda per quas omnes transierunt in anno secundo. De Asiongaber misit Moyses ex praecepto Domini, duodecim viros , singulos de singulis tribubus, qui considerarent terram quam possessuri erant; quorum praecipui fuerunt Caleph filius Jephone de Juda, et Osee filius Nunde Ephraim. Vocavitque Moyses Osee Josue; hic erat minister Moysi. Unde quidam dicunt, id quod supradictum est. Josue, per anticipationem dictum esse, quia nunc primo impositum est ei hoc nomen. Potest etiam dici quia Moyses curam et salutem aliorum undecim commisit illi. Cumque vocaretur Josue, vel Osee, quae nomina salvatorem sonant, tunc primo ei haec nomina appropriavit, cum salvatorem aliorum instituit. Praecepitque eis Moyses ut considerarent qualitatem terrae et hominum, et urbium; et afferrent de fructibus terrae. Eratque tempus quando praecoquae uvae comedi possunt. Qui ascendentes exploraverunt terram, et venientes in Hebron viderunt tres viros de genere Enac, vel Enacim, id est de semine giganteo, quales etiam viderant in Tanai civitate Aegypti, qui et a Tanai, Titanes dicti sunt. Fuit autem Hebron septem annis aedificata ante urbem Tanaim. Unde, et ab Hebron semen gigantum in Aegyptum descendisse creditur. Descendentesque usque ad vallem uberrimam, et torrentem, tulerunt de malis granatis , et de ficis loci illius. Palmitem quoque cum uva absciderunt, quem prae magnitudine tulerunt in vecte duo viri. Ob hoc appellatus est locus ille Nehelescol, id est botri torrens.

De murmure populi pro quo per quadraginta annos in deserto perierunt.

recensere

Reversique, post dies quadraginta, venerunt ad populum suum in Cades (Num. XIII). De trigesima secunda enim mansione interim egressus erat populus, et morabatur in trigesima tertia. Tamen quidam tradunt quod de Cades missi sunt exploratores, et ibi eos exspectavit populus. Hanc mansionem vocat Josephus convallem, juxta Chananaeorum terminos existentem , et ad habitandum difficilem, et commendantes viri terram quam viderant, addiderunt . Sed cultores fortissimos habet, urbes grandes et muratas, stirpem Enac vidimus ibi, quibus nos comparati quasi locustae videbamur; terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos . Quod sic exponit Hebraeus. Terra infirma est, nec habere diutius vivaces homines potest, vel quia nulli genti licebat diu in ea habitare, propter frequentes impugnationes supervenientium. Unde propheta cum securitatem permanendi illi terrae pollicetur, hoc opprobrium ab ea auferendum dicit, quod non vocabitur terra cultores suos devorans. Potest tamen, et in commendationem terrae dici, quod adeo bona sit, ut nullus ex ea peregrinari velit, sed qui in ea nascitur, moritur in eadem. Igitur audiens haec omnis turba, flevit, dicens: Utinam mortui essemus in Aegypto!

Nonne melius est reverti in Aegyptum quam cadamus gladio, et uxores et liberi tradantur captivi? Constituamus nobis ducem alium quam Moysen, et revertamur in Aegyptum. At vero Josue et Caleb sciderunt vestimenta sua, dicentes: Nolite rebelles esse contra Dominum, id est eum mendacem in promisso judicare, quia sicut panem populum terrae hujus devorabimus. Cumque clamarent in eos, alii decem qui terruerant populum, et omnis multitudo lapidibus vellet eos opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis, et ait Dominus ad Moysen: Quousque non credet mihi populus hic? feriam eos, et faciam te in gentem magnam. Cui Moyses: Obsecro Domine, ne fiat hoc, ne forte insultent tibi Aegyptii, et dicant: Non potuit populum inducere in terram quam promiserat. Cui Dominus: Juxta verbum tuum dimisi. Attamen, vivo ego; nullus eorum, qui viderunt signa quae feci in Aegypto, numerati scilicet a viginti annis, et supra, et jam per decem vices, id est multoties tentaverunt me, videbit terram, pro qua juravi patribus eorum, praeter Josue et Caleb. Quoniam autem Amalecites et Chananaeus habitant juxta vos, ne superveniant, movete cras castra, et redite in solitudinem juxta numerum undecim dierum , quibus terram considerastis, quadraginta annis recipietis iniquitates vestras. Locutusque est Moyses omnia verba haec ad eos, et luxit populus nimis. Et ecce mane surgentes dixerunt ad Moysen: Peccavimus desperantes; parati sumus ascendere ad locum quem promisit Dominus. Et Moyses ad eos: Nolite ascendere; non enim Dominus vobiscum est. At illi contenebrati, sine Deo scilicet posse vincere putantes, ascenderunt, arca cum Moyse et Levitis remanente in castris. Persecutusque est eos Amalecites et Chananaeus, percutiens usque ad locum qui ob hoc vocatus est Horma, id est anathema, et redierunt ad solitudinem (Num. XIV).

De lapidatione colligentis ligna in Sabbato.

recensere

Factum est autem, cum essent in solitudine, invenerunt hominem colligentem ligna in Sabbato: quem reclusit Moyses, donec consuleret Dominum. De quo dixit Dominus: Moriatur homo iste extra castra; lapidibus obruatur (Num. XV). Et factum est ita. Quidam putant hunc fuisse Salphat, quia et filiae ejus postea dixerunt: Pater noster in deserto in peccato suo mortuus est (Num. XXVII). Ibidem etiam praecepit eis Dominus, ut per quatuor angulos palliorum fimbrias ponerent hyacinthinas, ob recordationem etiam minimorum praeceptorum Domini observandam. Has magnificaverunt Pharisaei, in tantum; ut etiam spinas in eis ligarent, ut frequenti earum punctione ad memoriam jugem praeceptorum Domini excitarentur. Quadratis tunc Judaei utebantur palliis, et adhuc in angulis vestis quadratae in synagogis suis habent fimbrias hyacinthinas ob recordationem legis datae de coelo. Hoc autem faciebant, ut a caeteris gentibus etiam habitu discernerentur.

