XIII | Liber XV |
LIBER QUARTUSDECIMUS.
recensere
CAPUT PRIMUM. Quis moribus, et quibus majoribus editus fuerit dominus Fulco, tertius Hierosolymorum rex. [0577D]
Vocato igitur ex hac luce domino Balduino, Hierosolymorum ex Latinis rege secundo, qui cognominatus est de Burgo, successit in regno dominus [0578D] Fulco gener ejus, comes Turonensium, Caenomanensium et Andegavensium, cui praedictus dominus rex filiam suam primogenitam Milisendem nomine dederat uxorem, ut praemisimus. Erat autem idem Fulco vir rufus, sed instar David, quem invenit Dominus juxta cor suum; fidelis, mansuetus, et [0579A] contra leges illius coloris affabilis, benignus et misericors; in operibus pietatis et eleemosynarum largitione liberalis admodum; secundum carnem princeps potens, et apud suos felicissimus, priusquam etiam ad regni vocaretur gubernacula; rei militaris experientissimus, et in bellicis sudoribus patiens et providus plurimum; statura mediocri, sed jam grandaevus, et plus quam sexagesimum agens annum. Inter alios vero, quos lege mortalitatis patiebatur defectus, fluidam et labilem eatenus habebat memoriam, ut suorum domesticorum etiam non teneret nomina, nec vultus nisi paucorum agnosceret: ita ut de eo cui paulo ante supremum impenderat honorem et familiaritatis gratiam, diligenter postmodum quaereret, quisnam esset si ex [0579B] improviso se praesentem daret. Unde multos de ejus familiaritate praesumentes, ad confusionem compulit, cum ipsi aliis se defensores dare proposuerant, et ipsi patrono apud eum indigerent. Pater hujus, Turonensium et Andegavensium comes, Fulco etiam dictus est et cognominatus Rechin, qui uxorem duxit sororem domini Amalrici de Montfort, nomine Bertheleam: unde duos suscepit filios: Fulconem istum, unde nobis est sermo; et Gaufridum Martel; et filiam unam, Hermingerdam nomine, quae prius uxor fuit Pictaviensium comitis Willelmi; a quo spreta et contra matrimonii leges abjecta, ad comitem Britanniae se contulit, eique affectione adhaesit maritali: ex quibus natus est Conanus, ejusdem [0579C] Britanniae comes, qui cognominatus est Grossus. His ergo tribus liberis apud praedictum Fulconem seniorem editis, mater spreto marito, ad regem Francorum Philippum se contulit; qui etiam, abjecta uxore sua legitima, eam suscepit tori participem, curarum sociam, et affectione postea tractans maritali, contra leges ecclesiasticas, invitis et multum renitentibus regni ejus episcopis simul et principibus, apud se detinuit: ex eaque suscepit filios, Florum, Philippum et Ceciliam, de qua superius fecimus mentionem, quae prius Tancredi Antiochenorum principis uxor fuit, postmodum eo defuncto, domino Pontio, Tripolitano comiti, votis usa secundis, adhaesit. Praefatus vero Fuleo, senioris Fulconis filius, patre jam defuncto, uxorem duxit [0579D] filiam comitis Cenomanensium Heliae, Guiburgem nomine, ex qua duos suscepit filios et filias totidem. Hujus autem matrimonii causa fuit mater; nam, dum idem adolescens in curia comitis Pictaviensium domini sui, pincernae fungeretur officio, audita fratris primogeniti morte, ab eodem comite captus est et vinculis mancipatus, occasione quorumdam castellorum, quae ab eo contendebat violenter eripere, quae pater ejus et frater in finibus praedicti comitis jure haereditario, sed de feodo praedicti comitis diu possederant. Quod audiens mater, quae jam ab ejus patre multo ante diverterat et ad dominum regem Francorum se contulerat, maternis mota visceribus, apud dominum regem supplex imploravit et obtinuit, quod filius ejus a vinculis absolutus, [0580A] paternae restitueretur haereditati; insuper etiam effecit, ut supra nominati comitis Heliae unicam filiam, cum eis omni haereditate, dominus rex ejus filio uxorem concederet; ex qua, ut praediximus, duos filios genuit et filias in eodem numero. Primogeniti nomen fuit Gaufridus, qui patri successit in eodem comitatu, cui senior Henricus, rex Anglorum potentissimus, filiam unicam Mahaldam nomine, domini Henrici Romanorum imperatoris viduam, uxorem dedit; ex qua idem Gaufridus tres suscepit filios: Henricum videlicet, qui nunc Angliae regnum strenue et prudenter administrat; et Gaufridum, qui cognominatus est Plantagenest; et Willelmum, qui dictus est cognomento Longaspata. Nomen vero secundi, ejusdem domini Fulconis filii, [0580B] materni avi nomen referentis, Helias; cui Rotoldus comes Perchensis filiam suam unicam uxorem dedit, spondens, quod de caetero uxorem non duceret, sed omnem haereditatem suam cum omni integritate in eum moriens transferret. Pactorum tamen immemor et promissorum prodigus, uxorem duxit, sororem comitis Patritii, nobilis de Anglia viri; ex qua plures suscepit liberos: unde praedictus Helias ab ejus haereditate contra spem factus est alienus. Nomina autem filiarum, alterius Sibylla, quae inclyto et nobili viro domino Theoderico Flandrensium comiti nupsit, ex quibus ortus est Philippus, qui hodie Flandrensium procurat comitatum; nomen secundae Mahaldis, quae praedicti Anglorum regis Henrici filio [0580C] desponsata fuerat; sed, antequam convenirent, sponsus in Angliam navigans, naufragium passus, pelago submersus est; ejus vero sponsa, perpetuum vovens caelibatum, in claustro puellarum religioso admodum, apud Fontem Ebraudi, sanctimonialem perpetuo vitam duxit.
CAPUT II. Quod antequam vocaretur a domino Balduino rege, causa peregrinationis Hierosolymam venerat; et de ejus in regem promotione.
Praedictus igitur Fulco uxore defuncta, Hierosolymam orationis gratia, priusquam a domino rege vocaretur, petierat: ubi magnifice plurimum in Dei servitio se habens, populi universi gratiam et domini regis, et universorum principum familiaritatem [0580D] plurimam, meritis exigentibus acquisivit; quippe qui centum equites per annum integrum in regno suis habuit impensis; tandemque sospes ad propria regressus, filias nuptui, filios autem matrimonio collocans, comitatum suum optimo statu composuit; dumque strenue et prudenter annos aliquot post suum reditum suis incumbit negotiis, ecce dominus rex Hierosolymorum de successione sollicitus, videlicet apud quem primogenitam suam nuptui collocaret, post multam deliberationem, de communi universorum principum consilio, sed et de populi favore, quosdam de principibus suis, dominum videlicet Villelmum de Buris, dominum Guidonem Brisebarre, ad praedictum dirigit comitem, invitans eum ad filiae nuptias et regni successionem; [0581A] qui compositis rebus et ordinato comitatu, data benedictione liberis suis, assumens sibi de honestis proceribus suis, iter veniendi ad domini regis vocationem arripuit; cui postquam in regnum ingressus est, statim infra paucos dies, sicut ex pacto tenebatur, primogenitam suam, ei matrimonio copulavit, conferens eidem dotis nomine, duas civitates maritimas, Tyrum et Ptolemaidam; quam quasi triennio possidens, continuo comes sicut ante quasi vocabatur. Defuncto igitur domino rege XI Kal. Septemb. anno ab Incarnatione Domini, 1131, idem comes cum praedicta uxore, XVIII Kal. Octob. in die exaltationis Sanctae Crucis, in ecclesia Dominici Sepulcri, a domino Willelmo, bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, solemniter [0581B] et ex more coronatus et consecratus est.
CAPUT III. Senior Joscelinus Edessanus comes, aeger in lectica hostibus occurrit; et obtenta victoria carne solvitur; et de filio ejus Joscelino.
Per idem tempus, dominus Joscelinus comes Edessanus, longa aegritudine fatigatus, lecto decubans, mortis imminentem exspectabat diem. Ceciderat enim anno proxime praeterito circa partes Halapiae, super eum turris ex crudis lateribus compacta; quam cum hostibus in ea inclusis ut facilius caperet, suffodi fecerat; subfossa subito corruens, incautum oppresserat; unde eum sui cum multo labore, quasi sepultum et contritis artubus, vix [0581C] eruerunt: quo languore multo tempore maceratus, adhuc egredi nitentem detinebat animam; cum ecce nuntius advolans, Soldanum Iconiensem obsedisse quoddam ejus castrum, cui nomen Cressum, nuntiat. Quo audito, vir magnanimus, sicut erat corpore debilis et prorsus impotens, sed mente validus, filium praecepit ad se evocari, injungens ut, assumpta secum universa regionis illius militia, hosti supra nominato viriliter occurreret et locum patris suppleret impotentis. Ille vero objiciens, quod praedictus Soldanus in gravi multitudine diceretur advenire, respectu tantarum virium paucos se habere, coepit se excusare; unde pater, pensata pusillanimitate filii, et ex eo verbo qualis futurus esset, colligens, militares praecipit convocari copias, [0581D] et populum regionis universum. Quibus paratis, sibi aptari lecticam mandat; et in eam ascendens, hostibus occurrit, doloris oblitus et impotentiae; in quo cum aliquantulum cum exercitu processisset, nuntiat ei unus de magnatibus regionis Gaufridus, cognomento Monachus, Soldanum audito ejus adventu, obsidionem a castro dimovisse praedicto et iter ad reditum maturasse. Quo cognito, comes lecticam qua gestabatur, ad terram deponi jussit; et erectis in coelum manibus et devoto spiritu, Domino cum suspiriis et fletu gratias agens, quod in novissimis suis eum benignus et misericors Dominus tanta gratia visitasset: quod seminecis, et in ipsis mortis vestibulis constitutus adhuc hostibus Christianae fidei esset formidabilis, in gratiarum [0582A] actionibus ultimum coelo tradidit spiritum, relicto filio aequivoco suo, sed a paterna gloria degenere plurimum, et eodem universorum bonorum ex asse haerede instituto. Fuit autem idem Joscelinus junior, ex sorore Leonis Armeni, viri inter suos potentissimi, natus; pusillus statura, sed membris plenioribus, robustus valde, carne et capillo niger, faciem habens latam, sed morbi, qui vulgo variola dicitur, cicatricibus respersam; oculis tumentibus, naso prominente; vir liberalis et militaribus actionibus conspicuus; sed commessationibus supra modum deditus, Veneris operibus et carnis deserviens immunditiis, usque ad infamiae notam. Hic nobilem corpore, sed moribus nobiliorem, Willelmi de Saona viduam, nomine Beatricem, [0582B] uxorem duxit; ex qua filium, tertium Joscelinum suscepit; et filiam, quae prius uxor fuit Rainaldi de Mares, postea domini Almarici comitis Joppensis, qui postea fuit Hierosolymorum rex: unde natus est Balduinus Hierosolymorum rex sextus, et Sibilla soror ejus. Hic autem, ut in inferioribus dicetur, ignavia, et peccatis suis exigentibus, universam regionem, quam pater suus congruo rexerat moderamine, perdidit.
CAPUT IV. Rex vocatur ab Antiochenis; et malitia principissae aperitur.
