eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
ESTHER.
Praefatio.
recensereLibrum Esther transtulit Hieronymus ad petitionem Paulae et Eustochii de Hebraeo in Latinum et quia in Graeco corruptus erat per varias editiones relevavit eum de archivis Hebraeorum, et diligenter transtulit de verbo ad verbum. Regnavit Assuerus ab India, usque ad Aethiopiam super centum et septem viginti provincias, et erat in Susis civitate solium regni ejus. Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus suis et inclytis provinciarum coram se centum et septuaginta diebus (Esther. I),» in domo illa mirabili, de qua legitur in historia Alexandri, cujus columnae erant argenteae, tectum instar firmamenti concameratum, habens gemmas diversi coloris, in figuram siderum, et signorum dispositas. «Post hos dies convivii invitavit omnem populum, qui erat in Susis, et discubuerunt extra domum septem diebus, in vestibulo horti deliciarum. In horto erat vinea habens vites argenteas, et palmites aureos et botros ex varietate gemmarum distinctos. Super convivantes extensa erant tentoria, quae appendebantur columnis argenteis, et marmoreis, eburneis circulis inserta, funibus byssinis atque purpureis. Lectuli quoque aurei, et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide. Bibebant autem omnes in aureis poculis vinum praecipuum, et abundans, nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, licet id moris esset apud Persas. Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio regis. Die autem septimo cum rex incaluisset mero praecepit septem eunuchis, ut introducerent reginam in decore suo, ut ostenderet omnibus pulchritudinem illius. Quae ad imperium regis venire contempsit. Et iratus rex quaesivit a septem sapientibus, qui videbant faciem ejus, cui sententiae Vasthi subjaceret. Et respondit Mamuchan: Non laesit te solum Vasthi, sed et omnes viros regni tui. Nam ejus exemplo mulieres parvipendent imperia virorum. Egrediatur autem edictum a facie tua, ut ultra Vasthi non ingrediatur ad regem, sed altera melior regnet pro ea. Et exiit edictum in omnes provincias per epistolam regis.
«Et dixerunt pueri regis ad eum: Quaerantur regi puellae virgines speciosae, et tradantur Egeo eunucho ad custodiam, et accipiant mundum muliebrem (Esther. II),» id est vestes, et cultus, et ornatus. Unde et ministros talium mundiburdos vocamus, et quaecunque oculis regis placuerit regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi, et jussit hoc fieri. Erat tunc in Susis Judaeus, vocabulo Mardochaeus, de tribu Jemini, qui descenderat de transmigratione Jechoniae. Hic erat nutritius filiae fratris Edissae quae et Esther vocabatur, quam, orbatam utroque parente, Mardochaeus adoptaverat in filiam. Haec inter caeteras tradita est eunucho, nec indicavit populum suum. Sic enim mandaverat ei Mardochaeus, et invenit gratiam in oculis eunuchi, et acceleravit ei cultum muliebrem, et dedit ei septem puellas, ut eam ornarent et excolerent. Porro virgines per sex menses ungebantur oleo myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus utebantur, ut post annum ingrederentur ad regem, et quae vespere intrabat egrediebatur mane, nec poterat redire, nisi rex ex nomine jussisset eam venire. Mardochaeus autem versabatur in vestibulo domus regiae curam agens salutis filiae. Tandem instabat dies quo Esther, filia Abihail, intrare debebat ad regem, nec quaesivit ab Egeo cultum muliebrem; sed posuit in voluntate ejus, qui tenebatur puellis dare quaecunque petissent. Et intravit ad regem anno septimo regni ipsius, mense decimo qui Hebraice dicitur Thebeth, Latine Januarius, et invenit gratiam apud regem, et fecit eam regnare pro Vasthi. Et celebravit nuptias per mensem, et mandavit per eos, qui Aggari dicuntur, id est cursores, requiem in universo regno per tempus nuptiarum. Mardochaeus autem, qui frequentius morabatur in Babylonia unde et adducta fuerat Esther, transtulit se in Susis. Eo tempore irati sunt regis duo eunuchi janitores, et machinabantur ut occiderent regem. Quod non latuit Mardochaeum, et indicavit Esther, et illa ex nomine Mardochaei detulit ad regem. Quaesitumque est, et inventum, et appensi sunt in patibulo. Et traditum est coram rege in annalibus,» in quibus reges accidentia temporis sui redigebant.
Post haec Assuerus exaltavit Aman Amalechiten, qui erat de stirpe Agag, quem Samuel trucidavit, et adorabant eum servi regis praeter Mardochaeum, qui propter patrias leges coram eo genu non flectebat. Quod attendens Aman indignatus est, et accipiens eum Hebraeum esse (Esther III), ait: Persae liberi flectunt genua,» hic autem servus dedignatur. Et disposuit perdere Judaeos, qui erant in regno Assueri veteri motus odio, quia Judaei deleverant Amalechitas. Duodecimo itaque anno regni Assueri, mense primo, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die, et quo mense gens Judaeorum deberet interfici, et exivit mensis duodecimus.» Tunc ait Aman ad regem: Interest regi servare pacem; noverca autem pacis est dissimilitudo. «Est enim gens in regno tuo dissimilis caeteris, novis utens legibus, insuper et regis scita contemnens. Expedit tibi, ut non insolescat, decerne ergo ut pereat. Et ne dispendium sentias in tributis decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. Tulitque rex annulum, quo utebatur, et dedit illum Aman, dicens: Argentum tuum tibi sit, et de populo age quod tibi placet. Tunc scripsit Aman ex nomine regis litteras annulo regis designatas in omnes provincias, ut occiderentur Judaei a parvulo usque ad senem, et bona eorum diriperentur tertio decimo die mensis duodecimi. Statimque in Susis pependit edictum.»