De schismate Core, Dathan et Abiron, et plaga eorum.

recensere

Ecce autem Core, filius Isar, fratris Amram , cum vidisset fratrueles suos honoratos, alterum sacerdotio, alterum ducatu populi, invidit (Num. XVI), et murmurans contra Moysen et Aaron, complices secum habuit ducentos quinquaginta de levitis majoribus, quos etiam dignos sacerdotio praeferebat: adjunxeratque sibi Dathan, et Abiron, potentiores Rubenitarum, quibus principatum populi deberi dicebat, quia fuerant de Ruben primogenito. Quibus Moyses ait: Tollat unusquisque vestrum thuribulum suum; et cras hausto igne superponat thymiama, et Aaron vobiscum, et quem elegerit Dominus, ipse sit sanctus. Misit ergo Moyses mane, ut vocaret Dathan et Abiron, qui dixerunt: Non veniemus. Et convocata omni multitudine, dixit Moyses ad Core, et ducentos quinquaginta: Tollite thuribula vestra, et ponite thymiama super ea, et state coram Domino. Illis autem sic stantibus, Moyses descendit cum senioribus populi, ad Dathan et Abiron, ut eos vocaret. Nam, et Abiron, ut dicit Josephus, ex parte Levita erat. Illi autem stabant cum uxoribus et liberis, et omni frequentia domus suae in introitu papilionum suorum, parati potius ad resistendum, si vim inferre vellet Moyses, quam ad obediendum. Quod videns Moyses oravit ad Dominum, ut insolita morte perirent; et sic planum fieret quod Dominus ipsum miserat. Quo orante, et flente tremuit terra, expavitque populus, grandi strepitu per illorum tabernacula excitato, et scissa est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum devoravit eos, cum omni substantia eorum, et descenderunt vivi in infernum, id est in patulum terrae hiatum. Et reducta est terra, quasi nihil horum factum esse videretur. Sed et ignis egressus est de thuribulis Core, et concilii ejus, tantus quantus nec de terra prolatus, vel concursione fulminum, aut violentia spirituum, visus est unquam exsilire, et devoravit eos, Aaron stante illaeso. Tulitque Eleazar thuribula eorum, ex praecepto Domini, igne huc illucque disperso, et ea produxit in laminas, formansque ex eis coronulas aureas, affixit eas altari aeneo, ad commonendum filios Israel ne quis, nisi de semine Aaron, accederet ad offerendum incensum Domino, ne similia pateretur. Tamen et sic fabrefactae erant, quod ibi stabant ad decorem.

De exustione populi exstincta per Aaron.

recensere

Iterum sequenti die, murmuravit omnis multitudo contra Moysen et Aaron dicens: Vos interfecistis populum Domini (Num. XVI). Cumque vellent eos obruere lapidibus, fugerunt ad tabernaculum, et operuit eos nubes, apparuitque gloria Domini. Et egressus ignis a Domino devoravit populum. Dixitque Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, ponensque thymiama, perge cito ad populum, ut roges pro eis. Acceleransque Aaron cum thuribulo, et stans inter vivos, et mortuos, oravit Dominum, et plaga cessavit. Fuerunt autem percussi ex eis quatuordecim millia, et septuaginta. Alibi habetur septingenti, praeter hos qui perierant in seditione Core.

De virga Aaron, quae nocte una floruit, et fronduit, et peperit nuces.

recensere

Attamen nondum cessaverat tumultus super sacerdotio Aaron. Dicebant enim quia etsi non praedictos Levitas elegerit Dominus, poterat esse quod aliqui de aliqua reliquarum tribuum digni essent sacerdotio, et forte de omnibus tribubus aliquot vellet Dominus habere sacerdotes, ne tanta ministerii dignitas uni domui, et tam paucis crederetur ministris (Num. XVII). Accusabantque Moysen de deserti inopia, eo quod eorum negotiaretur inopiam, ut semper ejus viderentur egere auxilio . Tulit ergo Moyses ex praecepto Domini virgas duodecim principum, et scripsit in unaquaque nomen tribus suae, vel potius principis. Scripsit autem in virga Aaron nomen Levi, et praeter has duodecim sumpsit unam seorsum, cunctas familias continentem, in qua probaretur utrum de omnibus tribubus vellet Deus habere sacerdotes. In Numeris tamen legitur non fuisse virgas nisi duodecim quod intelligendum est, de singularibus scilicet excepta generali. Quas cum posuisset in tabernaculo coram Domino, sequenti die regressus, invenit germinasse virgam Aaron, et foliis dilatatis, amygdala protulisse. Sane hic tertio, Deo ordinante, Aaron sacerdotium firmissimo possedit. Nam et in signum rebellium, praecepit Dominus, virgam Aaron servari in tabernaculo in posterum,

De reditu in Cades in quadragesimo anno.

recensere

Fuerunt itaque filii Israel longo tempore in solitudine; multo sederunt tempore in Cadesbarne, et diu circumierunt montem Seir, redierunt fere, usque ad mare Rubrum, et circa fines Sinai, et prostrata sunt cadavera eorum in deserto. Tandem post multos labores, et annos triginta octo redierunt ad Cades, unde miserant exploratores, vel in qua redierunt ad eos, ut dictum est, quae est in deserto Sin , nec illud est desertum, ad quod venerunt octava mansione, ut dicit Hieronymus. Prior enim scribitur Sin per samech, et interpretatur rubus, vel odium. Sin vero in quo Cades, vel quae est Cades, scribitur per sade, et interpretatur mandatum, vel sancta, et est ut quidam volunt pars deserti Pharam. In fine igitur trigesimi noni anni a finibus Sinai venerunt in Cades undecim diebus, et potuit esse quod tantum irent undecim diebus, concito gradu, quantum ierant viginti et una mansionibus tardo, vel per aliam viam. Redierunt ergo filii Israel quadragesimo anno, mense primo, in desertum Sin et mansit populus in deserto Cades (Num. XX). Et sic quadraginta et duae mansiones filiorum Israel, quibus leguntur profecti ab Aegypto, usque ad campestrias Moab, juxta Jordanem, tribus tantum annis completae fuerunt duodecim ab Aegypto, usque ad montem Sinai anno primo a decima quarta die mensis primi usque ad diem primam mensis tertii. Deinde anno secundo vigesima die mensis primi profecti a Sinai, usque ad Cades viginti mansiones et unam expleverunt, infra annum secundum, tamen quoto spatio anni non est determinatum, sicut in primo, per triginta octo annos . Post errantes, et prostrati quadragesimo anno redierunt ad eamdem Cades. Eo anno reliquas novem mansiones transegerunt. Quod si invenires decem hujus anni fuisse mansiones, scito quod inter has iterum numeratur Cades repetita.

