eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
JOSUE.
Liber Josue a nomine auctoris censetur, qui et Jesus dictus est. Nam Josue et Jesus idem est nomen. Cognominatus est autem a patre Jesus Nave, vel Josue Bennum, id est filius Nave, vel Nun; quod idem est. Cognominatus est autem sic, ad differentiam Jesu fili Sirach pronepotis Jesu magni sacerdotis, qui scripsit Ecclesiasticum. Et nota quod secundum Hebraeos hic incipit secundus ordo Veteris Testamenti. Qui distinguunt Vetus Testamentum in tres ordines. Primum vocant legem, secundum prophetas, tertium agiographa. In lege ponunt quinque libros Moysi; in prophetis octo Josue, Judicum, Samuel, Malachim, Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, duodecim prophetas. In agiographis ponunt novem libros Veteris Testamenti, qui supersunt. Hi dicuntur agiographia, id est sanctorum scripta; quod nomen commune est omnibus sacrae Scripturae libris. Et quia hi novem non habuerunt eminentiam prae caeteris, secundum quam agnominarentur, communi nomine contenti sunt, sicut hoc nomen, confessor, generale est omnium sanctorum: et tamen quidam illorum, secundum eminentiam aliquam quam habent, aliis nominibus censentur, dicuntur alii apostoli, alii martyres, et hujusmodi. In hunc etiam modum ultimus ordo angelorum communi nomine omnium nuncupatur. Origenes autem secundum Graecos in primo ordine septem ponit libros, addens Pentateucho, Josue, et Judicum, et vocat ordinem illum heptateuchum, ab hepta, quod est septem, et teucos, quod est volumen. In quocunque autem ordine sit liber iste, historia non mutatur.
De Josue.
recensereFactum est autem post mortem Moysi, et quiescente luctu populi, qui pro eo factus est, locutus est Dominus ad Josue filium Nun. Moyses servus meus mortuus est. Surge et transi Jordanem hunc, tu et omnis populus tecum; sicut fui cum Moyse, ero et tecum (Jos. I). Eadem quae Moysi promiserat, eisdem fere verbis promisit ei, et eosdem terminos terrae promissionis descripsit. Et nota quia cum dixit, Moyses mortuus est, suggillavit errorem quorumdam dicentium Moysen raptum cum Elia esse, et Enoch, quoniam nullum vestigium mortis ejus relictum est. Quod autem addidit, servus meus, destruit et aliorum errorem dicentium Moysen damnatum aeternaliter, propter aquas contradictionis. Quod vero dixit, surge, locutio est, et non sensus. Non enim credendus esset sedisse, vel jacuisse cum loqueretur ei Dominus. Tunc praecepit Josue populo per praecones: Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Jordanem. Quod de cibariis aliis quam manna intelligendum est, quod in tertium diem reservari non poterat. Hoc de humano consilio dixit Josue. Neque enim transierunt Jordanem, usque in diem septimum. Exploratores enim quos tunc misit, per triduum morati sunt. post quorum reditum triduo exspectavit populus diminutionem aquarum, et praeparavit sibi cibaria juxta mandatum Josue. Permisit ergo Dominus, ut ait Augustinus, errare Josue, ne deinceps simile aliquid sine divino consilio aggrederetur, praesertim cum Dominus dixisset Moysi in electione ejus, Josue succedet tibi, pro eo si quid agere voluerit, Eleazar consulet Dominum (Num. XXVII). Quod autem erraverit patet. Ignorabat enim utrum in tertium diem nubes attolleretur, sine cujus motu non moverentur castra. Quidam tamen asserunt hoc per anticipationem dictum, nec mandatum esse a Josue, donec redierunt nuntii.