Quod cum legissent Judaei fleverunt. Sed et Mardochaeus indutus est sacco, et aspersus cinere, magna voce ejulabat prae foribus palatii (Esther IV). Non enim fas erat indutos sacco intrare palatium. Quod cum accepisset Esther, consternata est, et misit ei vestem, qua indutus intraret ad eam, quam accipere noluit, sed significavit ei per eunuchum causam fletus, et exemplar edicti, quod pendebat in Susis misit ei, monens eam, ut intraret ad regem, et supplicaret ei pro populo suo. Quae respondit: Jam triginta diebus non sum vocata ad regem, et decretum est ut qui non vocatus accesserit moriatur, nisi forte rex auream virgam ad eam extenderit. Rursumque Mardochaeus ad eam: Quid scis utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? Si nunc silueris, per alium liberabit Dominus populum suum, et tu et domus patris tui peribitis. Tunc mandavit Esther Mardochaeo, ut omnes Judaei, qui erant in Susis per triduum jejunarent, et orarent pro ea, sed et ipsa jejunavit.»
«Die autem tertia induta regalibus stetit in atrio domus, contra basilicam regis cum duabus puellis, quarum unam incumbentem sustinebat, altera sequens longitudinem vestis summis digitis deportabat (Esther V). At rex sedebat supra solium contra ostium domus. Qui cum respexisset eam torvo vultu collapsa est. Cumque vidisset Esther lapsam placuit ei, et extendit contra eam auream virgam. Quae consurgens, et accedens, osculata est summitatem virgae, et ait rex: Quid vis, Esther? Quidquid petieris dabo tibi. Quae respondit: Obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium. Et surgens venit ad eam. Et fovens eam gremio, consolabatur dicens: Noli timere; pro subditis lex data est, tu vero mihi conregnas. Veneruntque ambo ad convivium reginae. Cumque bibisset abundanter, ait: Pete quod vis, Esther, et impetrabis. Quae respondit: Obsecro ut veniat cras rex, et Aman ad convivium, et indicabo eis cor meum. Egressus est itaque Aman laetus. Cumque vidisset Mardochaeum non assurrexisse sibi indignatus est, et convocans uxorem et amicos, exposuit eis omnem gloriam suam, addens quod eum solum cum rege Esther vocavit ad convivium. Verumtamen se nihil habere reputabat, dum viveret Mardochaeus. Et dixerunt ei: Jube parari trabem quinquaginta cubitorum, et suggere regi, ut appendatur Mardochaeus in ea, ut sic eas laetus cum rege ad convivium, et jussit parari crucem.»
«Noctem illam rex duxit insomnem, et jussit sibi legi Annales (Esther VI). Et ventum est ad locum ubi scriptum erat, quod Mardochaeus nuntiaverat ei facinus eunuchorum. Et ait rex: Quid honoris consecutus est Mardochaeus pro hac fide? Et dixerunt ei: Nihil. Et quaesivit rex quis esset in atrio. Et dixerunt pueri, Aman. Ipse enim intraverat, ut suggereret regi de morte Mardochaei. Cumque vocatus intrasset Aman, dixit rex ad eum: Quid debet fieri viro, quem rex vult honorare? Qui cogitans pro se dictum esse, respondit: Debet indui stola regia, et coronari diademate, et sedere super equum regis, et primus de principibus teneat equum, et per civitatem incedens clamet: Sic honorabitur, quem rex voluerit honorare. Dixitque ei rex: Festina, et fac ut locutus es Mardochaeo. Cave ne quidquam ex his quae locutus es praetermittas. Et fecit Aman Mardochaeo, ut locutus fuerat. Qui prius renitebatur, putans sibi illudi ab Aman; sed, cognita veritate, consensit. Et rediit Mardochaeus ad fores palatii. Aman vero festinabat in domum lugens, et operto capite. Et dixerunt ei amici ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades.»
«Et ecce nuntii regis compellebant eum intrare, et intravit cum rege ad convivium (Esther VII). Et ait rex: Pete quod vis, Esther. Quae respondit: Dona mihi animam meam, et populum meum ne pereamus. Utinam in servos venundaremur, et gemens tacerem. Et ait rex: Quis est, qui haec audeat facere? quae respondit: Hostis noster est iste Aman. Quod ille audiens obstupuit. Rex autem iratus surrexit, et intravit in hortum, Aman vero supplicabat reginae pro anima sua. Cumque reversus esset rex reperit Aman corruisse super lectulum in quo jacebat Esther, et ait etiam reginam vult opprimere, me praesente. Et dixit Arbona eunuchus: En lignum, quod paraverat Mardochaeo, stat in domo Aman. Et ait rex: Appendite illum in eo. Et suspensus est Aman in patibulo.»