De morte Mariae et aquis contradictionis.

recensere

Mortua est autem Maria in Cades (Num. XX), dum quadragesimum, ut dicit Josephus, complesset annum, ex quo Aegyptum dereliquit, in initio mensis Xantici, qui et Nisan, secundum lunam. Et sepelierunt eam in montem qui vocatur Sin. Transactisque triginta diebus fletus, Moyses populum purgavit hoc modo: Vitulam trimam totam rubeam extra castra combussit. Et prosequitur hic Josephus ordinem cinerum lustrationis, quem Dominus decima die mensis septimi fieri praecepit, et videtur velle nunc primo combustionem hujusmodi a Moyse factam. Unde etiam subdit: Hoc etiam venturos servare praecepit: et potuit esse, quod impediti hucusque distulerunt, quia nec Pascha interim celebrasse leguntur. Cum autem intraverunt terram promissam, secundum praecepta Domini, legitima sua prosecuti sunt. Etiam hic dicit Josephus, antequam redissent in Cades, eos venisse ad terminos Idumaeae, et misisse nuntios ad Edom , pro libertate transitus per terram suam. Quod cum prohibuisset Moyses inde recessit per desertum iter faciens. Historia Numeri dicit post mortem Mariae misisse Israel ad Edom. Nec est liquidum utrum Josephus per anticipationem, an liber Numeri per recapitulationem hoc dixerit. Nos vero, sequentes ordinem historiae, dicimus quod mortua Maria indiguit populus aqua, factaque seditione contra Moysen, et Aaron in populo, oraverunt ambo ad Dominum. Quibus Dominus ait: Tolle virgam, et congrega populum ad petram, et percussa dabit vobis aquam. Utrum virga quae fronduerat, an alia usus est Moyses, hic est dubium. Et tamen quia in Numeris legitur, virga, quae erat in conspectu Domini, videtur fuisse virga, quae erat in arca. Et congregata multitudine ante petram, dixit Moyses: Audite rebelles et increduli, nunquid de petra hac poterimus aquam vobis ejicere? Hic autem cum in aliis egissent Moyses, et Aaron fiducialiter, turbati populo murmurante, diffidenter egerunt: quod Domino manifestante, cognitum est. Non enim ex opere eorum aliquo, vel verbo hoc perpendi potuisset, nisi forte quia Moyses quasi dubitans dixit: Nunquid poterimus, etc. Quia inde sensus affirmationis poterat elici, quasi poterimus, vel negationis, quasi non poterimus. Cum ergo percusisset prius virga silicem, quia desperaverat, non manaverunt aquae. Secundo vero ictu egressae sunt ita largissimae, ut biberet populus et jumenta. Et dixit Dominus Moysi et Aaron: Quia non credidistis mihi, non introducetis populos hos in terram eorum. Haec est aqua contradictionis, quia etiam electi desperaverunt de promissis, et potentia Dei, quasi contradicentes promittenti.

De circumitu Idumaeae.

recensere

Misit Moyses nuntios de Cades ad regem Edom dicentes: Frater tuus Jacob mandavit tibi haec: Obsecro, ut liceat nobis transire per terram tuam. Non ibimus per loca culta; via publica gradiemur; non declinabimus neque ad dextram, nec ad sinistram. Si biberimus aquas tuas, quod justum erit dabimus. Et respondit: Non transibitis per me. Timens tamen ne transirent, egressus est obviam in manu forti. Quamobrem divertit ab eo Israel, maxime quia Deus praeceperat ei: Non pugnabis adversus fratrem tuum. Circumivitque Idumaeam, egrediensque de Cades, et incedens per desertum Arabiae, pertransiensque Archim metropolim Arabum, quae nunc Petra dicitur, venit ad montem Hor, qui est in finibus terrae Edom.

De morte Aaron.

recensere

Ibi locutus est Dominus ad Moysen: Pergat, inquit, Aaron ad populum suum. Non intrabit terram promissionis, eo quod incredulus fuit ori meo. Tolle Aaron, et filium ejus cum eo, et duces eos coram omni populo super montem Hor. Cum nudaveris patrem stola pontificali, indues ea Eleazarum (Num. XX), cui pontificatus accessit per aetatem, primogenito per ignem absumpto. Et fecit Moyses, quod praeceperat ei Dominus, et mortuus est Aaron in monte Hor. In Deuteronomio dicitur Mosara locus sepulturae Aaron (Deut. X), qui usque hodie monstratur in montis vertice. Populus vero flevit eum triginta diebus. Mortuus est autem quadragesimo anno egressionis, cum esset centum viginti trium annorum, eodem anno quo et Maria mense quinto qui et apud Hebraeos dicitur Sedebach, apud Romanos Augustus, prima die mensis secundum lunam.

De victoria post votum anathematis.

recensere

Cumque audisset Chananaeus, qui habitabat ad meridiem, venisse illuc Israel, pugnavit cum eo, et obtinuit, et adduxit ex eo praedam (Num. XXI). Israel autem vovit Domino, quod si traderet eum Dominus in manus suas civitates ejus anathematizaret quod fecit. Et vocavit nomen loci illius Horma, id est anathema. Forte hic est locus qui supra per anticipationem vocatus est Horma. Anathema dicitur ab anathene, id est sursum ponere, quod est devotare, id est voto deorsum ab usu nostro separare, cum scilicet res vota, et reddita sursum in templis ponebatur. Et nota quod olim generaliter populus terrae promissionis dictus est Chananaeus . Unde et hic nomine generali vocat eos qui erat ad meridiem. Tunc enim septem populi propriis vocabantur nominibus in ea, et ille proprie dicebatur Chananaeus qui habitabat maritimam.

De serpente aeneo contra ignitos serpentes.

recensere

Profecti de monte Hor, venerunt in Salmana, ubi coepit populum taedere itineris et laboris, dum circumirent terram Edom, et murmuravit contra Moysen (Num. XXI). Ideo misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui dicebantur igniti, quia minimi et veloces erant, ad modum scintillarum. Vel ut alii tradunt, tactum veneno inflabant, usque ad tumorem et ruborem igneum. Rogaveruntque Moysen, ut oraret pro eis. Cui Dominus ait: Fac serpentem aeneum, et pone in perticam in medio populi eminentem, et quicunque percussus fuerit a serpente, respiciat eum, et vivet. Et factum est ita. Hunc secum semper habuerunt filii Israel, et magnifice repositus est in Jerusalem. Tandem ob cultum superstitionis, quem populus ei exhibebat, comminuit eum in pulverem rex Juda .

De scopulis torrentium qui gestierunt.