De exploratoribus, et Raab.
recensereMisit ergo Josue duos exploratores de Setim in Jericho (Jos. II); ipse vero interim movit castra, et metatus est ea spatio quadraginta stadiorum a Jordane. Exploratores autem sub simulatione fatuitatis diligenter consideraverunt urbem, et immunita loca ejus. In vespera declinaverunt in domum Raab meretricis, quae juncta erat muro et portae civitatis. Nuntiatum est autem regi Jericho coenanti viros exploratores esse. Qui cum misisset ad Raab, ut educeret eos, absconderat eos in stipula lini, quam siccabat supra murum, mentiens eos egressos, cum clauderetur porta. Dixitque nuntiis: Persequimini eos per viam Jordanis, et comprehendetis. Tunc ascendens ad viros, quos operuerat, dixit eis: Novi quod tradet vobis terram hanc, ex his quae audivimus pro vobis facta a Domino. Jurate ergo mihi per Dominum, ut quomodo ego feci vobis misericordiam, sic et vos faciatis mecum, et cum universa domo patris mei, ut salvetis animas nostras, et universa quae possidemus. At illi juraverunt. Tunc dimisit eos mulier per funem coccineum de fenestra domus quae haerebat muro, et ait eis: Latitate in montanis tribus diebus, donec redeant, qui vos persequuntur. Qui dixerunt ei: Non tenebimur juramento, si non collegeris, cum capietur civitas, omnem domum tuam tecum, et ligaveris funem hunc in fenestra, ut hoc signo domum tuam cognoscamus. Quicunque ostium domus tuae ingressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Itaque post tres dies redierunt exploratores ad Josue, narrantes omnia quae sibi acciderant: Josue vero et Eleazar, et majores populi ratum habuerunt juramentum eorum.
De transitu Jordanis.
recenserePostea tribus diebus evolutis, dixit Josue ad populum: Sanctificamini, cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia (Jos. III). Diluculo vero dixit ad sacerdotes: Tollite arcam, et praecedite populum spatio cubitorum duorum millium, ut videri possitis ab universis. Cumque intraveritis partem Jordanis, siccabitur instar pavimenti. Cumque praecederent sacerdotes, cum arca sequebatur universa multitudo, parvulis et mulieribus in medio collocatis, praecedebantque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse secundum quod promiserant Moysi. Et erant sexaginta millia armatorum. In Paralipomenon legitur tantum quinquaginta: in quo multa vitio scriptorum depravata sunt. Accedentes autem ad Jordanem, repererunt eum immeabilem. Plus enim solito tempore triticeae messis excreverat, tum pro solutione nivium facta in montibus, tum propter imbrem serotinum noviter datum. Cumque intrassent sacerdotes aquam, steterunt aquae ascendentes, et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom, usque ad locum qui dicitur Sarthan. Inferiores vero aquae descenderunt in mare Mortuum, ubi quinque civitates submersae sunt, Sodoma, et aliae (Gen. XIX). Sacerdotes autem stabant in medio fluminis cum arca, donec universus populus per arentem alveum pertransiret. Tunc elegit Josue duodecim viros, singulos de singulis tribubus, qui tulerunt de loco, ubi steterant sacerdotes, duodecim lapides, juxta numerum filiorum Israel in siccum (Jos. IV). De sicco vero retulerunt in alveum, alios duodecim in acervum memorialem transitus eorum, et sunt ibi usque in hodiernum diem. Ad quos Joannes creditur demonstrationem fecisse cum dixit: Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III). Tamen super Matthaeum legitur, ad illos quos Josue transferri de Jordane fecit. Cumque transisset populus, et arca post eos, reversae sunt aquae in alveum suum; ascenditque populus de Jordane primo mense, decima die primi mensis, tollentesque secum duodecim lapides fluminis, castrametati sunt in Galgalis per stadia decem a Jericho ad orientem; quinquaginta vero stadiis a Jordane. Josue autem construxit altare Domino de lapidibus quos tulerant de Jordane, et super illud postea sacrificavit Deo. Et nota quod sic legitur in Chronicis Eusebii. Secundum Hebraeos, ille annus erat jubilaeus, et erat quinquagesimus primus inter jubilaeos; quasi fluxissent ab initio mundi anni duo millia quinginti quinquaginta, singulis jubilaeis per quinquagenos annos deputatis. Secundum LXX vero, longe plures anni fluxerant ab initio mundi. Beda quoque in Chronicis suis ponens numerum annorum, secundum Hebraicam veritatem, probat de praedicta summa annorum septem annos defluxisse.