Anno igitur primo regni domini Fulconis, cum esset tam civitas, quam tota regio Antiochena [0582C] principis destituta solatio; mortuus enim fuerat ante dominum regem dominus Boamundus junior, unica filia haerede relicta, timentes magnates illius regionis, ne protectoris defectu provincia illa hostium pateret insidiis, dominum regem ad se vocant, ut partium illarum curam gereret, et omnia ad suam revocaret sollicitudinem. Uxor enim principis praedefuncti, domini regis Balduini filia, dominae Milisendis soror, mulier callida supra modum, et malitiosa nimis, quosdam habebat suorum commentorum fautores, quibus cooperantibus, circa principatum malignari studebat; volens sibi universam regionem, filia quam ex marito susceperat, exhaerede facta, vindicare; et sic demum obtento principatu, pro arbitrio suo ad secunda vota migrare. [0582D] Pater autem ejus, dum viveret, statim defuncto marito, haec eadem machinantem industrie satis praevenerat; et eam vi ejectam ab Antiochia, jusserat esse contentam eo quod maritus nomine donationis propter nuptias in eam contulerat, duabus videlicet urbibus maritimis, Gabulo et Laodicia. Illa porro, patre defuncto, putans congruam invenisse opportunitatem, ad prius conceptum iterum aspirabat propositum. Horum autem studiorum complices munerum largitione et promissis superamplioribus, quosdam potentiores effecerat, Willelmum videlicet de Sehunna, Guarentonis fratrem et Pontium comitem Tripolitanum, necnon et Joscelinum juniorem Edessanum comitem. Quod timentes regionis illius magnates, quanto poterant [0583A] studio, ejus impiis moliminibus obviam se dare nitebantur. Unde et dominum regem, ut praemisimus, eo citaverant intuitu, ut in his eum haberent adjutorem et regioni solatium non deesset.
CAPUT V. Properanti Antiochiam; comes Tripolitanus se opponit; sed a rege devincitur. Res Antiochena in tuto collocatur.
Audita igitur Antiochenorum legatione; et super regionis illius turba quam periculosam nimis metuebat, motus dominus rex vehementer, ad illorum vocationem properans, usque Berythum pervenit. Sed comite Tripolitano per terras suas illi transitum prohibente, assumpto sibi Anselmo de Bria, nobili viro et fideli suo, usque ad portum Sancti [0583B] Simeonis navigio pervenit: ubi ei occurrentes nobiles et potentes Antiochenorum proceres, in urbem eum introduxerunt, ejus imperio subjicientes universam regionem. Comes autem Tripolitanus, licet domini regis sororem haberet uxorem, ut saepe dictum est, tamen festinus post regem, ad partes se contulit Antiochenas, ut gratia principissae, cujus muneribus corruptus dicebatur, ejus actibus se opponeret. Habebat autem idem comes in partibus illis duo castra, Arcicanum videlicet, et Rugiam, quae pro uxore possidebat. Dederat enim ea dominus Tancredus, piae in Christo recordationis, moriens uxori, causa donationis propter nuptias. Haec comes armis communiens et militia, dominum regem et suos inde coepit molestare. Quod Antiocheni [0583C] aegre nimis ferentes, regem persuasionibus impellunt, ut illi occurrens, ejus praesumptuosos refrenaret impetus. Qui eorum verbis acquiescens, memor injuriarum quas veniens, eo transitum prohibente, pertulerat, illuc cum omnibus quas habere potuit copiis, contendit. Factum est autem, quod circa praenominatam Rugiam convenientes, instructis utrinque aciebus, hostiliter committerent, et diu ancipiti eventu congrederentur adinvicem. Tandem rex factus superior, comitem cum suis in fugam vertit; et confectis agminibus multos de ejus cepit militia quos in vincula conjectos, Antiochiam perduxit tandem per viros industrios, et fideles pacis interpretes, reconciliatis adinvicem rege et [0583D] comite, resignatis comiti quos rex ceperat de suis militibus, regionis status in meliorem videtur devenisse conditionem. Timentes tamen illius provinciae prudentiores, ne domino rege ad propria reverso, intestinis regio concuteretur seditionibus et sic hostibus amplior ad nocendum pateret occasio, regem profusis exorant precibus, quatenus moram apud eos faciat longiorem. Rex autem considerans per Domini misericordiam regnum suum in tuto collocatum, plena tranquillitate gaudere; et eam in qua erat, rectoris plurimum indigere patrocinio regionem, benigne annuit; et tam urbem quam adjacentia communi procerum consilio congruo moderamine disponens, quantam rebus propriis et exactam magis, ut ad optimum statum [0584A] cuncta proveheret, impendebat sollicitudinem. Unde omnium gratiam civium, et etiam principum, qui in fidelitatis perseverabant debito, sibi comparaverat cumulatiorem. Collocatis itaque eorum in tuto rebus, et negotiis ordine congruo dispositis, cum jam per tempus aliquod, prout necessitas eorum videbatur exigere, moram fecisset necessariam, revocante eum domesticorum cura, reversus est in regnum; cura principatus nobili et industrio viro Rainaldo, cognomento Mansuer, commissa.
CAPUT VI. Iterum ab Antiochenis revocatur. Sanguinis in finibus Tripolitanis castrum quoddam obsidet; rex sororis interventu, obsidionem solvit.
Procedente autem tempore, dum idem rex in regni [0584B] a Deo sibi commissi viriliter desudaret necessitatibus, et Marthae more, circa frequens ministerium ejus negotia sedula provisione procuraret, adest nuntius ex parte Antiochenorum, referens infinitam Turcorum manum e sinu Persico, et universo Orientali tractu, flumine magno Euphrate transito, circa partes Antiochenas in multitudine gravi consedisse. Quo audito, de statu sibi commissi principatus, et salute in eo degentium, plurimum anxius; eoque maxime, quia omnem spem suam in eum projecerant: nihilominus etiam et inde sollicitus, quod proverbialiter dici solet:
Tua res agitur paries dum proximus ardet; intelligens finitimorum defectum in suum redundare periculum: decernens, fratribus auxilio indigentibus [0584C] subsidia ministrare, opus esse honestum; accitis sibi de regno universo equitum peditumque auxiliis, ad iter accingitur, illuc cum omni celeritate contendens. Dumque in proficiscendo cum suis agminibus Sidonem usque pervenisset, ecce soror ejus, domina Cecilia, comitissa, Pontii Tripolitani comitis uxor, flebilia nuntiat, dicens: Sanguinum Halapiae principem, Turcorum potentissimum satrapam, in multitudine virtutis suae in praesidio quodam suo, cui Mons Ferrandus nomen, maritum suum obsedisse. Orat ergo et urgentissima, femineo more, rogat instantia, quatenus caeteris ad tempus dilatis, quae non tantam exigerent diligentiam, negotiis, marito in angustiis posito mature [0584D] subveniat. Cujus nimia rex motus instantia, dilato ad modicum priore coepto, illic dirigit acies, assumptis de comitatu nonnullis, qui relicti fuerant de comitis expeditione, militibus. Audiens igitur Sanguinus, dominum regem ad solvendam obsidionem properare, habito cum suis consilio, quid utilius videretur, obsidionem gratis solvit, cum suis legionibus, ad propria reversus.
CAPUT VII. Rex Antiochiam properat; hostes qui convenerant in fugam vertit; hostium spoliis ditantur Antiocheni.
Hinc itaque, domino comite interim expedito, rex ista sollicitudine liber, ad coeptum redit opus, et Antiochiam, sicut prius proposuerat, maturatis festinat itineribus. Audito ejus adventu, Antiocheni [0585A] ei obviam exeuntes, cum omni gaudio tantum hospitem suscipiunt, spem habentes quod per ejus industriam, nostium, qui advenire dicebantur, violentiam tolerare possent sine periculo. Non multum enim proficere consuevit, licet ingens fuerit sine duce multitudo; et cohortes numerosae sine rectore, quasi arena sine calce, vix solent sibi cohaerere. Nuntiatur interea consonantibus rumoribus et fama celeberrima, quod hi qui Euphratem transtisse in manu robusta, et apparatu copioso nimis dicebantur, adjunctis sibi quos circa fluvium, locorum peritis, invenerant, in finibus Halapiae castra locaverant, regionem totam improvisis incursionibus depopulaturi. Convenerant porro ex omnibus conterminis finibus, in locum unum, [0585B] cui nomen est Canestrivum; inde collecta omni multitudine, consilio eorum qui locorum habebant peritiam, ex improviso per omnem provinciam irruptiones facturi; quo comperto, dominus rex, convocatis ex omni principatu militaribus copiis, cum suis quos secum habebat familiaribus, egressus Antiochia circa castrum Harenc castrametatus, substitit prudentis more, quia
. . . . . male cuncta ministra Impetus, STAT. per dies aliquot, ut hostes, qui majores dicebantur habere copias, suos pugna lacesserent, aut alio quovis modo conceptum aperirent propositum. Videns autem quod nihil tale molirentur, sed securi [0585C] in castris moram quietam agerent, adhuc fortasse majora praestolantes suffragia, irruit super eos repente; et incautos reperiens, antequam arma possent corripere, gladiis instat, perforat lanceis; vix paucis conceditur equorum beneficio, caeteris interemptis, fuga mortem evadere. Relictis igitur castris omni commoditate et varia supellectile repletis, caesisque ex eis innumeris, et quasi ad tria millia, victores nostri, hostium spoliis usque ad fastidium onusti, et jam plura nolentes, equos, mancipia, armenta, greges, tentoria, omne genus praedae et manubiarum omnimodam varietatem secum trahentes, Antiochiam cum summa laetitia et tropaeorum insignibus reversi sunt. Extunc coepit dominus rex omnium Antiochenorum indifferenter, [0585D] tam procerum quam popularium, corda plenius reconciliata, et omnium habere favorem. Nam prius occasione principissae cui domini regis ingrata et suspecta erat praesentia, quidam de majoribus ei fuerant adversi, faventes principissae intuitu munerum, quae illa profusa largiebatur munificentia.
CAPUT VIII. Hierosolymitanus patriarcha et regni principes praesidium fundant valde necessarium, cui nomen Castrum Arnaldi.
Interea, dum dominus rex in partibus Antiochenis ita detineretur occupatus, et illius regionis negotia ad suam revocaret sollicitudinem, tanquam propria, quousque ibi de communi consilio princeps ordinaretur, nostri qui in regno remanserant, dominus [0586A] videlicet patriarcha, et cives Hierosolymitae, in domino habentes fiduciam, collectis in unum viribus, juxta locum antiquissimum, Nobe, qui hodie vulgari appellatione dicitur Bettenuble, in descensu montium, in primis auspiciis campestrium, via qua itur Liddam, et qua pervenitur ad mare, praesidium solido fundant opere, ad tutelam transeuntium peregrinorum; ibi enim in faucibus montium inter angustias inevitabiles, maximum iter agentibus solebat imminere periculum, Ascalonitis subitas irruptiones illic facere consuetis. Consummato itaque feliciter opere, nomen indicunt, castellum Arnaldi locum dicentes: factumque est per gratiam Domini, etiam praedicti castelli beneficium, quod adire volentibus Hierosolymam, aut ab ea [0586B] redire, minus periculosus factus est transitus, et via multo securior.
CAPUT IX. De regis consilio mittitur ad Raimundum Pictaviensium comitis filium, qui Constantiam Boamundi ducat uxorem.