recensere

Inde profecti per aliquas mansiones venerunt ad torrentem Zared, quae transierunt siccis pedibus, ut mare Rubrum (Num. XXI). Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, qui, ut ait Josephus, fluvius est a monte Arabiae descendens, et per desertum fluens in stagnum Asphaltidem erumpit, dividens Moabitidem et Armonicam. Quidam volunt Armonicam civitatem esse, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. De hoc transitu Israel per terram illam prosequitur liber Numeri in hunc modum: Unde dicitur in libro Bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. Scopuli torrentium inclinati sunt, vel gestierunt, ut requiescerent in Arnon, et recumberet in finibus Moabitarum. Hunc locum sufficienter expositum non memini me legisse. Augustinus dicit forte fuisse librum sic vocatum apud Chaldaeos, unde egressus Abraham erat; vel apud Aegyptios, apud quos sapientiam didicerat Moyses; in quo de hoc transitu prophetatum fuerat. Ut autem fines inter duas gentes ibi constituerentur, bello actum fuisse putant, quod, propter magnitudinem sui, bellum Domini vocatum est, quod bellum liber ille conscripsit. Quidam dicunt historiam totam de filiis Israel dici librum Bellorum Domini, in qua frequenter dicitur Dominus pro eis pugnasse. Et maxime dicunt Hebraei, in terra illa Amorrhaeos manu potenti Hebraeorum fuisse deletos, et isti legunt dicitur, pro dicetur, quia etiam in Hebraeo ita est: Super hoc dicetur in Retractionibus Bellorum Domini. Et legitur sic: Unde, id est de Arnon, dicitur, id est dicetur, et fiet memoria in libro Bellorum Domini, id est in historia ista, cum legetur a posteris. Fiet autem mentio de ea talis: Sicut fecit Dominus in mari Rubro perdendo Aegyptios, sic faciet in torrentibus Arnon perdendo Amorrhaeos. Moyses dixit futurum, faciet, nos dicimus praeteritum sic, fecit. Quod etiam sequitur: Scopuli inclinati sunt, etc., similiter ambigue exponitur. Tradunt Hebraei immensam multitudinem Amorrhaeorum, in convallibus torrentium et scopulorum Arnon posuisse insidias Israelitis, ut transeuntes incautos perimerent, Dominum vero latitantes oppressisse rupibus, hinc inde inclinatis, ita ut labentia scopulorum extenderentur in Arnon, ibique requiesceret, id est finiret. Fuerunt qui dicerent describi situm Arnon, quia cum scopuli praerupti et altissimi sint in deserto, paulatim inclinantur humiliando , donec requiescant, id est finiantur, juxta Arnon. Potuit esse ut aliqui scopuli montium, juniorum et minorum coram Israelitis inclinati sunt, ut de facili transirent, quod forte erat praedictum in benedictione Joseph, ibi: Donec veniret desiderium collium aeternorum (Gen. XLIX). Et forte de eodem dixit David. Montes exsultaverunt, ut arietes, etc. (Psal. CXIII).

De cantico ad puteum

recensere

Ex eo loco apparuit eis puteus, id est ex hoc loco venerunt in alium locum, ubi monstrante Domino, foderunt puteum (Num. XXI). Unde subditur: Quia hunc puteum foderant principes duces multitudinis in datore legis, id est in Domino. Hoc tamen in Hebraeo non legitur. Et ascendit aqua de puteo, donec supra redundaret: forte in signum, quia exinde pugnarent, et hostes supergrederentur in hunc modum, et obruerentur. Quo viso cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus, etc.

De morte Seon regis Amorrhaeorum, et Og rege Basan.

recensere

Egressus populus inde per aliquas mansiones pervenit, usque in Bamoth (Num. XXI). Nec est nomen hoc mansionis; sed est vallis in regione Moab, in vertice Phasga, id est juxta montem illum . Vel forte adeo mons ille magnus est, quod in vertice habet colles et valles. Inde misit Israel nuntios suos ad Seon regem Amorrhaeorum, ut transitum ei per terram suam concederet . Qui noluit; imo cum exercitu egressus ei obviam in desertum, pugnavit cum Israel, et percussus est in ore gladii, id est in instantia. Josephus dicit, plurimos ex eis siti periisse, alios ruentes ad fluvium jaculis terrae confixos, fugientes ad moenia fundibulariis praeventos. Occisus est ergo Seon, tulitque Israel omnes ejus civitates ab Arnon usque Jabock , inter quas caput regni erat Hesebon, et habitavit in eis. Dicit Josephus hanc terram, inter tria flumina sitam, quasi naturam insulae habentem, et opulentissimam. Arnon fluit a meridie, Jabock a septentrione, qui in Jordanem descendit, cui et nomen tradidit Jordanis ab occidente. Cumque transisset Israel fluvium Jabock, et ascenderet per viam Basan, occurrit ei Og rex Basan in Edrai, quem percusserunt cum populo suo, usque ad internecionem, et possederunt terram ejus. Tamen terra haec quam habuerunt ultra Jordanem, non fuit de terra promissionis; quod patet, quia Moyses hanc intravit. Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est (Num. XXII).

De itinere Balaam, et quod ei locuta est asina.

recensere

Videns Balac filius Sephor, qui tunc rex erat in Moab, quid fecerat Amorrhaeo timuit, et ascitos seniores Madian, qui proximi regno ejus erant et amici, consulit quid facto opus esset, dicens: Populus hic delebit nos, sicut solet bos herbas usque ad radices carpere (Num. XXII). Misitque eorum consilio ad Balaam, filium Beor, ariolum, qui habitabat super flumen Ammonitarum, ut veniret, et malediceret populo huic. Audierant enim quod benedictus erat cui benedicebat Balaam, et maledictus cui maledicebat. Audierant etiam quod Israel non vincebat in arcu et gladio, sed oratione fusa ad Deum suum; visumque est eis commodum exsecrationibus contra orationes dimicare. Cumque venissent ad Balaam seniores Moab et Madian, ferentes munera divinationis in manibus, causamque viae exposuissent, dicit eis Balaam: Manete hic hac nocte, donec videam quid dixerit mihi Dominus. Domini enim prophetam se mentiebatur, licet in sacrificando consuleret daemones. Forte daemonem qui sibi loquebatur Dominum vocabat. Dixitque ei Dominus in nocte curam populi sui gerens: Non eas cum eis, nec maledices populo huic, quia benedictus est. Mane surgens Balaam dixit se prohibitum a Domino. Rursum misit ad eum Balac viros plures, et honoratos, muneraque majora, et ampliora promisit si malediceret populo. Quibus ait Balaam: Si dederit mihi Balac domum suam plenam auri, non potero mutare verbum Domini. Obsecro manete hic etiam in hac nocte. Et ait Dominus ad eum nocte: Surge, vade cum eis; ita duntaxat, ut quod praecepero tibi facias. Mane strata asina profectus est cum eis: Et iratus est Dominus ei, stetitque angelus Domini, gladio evaginato, in via contra Balaam. Mutaverat enim propositum, et captus cupiditate promissorum, disponebat quomodo populo malediceret, licet prohibuisset Dominus. Josephus videtur velle quod Dominus iratus, quasi ironice dixerit ei: Vade cum eis. Quod quia non intellexit obstitit ei angelus. Cum autem vidisset asina angelum, quem tamen Balaam non videbat, timens deviavit in agrum. Quam cum verberibus reduxisset Balaam ad semitam, iterum stetit angelus in angustiis maceriarum, quibus vineae cingebantur, timensque asina junxit se parieti, et attrivit pedem sedentis. At ille verberabat eam. Iterum stetit angelus in loco angusto ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviari. Timensque asina, cecidit sub pedibus sedentis. Qui cum vehementer fustibus caederet latera ejus, aperuit Dominus os asinae, et ait: Cur percutis me? Ecce jam tertio? Qui respondit. Illusisti mihi; utinam haberem gladium, ut percuterem te! Assuetus iste monstris ad vocem asinae non expavit: Protinus aperuit Dominus oculos Balaam; viditque angelum stantem in via cum gladio, et adoravit eum. Cui angelus: Perversa est mihi via tua, et nisi asina declinasset, occidissem te. Cui Balaam: Peccavi, et nunc si via mea tibi est contraria, revertar. Cui angelus: Vade, sed cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris.