«Et dedit rex Esther domum Aman (Esther VIII). Et ingressus est Mardochaeus ad regem. Confessa est enim Esther, quod patruus ejus esset. Et dedit rex annulum Mardochaeo, quem Aman recipi jusserat. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam. Quae iterum flens procidit ad pedes ejus, supplicans, ut veteres litteras, quas scripserat Aman contra Judaeos novis epistolis irritaret. Et acquievit rex. Et scripsit Mardochaeus litteras annulo regis sigillatas ad principes provinciarum, ne occiderentur Judaei, imo illos qui parati erant ad occisionem Judaeorum, interficerent Judaei, et manus principum esset cum eis. Et factum est nomen Judaeorum celebre, ita ut plures de gentibus religioni eorum jungerentur.
Et recordatus est Mardochaeus somnii quod viderat, et interpretationem ejus intellexit (Esther X et XI). Et hoc erat somnium: Apparuerunt ei voces, et tonitrua, et terraemotus super terram. Et ecce duo dracones parati contra se in praelium, ad quorum clamorem nationes excitatae sunt, ut pugnarent contra regem justorum, et fuit dies illa tenebrarum et discriminis. Et conturbata gens justorum clamavit ad Dominum, et ecce fons parvus crevit in flumen maximum, et orta est lux magna, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.» Porro in secunda epistola quam scripsit pro Judaeis excusavit se rex in hunc modum: «Ne putetis si diversa jubemus ex animi levitate venire, sed pro necessitate temporum ferre sententiam, ut reipublicae poscit utilitas. Multi sublimati a regibus honore collato, abusi sunt in superbiam, et in ipsos qui dederunt moliuntur insidias. Aman et animo, et genere Macedo, et ex obliquo commaculans genus Persarum, adeo intumuit, ut regno nos privare niteretur et spiritu. Nam Mardochaeum, cujus fide vivimus, et consortem regni Esther cum omni gente sua, novis machinationibus expetiit ad mortem, cogitans ut illis interfectis, nostrae insidiaretur solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedones. Nos vero nutu Dei viventis, cujus beneficio patribus nostris regnum traditum est, et usque hodie custoditum, Judaeos absolvimus, et hostes eorum interfici jubemus.» Igitur tertia decima die mensis duodecimi percusserunt Judaei hostes suos plaga magna per provincias, usque ad septuaginta quinque millia (Esther IX). Quarta decima vero die celebraverunt convivia cum gaudio, particulas sibi invicem mittentes. In Susis vero interfecerunt quingentos viros. Et in decima quarta die obtinuit Esther a rege, ut adhuc occiderentur in Susis hostes Judaeorum, et suspensi sunt decem filii Aman, et de aliis circiter trecenti perierunt. Et ideo Judaei, qui habitabant in Susis duobus diebus occisione vacantes decima quinta die convivia celebraverunt. Et propterea mandavit Esther, et Mardochaeus hos duos dies in numero solemnitatum recipi, et dies plurimi, id est sortium, observari a Judaeis, ut memoriam facti nulla deleret oblivio (ibid.). Hos tamen dies vocat Josephus conversatores, eo quod Judaei de moerore in gaudium conversi fuerant. Scripsit etiam Mardochaeus ad Judam summum sacerdotem in Jerusalem, qui patri suo Elisaphat successerat, ut dies isti solemnes haberentur in Judaea in sempiternum.
Incidentia.
recensereIn diebus Assueri Athenienses viginti quatuor litteris uti coeperunt, cum antea sedecim tantum uterentur. Senones Galli duce Brenno Romam invaserunt, et excepto capitolio incensam, vastaverunt sex mensibus; tribuni militares pro consulibus esse coeperunt. Obiit Anaxagoras physicus, et Heraclitus tenebrosus, et Democritus, et Socrates in carcere venenum bibit. Diogenes et Isocrates claruerunt. Aristoteles audivit Platonem decimum octavum annum agens.
De Ocho seu Artaxerxe
recenserePost Assuerum regnavit Artaxerxes, qui Ochus dictus est. Hic misit Vagosum praefectum universis regionibus trans flumen Euphratem. Erat autem in Jerusalem summus sacerdos Joannes, qui Judae patri suo successerat. Erat autem frater Joannis Jesus, qui ad pontificatum aspirabat, et propterea Vagosi familiaritatem sibi comparavit. Qua confidentia Jesus altercatus in templo adversus Joannem adeo incitavit fratrem, ut eum interficeret. Unde Vagosus indignatus ascendit in Jerusalem. Cumque prohiberent eum ab ingressu templi, respondit: «Mundior ego sum cadavere, quo templum plus profanastis. Et ingressus in templum spoliavit illud. Et imposuit iterum ministris templi tributa, et annonas anni septimi, a quibus per interventum Esdrae absoluti fuerant. Porro Artaxerxes, scilicet Ochus, Aegyptum ad suum revocavit imperium, Nethanabo rege in Aethiopiam pulso, in quo Aegyptiorum regnum destructum est. Idem Ochus Apodasmo Judaeorum capta, in Hircaniam accolas translatos, juxta mare Caspium collocavit.