De circumcisione in Galgalis.
recensereEo tempore ex praecepto Domini circumcidit Josue populum secundo cultris lapideis (Jos. V), tamen Hebraeus habet novaculis acutis, nec intelligendum est quod idem homo iterum circumcideretur; sed parvuli, qui nati fuerant in deserto per quadraginta annos incircumcisi erant, alii ex mandato Domini, alii vero ex negligentia parentum, alii vero ex eorumdem cautela, ne forte mox circumcisis attolleretur nubes, et necesse haberent progredi, et sic periclitarentur parvuli. Facta autem circumcisione dixit Dominus ad Josue: Hodie abstuli a vobis opprobrium Aegypti, id est praeputium, quod apud Hebraeos erat opprobrium immunditiae gentium. Ob hoc vocatum est nomen loci illius collis praeputiorum, vel Galgala , id est revelatio, quasi sanctificatio, secundum illud: Facta est Judaea sanctificatio ejus (Psal. CXIII). Potest tamen dici, opprobrium ab eis ablatum, servitus Aegypti, et labor deserti, quod congruit, secundum aliam nominis interpretationem. Interpretatur enim Galgala libertas. Porro mansit populus in castrorum loco donec sanaretur, et fecerunt Phase quarta decima die ad vesperam in campestribus Jericho, quod nondum nisi bis factum fuerat: primo in finibus Aegypti circa Ramasse; secundo ad radicem montis Sina, secundo anno egressionis. Ex tunc intermissum fuerat, cum circumcisione, usque ad terram promissionis. Et comederunt de fructibus terrae die altero azymos panes, et polentam ejusdem anni. Est autem polenta grana tosta, et manibus confricata ad modum grani pilo tusi. Et dicitur polenta, quasi polrenta. Quidam tamen tradunt polentam esse pultes de purgatissima farina factas. Et dictam polentam, quasi pollentam, a polline quod est purgatissima farina, cujus nominativus est pollen, vel pollens. Statimque defecit eis manna, quo aliti fuerant quadraginta annis.
De angelo apparente Josue, et eversione Jericho.
recensereEadem nocte cum esset Josue in agro Jericho ad explorandum, vidit virum stantem contra se evaginato gladio, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam, sed princeps sum exercitus Domini, et nunc venio (Jos. V). Et docuit eum angelus de modo capiendi civitatem, et quod eam, et universa ejus faceret anathema : anathema, id est ab usu hominum seorsum remota. Cumque adorasset Josue pronus ad terram, dixit ei angelus: Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas sanctus est, quod intelligendum est, sanctificatus est. Qui enim pollutus erat in habitatione gentium, ad praesentiam Domini per angelum sanctificatus est. Porro per nuditatem pedum in hujusmodi locis sanctis, et in poenitentibus, potest notari innocentia, quae talibus congruit. Eam enim habuerunt primi parentes nudi. Diluculo autem, juxta consilium angeli, septem sacerdotes, septem buccinis clangebant ante arcam, omnisque populus armatus praecedebat arcam, et reliquum vulgus sequebatur eam; circumieruntque civitatem primo die Azymorum semel, et sub silentio, et redierunt in castra (Jos. VI.) Sic fecerunt sex diebus. Die autem septimo septies eam circumierunt, et in circumitu septimo dixit Josue ad populum. Vociferamini, et ascendite, sitque haec civitas anathema, quasi devotata in mortem, praeter aurum, et argentum, et aes, et ferrum, quod conservabitur Domino in primitias operum nostrorum, sola Rahab cum suis salvabitur. Igitur vociferante populo, et clangentibus sacerdotibus cum buccinis, muri funditus corruerunt. Et ascendit quisque per locum, qui contra se erat, et interfecerunt omne vivens in ea et combusserunt eam, et omnem supellectilem in ea in tumulum Domino sempiternum. Rahab vero honoratam muneribus, cum omni domo sua, receperunt in Israel in perpetuum. Quam procedente tempore duxit Salmon in uxorem princeps in tribu Juda. Tunc imprecatus est Josue dicens: Maledictus, qui reaedificaverit Jericho in primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus, quod impletum est, ut post liquebit.