Adepta itaque dominus rex tam insigni victoria, Antiocheni principatus pro libero arbitrio disponens negotia, clarus habebatur admodum, duorum regnorum moderamina divina provisione sortitus, in utroque prosperis affluens, populum cum plena tranquillitate tuebatur. Accedentes porro ad eum illius regionis primores, specialiter autem quibus domino Boamundo, principi jam defuncto, et filiae ejus adhuc pupillae fidelitatem observare cordi [0586C] erat, dominum regem familiariter adeunt, orantes intime, ut qui plenius nobilium virorum et illustrium adolescentium, in partibus ultramontanis habebat notitiam, eos edoceret, quem de tot principibus evocarent, apud quem domini sui filiam, bonorum paternorum haeredem, nuptui commodius collocarent. Qui gratanter suscipiens verbum, et fidem simul et sollicitudinem commendans, in partes cum eis hujus deliberationis ingressus, transcursis plurimis, de communi omnium consilio placuit, ut nobilis quidam et praecipuae indolis adolescens, Raimundus nomine, domini Willelmi Pictaviensium comitis filius, ad hoc vocaretur. Is in curia domini Henrici senioris, Anglorum regis, [0586D] apud quem arma sumpserat militaria, moram facere dicebatur, domino Willelmo, fratre ejus primogenito, Aquitaniam jure haereditario gubernante. Libratis ergo deliberationis partibus, id expedientius esse arbitrati, legatos occulte dirigunt, Geraldum quemdam cognomento Jeberrum, fratrem Hospitalis, cum litteris domini patriarchae et procerum universorum: timentes ne si solemniter et per majores citaretur personas, principissa, sicut erat mulier malitiosa nimis, impedimenta moliretur. Erat enim cuivis impedire adventum facile; nam Rogerus tunc Apuliae dux, postmodum autem rex, Antiochiam cum omnibus pertinentiis suis, quasi jure sibi debitam haereditario, tanquam domino Boamundo consanguineo suo volens succedere, [0587A] vindicabat. Robertus enim Guiscardus, Boamundi senioris pater, et Rogerus Siciliae comes, qui cognominatus est Bursa, hujus Rogeri regis pater, fratres fuerunt ex utroque parente. Junior autem Boamundus, senioris filius, fuit pater istius adolescentulae ad cujus nuptias praedictus adolescens Raimundus invitabatur. Oportebat igitur caute illum evocari, ne comperto ejus adventu, aut vi, aut insidiis, ejus aemuli praepedirent accessum. His igitur ita dispositis, dominus rex, prosequente eum universorum gratia, ad partes Hierosolymitanas se contulit.
CAPUT X. Bernardus Antiochenus patriarcha moritur; Radulphus Mamistanus archiepiscopus ei succedit cum tumultu. [0587B]
Per idem tempus, Bernardus vir grandaevus, plurimum bonae memoriae, simplex ac timens Deum, primus Latinorum apud Antiochiam patriarcha, tricesimo sexto sui pontificatus anno, viam universae carnis ingressus est. Post cujus obitum, cum universi illius amplissimae sedis suffraganei, tam archiepiscopi quam episcopi, de more convenissent, ut ecclesiae pastoris destitutae solatio utiliter providerent; et super eo ipso tam salubri negotio in palatio patriarchali, diligentiores mutuo (sicut in talibus fieri solet) haberentur tractatus, Radulphus quidam Mamistanus archiepiscopus, de castro Danfrunt oriundus, quod in confinio Normanniae et Cenomanensis dioeceseos situm est, vir militaris, magnificus [0587C] et liberalis plurimum, plebi et equestri admodum acceptus ordini, absque fratrum et coepiscoporum conscientia, solo populi, ut dicitur, suffragio electus est, et in cathedram Principis apostolorum inthronizatus. Quod audientes qui ad hoc, ut sibi patriarcham, auctore Domino, praeficerent, convenerant, timentes furentis et vociferantis populi indiscretos impetus, divisi sunt ab invicem, ei quem non elegerant obedientiam exhibere recusantes. Ille tamen nihilominus ecclesiam et palatium occupans, statim sine mora pallium de altari beati Petri, nulla ad Ecclesiam Romanam habita reverentia, sibi assumpsit. Processu quoque temporis nonnullos de suffraganeis ecclesiae in suam attraxit communionem. [0587D] Et ut multorum relatione cognovimus, si canonicorum ecclesiae pacem amplexus fuisset, nec eorum turbare possessiones spiritu superbiae ductus praesumpsisset, potuisset tranquillo statu vitam ibi transegisse. Sed quia verum est, quod proverbialiter dici solet: Difficile est ut bono claudantur fine, quae malo sunt inchoata principio; peccatis suis exigentibus, prae multitudine divitiarum ita factus est insolens, et neminem prae se ducens hominem, ut potius Antiochi quam Petri vel Ignatii successorem se exhiberet. Majores enim ecclesiae, alios violenter ejecit, alios vinculis et carceri, quasi capitalium reos, mancipavit. Inter quos quemdam Arnulfum nomine, Calabrum natione, virum utique nobilem et litteratum, item Lambertum mirae simplicitatis hominem [0588A] et honestae conversationis, litteratum etiam, ejusdem ecclesiae archidiaconum, in quodam praesidio tanquam viros sanguinum, in diversorium calce plenum detrusit in carcerem, et per multos afflixit dies, dicens eos in mortem suam conspirasse. Haec et iis similia, in subditos effera mente pertractans, universorum in se provocabat odium. Vixque inter familiares et domesticos, pravae stimulis conscientiae agitatus, tutus ei videbatur locus. Sed de his hactenus, nam in sequentibus, tempore opportuno, de ejus exitu suo loco dicemus.
CAPUT XI. Papa Honorius vita decedit; substituitur ei Innocentius; oritur schisma periculosum. Willelmus Tyrensis archiepiscopus carne migrat; Fulcherius ei substituitur; Romam proficiscitur; pallium petit et obtinet. [0588B]
Dum haec in Oriente geruntur, dominus Honorius papa extremum diem claudens, fatale debitum solvit; dumque de substituendo ei successore inter cardinales tractaretur, divisa sunt eorum desideria: ita quod, non valentes in idem consonare, sub contentione duos elegerunt, Gregorium videlicet, diaconum cardinalem Sancti Angeli, quem consecrantes vocaverunt Innocentium; et Petrum, qui cognominatus est Leonis, presbyterum cardinalem, tituli Sanctae Mariae Transtiberim, quae dicitur Fundens oleum, quem etiam consecrantes, qui eum elegerant, Anacletum vocaverunt. Ortum est igitur schisma periculosum nimis, ita ut non solum quae infra Urbem erant periclitarentur ecclesiae, et populus [0588C] mutua caede periret; verum etiam pene orbis concuteretur universus, regnaque diversis accensa studiis inter se colliderentur. Obtinuit tandem, post multos labores et immensa pericula, dominus Innocentius, praedicto Petro, papatus aemulo, prius vita defungente. Per eosdem dies migravit ad Dominum carnis onere deposito, praedictus noster praedecessor Willelmus, primus Latinorum, Tyrensium archiepiscopus, post urbis liberationem. Nam dum adhuc ab hostibus detineretur, ordinatus fuerat ad titulum ejusdem ecclesiae quidam Odo, qui ante ejusdem urbis liberationem vita decesserat, ut praemissum est; cui substitutus est dominus Fulcherus bonae memoriae, Aquitanicus natione, patria Engolismensis, [0588D] vir religiosus ac timens Deum, modice litteratus, sed constans et amator disciplinae. Hic apud suos abbas exstiterat canonicorum regularium in monasterio cui Cella nomen; sed postmodum tempore praedicti schismatis, quod inter dominum Innocentium papam et Petrum Petri Leonis filium exortum est, favens praedicto Petro Gerardus Engolismensis episcopus, apostolicae sedis legatus, alii parti praestantes assensum molestiis quampluribus fatigabat. Quod vir vitae venerabilis non ferens, sumpta licentia a fratribus, orationis gratia Hierosolymam venit, tandemque in claustro ecclesiae Dominici Sepulcri regularem vitam et assiduitatem professus, ad ecclesiam Tyrensem vocatus est. Rexit autem eamdem ecclesiam strenue et feliciter [0589A] annis duodecim, quartus ante nos, qui nunc eidem ecclesiae, non electione meriti, sed sola Domini dignatione et patientia praesidemus. Qui, postquam a domino Hierosolymitano patriarcha Willelmo, suae munus consecrationis accepit, exemplo praedecessoris sui volens ad Ecclesiam Romanam pro obtinendo pallio properare, ab eodem patriarcha et ejus complicibus passus est insidias et violentiam, ita ut vix et cum multa difficultate manus eorum posset effugere et ad Ecclesiam Romanam pro causa praedicta pervenire, sicut ex tenore litterarum domini papae Innocentii manifeste deprehenditur. Ait enim:
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Hierosolymitano patriarchae, [0589B] salutem et apostolicam benedictionem.
Magisterium totius Ecclesiae et ecclesiasticae institutionis beato Petro apostolorum principi, coelesti privilegio esse collatum, evangelica declarat auctoritas.Et infra:
Miramur autem, quoniam cum Romana Ecclesia pro liberatione orientalis Ecclesiae tantopere laboraverit, et filiorum multorum sanguinem effundendo, corda tam ecclesiasticorum quam saecularium ad ejus servitium excitaverit, nequaquam, prout convenit, eidem matri suae hac vice respondere curasti; parum enim tibi visum fuerat, quod venerabilem fratrem nostrum Fulcherum Tyrensem archiepiscopum, more praedecessorum suorum pro susceptione pallii ad Romanam Ecclesiam venientem, disturbare praesumpseras, [0589C] nisi et erga eum a nobis redeuntem te inhumanum difficilemque, et nimis asperum exhiberes: adeo quod nec antiquam dignitatem Tyrensis Ecclesiae sibi restituere; nec de damnis ibi illatis, aut etiam de Caypha, sive Porphyria, juxta mandatum nostrum infra tres menses, post acceptionem nostrarum litterarum ei justitiam facere volueris; cum utique satis indignum sit ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochena exhiberetur Ecclesia, a te vel tuis successoribus subtrahatur. Praeterea in subjectos illius nimis potestative diceris te habere. Quocirca auctoritate apostolica mandando tibi praecipimus, sicut ejusdem matris tuae piis optas studiis atque solatiis confoveri, sicut in tuis necessitatibus ejus patrociniis desideras adjuvari, [0589D] jam dictum archiepiscopum diligas et honores, et in nullo perturbare praesumas: quin potius de omnibus, de quibus apud te querimoniam deposuerit, sibi plenam justitiam infra quadraginta dies, postquam praesentia scripta susceperis, exhibere non differas, nec aliquid in subditos suos contra statuta canonum praesumas. Alioquin timendum tibi est, ne tam ipsum quam suffraganeos suos a tua obedientia subtrahamus, eosque in manu nostra retineamus.
Data Later. XVI Kal. Jan.
CAPUT XII. Praecipit Romana Ecclesia ut idem obediat Hierosolymitano pontifici; et eum locum obtineat apud eum, quem prius obtinuerat apud Antiochenos.
Reversus ab Ecclesia Romana mandatum accepit, [0590A] ut quousque deliberaretur, utri duorum patriarcharum perpetuo cederet, interim sicuti et praedecessori ejus dictum fuerat, Hierosolymitano obediret; eamque dignitatem in Hierosolymitana obtineret Ecclesia, quam ejus praedecessores in Antiochena, quandiu ei obedierunt, obtinuerant. Certum est autem, quod inter tredecim archiepiscopos qui a diebus apostolorum sedi Antiochenae subditi fuerunt, Tyrensis quidem primum locum obtinuit, ita ut in Oriente Protothronos appelletur, sicuti in Catalogo pontificum suffraganeorum, qui ad Ecclesiam Antiochenam respiciunt continetur. In quo sic legitur: Sedes prima, Tyrus, sub qua sunt episcopatus XIII. Sedes secunda, Tarsus, sub qua sunt episcopatus V. Sedes tertia, Edessa, sub qua sunt episcopatus X. [0590B] Sedes quarta, Apamia, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes quinta, Hierapolis, sub qua sunt episcopatus VIII. Sedes sexta, Bostrum, sub qua sunt episcopatus XIX. Sedes septima, Anavarza, sub qua sunt episcopatus IX. Sedes octava, Seleucia, sub qua sunt episcopatus XXIV. Sedes nona, Damascus, sub qua sunt episcopatus X. Sedes decima, Amida, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes undecima, Sergiopolis, sub qua sunt episcopatus IV. Sedes duodecima, Theodosiopolis, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes tertia decima, Emissa, sub qua sunt episcopatus IV. Metropolitani per se sustinentes VIII. Archiepiscopi duodecim.