Incidentia
recensereEo tempore Romani Gallos superaverunt. Demosthenes et Socrates claruerunt. Obiit Plato, post quem Speusippus tenuit Academiam.
De Dario filio Arsami.
recenserePost Ochum regnavit filius ejus Arsamus. Et mortuo Joanne in Jerusalem successit ei filius ejus Jaddus in sacerdotium. Post Arsamum regnavit filius ejus Darius. Hic praefecit regionibus trans flumen Saraballam de genere Cuthaeorum, ex quibus Samaritae descenderunt. Erat autem Jaddo frater Manasses ad pontificatum anhelans, propter quod Isacham filiam Saraballae duxit uxorem. Cumque ministraret in sacerdotio, indignati sunt Jerosolymitae, et jubebant eum recedere ab uxore, aut non introire sanctuarium. Itaque Manasses cum uxore transtulit se ad socerum suum. Qui pollicitus est, ut aedificaret ei templum instar Jerosolymorum super montem Garizim, sed hoc cum sententia regis Darii faciendum erat. Interim autem condidit ei Abisam, vel Abiglam, qui est Mediterraneus vicus Tyriorum, et insignis. Et transierunt ad Manassen plures de Jerosolymitis, quibus Saraballa pecunias ministrabat, terram colendam deputabat, et habitationem.
Incidentia.
recensereEo tempore Manlius Torquatus consul Romanorum filium suum, virgis caesum, securi percussit, quia contra imperium consulum cum hostibus pugnaverat, et tamen expugnaverat.
De Alexandro.
recenserePer idem tempus Philippus rex Macedonum per insidias peremptus est a Pausania trahente genus ab Oreste. Cui successit Alexander filius ejus adoptivus, quia legitur Notanabi filius, vicesimum agens annum. Qui volens obtinere Syriam, transiit Hellespontum. Et congregati sunt adversus eum duces Darii, qui erant trans flumen, et super Granicum fluvium expugnavit eos. Cumque percurrisset Lydiam et Iconiam, pervenit ad loca Pamphyliae. Tunc Darius, filius Arsami, electum collegit exercitum, et transivit Euphratem, et montem Ciliciae Taurum, sperans in Cilicia Macedones expugnare. Tunc gavisus est Saraballa, putans quod post victoriam occurreret Dario, et aedificationem templi ab eo impetraret, quod pollicitus erat genero suo: ipse quidem longaevus a praeliis vacabat, sed aliter quam speraret evenit. Nam victus est Darius a Macedonibus, et capta matre ejus, uxore et filiis, ad Persas fugiens, remeavit cum paucis. Tunc Alexander coepit aspirare ad monarchiam Orientis, et intrans Syriam cepit Damascum, et subjugata Sidone Tyrum obsidebat. Tunc Saraballa eligens de suis octo millia in Alexandriam profectus est in auxilium, dicens se libentius obsequi ei quam Dario et quod loca constituta sub potestate sua ei contraderet; et grate susceptus est ab Alexandro. Praeterea dixit ei se habere generum Manassem, fratrem principis sacerdotum gentis Judaeae, multosque alios cum eo potentes ex ea gente, quos velle aiebat sub eo templum constitutis locis aedificare: quod profuturum Alexandro testabatur, quia potentia Judaeorum in duo divisa non rebellaret. Concedente vero Alexandro, in studio aedificavit Saraballa templum et altare, quod permansit, usque ad destructionem factam per Romanos, et in eo Manassem constituit pontificem . Porro dum Alexander erat in obsidione Tyri, scripsit epistolam ad principem sacerdotum in Jerusalem, invitans eum, ut sibi praeberet auxilium et exercitum, venalia praepararet, et redderet sibi tributa quae prius Dario conferebat. Et respondit Jaddus se Dario sacramentum dedisse, nec, eo vivente, posse transcendere constituta. Tunc comminatus est Alexander genti Judaeorum, quod per eum discerent quibus deberent constituta servare. Tunc injectis aggeribus, Tyrum fecit continentem, id est cum prius esset insula, fecit eam conterminiam terrae, qua vastata Gazam obsedit. Et mortuus est Saraballa.