De lapidatione Achor.
recenserePorro Achor, vel Achar, filius Charmi, de Tribu Juda, tulit aliquid de anathemate (Jos. VII), chlamidem scilicet coccineam contextam auro, habentem, secundum Josephum, auri pondus mazam, id est massan, id est ducentos siclos, tulitque totidem siclos argenti, regulamque auream, vel ligulam quinquaginta siclorum. Misitque Josue viros de Jericho, qui explorarent civitatem Hai, quae est juxta Bethel. Qui revertentes dixerunt: Non ascendat omnis populus. Sufficiunt tria millia ad capiendam urbem. Josephus tamen dicit triginta millia. Qui cum ascendissent terga vertentes percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta et sex viri. Josue vero scidit vestimenta sua, et jacuit pronus coram arca, usque ad vesperam, et senes populi cum eo saccis induti: et liquefactum est cor populi. Verebantur enim ne timor eorum, qui invaserat Chananaeos transiret in audaciam, adeo ut impetum facerent in ipsos. Dixitque Dominus ad Josue: Pollutus est populus anathemate, nec ero cum eo, donec mundetur. Applica cras populum ad te, et fac sortem per tribus, et familias, et domus, et capita. Et quemcunque sors invenerit comburetur igni cum omni substantia sua. Quo facto invenit sors tribum Judae, deinde familiam Zare, tandem domum Charmi, ad ultimum caput Achor, et dixit ei Josue: Fili, da gloriam Deo, confitendo quid feceris. Quo confesso, missi sunt nuntii ad tentorium ejus, qui praefatam pecuniam reconditam in terra retulerunt ad populum. Tollens itaque Josue illum, cum universa domo ejus, universa supellectili, et jumentis, duxit eum in vallem profundam, lapidavitque eum omnis populus, et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt: Feceruntque super eum acervum lapidum qui permanet, usque in praesentem diem. Vocatumque est nomen loci illius vallis Achor. Nec putandum est populum neglexisse mandatum Domini, quo praeceperat eum comburendum. Nam in sacra Scriptura ignis pro vehementi poena accipi solet, ut ibi de fornace ferrea Aegypti (Jer. XI), putant tamen Hebraei Dominum praecepisse lapidari ipsum, et alia, quae lapidibus obrui possent, caetera, quae lapides non sentirent, igne cremanda. Tradit tamen Augustinus Josue fecisse hoc quadam consideratione. Aut enim poenituit Achor, et sic dignus non erat igne gehennali, et sic illum noluit urere, qui dignus igne non erat. Vel si non poenituit, et dignus erat igne aeterno, reservavit Domino poenam ignis. Punivitque eum alio genere poenae, ne videretur bis punitus in idipsum.
De incendio Hai.
recenserePostea surrexit Josue, et omnis populus cum eo ut ascenderent in Hai, et praemisit triginta millia virorum inter Bethel, et Hai ad occidentem (Jos. VIII). Qui dimissis in locum insidiarum quinque millibus, redierunt ad exercitum qui erat ad aquilonem. Rex autem Hai festinavit mane egredi cum omni populo suo, ignorans quod post tergum laterent insidiae. Josue vero fugiens, cum longius protraxisset eos ab urbe, elevavit clypeum quem gerebat . Quo viso, surrexerunt, qui erant in insidiis, et intrantes urbem, succenderunt eam. Quibus egressis post hostes, et Josue faciente impetum in eos, ex utraque parte caedebantur adversarii, et interfecerunt omnes a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, praedam vero sibi diviserunt, suspendentes regem Hai in patibulo, usque ad vesperam, et tunc deponentes eum, projecerunt eum in introitu civitatis, congesto super eum acervo lapidum, succendentesque urbem fecerunt eam tumulum sempiternum. Hic praeoccupat historiam de altari illo quod factum est inter Garizin et Hebal, super quo scripsit Josue Deuteronomium, et de benedictionibus et maledictionibus factis super montes illos, de quibus loco suo dicemus.