De ariolathesi Balaam, et ejus prophetia.

recensere

Cum ergo iret, Balac occurrit ei in extremis finibus Moabitarum, magnifice suscipiens eum, et dedit ei munera (Num. XXII). Cui contestatus Balaam ait: Non potero loqui nisi quod posuerit Dominus in ore meo. Ascenderuntque pariter excelsa montis, unde extremam partem populi intuebantur. Aberant autem ab exercitu Domini stadiis quadraginta. Dicitque Balaam ad Balac: Aedifica hic septem aras, et para totidem vitulos, et ejusdem numeri arietes (Num. XXIII). Cumque imposuissent ambo vitulum et arietem super aram, dicit Balaam regi: Sta juxta holocaustum, vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quod jusserit loquar tibi. Cumque abiisset, posuit Dominus verba in ore ejus. Qui rediens coram omnibus assumpta parabola, vel incoepta ratione sua, ut Hebraeus habet, ait: Quomodo maledicam populo, cui benedixit Dominus? Habitabit solus inter gentes, et non reputabitur, id est singularis erit prae omnibus et innumerabilis. Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Contristatus Balac ait: Quid est quod agis? Duxitque eum ad alium locum excelsum montis Phasga, unde aliam partem populi videre posset, secundum errorem gentilium putans omnia locis inesse et temporibus, et Deum sicut hominem posse mutari. Cumque juxta modum praedictum statuissent ibi septem aras, et imposuisset holocaustum, iterum posuit Dominus verba in ore ejus, et revertens ait: Non est idolum in Jacob, nec simulacrum in Israel. Dominus Deus ejus cum eo est. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Surget ut leo, quasi leaena non accubabit, donec devoret praedam, id est terram Chananaeorum. Tunc ait Balac: Saltem nec benedicas eis, nec maledicas. Itemque duxit eum super montem Phogor, statuitque septem aras impositisque holocaustis per singulas, non abiit Balaam, sicut ante, ut augurium quaereret, sed elevans oculos vidit Israel commorantem in tentoriis per tribus suas, et irruente in se spiritu Dei, ait loquens de se: Dixit Balaam filius Beor: Homo cujus obscuratus est oculus, auditor sermonum Dei. Quam pulchra tabernacula tua, Jacob (Num. XXIV). Hebraeus habet, et translatio Origenis: Cujus oculus revelatus est. Tamen idem est sensus, quia dum dormiret, in somnis vidit haec quae dicebat: unde et obturatus erat oculis carnis, et revelatus oculus mentis. Unde et sequitur: Qui cadit, et aperiuntur oculi ejus. Hebraeus plenius habet: Qui ponit, id est qui collocat se in lecto. Addidit etiam apertam de Saule prophetiam dicens: Tolletur propter Agag rex ejus, et auferetur regnum illius. Quod factum est Sauli, quia pepercerat Agag regi Amalecitarum: Et post, direxit verba ad populum: Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus, qui maledixerit, in maledictione reputabitur. Cumque irasceretur Balac, dixit quod in discessu suo daret ei consilium quid faceret adversus populum hunc. Iterumque assumpta parabola ait: Orietur stella ex Jacob et consurget virga, id est Maria, ex Israel, et percutiet duces Moab, et vastabit omnes filios Seth. Quasi dicat, vastabit totum genus humanum, quod scilicet carnale in bonis conteret et malos perdet. De Seth enim totum genus humanum est, de quo fuit Noe, filii enim Cain diluvio perierunt. Secundum hoc vaticinium dicitur venisse Magos in Judaea, visa stella (Matth. II), et tunc exstitisse apud eos scripta Balaam super hac re. Prophetavit quoque, quod Israel Idumaeos, et Amalec, qui fuit principium pugnantium contra eos, subjiceret sibi. Prophetavit etiam quod Assyrii terram vastarent, etiam Cinaeos, qui erant de fortissimo genere, scilicet de Jethro. Addiditque: Venient in trieribus de Italia, et superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum ipsi peribunt. Monarchiam praedixit Romanorum, et in fine temporum destructionem eorumdem. Dicit Josephus, eum prophetasse adhuc totum orbem futurum eorum habitaculum in aeternum, etiam insulas. Et cum pars prophetiae sit impleta, reliquum pro certo credimus implendum.

Quod amore muliercularum initiatus est Israel Beelphegor.

recensere

Surrexit Balaam, ut rediret in locum suum (Num. XXIV). Cumque finibus Madian valediceret Balac, et suis, consilium dedit eis, ut virgines, quarum specie illudi posset castitas, circa tentoria Israel cum exeniis venalibus mitterent, quae juvenes ad se declinantes, iterum sibi allicere laborarent, ut eos transgredi leges patrias facerent, et deos colerent alienos, ut sic. Deo suo irato eis, vel ad modicum tempus humiliarentur Deo enim eis propitio, nec bella, nec pestis aliqua eos corriperent (Num. XXV). Feceruntque ita Madianitae. Tamen et de Moabitidis virginibus missae sunt, sed paucae, quia naturaliter sunt deformes. Eo tempore morabatur Israel in Settim, et fornicatus est cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua, et comederunt idololathyta sua, et adoraverunt deos eorum, et initiatus est , id est consecratus Israel, Beelphegor idolo Madianitarum, idolo scilicet tentiginis, quem Graecia Priapum dixit. Iratusque Dominus dixit ad Moysen: Tolle cunctos principes populi tui, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel . Forte quia subditos non corripiebant, duces tribuum voluit suspendi. Vel potius principes, id est auctores hujus idololatriae. Unde et statim subdens, dixit Moyses ad judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor.

De zelo Phinees.

recensere

Tradit Josephus quod princeps in tribu Simeon, Zambri, filiam cujusdam potentis Madianitarum duxerat, quae dicebatur Corbi, qui, uxore jubente, in quadam solemnitate, aliis ducibus Deo immolantibus, non ipse immolavit. Quamobrem cum Moyses ecclesiam congregasset, et eos culparet, non nominatim tamen, quia turba erat in causa, ille coram omnibus confessus est, se alienigenam duxisse, idola colere, nec tyrannicis legibus, quas ipse sibi Moyses posuerat, obnoxium esse, quibus sub figmento legis, et Dei graviori servitute premebat populum, quam Aegyptii, cui proprium auferebant vivendi arbitrium, et discedens coram omni turba, quae flebat ante fores tabernaculi Domini, intravit tabernaculum uxoris. Mirabantur autem omnes quod mortuus non fuerat. Surgensque Phinees , filius Eleazari, de medio multitudinis, et arrepto pugione ingressus est post illum lupanar, et cum invenisset coeuntes, perfodit ambo in locis genitalibus, cessavitque plaga, et occisi sicut tringinta quatuor millia, forte a Domino per plagam aliquam praecedentem, quae tunc cessavit. Sed Josephus videtur velle, quod plurimi juvenes zelo Phinees accensi, multa millia populi percusserunt. Locutus est autem Dominus ad Moysen: Hostes vos sentiant Madianitae, percutite eos. Hoc factum est postea cum Moyses misit exercitum, et percussit Madianitas. Vel forte sicut percussi fuerant filii Israel, voluit etiam tunc Dominus mulieres occidi quae subverterant eos.