Alexander autem, capta Gaza, in Jerosolymam festinabat. Et timentes Judaei, clamaverunt ad Dominum, et immolabant hostias, et Jaddus orabat pro gente. Qui cum post sacrificium obdormisset, praecepit ei Deus, ut confideret, sericisque, id est cortinis, civitatem ornaret, et ipse pontificalibus indutus, et reliqui sacerdotes cum eo legitimis stolis induti, obviam exirent Alexandro. Et surgens a sopore, oraculum omnibus indicavit. Audiensque non longe esse a civitate Alexandrum, processit cum sacerdotibus, et civium multitudine sacra, ad locum, qui Saphim appellatur, quod Latine translatum scopulum sonat, unde Jerosolyma et templum Domini videri potuissent. Et factum est contra spem omnium qui sequebantur regem. Nam Alexander intuens antistitem, pontificali stola insignem, et super cidarim laminam auream, in qua scriptum erat nomen Dei, descendit de equo, et adiit eum solus, et nomen Dei adoravit, et pontificem veneratus est. Et obstupuerunt principes exercitus, et ludificatam regis mentem putaverunt. Solus Parmenio quaesivit ab eo, cur sacerdotem gentis Judaeae adorasset? Et respondit. Non hunc adoravi, sed Deum, qui principatum sacerdotum gerit. Nam per somnium in tali habitu Deum prospexi, adhuc in Lycaea civitate Macedoniae constitutus. Dumque mecum cogitarem utrum Asiam possem obtinere, jussit me confidere: nam ipse exercitum meum perduceret, et Persarum mihi traderet principatum. Nunc autem primo vidi in hoc sacerdote ipsius effigiem, et quae mihi promisit proventura confido, et propterea Deum adoravi, et hominem veneratus sum. Et ingressus est urbem Alexander, et in templo sacrificavit Deo, secundum sacerdotis ostensionem, et attulerunt ei Danielem, in quo scriptum erat, quemdam Graecorum perditurum Persarum potentiam, et arbitrans de se scriptum esse gavisus est. Et in crastinum convocans populum, jussit petere quae vellet. Et ipsis petentibus concessit Judaeos ubique patriis uti legibus, et septimum annum sine tributis esse propter Sabbatum terrae, quia septimo anno non colebatur terra. Et exinde ad alias civitates profectus est. Tunc Samaritae videntes ejus munificentiam circa Judaeos, cognatos se dixerunt esse Judaeorum, originem suam ab Ephrain et Manasse recensentes. Et postulaverunt ut templum eorum in Garizim honoraret: quod in reditu se facturum promisit. Cumque peterent ab eo relaxationem septimi anni, quaesivit qui essent. Et dixerunt se Hebraeos. Cumque adderet utrum essent Judaei, negaverunt se Judaeos esse. Et respondit: Judaeis tantum haec concessi. Porro nos sub silentio pertransimus qualiter Alexander Darium vicit et Porum, et quomodo consuluit: arbores solis, et lunae , et caetera admiratione digna, quae praeceptori suo Aristoteli per epistolam indicavit, ad ea quae circa populum Dei gesta sunt testinantes.
De reclusione decem tribuum, et morte Alexandri.
recensereItaque cum venisset Alexander ad montes Caspios, miserunt ad eum filii captivitatis decem tribuum. Ex edicto enim tenebantur egredi non licere, postulantes ab eo egrediendi copiam. Cumque quaesisset causam captivitatis, accepit eos recessisse aperte a Deo Israel, vitulis aureis immolando, et per prophetas Dei praedictum esse eos a captivitate non redituros. Tunc respondit, quod arctius eos includerent. Cumque angustia viarum obstrueret molibus bituminatis, videns laborem humanum non sufficere, oravit Deum Israel, ut opus illud compleret. Et accesserunt ad se invicem praerupta montium, et factus est locus immeabilis. Ex quo liquido apparet non esse Dei voluntatem, ut exeant. Egredientur tamen circa finem mundi, magnam hominum stragem facturi. Et, ut ait Josephus, Deus quid facturus est pro fidelibus suis, si tantum fecit pro infideli? Cumque rediisset Alexander in Babylonem, sumpto veneno usum linguae amisit, et extremam voluntatem suam scripto expressit. Et noluit monarchiam suam in aliquem transferre, ne aliquis par ei in potentia apud posteros legeretur, et duodecim quos ab adolescentia sua socios habuerat, regni successores instituit. Haec autem institutio non stetit. Nam quatuor ex his tantum, aliis abjectis, regnaverunt, sicut in historia Danielis est comprehensum. Mortuus est autem cum esset annorum triginta duorum: et duodecim annis regnavit. Et dicitur a quibusdam, quod duodecim Alexandrias aedificavit, pro numero annorum, quibus regnaverat. Ipse in Ammone condidit Parathonium, id est virtutis suae indicium, scilicet arcum triumphalem.
De Ptolemaeo Soter.
recensereEt regnavit post eum in Aegypto Ptolemaeus, qui cognominatus est Soter. Qui cum regno suo adjecisset Syriam, apposuit ut adjiceret et Judaeam. Et ascendens in Jerusalem die Sabbati, sciens ea die Judaeos arma non moturos, sub simulatione sacrificandi Deo nullo contradicente intravit. Unde secundum Josephum, ut ait Cnydius Agatarchides, Judaeos ridiculos appellavit, qui pro superflua superstitione grave damnum sustinuerunt. Ptolemaeus namque multos de Judaea et Garizim captivos trahens ad Aegyptum rediit. Et venditioni exponens eos, a negotiatoribus nationum distracti sunt et dispersi. Et per hanc captivitatem licet non fuerit generalis, diffusius dispersi sunt in nationes. Unde in Actibus apostolorum legitur convenisse in Jerusalem Judaeos ex omni natione, quae sub coelo est (Act. II). Jaddo pontifici successit filius ejus Onias, cui successit filius ejus Simon justus, cui successit frater suus Eleazarus, pro Onia, filio Simonis, adhuc puero.