De dolo Gabaonitarum, et mulcta.
recensereGabaonitae vero audientes, quae fecerat Josue duabus urbibus, et quod ex mandato Domini nulli parceret, habitantium in terra promissionis, nec amicitias cum eis faceret, callide cogitaverunt inire foedus cum Israel, miseruntque nuntios, quasi de longinquo venientes, qui in argumentum longi itineris utres ferebant, et sotulares veteres, et pittaciis consutos, panesque in sistartiis eorum duri erant, et muscidi, et in frusta comminuti (Jos. IX). Qui cum venissent in Galgalis dixerunt ad Israel. De terra longinqua venimus, quae est extra terram, quae sorte vobis debetur servi vestri sumus, inite nobiscum foedus. Credideruntque eis filii Israel, et os Domini non interrogaverunt. Initoque cum eis foedere, juraverunt eis Josue, et Eleazar, et omnes principes multitudinis. Post triduum vero cognovit Israel se circumventum esse a Gabaonitis, moventesque castra, venerunt, ut everterent civitates eorum, egressique sunt Gabaonitae obviam eis, et ait Josue: Quare imposuistis nobis. Qui dixerunt. Timuimus valde, et de consilio providimus animabus nostris, facite quod bonum vobis, et rectum videtur. Tunc acclamavit populus non esse standum juramento, quod per subreptionem factum erat, et praesertim cum Dominus inhibuisset talibus confoederari. Majores vero qui juraverant, pro religione jurisjurandi servanda et murmuri populi sedando, sic dispensaverunt, ut non haberent eos socios, sed servos aquarios, et lignarios, et dicti sunt Natinaei, qui scilicet ligna caederent, et aquas comportarent in usus altaris, in locum quem sibi Dominus elegisset. Quo facto rediit Israel in Galgalis.
De quinque regibus suspensis.
recensereEo tempore regnabat in Jerusalem Adonisedech (Jos. X), qui interpretatur Dominus justus; forte sic vocabantur reges Jerosolymorum. Nam et Melchisedech sonat regem justum. Qui cum audisset Gabaonitas foederatos cum Israel, timuit valde, et convocavit quatuor reges secum, et ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum, et obsederunt Gabaon. Obsessi autem miserunt ad Josue dicentes: Ascende cito, et libera nos. Qui, collecto exercitu, irruit repente super hostes, et versi sunt in fugam per descensum Bethoron. Et Dominus misit grandinem super eos, et plures occidit grando, quam gladius. Videns autem Josue solem descendentem ad occasum et lunam ascendentem, timens ne beneficio noctis evaderent hostes, clamavit ad Dominum, dicens: Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ailon. Steteruntque sol, et luna spatio unius diei , nec antea, nec postea fuit tam longa dies. Quinque vero reges absconderunt se in spelunca urbis Maceda. Praecepitque Josue sociis suis, et ait: Volvite saxa ad os speluncae, et apponite custodes, vos autem persequimini hostes. Caesis itaque adversariis plaga magna, rediit exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erat castra sana, et integro numero. Et ait Josue: Producite quinque reges de spelunca. Quibus eductis, dixit ad principes exercitus: Ponite pedes super colla regum istorum, ne timeatis. Sic faciet Dominus cunctis hostibus vestris. Quo facto, suspenderunt reges in patibulis, depositosque ad vesperam projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa in tumulum sempiternum. Eadem die percussit Macedam et regem ejus in ore gladii. Postea vero vastavit Lebnam et Lachim, Eglon quoque et Hebron, et Dabir, et reversus est cum omni Israele ad locum castrorum in Galgala.
De viginti quatuor regibus percussis a Josue.
recensereQuod cum audisset Jabin rex Asor, misit ad omnes reges circumstantes (Jos. XI). Egressique sunt viginti quatuor reges, cum turmis suis, habentes secum trecenta millia armatorum, et duo millia curruum, convenerunt ad aquas Merom, alias Meros, ut pugnarent contra Israel. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos, cras tradam tibi omnes vulnerandos, equos eorum subnervabis, et currus igne combures. Factumque est ita. Percusseruntque omnes filii Israel, praeter eos, qui in civitates munitissimas se receperunt. Fecerant enim sibi Chananaei plures munitiones praevalidas a die qua audierant egressum Israel ab Aegypto adversum se, nec eas nisi longo tempore et gravi labore obtinuit Israel. Vastavit tamen universam circa regionem, nulli aetati hominum parcens aut sexui, ditatusque est supra modum ex hostium praeda.