Secundus numerus bellatorum.

recensere

Postquam vero sanguis noxiorum effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum: Numerate summam filiorum Israel, qui ad bella possunt procedere, a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas (Num. XXVI). Feceruntque ita, et inventi sunt sexcenta millia, et mille septingenti triginta, inter quos nullus fuit eorum qui numerati fuerant a Moyse et Aaron, praeter Josue et Caleb, et ait Dominus: Istis dividetur terra, pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem. Quod non est intelligendum de tribubus, vel familiis, sed de domibus . Terra enim aeque divisa, secundum sortes, data est tribubus, et quaelibet tribus sorte aequales partes dedit familiis ; familiae vero juxta numerum capitum domibus diviserunt sine sorte, majores et minores portiones . Numerati sunt quoque Levitae a mense uno et supra viginti tres millia generis masculini.

De jure successionis haereditariae.

recensere

Domus autem Salphaad, quia non reliquerat filium non est numerata (Num. XXVII). Audientes autem quinque filiae ipsius, quod numeratis daretur terra, steterunt ad ostium tabernaculi coram Moyse, et Eleazaro, et tota multitudine, et dixerunt: Pater noster mortuus est in deserto pro peccato suo, nec habuit mares filios, cur tollitur nomen ejus de familia? Date nobis possessionem inter cognatos nostros. Quarum causam retulit Moyses ad Dominum, qui ait: Justam rem postulant filiae Salphaad. Ad filios autem Israel loqueris. Homo si mortuus fuerit, absque filio, ad filiam transibit haereditas. Quod usque hodie consuetudo obtinet. Quod si nec filiam habuerit, transibit ad fratres ejus. Quod si nec fratres habuerit, transibit ad patruos. Quod si nec hos habuerit, transibit ad eos qui proximi sunt.

De substitutione Josue.

recensere

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem Abarim, et contemplare terram quam daturus sum filiis Israel, et post ibis ad populum tuum: non enim intrabis eam. Cui Moyses: Provideat Dominus Deus spiritum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc, ne sit populus Domini sicut oves sine pastore. Cui Dominus: Tolle Josue, et statue eum coram Eleazaro et omne multitudine, et impone manum tuam super caput ejus, ut audiat eum; sicut audivit te omnis synagoga filiorum Israel. Fecitque Moyses ut Dominus imperaverat (Num. XXVII). Cognovitque universa multitudo quod Josue post mortem Moysi antecederet eos. Utrum autem tunc, vel post ascenderit Moyses, ut videret terram, certum non est; sed certum est quod ascendit, et partem terrae videre potuit. Quod si totam vidit, miraculose factum est.

De libaminibus.

recensere

Praecepitque Dominus Moysi de jugi sacrificio, et de sacrificiis legalium solemnitatum. Sed quia non offerebatur hostia sine libamentis, de his breviter praemittendum est. Libamen, vel libamentum, erat simila oleo glutinata, et vinum; quae cum hostia adolebantur, ut scilicet quasi panis, et vinum, et caro Domino offerentur. Cuique vero hostiae proprium libamen determinatum erat. Pro agno similae decima pars ephi, vini quarta pars hin, vel ephi offerebatur (Num. XXVIII). Erant autem ephi et corus mensurae aridorum, hin et batus liquidorum. Pro vitulo de simila tres decimae, de vino media pars hin. Et forte tres decimae erant integrae, de tribus ephi, vel de uno ephi.

De jugi sacrificio.

recensere

Prius autem de jugi sacrificio videamus. Juge sacrificium, vel indeficiens, quotidie fiebat de sumptu publico (Num. XXVIII). Mane offerebatur agnus anniculus in holocaustum, cum libamentis suis, ut tota die cremaretur in odorem suavem Domino. Quo imposito super altare, sacerdos cum prunis et thymiamate, et lotus intrabat tabernaculum, ponebatque prunas, cum thymiamate, super altare incensi, et hoc vocabatur consummatio sacrificii. Tunc etiam quatuor de septem lucernis mortificabat. In vespere ponebatur similiter alius agnus, in eumdem modum. Et intrans cum thymiamate sacerdos, accendebat omnes lucernas, et sic tota nocte in altari erat odor suavis Domino. Vespertinum tamen sacrificium melius erat, et pinguius matutino, quia saepe in die praeter illud plura imponebantur. Et inde dicebatur illud gratius Domino, quia pinguius dicimus nos gratius, quia mortem Domini factam vespere significabat. Hos agnos quidam tradunt, de sumptu tradi sacerdotum. Josephus vero de publico; qui etiam quotidianam de sumptu sacerdotum oblationem determinat. Offerebat enim sacerdos in diebus vicis suae assarium farinae oleo mixtae, et modica decoctione induratae, medietatem mane, et medietatem vespere super altare. In hunc modum Ecclesia mane et vespere offert Domino laudes et completorium, vel potius in prima et completorio offert confessionem, ad mutuo orandum, tanquam juge sacrificium, quia sacrificium nostrum Deo est spiritus contribulatus et humiliatus (Psal. L).

De sabbato et oblationibus ejus.

recensere

Solemnitates legales erant septem: Sabbatum, Neomenia, Phase, Pentecostes, festum Clangoris, festum Propitiationis, Scenopegia. Sabbatum interpretatur requies, et potest dici festum Domini, quia cum alia festa instituta et nominata sint ab aliquo eventu; vel opere eorum, hoc dicitur Sabbatum, quia Deus in eo quievit. Inde est forte, quia privilegiatum est in duobus, quia in eo non licet cibum parare, nec ultra mille passus ire. Dicitur autem hoc festum legale, non quia et ante legem, etiam ab exteris quibusdam nationibus observatum fuerit Sabbatum, sed quia sub lege prima observatum est ex praecepto. Ea die praeter juge sacrificium, offerebantur duo agni anniculi immaculati cum libamentis suis in holocaustum (Num. XXVIII).

De Neomenia.

recensere

Neomenia sonat innovatio lunae. Neos enim novum, mene tuna interpretatur. Quia ergo Judaei in legitimis suis lunationes pro mensibus habebant ex lege, diem novae lunae vocabant Kalendas legales, et erat dies ferialis apud eos. Ea die offerebant vitulos duos, arietem unum, agnos anniculos septem, cum libamentis suis per singulos; hircumque pro declinatione peccati cum libamentis suis; omnia haec in holocaustum (Num. XXVIII).