Incidentia.
recensereEo tempore Appius Claudius caecus Romae claruit, qui aquas Claudias induxit, et viam Appiam stravit. Theophrastus philosophus claruit; qui a divinitate loquendi, ut ait Cicero, nomen accepit. Censu Romae agitato , inventa sunt civium ducenta septuaginta millia. Conditae sunt a Romanis Ariminum et Beneventum.
De Ptolemaeo Philadelpho.
recenserePost Ptolemaeum Soter regnavit in Aegypto Philadelphus. Hic studiosus, et librorum cupidus Demetrium Bibliothecae suae praefecit. Cumque quaesisset ab eo de numero librorum viginti millia adesse respondit, sed paulo post tempore, usque ad quinquaginta millia posse pervenire dixit. Et nuntiatum sibi dixit apud Judaeos esse legem ore ipsius Dei editam, et digito ipsius scriptam pro qua summo opere laborandum esse dicebat, ut in Graecum conversa eloquium in archivis regalibus haberetur. Haec enim erat lex Dei, quem philosophi Zena dicunt, id est viventem. Zeni enim vivere, vel vitam sonat, quem vulgus appellat Jovem. Et ad ostendendam legis ejus sanctitatem, addidit quod non nisi a Dei viventis cultoribus transferri potuisset. Nam et Theopompus cum historiis, quas scribebat, eam voluisset interserere, versus est in amentiam per dies triginta. Theotecus quoque pro causa eadem factus est caecus, et poenitentes sanati sunt. Et suggessit regi ut scriberet pontifici Judaeorum, ut Judeos Hebraeae et Graecae linguae peritos ad ipsum dirigeret, cum lege Dei, qui ad eam transferendam sufficerent. Quod ut impetraret, munera cum epistolis mittenda censuit. Aderat ibi Aristaeus, qui longo tempore Judaeorum calamitati compatiens, opportunitate liberandi eos inventa, ait: Quomodo quod postulas obtinebis, tot Judaeis in regno tuo servientibus. Solve itaque eos, et nihil gratius erit pontifici Judaeorum. Nec ob hoc quod dico, me Judaeorum affinem aestimes, sed quia scio tua interesse, si factorem omnium Deum honoraveris. Et liberavit rex de Judaeis centum et viginti millia, dans dominis eorum pro capite centum et viginti drachmas argenti. Cumque dixisset rex, hoc magnum esse, dixerunt: Magnum quidem est, sed non regi munifico. Tunc scripsit rex Eleazaro in hunc modum: «Gentem tuam, quae secus nos erat, libertate donavi, arbitrans hoc Deo esse jucundum, quorum quosdam militiae assignavi, alios quorum fidem approbaveram constitui in palatio. Leges vero vestras in nostra bibliotheca reponere decrevi. Bene ergo facies mittendo nobis viros seniores, qui valeant interpretationem earum caute nobis relinquere. Transmisi modo argenti centum talenta pro immolationibus faciendis, et separavi quinquaginta talenta auri ad crateres et libatoria facienda, et gemmas sine numero ad artificum optionem. Tu manda nobis quae ex his volueris fieri, quod gratius amplectemur.»
Tunc mittens ad eum Eleazarus quod postulabat, rescripsit ita: «Ad interpretandam legem, quam postulas, misi viros seniores de unaquaque tribu sex legem ferentes . Tuae autem pietatis erit, vel justitiae, ad nos eam caute remittere.» Hi sunt septuaginta interpretes, qui licet septuaginta duo fuerint, more sacrae Scripturae septuaginta dicuntur, quae modicum numerum, si super aliquam summam superexcrescit, saepe subticet. Qui cum venissent ad regem, benigne ab eo collecti sunt, non tamen ad regem intromissi, usque in diem quintum. Imminebat enim ea die solemnitas triumphalis, pro triumpho scilicet quodam, quem majores sui eadem die habuerant. Ea igitur die suscepit eos, quos, coram universitate principum, decreverat honorare, post susceptionem vero duodecim diebus fuerunt cum rege, et sciscitatus est ab eis quae in corde suo disposuerat, et praecipue de duobus, de cognitione Dei et gubernatione regni. Cumque instruxissent eum de regni administratione, plenius disputaverunt de uno Deo colendo, et quod nulla creatura Deus esset. Inde est quod ubicunque occurrit eis de trinitate, vel sub silentio transierunt, vel in aenigmate transtulerunt ne tres deos colendos, tradidisse viderentur. Similiter, et de incarnatione Verbi facientes, ut in Isaia . Qui cum dixisset puerum nobis nasciturum, et addidisset sex ejus nomina, quorum unum est Deus, pro illis sex nominibus transtulerunt, magni consilii angelus, ne viderentur tradidisse hominem deificatum (Isai. IX). Tunc ostenderunt regni rotulum, quem attulerant. Nec sufficiebat admirari rex chartarum tenuitatem et compaginationem, quae oculis deprehendi non posset, quanquam litterae aureae in candore chartarum adeo legibiles apparerent. Introducti autem sunt in domum regis secus mare secretam, quae erat ad negotiorum deliberationem, et datae sunt eis cellae singulae, et quidquid visum est eis opportunum et commodum ad interpretandum; diluculo egrediebantur ad optandum regi bona, et polichronitudinem . Tunc lavabant se ad mare, secundum purificationem Judaeorum, postea interpretabantur, usque ad horam nonam. Inde transibant ad cibum, et requiem, et consummaverunt opus septuaginta duobus diebus. Unde quibusdam visum est quod non transtulerunt tunc nisi Pentateuchum. Postea vero, vel postquam redirent, vel post, aliqui ex eis ad regem redeuntes, transtulerunt psalmos et prophetas. Verumtamen si miraculose factum est, ut dicit Augustinus, quod una et eadem sine dissonantia inventa sit editio uniuscujusque eorum, minus miraculose fieri potuit, ut in tot diebus interpretati sint legem, psalmos et prophetas. Hieronymus tamen videtur velle quod interpretationes sex dierum, in Sabbato conferebant ex omnibus conflantes unam.