De altare in Hebal, et prima distributione terrae.
recensereQuintus jam annus transierat et transtulit Josue locum castrorum in Silo, et ibidem transtulit tabernaculum, cum omni ornatu suo, pro loci opportunitate. Et inde processit in Sichem cum omni populo, et constituit in monte Hebal altare Domino de lapidibus impolitis, obtulitque super eo holocausta et pacifica (Jos. VIII). Scripsitque super illud Deuteronomium, quod quidam intelligunt mandata tantum Deuteronomii. Posuitque mediam partem populi sui super montem Hebal cum sacerdotibus et Levitis, aliamque mediam in montem Garizim cum Sacerdotibus et Levitis. Et acclamaverunt sibi alternatim benedictiones, et maledictiones, sicut mandaverat illis Moyses. Porro Josephus tradidit, maledicta, et benedicta in altari conscripta, reliquisse. Quo facto redierunt Silo. Concessit autem Josue tribu Juda montana ad meridiem, quae jam acquisierant; sed nondum sorte tradidit. Ephraim quoque concessit montana ad aquilonem, inter utrumque mediam tribum Manasse collocans. His tribubus commisit terram, aliis in castris manentibus, tum quia bellicosae erant, tum quia digniores. Sciebat enim inde regnum esse promissum, et Manasse et Ephraim benedixisse Jacob pro beneficio Joseph patris eorum. Sed ipse quoque Josue Ephraita erat, dedit autem Ephraim extra sortem aliorum agrum Sichem, quem dederat Jacob singulariter Joseph filio suo, et sepelivit in eo ossa Joseph. Hieronymus tamen testatur se vidisse in Sichem sepulcra aliorum undecim patriarcharum; et credibile est quod quaeque tribus suum patriarcham retulit in suam sortem.
Quod Hebron data est Caleb.
recensereAccessit autem Caleb filius Jephone ad Josue coram omni populo, et ait: Nosti quae locutus sit Dominus de me, et de te ad Moysen, et quod juravit mihi Moyses in reditu ab exploratione dicens: Terra quam calcaverit pes tuus erit possessio tua in aeternum. Pollicitusque est mihi Dominus terram, in qua invenimus Enacim, te audiente. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum hoc, et hodie octoginta quinque annorum sum, sic valens, ut eo tempore valebam (Jos. XIV). Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Ebron in possessionem, et quievit terra a praeliis.
Quomodo Josue sorte divisit terram decem tribubus.
recensereIterum convocavit Josue Ecclesiam in Silo, et ait: Senui; bonum est, ut terram, quam promisit nobis Dominus, sorte dividamus (Jos. XXIII). Et assumpsit de singulis tribubus tres industrios viros, ad considerandam terram, deditque eis decem viros metiendi peritos, quos propter artem veritas non lateret, mandans eis ne secundum quantitatem terram metirentur, sed secundum aestimationem felicis terrae, et quae minus esset idonea. Nam saepe pluris sunt decem jugera quam centum, et quod in scriptis redigerent terrae divisionem. Viri autem circumeuntes terram et aestimantes, septimo mense reversi sunt ad eum in Silo, projectisque sortibus prima sors Judae egressa est, secunda Simeonis, tertia Benjamin (Jos. XXI). Haec sors angustissima fuit propter terrae fertilitatem. Tulerunt enim Jericho, et Jerosolymam. Quarta Ephraim, quinta medietati Manasse, sexta Issachar, septima Zabulonitis, octava Aseritis, nona Nephtali, ultima Danitis. Et notandum quod secundum