Quod ergo primum locum inter suffraganeos Hierosolymitanae Ecclesiae [obtineret] quodque de solo domini papae mandato eidem obediat Ecclesia Tyrensis, [0590C] ex rescripto litterarum domini Innocentii, ad eumdem Willelmum Hierosolymitanum directarum, manifeste colligitur; quod sic habet:
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, WILELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto munificentiae supernae benignitas Hierosolymitanam Ecclesiam tuis temporibus altius sublimavit, tanto magis expedit personam tuam erga fratres suos humaniorem existere, et eos qui tibi obedientiam exhibent, charitate mutua honorare. Proinde fraternitati tuae mandamus, quatenus venerabilem fratrem nostrum Fulcherium Tyrensem archiepiscopum, qui ex mandato sanctae Romanae Ecclesiae tibi [0590D] obedit, fraterni amoris intuitu diligas et honores: sollicite providens, ne sibi gravamen aliquod inferas; vel sub obtentu hujuscemodi subjectionis, quae utique ex beneficentia apostolicae sedis, tibi et Ecclesiae Hierosolymitanae impenditur, Tyrensis Ecclesia, nobilis et famosa, suae justitiae aut dignitatis patiatur aliquod detrimentum. Indignum est enim ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochia exhiberetur, a te vel tuis successoribus subtrahatur.
Data Albani, XVI Kal. Augusti.
CAPUT XIII. Mandatur ejus suffraganeis ut ei obediant; et ad hoc plures diriguntur epistolae.
Redeunti igitur, licet cum molestia, restituti sunt ei de suffraganeis ejus, qui in manu Hierosolymita ni [0591A] patriarchae usque ad illam diem fuerant, Acconensis, Sidoniensis et Berythensis; reliquos autem, id est Biblitanum, Tripolitanum, Antaradensem, qui alios episcopatus ejusdem Ecclesiae, in manu sua velut proprios possidebant, Antiochenus patriarcha violenter detinebat, eam solam praetendens occasionem, quod ei non obediret, non quod ad ejus jurisdictionem eos respicere denegaret; quod ne fieret, sed ad matrem suam Tyrensem Ecclesiam redirent, idem dominus Innocentius papa praeceperat, scribens tam praedictis episcopis, quam Antiocheno patriarchae, in hunc modum:
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GERARDO Tripolitano, R. Tortosano et H. Biblitano episcopis salutem, et apostolicam benedictionem.
[0591B] Scire debet vestra fraternitas quoniam status Ecclesiae tunc clarius elucescit, cum gradus in ea constituti illaesi servantur; et quae debetur praelatis singulis, absque contentione seu contradictione, reverentia exhibetur. Unumquemque etenim ex his qui sibi subjecti sunt, considerare convenit, quanta suos praelatos si quos habeat, reverentia et honorificentia debeat honorare; quae si injuste et immerito subtrahantur, unitatis status profecto nutabit, ad quem ecclesiastica doctrina, ob majorem firmitatem, diligenti consideratione omnia in se ordinando reduxit. Ne igitur ecclesiarum vestrarum honor vel dignitas ob contentionem seu rebellionem indebitam minuatur vel annulletur, per apostolica vobis scripta mandamus [0591C] atque praecipimus, quatenus venerabili fratri nostro Fulcherio, Tyrensi archiepiscopo, tanquam metropolitano vestro debitam obedientiam et reverentiam deferatis. Nos enim vos et Ecclesias vestras, Tyrensi Ecclesiae, quae vestra metropolis est, auctoritate apostolica restituimus, et a juramento vel fidelitate, qua patriarchae Antiocheno estis astricti, eodem modo absolvimus. Si vero nostris mandatis obedire, et intra tres menses post harum acceptionem litterarum, ad obedientiam praedicti fratris nostri redire neglexeritis, sententiam quam ipse in vos canonice promulgabit, nos auctore Deo, ratam habebimus.
Datum Laterani, XVI Kal. Februarii.
[0591D] Ne autem ab Antiocheno patriarcha, qui eos diu detinuerat, et vir erat potentior, praepedirentur domini papae jussionem exsequi, scripsit eidem patriarchae, in haec verba:
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RADULPHO Antiocheno patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
Sanctorum canonum institutionibus continetur, ut unusquisque suis terminis contentus existat, nec in aliena jura irrepat. Ea etiam quae nobis fieri nolumus, tam divinis quam humanis legibus, proximis nostris facere prohibemur. Quae cum ita sint, fraternitati tuae mandamus, quatenus suffraganeos Tyrensis Ecclesiae non impedias quin venerabili fratri nostro Fulcherio archiepiscopo, metropolitano suo, [0592A] debitam obedientiam et reverentiam deferant: alioquin canonicis sanctionibus contraitur, si metropolitanis a suis suffraganeis obedientia subtrahatur. Optamus enim ut circa praelatos et subditos suum jus, et proprius ordo absque contradictione servetur.
Datum Laterani, XVI Kal. Februarii.
Nec solum his ita scripsit dominus papa, verum etiam et illis qui a patriarcha Hierosolymitano detenti fuerant; qui ejus timore, mandatis apostolicis obedire detrectabant, eodem modo praecipiens injunxit, ut omni occasione postposita, domino Tyrensi obedientiam exhiberent, in hunc modum:
INNOCENTIUS episcopus; servus servorum Dei, venerabilibus fratribus BALDUINO Berycensi, BERNARDO Sidoniensi, JOANNI Ptolomaidensi episcopis, salutem [0592B] et apostolicam benedictionem.
Ad hoc sancti Patres diversos esse in Ecclesia gradus et ordines voluerunt, ut dum subjectionem et reverentiam minores majoribus exhibent, una fieret ex diversitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Gravat autem nos, et valde miramur, quod cum vobis jampridem litteris apostolicis praeceperimus ut venerabili fratri nostro Fulcherio Tyrensi archiepiscopo, metropolitano vestro, obedientiam et reverentiam exhiberetis, quasdam occasiones et interpretationes minus idoneas praetendendo, id facere contempsistis; cum utique quasi peccatum ariolandi, sit repugnare; et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere (I Reg. XV). Mandamus itaque vobis, et auctoritate apostolica iterato praecipimus, quatenus [0592C] omni occasione submota eidem fratri nostro de caetero pareatis, nec sub obtentu obedientiae, quam alicui primati dependitis, sibi subjectionem et reverentiam metropolitano vestro debitam aliquatenus subtrahatis. Quod si contemptores ulterius exstiteritis, sententiam quam idem archiepiscopus in vos canonice protulit, aut protulerit, nos auctore Domino, ratam habebimus. Si vero pro eo quod eidem fratri nostro obedieritis, a patriarcha Hierosolymitano aliquid contra vos fuerit constitutum, nos eamdem sententiam viribus carere decernimus, et nullius momenti esse censemus.
Datae Laterani, XVI Kal. Februarii
CAPUT XIV. Aperitur unde et ex qua causa haec inter duos patriarchas orta sit controversia; et qua ratione se quisque tueatur. [0592D]
Ne autem in admirationem cuiquam veniat, quod cum prius Tyrensem archiepiscopum quatuordecim de jure suffraganeos habere diximus, dominus autem papa non nisi sex scribit; sciendum est, quod Paneadensis civitas, quae est Caesarea Philippi, nondum habebat episcopum, et isti sex reliquos detinebant episcopatus. Sidoniensis enim detinebat, sicut et nunc etiam detinet, Sareptanum; Tripolitanus vero Botriensem, Archensem, Artuscensem; Antaradensis vero, qui et Tortosanus dicitur, Aradiensem et Maracleensem. Ex his autem sex, Antiochenus patriarcha tres sibi habebat obedientes, [0593A] Antaradensem videlicet, Tripolitanum et Bibliensem. Captis enim praedictis urbibus, in eis consecravit episcopos, ea intentione, ut Tyrensi metropoli expedita, et archiepiscopo juxta prisca constituta sibi debitam exhibente obedientiam, ipse eos sine difficultate ei, sicut et de jure tenebatur, restitueret. Erant autem eae praedictae civitates in comitatu Tripolitano, unde, domino rege non impediente, liberius hoc poterat facere Antiochenus patriarcha; in reliquis autem tribus, Berytho, Sidone et Ptolomaida, quae est Accon, dominus Hierosolymitanus patriarcha consecravit episcopos tali intentione ut, capta urbe Tyrensium, et ibi per eumdem archiepiscopo consecrato, eos sibi restitueret; praesumebat enim, ut contra priscam consuetudinem [0593B] Tyrensis aliquando ei deberet obedire, fiduciam habens in litteris domini papae Paschalis, quibus domino Balduino, primo Hierosolymorum regi et domino Gibelino, tertio Hierosolymorum patriarchae, concessisse videbatur, quod quascunque civitates dominus rex aut ejus exercitus acquisierant jam, vel acquisituri erant, omnium earum episcopi Hierosolymitano patriarchae subjacerent; sicut praemissum est, cum de regno domini Balduini, Hierosolymorum regis primi, tractaremus. Sic igitur universa Tyrensi provincia, antequam ipsa metropolis expediretur, expedita, praedicti duo patriarchae dioecesim inter se diviserunt; et quod extra regnum erat, ab eo loco qui dicitur Passus pagani, [0593C] inferius, Antiochena habuit et habet Ecclesia; quod vero citra est et intra regni fines continetur, Hierosolymitanus possedit patriarcha. Tandem vero urbe Tyrensi per Domini misericordiam liberata, post annum ab ejus liberatione quartum, Hierosolymitanus ibi, ut praediximus, consecravit archiepiscopum, et eos quos detinebat sibi restituit suffraganeos. Cum medio tempore, dum eam in propria cura Hierosolymitanus haberet patriarcha, ita attenuata est et ad nihilum redacta, ut etiam de Ecclesiis quae infra ambitum ejusdem civitatis erant, non nisi unam futuro reservarent archiepiscopo. Factumque est, sicuti vulgari proverbio dici solet, ut petentibus et immeritis, de alieno corio fierent larga corrigia; contendunt etiam usque [0593D] hodie, de nostris visceribus praedicti duo domini, in nostram injuriam fortes, de nostra paupertate facti locupletiores; et distractis membris, quorum integritate a diebus antiquis, a temporibus apostolorum, consentientibus sanctis et universalibus septem synodis, longe lateque floruerat, lacera jacet, et suis potioribus mutilata membris exspectat consolationem, et non est qui consoletur eam; porrigit manum, et non est qui adjuvet; facti sumus similes illis de quibus dicitur:
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.(HORAT., Ep. I, II, 14). Satiantur de nostris carnibus, quibus utinam aliquando id contingat ad vomitum! Hujus tamen tanti causam mali Romanae non immerito imputamus [0594A] Ecclesiae; quae, dum Hierosolymitano nos praecipit obedire, ab Antiocheno indebite nos patitur decurtari; nos enim, si nostra nobis restitueretur integritas, prono animo, sicuti sumus filii obedientiae, alterutri illorum parati essemus sine contradictione, sine molestia, subesse. Nemini autem alienum videatur a nostro proposito, qui professi sumus historiam conscribere, quod de nostrae statu ecclesiae haec interseruimus; nec enim decet nos aliena tractare, et nostrorum immemores fieri negotiorum. Sicut enim proverbialiter dici solet, Male orat, qui sui obliviscitur. Sed nunc ad historiam redeamus.
CAPUT XV. Comes Joppensis apud regem accusatur, et grandis in regno excitatur tumultus.