Nec mirandum esse hoc asserit, cum Esdras legem, quam per Spiritum reparaverat, postea cum veteri Scriptura, quae apud Samaritanos erat, correxit. Opere completo, convocavit Demetrius, qui super libros magister erat, omnes Judaeos qui erant in Alexandria et de provincia peritiores. Et lecta est coram omnibus translatio eorum, et approbata, postea delata est ad regem, et coram eo replicata. Cumque peterent interpretes a rege dari auctoritatem, ut immobilis perseveraret, haec se facturum laudavit, si demum ita caute corrigerent eam, ut quod semel judicatum foret, non cogerentur irritare. Et remisit eos muneribus honoratos. Eleazaro quoque summo sacerdoti transmisit munera. In templum vero misit praeter vasa mensam auream gemmis impreciabilibus insignitam, cujus crassitudo, cum esset dimidii cubiti, tamen materiam superabat opus.
Incidentia.
recensereEo tempore Sostratus pharum in Alexandria construxit , Aratus claruit, argenteus nummus primus in Urbe figuratur; Romanos Carthaginenses navali praelio vicerunt, Metello consule fugato.
De Evergete.
recenserePost Philadelphum regnavit frater ejus Ptolemaeus Evergetes, qui ab Aegyptiis Evergetes dictus est, quod refectionem sonat, quia post vastatam Syriam, et Ciliciam, et partes Asiae inter innumera spolia, quae cepit, etiam deos eorum, quos Cambyses in Persas transvexerat revexit. Judaeorum pontifex Onias, Simonis justi filius, cui successit Simon filius ejus sub quo Jesus filius Sirach librum Sapientiae, qui Ecclesiasticus dicitur composuit, quem Graeci panarethon vocant. Et praedicti Simonis in eo facit mentionem . Porro Onias cum tributa negasset Evergeti, zelo legis, vel potius ex avaritia, ut dicit Josephus, qui eum in honorem fuisse testatur, compulit regem in iram. Et missus est legatus a Judaeis, etiam invito Onia ad regem Josephus vir nobilis Tobiae filius, et sororis Oniae; hic habuit filium Hircanum, cujus dum puer esset, probavit pater prudentiam, tradens ei trecenta juga boum, sine loris . Qui non solum pacem reformavit, sed remissus est a rege dux Judaeae, finitimarum regionum.
Incidentia.
recensereEo tempore Ennius Tarentinus a Catone quaestore Romam translatus est, parco sumptu contentus, et unius ancillae ministerio. Quadraginta ferme millia Gallorum a Romanis caesa sunt. Apud Rhodum, colossus magnus terrae motu corruit
De Ptolemaeo Philopatre.
recenserePost Evergetem regnavit filius ejus Ptolemaeus Philopater. Post quem Ptolemaeus Epiphanes. Post quem Ptolemaeus Philometor, quem vicit rex Syriae Antiochus magnus, et Judaeam sibi subjugavit. Pontifex Judaeorum fuit Onias magnus Simonis filius, ad quem, ad reparandum foedus, quod legitur fuisse inter Abraham, et majores suos, Lacedemoniorum rex Arius legatos misit. Porro Antiochus rex tributa septimi anni et ministrorum templi, quae Philadelphus relaxaverat a Judaeis revocavit (I Machab. XII). Qui dum finitimas regiones supra modum infestaret, delata est res ad Romanos. Et missi sunt ad eum Scipio Nasica, et Scipio Africanus, et ab infestatione sub religione jurisjurandi amoverunt eum. Insuper tulerunt ab eo obsidem filium ejus Seleucum primogenitum, quem volens recipere ab eis, tradidit pro eo filium minorem natu Antiochum Epiphanem, ita quod esset obses perpetuus, id est non rediturus, propter jusdem Antiochi saevitiam. Descendit Onias in Aegyptum ad Ptolemaeum Epiphanem, sicut supra dictum est, et occisus est in Perside Antiochus in fano Nanee, et membratim ejectus a sacerdotibus. Qui in dolo promiserant ei thesauros, et cum paucis induxerunt eum in adytum.