concessionem terrae prius factam duabus tribubus et dimidiae, et traditionem postea factam, secundum sortes, novem tribubus et dimidiae, varie quandoque loquuntur auctores. Legitur enim quod Judas habuit terram sine sorte, et quod obtinuit Jerusalem, nec potuit inde ejicere Jebusaeum, quae de concessione dicta sunt. Alibi legitur quod Benjamin possedit Jerusalem, quod de traditione dictum est. Iterum legitur quod Josue locutus est septem tribubus dicens: Usquequo torpetis ignavia. Date mihi viros, qui dividant vobis terram (Jos. XVIII). Cumque hoc omnibus dixisset, septem tantum legitur hoc dixisse, quia duae tribus, et dimidia terram concessam, quasi traditam possidebant. Inde est quod hoc nomen Judaea diversis modis accipitur. Quandoque dicitur Judaea tota terra promissionis, et tunc a Judaeis dicitur, secundum quod dicitur Pompeius Judaeam fecisse tributariam, quandoque Judaea tantum regnum Juda, ut ibi: Audivit Joseph quod Archelaus regnaret in Judaea (Matth. II). Quandoque pro sola sorte Judae, ut ibi: Judaea et Jerusalem, id est sors Judaeae et Benjamin. Si ergo circa hoc sibi obloqui videntur auctores, determinandum est secundum terram concessam, vel traditam. Nam Judas et Ephraim majorem habuerunt concessam, vel traditam. Soli autem duo Josue et Caleb, quasi privilegiati, sine sorte terram habuerunt . Caleb Hebron habuit, Josue Tamnatha, vel Tannasara, et etiam Sichem, secundum Josephum. Hanc partem elegit sibi Josue post distributionem omnibus factam tanquam bonus dispensator. (Jos. XXI.) Sed et Levitis separavit quadraginta et octo civitates, ad inhabitandum, quarum decem prius acceperant in Amorrhaea. De reliquis triginta octo tres constituit civitates refugii, Hebron de Juda, Sichem ex Ephraim, de Nephtalim Cedes (Jos. XV). Tunc locuti sunt filii Joseph ad Josue: Cur dedisti nobis quasi possessionem unius funiculi, cum simus tantae multitudinis? Responditque Josue ad Ephraim et Manasse: Populus multus es, et fortis, non eris contentus sorte tua, sed transibis ad montem, et poteris ultra terminos terrae promissionis procedere, et parare tibi locum (Jos. XVII).
De irriguis Axae datis a patre Caleb.
recensereEo tempore ascendit Caleb in terram sibi traditam, et percussit in Hebron tres filios Enach (Jos. XV). Et ascendens inde, obsedit civitatem Dabir, quae prius vocabatur Cariatsepher, id est civitas litterarum. Cives enim ejus scriptores erant. Quam cum invenisset munitam, ait: Qui primus percusserit urbem hanc, et ceperit, dabo ei Axam filiam meam uxorem cum ea, et cepit eam Othoniel, filius Cenem, frater Caleb junior eo. Erant autem uterini fratres tantum . Nam ille filius Jephone, iste vero filius Cenem dicitur, nisi forte pater eorum binominus fuerit. Dedit itaque Caleb filiam suam Axam fratri suo in uxorem . Quae cum pergeret cum viro ad urbem traditam sibi, suasa est a viro suo, ut peteret a patre suo agrum in convallibus. Suspiravitque, et flevit ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit? At illa: Da mihi benedictionem. Terram arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Deditque Caleb ei irriguum superius, et irriguum inferius , id est agros irriguos circa civitatem ab oriente et occidente.
De reditu duarum tribuum et dimidiae.