[0594B] Reverso itaque domino rege a partibus, ut praemisimus, Antiochenis, ecce iterum turba periculosa nimis suboritur. Nam ex causis quibusdam, quidam in dominum regem, de majoribus regni principibus conjurasse dicuntur, Hugo videlicet comes Joppensis, et Romanus de Podio, dominus regionis illius quae est trans Jordanem. Quod ut evidentius pateat, altius aliquantulum repetenda est historia. Tempore domini Balduini de Burgo, qui hunc Fulconem in regno praecesserat, nobilis quidam vir, et apud suos potens, Hugo de Pusato, de episcopatu Aurelianensi, cum uxore Mamilia, filia domini Hugonis Cholet, comitis de Ruci, orationis gratia Hierosolymam petens, filium habuit in Apulia. Uxor enim [0594C] ejus gravida iter arripuerat; quem, quoniam tenellus erat nimium et cum salute non poterat deportari, ibi dimisit apud dominum Boamundum consanguineum suum; et transfretans, ad dominum regem Balduinum, item secundum carnem propinquum, venit. Cui rex statim post introitum suum, civitatem Joppen, cum pertinentiis suis, sibi et haeredibus suis, jure haereditario dedit habendam; ubi non multo post, praedictus nobilis homo vitam morte finivit. Cujus uxorem eum praedicta urbe dominus rex cuidam iterum nobili viro, comiti videlicet Alberto, fratri comitis de Namura, viri potentissimi de imperio, de episcopatu Leodiensi, concessit. Cum autem uterque intra modicum tempus decessisset vita, tam comes praedictus quam [0594D] uxor ejus; Hugo praedictus qui puer in Apulia remanserat, jam pubes factus, patris haereditatem, more parentum, ad se jure haereditario devolutam, a domino rege petiit et impetravit; qua obtenta, dominam Emelotam, Arnulfi patriarchae neptem, et magnifici viri domini Eustachii Grener viduam, duxit uxorem; ex qua praedictus dominus Eustachius filios susceperat geminos, Eustachium juniorem, urbis Sidoniensis dominum, et Galterum, qui Caesareae praefuit. Defuncto autem domino Balduino dominoque Fulcone in regni solio sublimato, contigit inter eumdem dominum regem comitemque praenominatum, ex causis occultis graves oriri simultates. Dicebatur a nonnullis quod dominus rex suspectum nimis haberet comitem, ne cum domina [0595A] regina familiaria nimis misceret colloquia; cujus rei multa videbantur exstare argumenta. Unde et maritali zelo succensus, inexorabile odium adversus eum dicebatur concepisse. Erat autem idem comes adolescens, corpore procerus, decorus forma, actibus insignis militaribus, gratiosus in oculis omnium, in quem videbantur naturae dona plena liberalitate convenisse; ita ut in regno vel corporis elegantia, vel generositatis titulo, vel rei militaris experientia, nullum procul dubio haberet parem; dominae quoque reginae ex parte patris valde proximus; eorum enim patres consobrini fuerant, id est duarum sororum filii. Quidam vero verbum hujusmodi palliare volentes, dicebant id solum odiorum fuisse fomitem, quod comes quasi arrogans et de [0595B] se plus aequo praesumens, domino regi nolebat, more aliorum regni principum, subjici; et ejus detrectabat cervicose nimis imperiis obedire.
CAPUT XVI. Galterus Caesariensis comitem ad duellum provocat; ille se ad hostes confert; a suis destituitur.
Exsurgens interea Galterus Caesariensis, ejusdem comitis privignus, vir toto corpore elegantissimus, viribus insignis, aetate integer, a domino rege, ut dicitur, subornatus, in coetu procerum, praesente domino rege, ubi curia erat frequentissima, publice, et more accusatoris objicit comiti quod majestatis crimine reus erat, et quod contra domini regis salutem, cum quibusdam factionis ejusdem [0595C] complicibus, contra bonos mores et contra nostrorum disciplinam temporum conspirasset. Comes vero inficiatus crimen, se ipsum obtulit, quod judicium curiae super objectis, tanquam in hac parte innocens, paratus erat subire. His ita se habentibus verbis, de consuetudine Francorum, decernitur inter eos pugna singularis, et ad exsequendam pugnam dies competens designatur. Comes vero soluta curia, Joppen reversus, dubium est an veritus conscientiam, et objecti criminis reum se cognoscens, an curiam habens suspectam, ad praefixam diem praesentem se non exhibuit; unde majorem objecti criminis merito incurrit, etiam apud fautores suos, suspicionem. Curia vero, et procerum conventus, ejus attendentes contumaciam, eum licet [0595D] absentem, tanquam objecti criminis reum condemnaverunt. Quod comes intelligens, rem est aggressus usque ad illam diem inauditam, odio populi et omni indignatione dignam: Ascalonam enim urbem, nomini Christiano invisam, et hostibus familiarem nostris, navigio properans, contra dominum regem ab hostibus opem postulaturus, ingressus est. Illi vero videntes nostrorum intestina praelia et domesticas seditiones suis incrementis accedere, et nostrorum esse causam periculorum, gratuitum impendunt assensum: sumptisque ab eo obsidibus et pactis hinc inde redactis ad consonantiam, Joppen reversus est. Porro Ascalonitae pertinaci in nos et obstinato odio ducti, et de comitis foedere et gratia facti securiores, solito protervius, et magis confidenter [0596A] fines nostros invadentes, liberis discursibus, nemine prohibente, praedam agentes usque Arsur, quae alio nomine dicitur Antipatrida, currere non timuerunt. Quod audiens rex, convocatis de universo regno militaribus copiis, et populi immensitate multa, Joppen obsidet. Haec videntes quidam de fidelibus ejus, qui cum eo erant in eadem urbe, Balianus videlicet senior, et quidam alii Deum timentes, quod ita in praeceps totus ire decreverat comes; et quod fidelium et amicorum salutaribus suorum monitis, ab incoepto pernicioso revocari non poterat, sed causas pertinaciter amplioris tractare periculi non vereretur, relinquentes quae ab eo habebant beneficia, meliores partes secuti, ad dominum regem se contulerunt.
CAPUT XVII. Civitas Joppensis obsidetur; regni principes de pace tractant; Belinas interim ab hostibus capitur. [0596B]
Interea dominus patriarcha Willelmus, vir mitissimus et pacis amator, et quidam de regni principibus, videntes intestina haec praelia regno nimis esse periculosa, attendentes illud evangelicum: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Matth. XII, 25); timentes, sicut et merito timere poterant, ne hac occasione hostibus Christiani nominis damni inferendi major pateret occasio et opportunitas, medios se constituunt, et de bono pacis inter dominum regem, et saepe dictum comitem conantur utiles invenire tractatus. [0596C] Tandem vero post multas altercationes, sicut in hujusmodi fieri solet, placet pacis compositoribus, ut pro bono pacis, et ut domino regi aliquid amplioris impenderetur honoris, comes per triennium extra regnum fieret: quo peracto, cum domini regis gratia in regnum iterum, sine calumnia quam pro eodem negotio de caetero pateretur, cum suis quos eduxerat ei liceret introire; interim vero de redditibus possessionum suarum, omne ejus debitum, et quod undecunque contraxerat aes alienum, persolveretur. Per idem tempus, dum dominus rex circa Joppen ita esset occupatus, et dominus Rainerius cognomine Brus, cum aliis regni principibus ibidem moram faceret, civitas Pancadensis, a Tegelmeluch Damascenorum rege obsessa, [0596D] antequam rex obsessis ministrare posset, quod cum multa instantia procurabat, subsidium, violenter effracta, in manus devenit hostium. Captis quoque civibus, et qui in ea erant stipendiariis utriusque tam equitum quam peditum ordinibus, uxor praedicti nobilis et strenui viri cum aliis transmigrationem passa est captiva.
CAPUT XVIII. Comes Joppensis apud Hierosolymam malitiose vulneratur; fit tumultus iterum; sed recepta convalescentia, ex condicto mare transit.
Interea comes Joppensis transitum exspectans, dum Hierosolymis prout consueverat moram faceret, accidit quod in eo vico, qui dicitur Pellipariorum, ante meritorium unius negotiatorum, Alfani [0597A] nomine, dum super mensam ejus alea luderet, quidam miles natione Brito, super comitem nihil tale verentem, sed pro ludo sollicitum, ex improviso educens gladium, multis eum, et hostiliter nimis confodit vulneribus, in facie universorum astantium. Fit ergo repentinus statim populorum concursus, et civitas omnis, audita facti acerbitate immanissimi, concussa est et infremuit vehementer. Sermo publice unus in omnium ore vertebatur, non sine regis conscientia hoc fieri potuisse; nec maleficum, nisi de regis favore confisum, talia praesumpsisse moliri; spargitur per vulgus universum, comitem innocentem injustas pati calumnias; et regem odii quod adversus eum gratis, et praeter merita comitis, conceperat, nimis evidens argumentum [0597B] dedisse. Accedit itaque comiti plebis favor, et gratia popularis: et quidquid ei objectum fuerat, totum de malitia processisse videbatur. Quod sane postquam domino regi compertum innotuit, volens factum purgare et se constituere manifestis indiciis innocentem, maleficum jubet judicio sisti, et pro commisso flagitio, omnibus notorio, nec accusatore nec testibus indigente, ubi juris ordo non erat necessarius, dignam pro meritis praecipit reportare sententiam. Convocata igitur curia, de communi consensu, praedictus sicarius, mutilationis membrorum judicatur subire discrimen. Quod, postquam regi nuntiatum est, exsecutioni praecipit mandari sententiam, eo solo excepto, ne lingua inter mutilanda membra computetur; illam excepit, ne forte diceretur studiose factum, [0597C] ut illi amputaretur lingua, ne se missum a rege et rei veritatem posset confiteri. In quo plane facto, prudenter nimis suae rex praevidit existimationi, multumque conceptam adversus se compescuit indignationem; nam ab illo, neque secreto neque publice, vel ante vel post membrorum dispendium potuit extorqueri, quod de domini regis mandato vel conscientia ad illud tam enorme factum processisset sed de proprio motu: et sperans in eo se domini regis gratiam promereri posse, id tale praesumpsisse fatebatur. Comes autem curae proprii corporis habendae gratia, et causa procurandae salutis moram faciens, recepta ad plenum convalescentia, moestus plurimum, tum pro illata [0597D] recenter injuria, tum quia per loca incognita mendicare, propria haereditate extorris, compelleretur, juxta condictum regno egressus, in Apuliam se contulit, ubi dominus Rogerus, qui universam illam jam sibi subjugaverat regionem, eum benigne recepit, putans quod causa invidiae virum strenuum et nobilem ejus aemuli regno depulissent; et ei compassus, comitatum contulit Garganensem: ubi morte praeventus immatura, vir lugendus posteris, in regnum deinceps non est reversus. Ab ea die quicunque comitis apud dominum regem fuerant delatores et incentores odii, dominae Milisendis reginae, quam etiam objecti criminis quodammodo respergere videbatur infamia, et dolor immanissimus, [0598A] expulsi comitis macerabat praecordia, indignationem incurrentes, exactam pro tutela proprii corporis oportebat habere diligentiam. Maxime autem Roardum seniorem, qui postmodum dictus de Neapoli, qui dominum regem praecipue in eam induxerat odiorum materiam, domina regina quibus poterat persequebatur modis. Non erat eis tutum, ante ejus accedere praesentiam; sed et publicorum conventuum se subtrahere coetibus erat consultius; sed nec domino regi, inter fautores et consanguineos reginae, tutus omnino erat locus. Tandem placata ejus indignatione per quorumdam eorum familiarium interventionem, rex alios quoque ejusdem rancoris participes, multa vix reconciliavit instantia, eatenus tantum, ut ante ejus praesentiam [0598B] eis liceret cum aliis introire. Rex autem ab ea die ita factus est uxorius, ut ejus quam prius exacerbaverat, mitigaret indignationem, quod nec in causis levibus, absque ejus conscientia attentaret aliquatenus procedere.
CAPUT XIX. Fit treuga cum Damascenis; restituuntur captivi qui apud Belinas capti fuerant.