De Phase.

recensere

Quarta decima die primi mensis ad vesperum, comedebant agnum paschalem; et nox illa dicebatur Phase (Num. XXVIII), id est transitus, propter causas superius dictas. Eadem dicebatur Pascha, id est immolatio. Sequenti die inchoabat festum Azymorum, quod protelabatur septem diebus. Quorum dies prima, et ultima solemnis erat, et ferialis ab omni opere servili. Quod Ezechiel addit de festo primae diei Aprilis, et alibi de decima die qua tollebatur agnus (Ezech. XLV, XLVI). Unde et primus mensis solet comparari septimo in solemnitatibus; forte Moyses causa brevitatis pertransiit. Vel multa ad ampliandum cultum Dei superaddita sunt, quae Ezechiel prosequitur, sicut in Sabbato de portarum apertione et prece principis. Post primam diem solemnem, id est decimam sextam lunam, torrebant igni spicas recentes, et grana manibus confricata, in modum farris fracti, offerebant Domino assarium unum, cujus pugillum, vel drachmam unam adolebat sacerdos super altare, reliquum erat ejus. Pro hac oblatione quidam putaverunt hoc festum non solum Azymorum dici, sed etiam festum Novorum, errantes quia legunt Nisan quandoque vocari mensem Novorum. Ab hac decima sexta die dicit Josephus numerari septem hebdomadas, post quas statim erat Pentecostes. Alii dicunt eas numerari ab altera die Sabbati, quod erat in diebus Azymorum, quia littera historiae videtur sic sonare. Alii ab ipsa prima die Azymorum, ne plures, quam quinquaginta dies inter Pascha, et Pentecostem inveniantur. In his diebus septem per singulos dies offerebantur in holocaustum eaedem hostiae, quae etiam in Neomenia, cum libamentis suis.

De Pentecoste.

recensere

Pentecoste sonat quinquagesimus. Pentacon enim Graece quinquaginta Latine, Hebraice Asarta, vel Pentecoste. Ipsa quinquagena dierum, quibus completis, imminens ultima dies dicebatur festum Pentecostes, id est consecutivus quinquaginta dierum . Fiebat autem in memoriam datae legis quae quinquagesima die ab exitu de Aegypto data est. Eadem solemnitas dicebatur festum Hebdomadarum (Num. XXVIII), quia supputatis, ut dictum est, septem Hebdomadibus, ab altera die Sabbati Azymorum, fiebat . Quod si volumus sequi Josephum, Sabbatum dicemus hic primam diem solemnem Azymorum. Dicebantur etiam festum primitivorum, quia tunc de novis frugibus offerebantur duo panes duorum assariorum, de alphica siccata facti, secundum Josephum, et fermentati, et ideo nil ex eis super altare ponebatur, et cum eis duae agnae in esum tantum sacerdotum; et nil ex eis in crastinum relinqui permittebatur. Erat et hoc festum septem dierum, et per singulos offerebantur caedem hostiae, quae etiam in Neomenia et diebus Azymorum cum libamentis suis. Tamen videtur velle Josephus tunc immolari vitulos tres, arietes duos agnos, quatuordecim.

De festo Tubarum.

recensere

Prima die mensis septimi duplex erat solemnitas, Neomenia et festum Clangoris, vel Tubarum (Num. XXIX). Unde: Buccinate in Neomenia tuba (Psal. LXXX). In quo buccinabant cornibus pecorinis; quia ea die liberatus est Isaac, ne immolaretur, pecore substituto pro eo. Dicebatur etiam festum Septimorum, vel Sabbatum mensium, quia hic septimus mensis fere totus erat solemnis. Ea die, praeter oblationes Neomeniae, offerebantur in holocaustum vitulus unus, aries unus, agni anniculi septem: hircus pro peccato cum libamentis suis. Traditur quia subintroductum est à Judaeis de cereis, ut per ignem immolationem Isaac paratam, significarent. Item, a modernioribus translati sunt cerei ad decimam diem, quae est pro mortuis forte pro spe resurrectionis.

De festo Propitiationis.

recensere

Decima die ejusdem mensis erat festum Propitiationis (Num. XXIX), quia ea die rediit Moyses ad eos, referens Deum eis placatum super offensam vituli conflatilis , ea die jejunabant homines, et jumenta, et pueri septenes, a vespera usque ad vesperam pro memoria mortuorum. Unde etiam dicebatur dies afflictionis. Dicebatur quoque dies expiationis, quia ea die sanguine vitulae rufae expiabatur tabernaculum, et altare, ut praedictum est. Et fiebat cinis ex eo ad expiationem immundorum, et ipsi expiabantur a peccatis illius anni, per emissionem hirci apompeii. Erat enim oblatio diei illius vitulus unus, aries unus, agni anniculi septem, hircus pro peccato, cum libamentis eorum.

De Scenopegia.

recensere

Quinta decima die ejusdem mensis erat Scenopegia quod sonat fixio tabernaculorum (Num. XXIX). In qua per septem dies habitabant sub umbraculis, in memoria quadraginta annorum, in quibus fuerunt in tabernaculis in deserto. Unde festum Tabernaculorum dici solet. Protelabatur autem septem diebus, quarum prima et ultima solemnes erant. Octavus etiam dies erat solemnis, non quia esset de Scenopegia, sed quia ea die conveniebant ad faciendam collectam, forte in usus pauperum, vel in alios usus communes.

Unde, et Scenopegia quandoque legitur esse festum octo dierum. Sed patres illi non servierunt ogdoadi. Traditur quoque in quatuor diebus interpositis a die decima usque ad hanc, Hebraeos observare jejunia. Tradidit Josephus quod in his septem diebus ferebant in manibus ramos myrti et salicis, et summitates palmarum, virgulas mali Persici. Fiebatque de cunctis frugibus terrae oblatio Domino in gratiarum actionem. Oblatio vero septem dierum haec erat: prima die offerebantur in holocaustum vituli tredecim, arietes duo, agni anniculi quatuordecim et hircus pro peccato, cum libamentis eorum. Eadem oblatio arietum, et agnorum et hirci fiebat per singulos dies sequentes; sed de numero vitulorum unus subtrahebatur in dies. In secunda duodecim, in tertia undecim, in quarta decem, in quinta novem, in sexta octo, in septima septem. In octava, quae erat solemnis, offerebatur aries unus, vitulus unus, agni anniculi septem, et hircus pro peccato, cum libamentis eorum. Forte in septem diebus facta est subtractio vitulorum, ut in summa fierent septuaginta in memoriam eorum qui in septuaginta animabus intraverunt Aegyptum. Hae sunt oblationes holocaustorum in septem solemnitatibus, et fiebant de publico. Non propter hoc cessabat indesinens sacrificium, nec hostiae spontaneae, vel necessariae. Et nota quia illae tres solemnitates, quae septem diebus protelabantur praecipuae dicebantur. Et Sabbatum quod interveniebat in illis diebus dicebatur Sabbatum Sabbatorum, quasi Sabbatum festorum. Alias festivitates adjecerunt his Hebraei propter varios eventus, sicut Encoenia, et Phurim, id est festum Esther; sed non dicuntur legales, id est non sunt in lege institutae. Nota solemnitates praefatas tres Pascha, Pentecostes et Scenopegia, dictas caeremonias, a cereis, id est luminaribus, vel a carie, et mene, quod est defectus, quia tunc debent in nobis sordes deficere quasi carimeniae. Vel a carendo muniis, id est officiis servilibus, quasi carimoniae. Vel a Cerere, ubi summa veneratio praestita est, sacris Romanis illuc delatis, urbe a Gallis capta.