recensereEodem tempore cum jam quartus decimus transisset annus, dixit Josue Ruben et Gab, et dimidiae tribui Manasse: Fecistis quae praecepit vobis Moyses, famulus Dei. Et quia dedit Dominus fratribus vestris quietem, revertimini ad terram possessionis vestrae, ita duntaxat ut custodiatis legem Dei, et colatis eum, nec eatis post deos alienos, quia arcam et tabernaculum non habebitis. Fratres sumus et servi unius Dei, licet interjecto flumine separemur. In multa substantia reditis, dividite eam cum fratribus, qui remanserunt. Qui revertentes venerunt ad tumulos Jordanis (Jos. XXII). Sic enim dictus est locus per quem transierunt, alius per quem transierunt filii Israel dicitur vada Jordanis. Et aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis, vocantes hoc nomine illud. Testimonium nostrum, quod Dominus ipse est Deus. Videturque Josephus velle quod altari superinscripsissent illud. Cumque redissent ad propria, nuntiatum est Josue et his qui remanserant de aedificatione altaris, et arbitrati sunt illos erexisse illud, ut immolarent super eo victimas; quod non licebat nisi super altare quod statuerat Deus ante tabernaculum. Cumque arripuisset arma, ut deleret eos, de consilio missus est ad eos Phinees, et decem honorati cum eo, qui dixerunt ad eos: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Deum Israel, et cultum ejus, aedificantes vobis altare sacrilegum? At illi responderunt: Absit a nobis hoc scelus! alioqui Deus ipse quaerat, et judicet. Sed timuimus, ne cras dicerent filii vestri filiis nostris: Quid vobis, et nobis? Quid vobis, et Domino Deo Israel? Terminum posuit Dominus inter nos, et vos. Quamobrem memoriale hoc ereximus in signum, quoniam fratres vestri sumus, et Deicolae vobiscum. His auditis placatus est Phinees. Et cum retulisset verba haec ad omnem populum, laudaverunt Deum. Hoc videtur quibusdam factum esse, quod legitur in libro Judicum, quod angelus Domini transierit de Galgala ad locum flentium (Judic. II). Sed quia potius videtur Augustino, hoc factum esse post mortem Josue, non enim ausi fuerunt filii Israel, eo vivente, aperte recedere a Deo, nos illud loco suo explicabimus.
De foedere quod statuit populus ad Deum.
recensereEvoluto autem multo tempore congregavit Josue omnem Israel in Sichem, et ait: Ego hodie ingredior viam universae carnis, et scio vos pronos ad irritandum Deum. Eligite hodie, quod placet, cui potissimum servire debeatis, utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis, ego autem et domus mea serviemus Domino. Et ait populus: Domino serviemus, absit ut ab eo recedamus! Et dixit Josue: Testes vos estis, quia hodie elegistis vobis Dominum. Et responderunt: Testes sumus (Jos. XXIV). Et ascenderunt in Silo, ut starent coram Domino. Percussitque populus in die illa foedus cum Domino, et in signum foederis effudit Josue aquam super terram. Mos erat gentibus, in signum et robur foederis initi, sanguinem suillum effundere, quasi dicerent: Sic effundetur sanguis illius qui violaverit hoc foedus. Hebraei vero aquam fundentes, atrociorem poenam in violatorem indicabant. Alii enim liquores non effunduntur de vase, quin aliquod vestigium sui in eo relinquant. Solus aquae liquor prorsus effunditur. Quod faciebant Hebraei in foedere inito cum Domino, quasi dicerent: Non solum violator hujus foederis peribit, sicut in aliis fit foederibus, sed tota progenies ejus peribit cum eo, ut nullum vestigium ejus appareat super terram. Scripsitque Josue in die illa verba haec in volumine legis Dei, id est in libro hoc, et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat ante sanctuarium Domini, et ait: En lapis iste erit vobis in testimonium. Solebant enim veteres hujusmodi durabilia erigere, ut sui diuturnitate posteris initum foedus in memoriam revocarent. Dimisitque Josue populum, singulos in possessionem suam.
De morte Josue et Eleazar.
recenserePost haec mortuus est Josue, cum esset centum et decem annorum (Jos. XXIV). Quadraginta quatuor annorum erat cum accessisset ad Moysen, et quadraginta annis servivit ei in deserto. Ex quo colligitur quod viginti sex annis rexit populum trans Jordanem, et sepelierunt eum in Tannathsara, quae sita est in monte Ephraim. Eleazar quoque mortuus est, et sepelierunt eum in Gabaa Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim, qui successit patri in sacerdotium.
Incidentia.
recensereIn diebus Josue Erictonius primus junxit quadrigam in Graecia, erat quippe apud alias nationes. Busiris tyrannidem exercuit in hospites. Phoenix et Cadmus de Thebis Aegyptiorum in Syriam profecti, in regione Tyri et Sidonis regnaverunt. Sed Cadmo recedente in Graeciam, terra a Phoenice Phoenicia dicta est. Europae, filiae Phoenicis, Jupiter mistus est. Danaus per quinquaginta filias, quinquaginta filios Aegisthi fratris sui interfecit, uno tantum superstite, qui regnavit post eum.