Per idem tempus, petentibus Damascenis a domino rege pacem temporalem, praeter alia quae gratia obtinendi foederis contulerunt, omnes captivos, quos in urbe Paneadense ceperant, simulque et praedicti strenui viri, cujus erat civitas, domini videlicet Rainerii Brus uxorem ex compacto restituerunt. [0598C] Quam vir egregius et insignis post biennio reversam, ad maritalis amplexus participium de votus admisit. Cognoscens autem postmodum quod non satis prudenter se apud hostes habuerat, et maritalis tori reverentiam non satis caute, matronarum more nobilium, observaverat, abjecit eam a se; illa vero culpam non inficiens, claustrum sacrarum virginum Hierosolymis ingressa, voto se obligans perpetuae continentiae, sanctimonialis effecta est. Ea demum defuncta, praedictus vir inclytus Agnetem duxit, domini Willelmi de Buris neptem; quam postmodum eodem defuncto, Girardus Sidoniensis accepit uxorem: unde natus est Rainaldus, qui nunc eidem Sidoniorum praeest civitati. Praedictam [0598D] vero Paneadensium urbem, quam ita diximus domini sui absentia superatam, quidam Assissinorum magistratus, Emir Ali nomine, a populo suo diu possessam, suscepta pro ea compensatione placita, nostris non multo ante tempore resignaverat et tradiderat habendam, quam sine intervallo rex praedicto viro, jure haereditario concesserat possidendam. Quis autem sit Assissinorum populus, et quam frivolas et Deo odibiles sequatur traditiones, in sequentibus loco et tempore docebimus; interim autem id de eis novisse sufficiat, quia populus est Christianis, et aliarum sectarum nationibus, et maxime principibus suspectus admodum et merito formidabilis.
CAPUT XX. Raimundus Pictaviensium comitis filius occultus accedit, et Antiochiam perveniens, Boamundi filiam Constantiam uxorem ducit, invita et renitente principissa, ejusdem puellae matre, et obtinet principatum. [0599A]
Interea qui ab Antiochenis pro domino Raimundo, Pictaviensium comitis filio missi erant, ut praemisimus, prout eis injunctum fuerat sollicite investigantes, ubi compendiosius eum invenire possent, certis didicerunt relationibus, eum apud dominum Henricum seniorem Anglorum regem, a quo et arma sumpserat militaria, moram facere. Unde recto itinere in Angliam abeuntes, praedictum ibi reperiunt adolescentem; cui causa viae secretius [0599B] patefacta, de consilio domini regis benefactoris sui, verbum oblatum devotus amplectitur, et viae necessaria praeparans, iter nemini notus ingreditur. Praesenserat porro dux Apuliae Rogerus, quae de illius vocatione apud Antiochiam concepta fuerant; unde in singulis Apuliae urbibus maritimis praetenderat insidias, ut eum comprehenderet, sperans quod si ejus posset transitum praepedire, facilius ad petitam haereditatem, redemptis pecunia illius regionis magnatibus, posset obtinere compendium. Verum dominus Raimundus prudenter celans propositum, omni fastu deposito, tanquam unus de popularibus, nunc pedes, nunc vilibus insidens jumentis, inter plebeios iter carpebat incoeptum, [0599C] nulli unquam vel leve generositatis aut copiarum praetendens argumentum. Socii autem ejus per turmas divisi, simul et familia, quidam per diaetas tres aut quatuor praecedebant, quidam vero sequebantur, tanquam ad eum nullum habentes respectum. Sic ergo peregrino et vili amictus habitu, et servorum plerumque subiens officia, specie fallens universos, hostis prudentis et potentissimi declinavit tendiculas. Perveniens itaque Antiochiam, amicos suo exhilaravit adventu; quibusdam vero non modicam intulit formidinem, qui principissae fautores, hujus promotioni resistere nitebantur. Porro modico ante tempore, postquam tamen praedicti missi fuerant, ut dominum Raimundum citarent, Aaliza principissa domini Boamundi vidua, dominae [0599D] quoque Milisendis reginae soror, quam pater ejus a civitate exclusam Antiochena, Laodicia et Gabulo jusserat esse contentam, interveniente apud regem sorore sua, ne actibus ejus obviaret, quorumdam procerum fulta patrocinio, iterum Antiochiam ingressa est, pro domina se gerens; et universa ad suam revocabat sollicitudinem. Inter haec Radulphus Antiochenorum patriarcha subdolus, et in omni via sua multiplex, principissae persuaserat ut ejus interim adversus clericos suos, qui eum persequebantur, gratia fungeretur et obsequiis, quod is qui vocatus erat, et venisse dicebatur, dominus Raimundus, ei esset destinatus, et futurus maritus; credulamque nimis hac vana spe deludebat. Raimundus autem praesentiens, quod absque [0600A] domini patriarchae gratia et consilio ad optatum pertingere non posset, per interpretes utrique familiares, aditum quaerit, quomodo domini patriarchae sibi favorem comparet et plenius conciliet affectum. Exigitur ergo a domino Raimundo, ut juramento corporaliter praestito, domino patriarchae fidelitatem exhibeat; versa vice, suscepturus sine difficultate puellam in uxorem, et cum omni quiete principatum; interseritur etiam pactis, quod si domini Raimundi frater, Henricus nomine, in partes descenderet Antiochenas, dominus patriarcha fideliter elaboraret, quomodo puellae matrem, domini Boamundi viduam, cum duabus urbibus maritimis et earum finibus, haberet uxorem. Sic ergo pactis interpositis et jurejurando roboratis, [0600B] admissus est in urbem, adhuc exspectante matre, ut sibi omnis ille nuptiarum fieret apparatus; et confestim ad basilicam apostolorum Principis deductus, dominam Constantiam adhuc intra nubiles degentem, annos tradente domino patriarcha, et id fieri postulantibus magnatibus universis, duxit uxorem. Principissa vero audiens quod delusa esset, Antiochia subito egressa, in suam se contulit regionem, principem postea inexorabili odio persecuta. Ab ea igitur die de elato factus elatior, solidas nimium se sperans in domino principe bases recepisse dominus patriarcha, solito se exhibebat arrogantiorem, de domino principe plus aequo praesumens, et plane deceptus; nam princeps pro magna [0600C] ducens ignominia, quod ab eo fidelitatem extorserat, beneficii immemor, coepit eum hostiliter persequi; et juramenti prodigus, adversariis ejus adjunctus est.
CAPUT XXI. Quis, et qualis, et ex qua majorum prosapia fuerit Raimundus, describitur
Erat autem idem dominus Raimundus, egregii sanguinis prisca generositate insignis, corporis eximia proceritate et tota ejusdem gratissima compositione praestantissimus; adolescens, vix prima malas vestitus lanugine, speciosus forma prae regibus et principibus orbis terrae, verbo et affabilitate commendabilis, tota sui habitudine venustam principis [0600D] eximii praetendens elegantiam; armorum usu et rei militaris experientia, omnibus qui eum praecesserunt, vel secuti sunt, anteponendus; litteratorum, licet ipse illiteratus esset, cultor; in divinis assiduus, ecclesiasticorum officiorum et maxime in diebus solemnibus avidus auditor; conjugalis integritatis, postquam duxit uxorem, sollicitus custos et servator; in cibo et potu sobrius, munificus et liberalis supra modum; sed parum providus, aleae et damnosis talorum ludis plus aequo insistens. Erat praeterea inter caeteros quos patiebatur defectus, animo praeceps, in agendis impetuosus, in ira modi nescius, rationis expers, parum felix; in ea fidelitate quam domino patriarchae promiserat juramenti immemor, et fidei interpositae prodigus.
CAPUT XXII. Ad comprimendam Ascalonitarum insolentiam rex castrum aedificat, cui nomen Gybelin, quod alio nonine Bersabee dicitur. [0601A]
Porro Ascalonitae illis diebus insolentiores solito, et successibus facti animosiores, universam regionem liberis nimium discursibus percurrebant. Erat autem eadem civitas principi Aegyptiorum subjecta potentissimo, qui timens ne, ea subacta, Christianorum exercitus in Aegyptum irrumperent, et ejus turbarent quietem, omni sollicitudine et sumptibus infinitis dabat operam, ut eam quasi pro muro inter se et nostram haberet regionem; formidansque ne continuis laboribus et bellorum indeficientibus periculis, suorum virtus succumberet, singulis [0601B] trium mensium spatiis, novos populos recentesque legiones in subsidium civium, cum victu necessario, et armorum copia sollicitus dirigebat. Hi autem qui de novo accedebant, volentes tirocinii sui vires experiri, et animositatis certa dare insignia, plerumque invitis veteranis, discursus et expeditiones, experimenti frequenter moliebantur gratia. Nostri vero videntes praesumptionem eorum non cessare, et vires indeficienter reparari, et morte civium, hydrae more, cives amplius et indesinenter suscipere incrementum; post multa consilia, optimum judicant, contra hanc hydram immanissimam, damno capitum factam locupletiorem, et toties attritam, graviter, in nostra pericula renascentem, [0601C] municipia in circuitu per gyrum aedificari, unde collecta facilius militia, et de vicino commodius hostium discurrentium refrenari posset impetus, et civitas frequentius impugnari. Proviso igitur loco ad hoc idoneo, circa radices montium in campestrium initio, quae inter montes et urbem praedictam continuo interjecta sunt tractu, in ea parte Judeae quae tribui Simeon sorte exiit in funiculo distributionis, urbem veterem et dirutam, Bersabee nomine reaedificare parant. Convocato itaque universi regni populo, domino quoque patriarcha Guillelmo et magnatibus, opus conceptum aggrediuntur, et incoeptum bonis avibus, consummatum, auctore domino felicius praesidium aedificantes muro insuperabili, antemuralibus et vallo, turribus quoque [0601D] munitissimum, milliaribus duodecim a praedicta distans Ascalona. Hic locus tempore filiorum Israel, terrae promissionis ab Austro, sicut et Dan, quae hodie dicitur Paneas, vel Caesarea Philippi a septentrione erat terminus, sicuti in Veteri Testamento saepius invenitur, a Dan usque Bersabee (Jud. XX, 1; II Reg. III, 10). Hic Abraham, sicut et alibi in plerisque locis, puteum dicitur fodisse, cui nomen ex aquarum copiis indidit, Abundantia. De his etiam et Josephus in libro Antiquitatum meminit dicens: Abimelech itaque et terram ei distribuit, et pecuniam, constitueruntque ut inter se sine dolo conversarentur, facientes ad quemdam puteum foedus quem Bersabeae vocant, quod foedus Putei dici potest; sic autem hactenus a comprovincialibus nominatur. [0602A] Dicitur autem et Puteus septimus, Arabice autem Bethgebrim, quod interpretatur domus Gabrielis. Consummato igitur praesidio, et partibus omnibus absoluto, de communi consilio traditur fratribus domus Hospitalis quae est Hierosolymis, qui usque in praesens depositum debita custodierunt diligentia, factique sunt impetus hostium in ea parte debiliores.
CAPUT XXIII. Comes Tripolitanus proditione quorumdam ex suis juxta Montem peregrinum occiditur; successit ei filius Raimundus; necem paternam ulciscitur.