De votis.

recensere

Addidit quoque Dominus de votis mulierum. Vidua, vel repudiata quidquid voverint, vel in quo juramento se constrinxerint, implebunt (Num. XXX). Filia, vel uxor, tenentur ex voto, vel juramento, nisi pater, vel vir contradixerit, statim ut audierit. Si enim statim contradixerit, irritae sunt pollicitationes earum. Ipse vero peccatum portabit cum audivit, si tacuerit, et postea contradixerit. Vir autem omne juramentum, vel votum implebit, nisi forte de continentia.

De destructione Madian, et praedae divisione.

recensere

Iterum locutus est Dominus ad Moysen. Ulciscere filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum (Num. XXXI). Armavit ergo Moyses de singulis tribubus mille viros electos, scilicet duodecim millia praefecitque eis Phinees filium Eleazari; vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum, tradidit eis. Qui profecti hostes vicerunt. Quinque reges et omnes viros eorum occiderunt; urbes, viculos et castella flamma consumpsit, Balaam quoque interfecerunt gladio, mulieres et parvulos, pecora et omnem supellectilem in praedam duxerunt. Dum autem redirent, Moyses, Eleazar et omnes principes Synagogae egressi sunt in occursum eorum extra castra. Visisque mulieribus, iratus Moyses dixit ad eos: Cur feminas reservastis? Nonne ipsae sunt quae deceperunt filios Israel. Interficite omnes quae noverunt viros, omnem masculum; virgines tamen reservate. Feceruntque ita, et reservatae sunt virgines triginta duo millia. Et ait Moyses: Quia peccastis, eritis immundi; qui occidistis, vel tetigistis mortuos extra castra eritis septem diebus, et purificabimini tertio, et septimo die aqua aspersionis. Praeda etiam quam tulistis purificabitur. Aurum, et quidquid transire per ignem potest, igne purificabitur. Quod autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis purgabitur. Dixitque Dominus ad Moysen: Tolle summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, et divides praedam ex aequo inter eos qui pugnaverunt et reliquam multitudinem. De parte vero eorum qui pugnaverunt, separabis Domino unam animam de quingentis, et dabis ea Eleazaro. Ex media vero parte multitudinis, accipies quinquagesimum caput, et dabis Levitis. Quo facto principes exercitus accesserunt ad Moysen, et dixerunt: Recensuimus numerum pugnatorum, quos dedisti nobis, et nec unus quidem defuit. Quamobrem offerimus in donariis Domini, quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides , armillas, annulos, dextralia, murenulas, ut depreceris Dominum pro nobis. Susceperunt autem aurum Moyses et Eleazar, et intulerunt illud in tabernaculum.

De sorte duarum tribuum, et dimidiae.

recensere

Filii autem Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse habebant pecora multa nimis (Num. XXXII). Et videntes Amorrhaeam, Basan et Galaad aptas pecoribus alendis, rogaverunt Moysen, ut terram hanc eis contraderet. Aestimans autem Moyses, ob timorem pugnae et laboris, hoc eos quaesisse, malignos eos appellavit, eo quod, fratribus in aerumna consistentibus, ipsi vellent deliciari. Ipsi vero polliciti sunt quod mulieres et parvulos in tutis locis ordinarent, caulas ovibus, et jumentis stabula fabricarent; ipsi vero armati praecederent fratres suos, donec eos introducerent ad loca sua. Sub hac autem conditione terram Sehon regis Amorrheorum, et Og regis Basan susceperunt. Porro filii Machir, filii Manasse, obtinuerunt Galaad. Jair vero, filius Manasse, occupavit vicos ejus, et vocavit eos Anothjair, id est villas Jair.

Catalogus quadraginta duarum mansionum.

recensere

Ponitur hic catalogus mansionum ab exitu de Aegypto (Num. XXXIII). Fuerunt autem ante transitum maris Rubri quatuor, Ramesse, Soccoth, Etham, Phihahiroth; a mari Rubro usque ad Sina octo: Mara, Elim, Jamsuph, quod sonat mare Rubrum, vel Scirpeum: Jam enim, mare, Suph, rubrum, vel scirpeus interpretatur; et potuit esse Lacus Scirpeus, quia Hebraei quamlibet aquarum congregationem vocant mare. Post Jasuph, desertum Sin, Daphca, Alus, Raphidim, solitudo Sinai. A monte Sinai usque ad Cades, vinginti et una: Sepulcra concupiscentiae, Haseroth, Rethma, Remmomphares, Lebna, Ressa, Ceelatha, mons Sepher, Arada, Maceloth, Thahath, Thare, Methcha, Hesmona, Moseroth, Benejaacan, mons Gadgad, Jetebatha, Hebrona, Asiongaber, Cades; a Cades usque ad campestria Moab novem, mons Hor, Salmona, Phunon, Oboth, Jieabarim, Dibongad, Helmondeblathaim, montes Abarim, campestria Moab.

De urbibus Levitarum, et suburbanis.

recensere

Iterum locutus est Dominus ad Moysen, et distinxit terminos terrae promissionis ab ortu et occasu, meridie et aquilone (Num. XXXIV). Et nominavit principes tribuum, qui, transito Jordane, cum Josue et Eleazaro terram dividerent. Praecepitque Levitas in omnibus tribubus dispersos habere civitates ad inhabitandum, et a muris forinsecus per circumitum, terram mille passuum obtinere, in qua suburbana essent, ad pecora eorum alenda (Num. XXXV). Ex quibus civitatibus sex essent refugii, tres ultra Jordanem, et tres citra, de quibus in Deuteronomio dicitur (Deut. XIX).

De matrimonio contribulum.

recensere

Accesserunt autem filii Machir, filii Manasse ad Moysen, et dixerunt: Filiae Salphaad fratris nostri habent nobiscum sortem, ex praecepto Domini. Si ergo nupserint viris tribus alterius, quia filii earum sequentur tribum patris, minuetur haereditas nostra, et sortium distributio confundetur in jubilaeo (Num. XXXVII). Occasionem ergo filiarum Salphaad, lex haec promulgata est a Domino per Moysen: Omnes viri ducant uxores de tribu, et cognatione sua, ut haereditas permaneat in familiis; ne commisceantur tribus, sed maneant, ut a Domino separatae sunt, etc.