De Seleuco.
recenserePost Antiochum magnum regnavit in Syria filius ejus major Seleucus, pessimus, sed iners. Pontifex Judaeorum fuit Onias. Nam Onia transeunte in Aegyptum, filius ejus Simon sedit pro eo. Cui successit filius ejus Onias. Sub hoc misit Seleucus nuntium Heliodorum in Jerusalem ad spoliandum commune aerarium templi . Quo ingresso in templum, surrexerunt duo juvenes de latibulis, et occiderunt eum. Videtur tamen Josephus velle angelos fuisse in similitudine hominum. In secundo Machabaeorum libro legitur, quia apparuit terribilis sessor equi, et conculcabat eum, et confractus est, et mutus factus, sed non mortuus, et duo juvenes decori flagellabant eum. Timensque Onias indignationem Seleuci orabat ad Dominum pro defuncto, et resurrexit (II Machab. III). Qui rediens ad regem, ait: Si habuerit dominus meus aliquos, quorum sitiat sanguinem, mittat eos in Jerusalem, ut spolient templum.
Incidentia.
recensereEo tempore Aristobolus, natione Judaeus, peripateticus philosophus, scripsit commentarios explanationum in Moysen Ptolemaeo Philometori.
De Antiocho Epiphane.
recensereAudiens autem Antiochus Epiphanes, qui Romae obses erat pro patre, patrem mortuum, sciensque fratris inertiam, de regno Syriae habendo praesumens, clam Romam egressus est (I Machab. I et alibi), licet quidam tradunt eum sub conniventia senatorum rediisse. Reversusque in Syriam benignum se omnibus, et munificum exposuit. Strenuus erat in agendis et acer in hostes. Unde et a populo cognominatus est Epiphanes, quod sonat illustris. Et mortuo fratre regnavit pro eo. Tunc iniquitatem sibi insitam aperuit, quam pro regno obtinendo palliaverat. Tunc surrexerunt in Jerusalem filii Belial, introducentes ritum gentium, et petierunt ab Antiocho ut faceret in Jerusalem ephebiam, id est lupanar epheborum, et quod Jerosolymitae scriberentur Antiocheni, et gymnasia in quibus dogmatizabant de ritu gentilitatis (II Machab. IV). Et fecerunt sibi praeputia, id est non circumcidebant parvulos suos, vel quia ritu praeputiatorum vivebant; quidam tamen volunt quod quaedam velamina fecerunt circumcisioni suae, ut in denudatione Graecis apparerent dissimiles. Causa vero hujus flagitii haec fuit. Onias sine liberis duos habuit fratres, Jesum vel Oniam et Joannem, qui contendebant de pontificatu, et ut placerent Antiocho declinaverunt ad ritus gentium, adeo ut etiam nomina gentium sibi imponerent. Et Jesus dictus est Jason, vel Onias, Joannes vero Menelaus. Cumque plures essent cum Jasone supplicavit Antiocho de faciendo gymnasio in Jerusalem. Et audierunt eum viri pessimi culpabiles in cibo, et violatione Sabbati, et hujusmodi. Postea Antiochus amovit Jasonem, et elevavit Menelaum . Qui secutus est Oniam in Antiochiam. Hic enim cum vidisset facinus fratrum, descenderat ad regem, si posset mutare animum regis. Quod cum nequiret, sedebat in Antiochia in asylo. Et veniens post eum Menelaus, suasit Andronico, ut occideret Oniam . Qui evocans eum de asylo occidit eum. Et iratus rex pro morte justi, Andronicum exuit purpura, et flagellatum per civitatem, in eodem loco fecit interfici, ubi ille occiderat Oniam. Porro Antiochus, cum percussisset Aegyptum, in dolo ascendit in Jerusalem, et pro divisione, id est dissensione civium ad libitum fecit in ea, et percussit multos in Jerusalem, et lugebat omnis terra. Cumque rediisset in Aegyptum et esset repulsus per nuntios Romanorum, post biennium rediit in Jerusalem in furore . Et aperuerunt ei portas faventes sibi. Et interemit contraria sentientes, et exspoliavit templum, Menelao ductore, tollens vasa et lucernas, mensam et sacrariam, et urnam auream. A velis quoque non abstinuit. Et posuit in templo idolum Jovis Olympici, vel hospitalis, vel peregrini. Oblationes Mosaicas fieri prohibuit, altare aereum amovens, et carnem suillam edere, et idolo immolare coegit Judaeos, arcemque munivit in civitate David, in qua posuit praesidium Macedonum, qui Judaeis erant in omnibus inhumani. Nam quoscunque circumcidisse filios suos reperissent suspendebant, et parvulos ad colla eorum (II Machab. VI). Videntes autem Samaritae Judaeos haec pati, de consuetudine naturae suae se non esse cognatos Judaeorum fatebantur, et quod hactenus praedicaverant, templum super Garizim Dei esse maximi, negaverunt scribentes Antiocho in hunc modum:
Deo Epiphani relatio a Sichimitis Sidoniorum.
recensereMajores nostri propter pestes, quamdam superstitionem Sabbatorum secuti sunt, aedificantes in Garizim templum sine numine veniuntque judices vestri ad nos, et similia Judaeis nobis inferunt, dum ab initio Sidones esse noscamur. Cohibe judices tuos ab afflictione nostra, et templum super Garizim, nomine Graeci Jovis, vel Anxuris, id est hospitalis, petimus dedicari.» Et adjudicavit Antiochus facere petitionem eorum.