Post haec non multo temporis intervallo, dominus Pontius comes Tripolitanus, Bezeuge Damascenorum principe militiae in fines Tripolitanos ingresso, [0602B] sub castro quod Mons peregrinus dicitur, hostibus cum omni suorum manu viriliter occurrens, dissolutis agminibus suis, et in fugam versis, captus est; et prodentibus eum Surianis, qui in Libanicis super eamdem civitatem habitant jugis, occisus est, Raimundo filio haerede relicto et in eodem comitatu successore. Captus est ibidem nihilominus dominus Giraldus, ejusdem civitatis episcopus; sed postquam apud hostes aliquandiu ignotus detentus est, dato pro se captivo uno, qui apud nostros detinebatur in vinculis, libertati pristinae restitutus est. Cecidit in eodem praelio nobilium praedictae urbis, sed et mediae manus hominum maxima multitudo. Raimundus autem patre defuncto, [0602C] collectis de residuo militiae auxiliis et pedestrium manu valida congregata, subito Libanum in virtute magna conscendens, omnes illos viros sanguinum, qui praedictum potentem virum in agrum Tripolitanum, suis persuasionibus induxerant, et quos paternae necis et publicae stragis reos esse deprehendere potuit, cum uxoribus et liberis, vinculis mancipatos Tripolim deduxit; ubi in praesentia populi, in ultionem sanguinis eorum qui in acie ceciderant, eos variis affecit suppliciis, et durissima mortis genera, tamen pro immanitate commissi sceleris debita, compulit experiri. Haec prima virtutis suae rudimenta praedictus adolescens comes, omnium in se provocans affectum et favorem concilians, dedit.
CAPUT XXIV. Joannes imperator Constantinopolitanus, versus Antiochiam properans, Ciliciam occupat universam. [0602D]
Nuntiatur interea, et multorum relatione divulgatur, quod dominus Joannes, Constantinopolitanus imperator, domini Alexii filius, convocatis de universi imperii finibus, populis, tribubus et linguis, in multitudine curruum et quadrigarum, et inauditis copiis equitum congregatis, in Syriam descendere maturabat; nec erat sermo fide vacuus. Statim enim ex quo fama comperit certiore quod Raimundo vocato cives ei Antiochiam tradidissent, et domini Boamundi filiam ei contulissent uxorem, disposuerat Antiochiam venire, multum indignans quod absque ejus conscientia et mandato, aut domini [0603A] sui filiam nuptui collocare praesumpserant; aut civitatem alterius ditioni, eo inconsulto, ausi fuerant mancipare. Eam enim cum universis adjacentibus provinciis ad sui jurisdictionem revocans, sibi vindicare contendebat; asserens magnos illos principes, viros virtutum, et immortalis memoriae, et a Domino missos, qui in prima venerunt expeditione, quos longum nimis esset enumerare per singulos, cum patre suo et imperio antecessore domino Alexio convenisse, multa munerum et obsequiorum interventione, quod quascunque urbes vel castella in tota illa profectione quocunque casu comprehenderent, ejus sine contradictione subjicerent imperio, et mancipatas pro posse et viribus quousque ipse cum suis adesset copiis, fideliter conservarent. [0603B] Et hoc allegabat gestis insertum et praedictorum principum juramentis corporaliter praestitis confirmatum. Certum est autem praedictos principes cum domino imperatore pacta iniisse; ipsumque versa vice conditionibus quibusdam se principibus obligasse, a quibus ipsum prius certum est defecisse: unde ei tanquam pactorum violatori se non teneri constanter asserebant, qui praedictis conditionibus interfuerant; eosque qui jam vita decesserant, nihilominus reddebant excusatos, dicentes eum prius tanquam varium et inconstantem hominem, et cum eis fraudulenter versatum, adversus sua pacta venisse. Unde et merito lege pactorum se dicebant absolutos: Iniquum est enim ei fidem servari, qui contra pacta nititur versari. Facto igitur per annum [0603C] continuum, missis procuratoribus per universum regnum, ad iter apparatu pro imperiali magnificentia necessario, in curribus et equis, thesauris numerum et pondus et mensuram nescientibus, et copiis infinitis, superato navigiis Hellesponto, qui vulgari appellatione dicitur brachium Sancti Georgii, viam versus Antiochiam dirigit, in multitudine gravi. Transcursis igitur mediis provinciis in Ciliciam pervenit, ubi moram faciens, Tarsum primae Ciliciae metropolim egregiam obsidens, occupavit eam violenter; et ejectis ex ea domini principis Antiocheni fidelibus, quorum fidei urbem praedictam commiserat, suos induxit. Ipsum autem et de Adama, et Mamistra et Anavarza secundae Ciliciae [0603D] metropoli celeberrima, et cunctis ejusdem provinciae civitatibus, et municipiis et oppidis quibuslibet, facere non distulit. Sicque universam Ciliciam per annos quadraginta, a principe Antiocheno sine calumnia possessam, ex quo praedicta Tarsus, per manum domini Balduini, fratris domini ducis; Mamistra vero cum omni reliqua regione, per manum domini Tancredi viri clarissimi, antequam Antiochia in nostram devenisset potestatem, Christianae libertati restitutae sunt, suo contra jus et pium vindicans imperio: inde etiam cum universis exercitibus suis in multitudine virtutis suae progrediens, Antiochiam accelerat; ad eamque perveniens, statim more hostili circumvallat obsidione. Ordinatis itaque per gyrum machinis et ingentibus tormentis [0604A] congruis stationibus collocatis, urbem coepit vehementius arctare.
CAPUT XXV. Sanguinus castrum cui nomen Montferantus, obsidet; rex cum comite Tripolitano obsidionem quaerit solvere, sed deficiunt; et victi. comes capitur, rex in castrum se recepit.
Dum haec circa Antiochiam aguntur, Sanguinus vir sceleratissimus, et Christiani nominis immanissimus persecutor, videns comitem Tripolitanum cum multa suorum manu paulo ante corruisse, regionem quoque universam militaribus destitutam auxiliis, in finibus Tripolitanis supra civitatem Raphaniam, in monte situm praesidium, cui nomen Mons-Ferrandus, de quo etiam superius [0604B] praemisimus, potenter obsidet; et oppidanos intus obsessos acriter impugnat, urget indesinenter et multa molestat instantia. Hoc audiens comes Tripolitanus Raimundus, adolescens, Pontii praedefuncti filius, domini regis ex sorore nepos, missis sub omni celeritate nuntiis, dominum regem profusis anxie precibus rogat, ut in tanta necessitate, rebus pene desperatis non moretur subvenire, sed opem laturus acceleret. Dominus itaque rex paterno more pro universis Christiani populi necessitatibus debitam gerens sollicitudinem, convocatis subito universis regni principibus et militaribus tam equitum quam peditum auxiliis conglobatis, impiger advolat, et Tripolitanis se ex improviso exhibet finibus. Occurrunt ibidem nihilominus et [0604C] domini principis Antiocheni, sinistra deferentes, nuntii, scriptis et viva voce asserentes, quod et verum erat, dominum imperatorem Antiochiam obsedisse; monentes et multa rogantes instantia, quatenus illuc cum omnibus copiis descendat, et fratribus in gravi anxietate positis, mature subveniat. Habita itaque deliberatione, quid in tam ancipiti facto fieri oporteret; placuit universis, ut prius Christianis in vicino castro vallatis, ministretur auxilium, quod satis leve videbatur; dehinc omnes unanimiter Antiochenis subventuri, progrediantur. Conjunctis igitur adinvicem, tam domini regis quam comitis viribus, et robore collato, hostibus obviam, gratia destituti divina, progredi nituntur. Ubi ad locum coeperunt appropiare destinatum, Sanguinus [0604D] audiens nostrorum adventum, obsidionem solvens, ordinatis agminibus, eis occurrit. Nostri quoque instructis aciebus et juxta militarem disciplinam dispositis, nihilo segnius unanimiter procedentes, versus oppidum, obsessis opem laturi, contendunt; et ut municipium alimentis vacuum, comportatis repleant necessariis. Qui autem duces erant itineris, nostrum praecedentes exercitum, errore an malitia dubium est, commodiorem et planam a laeva declinantes viam, montis ardua secuti, per loca invia et angusta nimis nostras inducunt acies, ubi Martiis congressibus locus non erat idoneus, nec habilis ad resistendum, neque ad impugnandum opportunus. Quod videns Sanguinus, [0605A] sicut erat vir sagacissimus, et rei militaris multam habens experientiam, videns meliorem se habere calculum, animo fervens, suos convocans, et inter millia suorum primus, verbo suos erigens, provocans exemplo, in medias nostrorum irruit acies; et viriliter dimicans, ad nostrorum stragem animat, et agmina nostra prima in fugam conversa prosternit. Videntes autem nostri majores exercitus, primas acies defecisse, et in nullo resistendi spem habere, seque in angusto positos, subveniendi afflictis copiam non habere, monent dominum regem ut saluti consulens, in vicinum se conferat praesidium. Quod videns dominus rex esse pro tempore expedientius, in praesidium se cum paucis recipit, pedestribus copiis pene omnibus, aut neci traditis [0605B] aut in vincula conjectis. Captus est ibi egregiae indolis adolescens comes Tripolitanus, et de equestri ordine cum eo capti sunt nonnulli. Pars autem dominum regem secuta, in municipium ingressi, vitae consuluerunt quocunque modo, et saluti. Amiserunt ergo illa die impedimentorum universam multitudinem, equos et ad sarcinas deputata animalia, quibus praedictum oppidum instaurare fuerat propositum. Nam qui in castrum fugientes ingressi sunt, vacui, et sola secum arma, quibus muniti erant, habentes, nihil victus intulerant. Cecidit illa die inter caeteros vir magnificus, nobilitate et armorum usu insignis Gaufridus Charpalu, domini Joscelini senioris Edessani comitis frater, cujus [0605C] interitus tanquam strenui viri, multis exstitit doloris causa amplioris, et universum concussit exercitum casus ejus lugubris.
CAPUT XXVI. Sanguinus iterum castrum obsidet; obsessi finitimos ad subsidium undique evocant.
Sanguinus interea videns nostros nihil prorsus alimentorum intulisse in castrum, se eorum copias habere universas, et omnes regni vires attrivisse, comitem quoque se habere in vinculis, regem etiam in castro semiruto et alimentis vacuo, cum regni majoribus inclusum; apposuit iterum municipium obsidione claudere; sperans non esse qui possit obsessis subsidium ministrare; idque praesidium infra paucos dies non dubitans se posse evincere. [0605D] Convocatis igitur in unum cuneis, redeunt nostrorum spoliis onusti, ampliorem praedam prae collectorum multitudine fastidientes; et castrum ordinatis in gyrum legionibus, obsidione vallat urgentissima. Porro intus cum domino rege se contulerant, de regni proceribus, Willelmus de Buris constabularius, Rainerus Brus miles insignis, Guido Brisebare, Balduinus de Ramis, Hemfredus de Torono, tyro et nimium adolescens; et alii plures, cum quibus rex habens consilium, deliberat quid in tanta, tamque angusta et urgente necessitate fieri oporteat. Decernunt ergo pariter, ut principem Antiochenum et Edessanum comitem Joscelinum juniorem in suum sollicitent subsidium; dominumque Hierosolymorum patriarcham cum universis [0606A] regni populis invitent; et interim eorum quocunque modo praestolentur adventum. Per idem tempus, dum haec circa Montem Ferrandum aguntur, Rainaldus, qui cognominatus est Episcopus, nepos domini Rogerii episcopi Liddensis, militiae Sancti Georgii primicerius, miles in armis strenuus et actibus militaribus insignis, dum Ascalonitas more solito, sed incaute prosequitur, in praetentas casu decidens hostium insidias, captus est. Interea non cessant nuntii, sed sub omni celeritate properant. Hic dominum principem debita stimulat instantia; et regis et suorum necessitates edocens, moras arguit, festinare monet attentius: ille dominum Edessanum comitem continuus incendit hortatibus. Tertius Hierosolymam festinus accelerat, et populum [0606B] commovet universum. Verum princeps Antiochenus dubius quid faciat, haeret aliquantulum; nam pro foribus habens imperatorem, urbi timet, si tentet abscedere: iterum domino regi in tanta necessitate posito, durum nimis et inhumanum reputat non subvenire. Tandem domini regis et Christiani populi molestiis et anxietatibus compatiens, civitatem suam Domino committens, satius judicat cum fratribus quantumlibet adversa sustinere, quam eis sic deficientibus, abundare prosperis, et qualibet tranquillitate gaudere. Convocat igitur proceres, et populi majores; revelataque cunctis propria conscientia, invitat omnes ad regis subsidium, et facile persuadet. Sponte enim in eadem Deo gratissima concurrunt omnes desideria; et [0606C] subito paratos se offerentes, ab urbe egressi, dominum imperatorem circa eamdem civitatem relinquentes, unanimiter ad domini regis subsidium proficiscuntur. Comes quoque Edessanus, cum universis viribus suis pari voto accingitur, et ad idem opus mira festinat celeritate. Dominus quoque Hierosolymorum patriarcha Willelmus, collectis universis copiis, quas in regno potuit invenire, assumpto sibi Dominicae crucis venerabili ligno, illuc impiger accelerat; et undique suffragia corrogans, in eorum subsidium mature contendit.
CAPUT XXVII. Bezeuge Damascenorum procurator, Neapolim incendit et depopulatur.
[0606D] His ita circa dominum regem se habentibus, Bezeuge regni Damascenorum procurator et princeps militiae de quo etiam superius fecimus mentionem, audiens regnum solito robore vacuum, regem in extremis regionibus obsidione clausum, principes et universum populum circa ejus liberationem sollicitum, ad illas partes unanimiter convolare; ratus ex tempore nocendi occasionem invenisse optatam, cum multa militia in regnum ingreditur; et Neapolim civitatem immunitam, muro et antemuralibus, et etiam vallo carentem, aggreditur ex improviso; et subito irruens, tanquam fur in nocte, in cives incautos gladiis, et toto desaevit spiritu, aetati non parcens, aut sexui; tandem serius admoniti, qui inventi sunt residui, in praesidium quod in medio civitatis [0607A] est, cum uxoribus et liberis, se cum multo labore recipientes, vix a caede et incendiis elapsi sunt. Ille autem, nemine prohibente, discursibus liberis universam urbem obambulans, incendiis cuncta subjiciens, praedam et manubias, et quaecunque desiderabilia in urbe depopulatus, indemnis recessit.
CAPUT XXVIII. Festinatur ad regis subsidium; sed obsessis majores interim inferuntur molestiae.
Sanguinus interea obsessos continuis urgens molestiis, moenia tormentis quatiens, machinis molares et saxa ingentia jaculatoriis in medium contorquens praesidium, domos prosternit interius, [0607B] non sine multa inclusorum formidine; tantis enim eos cautes violenter immissi, contorta omnimodorum telorum genera, opprimebant angustiis, ut jam intra muros nullus tutus ad occultandos saucios et debiles inveniretur locus. Ubique periculum, ubique discrimen, et mortis imago tremendae eorum se ingerebat oculis; et mentibus non deerat repentini timor interitus, et casuum praesentia sinistrorum. Ad hoc vir saevissimus, assultus ingeminat, et destinatis per vices agminibus, successionis quodam ordine vires reparat; et prioribus defatigatis, recentes subrogat, ut continuatum potius quam renovatum videretur praeliorum negotium. Nostri vero, non habentes ad hanc vicissitudinis recreationem [0607C] inducendam sufficientes copias, ipsi primos, ipsi novissimos continuatis laboribus sustinent impetus. Diminuebatur praeterea eorum diebus singulis numerus, aliis vulnerum acerbitate. aliis aegritudinum varietate decumbentibus; omnibus autem unus idemque defectus, et tolerandae perpetis molestiae par impotentia. Noctes enim, excubiis deputati trahebant insomnes; diebus vero, continuis congressionibus fatigati, nullas percipiendae quietis ad restaurandam corporum exinanitionem, hostes ferias indulgebant. Accedebat et ad malorum cumulum, quod nec ingredientes alimentorum aliquid intulerant; nec in castro, ex priore obsessione, erat aliquod victus residuum; nam quod ipsi inferre decreverant, in manus hostium cum omni [0607D] pervenerat integritate. Unde statim post ingressum, suos, nil aliud habentes, equos comederant, quibus deficientibus, omnis omnino defecerat alimonia. Attenuabantur itaque prae jejunio, etiam fortium et robustorum corpora; et inducta per inediam macies, strenuis etiam vires furabatur. Tanta praeterea erat inclusorum multitudo, ut nec ciborum sufficerent copiae ad hoc, ut unusquisque modicum quid acciperet: ita sane obsessorum multitudine universa municipii referta erant diversoria, ut vicus et plateae jacentium frequentia, quasi juncis strata viderentur; emissa quoque incaute jacula, casu et sine studio dirigentis lethalia inferebant vulnera. Haec omnia Sanguinus noverat plenius, eoque protervius suos ad instandum impellebat, quod nostros [0608A] haec molestius pati posse non dubitabat. Ad haec et circa oppidum tam frequentes hostium erant dispositae cohortes, et tanta diligentia omnes observabant aditus, ut nec ad nos accedere quispiam, nec de nostris egredi aliquis, quasi rem desperatam attentaret. Augebatur obsessis in dies molestia singulos, et victu penitus deficiente, nullum erat spei residuum; et rebus ipsis edocebantur, quam violentum sit famis imperium, et quam vere dictum sit illud: Asserit urbes sola fames. (LUCAN. III, 56.)
Id tamen pereuntem quocunque modo adhuc fovebat populum, quod principis et comitis Edessani, necnon et Hierosolymorum praestolabatur subsidium; et, quia animo cupienti nihil satis festinatur, omnis habebatur mora suspectior, dilatione votum [0608B] creverat, et hora pro anno computabatur.
CAPUT XXIX. Adest subsidium; sed interim rex ad deditionem inclinatur; et pactis initis, sospes ad propria regreditur.
Interea dum haec circa obsidionem sic aguntur, princeps Raimundus cum suis jam aderat legionibus, comes quoque Edessanus ingentia trahens agmina non longe aberat; sed et Hierosolymorum exercitus salutiferae lignum crucis sequentes unanimiter, maturato itinere accelerabant. Quo per nuntios fideles comperto, Sanguinus timens tantorum adventum principum; idque specialius reformidans, ne auditis obsessorum molestiis, eisque compatiens [0608C] dominus imperator, quem circa Antiochiam esse cognoverat, cum suis intolerabilibus copiis super se iratus irruat, antequam ad obsessos hic rumor perveniat, de pace primus missis internuntiis dominum regem et principes suos alloquitur; dicens: Castrum jam semitutum, ante se diu non posse stare; populum jejunum et fame laborantem, resistendi vires et animos amisisse; suum vero econtra exercitum, necessariis abundare; tamen domini regis intuitu, qui magnus et eximius esset princeps in populo Christiano, dicit se universos captivos quos paulo ante ceperat, tam comitem quam alios restituturum, et domino regi cum omnibus suis liberum et tranquillum exitum, et ad propria reditum, indulturum si ei castrum omnibus [0608D] vacuum restituere voluerint. Nostri porro nescientes tam praesens esse subsidium, praeterea fame, vigiliis, laboribus, angore attriti, vulneribus confossi lethalibus, imbelles facti et exhausti viribus, verbum oblatum cum omni aviditate suscipiunt, admirantes unde tanta hominis tam inclementis processerit humanitas: quacunque tamen occasione, porrectas gratanter suscipiunt conditiones. Pactis ergo hinc inde ad placitam utrinque redactis consonantiam, comes Tripolitanus restituitur, et cum eo captivorum maxima multitudo; statimque dominus rex cum suis egressus, ab hoste satis humane tractatus, praesidio Turcis resignato, confusus quidem, sed tamen de periculorum nimia perplexitate erutus, gaudens de montibus descendit in campestria Archis [0609A] contermina, ubi audito domini principis et domini comitis adventu, approbans eorum sollicitudinem et fraternam charitatem, sed sero oblatam conquerens, eis occurrit devotus; solutisque ingentibus gratiarum actionibus, quod pro ejus negotio tam sollicitos se exhibuerant, et quantum in eis erat, optatum ministraverant subsidium; et mutuis collocutionibus recreati, divisi sunt ab invicem, ad propria redeuntes.
CAPUT XXX. Princeps Antiochiam reversus, urbem obsessam reperit; imperatori totis viribus contradicit; sed tandem quorumdam interventu, eidem reconciliatur.
Dominus autem princeps, cujus res in arcto videbantur [0609B] constitutae, quia potentissimum orbis terrae principem ante suam civitatem hostilia meditantem dimiserat, Antiochiam sub omni celeritate rediens, per portam superiorem, quae praesidio civitatis et arci contermina est, ingressus, imperatorem adhuc in eodem perseverantem proposito reperit: ubi per dies aliquot habitis congressibus, nonnullis Antiochenis in imperatoris exercitum clam saepe, palam saepius irruptiones faciendo, damna eis frequenter intulerunt enormia; et cum eis more hostili, non attenta fidei professione, versabantur. Imperator quoque versa vice tormentis ingentibus et machinis jaculatoriis, cautes immanissimos, et immensi ponderis contorquendo, a porta pontis moenia caedendo et turres, urbis claustra debilitare [0609C] et effringere nitebatur. Dispositisque per gyrum legionibus, sagittis, et omnium missilium genere, necnon et fundibulariorum manu proterva, cives a muri propugnatione arcebant eminus; et ad suffodienda moenia aditum et opportunitatem nitebantur vindicare. His igitur ita se habentibus, timori erat prudentioribus utriusque exercitus, quod nisi maturo rei subveniretur consilio, res in eum casum esset deventura, in quo non facile, periculis emergentibus, remedia possent aptari convenientia. Interponunt se itaque viri timorati, partium arbitri, pacis portantes manipulos: et domini imperatoris ingressi castra, ejus verbis pacificis, et omni humilitate [0610A] praetenta, mitigare satagebant indignationem: rursum dominum principem adeuntes, prudenter et circumspecte nimis, prout opus erat, viam pacis student invenire. Tandem visum est arbitris et quaesiti foederis moderatoribus, quod dominus princeps ad imperialem accedens magnificentiam, in praesentia illustrium et inclytorum imperialis palatii, cum universorum coetu procerum suorum, cum debita solemnitate ei ligiam exhibeat fidelitatem; juretque praestito corporaliter sacramento, quod domino imperatori Antiochiam ingredi volenti, vel ejus praesidium, sive irato sive pacato, liberum et tranquillum non neget introitum. Et si dominus imperator ei Halapiam, Caesaream, Hamam, Emissam, sicut pactis erat insertum, principi restitueret quietas, quod his [0610B] et aliis circumadjacentibus, contentus urbibus, Antiochiam domino imperatori sine difficultate restituat jure proprietatis habendam; dominus vero imperator in recompensationem exhibitae fidelitatis, principi concedat, quod si, auctore Domino, eum contigerit Halapiam, Caesaream, et omnem circumadjacentem regionem sibi acquirere, totum principi sine molestia et diminutione accrescat; et jure perpetuo sibi et haeredibus suis, tamen in beneficio, quod feodum vulgo dicitur, tranquille possideat. Egressus est igitur dominus princeps, juxta condictum, cum omni suorum nobilium comitatu, ad castra imperialia: ubi cum debita honorificentia a domino susceptus imperatore, recensitis ad placitum hinc inde pactis consensum, fidelitatem suam domino imperatori [0610C] manualiter exhibuit; sed et statim praedictarum urbium cum omnibus pertinentiis suis dominus imperator investituram ei concessit, spondens firmissime, quod aestate proxime futura, eas auctore Domino, comprehensas corporaliter tradat. Sic itaque foedere completo, pace plenius restituta, vexillo imperiali super principalem praesidii arcem collocato, donis ingentibus cumulatus, cum suis princeps in civitatem est regressus. Dominus autem imperator, propter instantem hiemis asperitatem, cum universis exercitibus suis in Ciliciam reversus, circa Tarsum in regione maritima, hiemandi gratia se contulit.