XII | Liber XIV |
INCIPIT LIBER TERTIUS DECIMUS.
recensere
CAPUT PRIMUM. Describitur Tyri antiquitas et nobilitas simul. [0547B]
Est autem Tyrus civitas antiquissima, secundum quod Ulpianus vir prudentissimus jurisconsultus, ex eadem urbe trahens originem, in Digestis, titulo De censibus, asserit, dicens: Sciendum est esse quasdam colonias juris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima. Huic enim divus Severus et imperator noster, ob egregiam in rempublicam imperiumque Romanum insignem fidem, jus Italicum concessit.
Ex hac urbe, si ad veteres recurramus historias, [0547C] Agenor rex fuit, et filii ejus, Europa, Cadmus et Phoenix, a quorum altero tota regio, ut Phoenicis diceretur, nomen accepit. Alter vero Thebanae conditor urbis, et Graecarum inventor litterarum, celebrem posteris de se reliquit memoriam. Tertia vero ejusdem regis filia, orbis terrarum parti tertiae nomen dedit, ut Europa diceretur.
Hujus quoque cives excellenti mentis acumine et ingenii vivacitate praeclari, individua vocum elementa, convenientibus designare apicibus, primi tentaverunt, et memoriae thesauros aedificantes, mortalium primi scribendi prudentiam et mentis interpretem sermonem, characteribus designandi formam posteris tradiderunt: id et veterum habent historiae, et belli civilis egregius prosecutor Lucanus [0547D] designat, dicens:
Phoenices primi, famae si creditur, ausi Mansuram rudibus vocem signasse figuris.
Haec et triti conchylii, et pretiosi muricis, egregio purpuram colore prima insignivit: unde et praecipua inter eos, etiam hodie, urbis trahens nuncupationem, Tyria dicitur. Ex hac etiam Sychaeus, et uxor ejus Elisa Dido fuisse leguntur, qui in Africana dioecesi, civitatem illam admirabilem et Romani [0548B] aemulam imperii, Carthaginem videlicet, condiderunt; regnumque illud Punicum quasi Phoenicum, a regione unde exierant denominantes, appellaverunt; sed etiam et originis memores, perpetuo se Tyrios, Carthaginenses voluerunt appellari. Unde illud Maronis in primo:
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.
Et illud:
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine habetur.
Fuit autem ab initio binomia; nam et Sor Hebraice dicitur, quod nomen tenet usitatius et Tyrus; quod posterius, licet et Graecam videatur redolere eloquentia (interpretatur enim angustia), tamen a conditore certum est, eam hujusmodi contraxisse vocabulum. Certum est enim juxta veterum [0548C] traditiones, quod Tyras septimus filiorum Japhet, filii Noe, hanc urbem condiderit, et a suo sumptum vocabulo nomen eidem indiderit. Quanta hujus civitatis priscis temporibus gloria fuerit, ex verbis Ezechielis prophetae manifeste est colligere, cui a Domino dicitur: Et tu, fil. hominis, assume super Tyrum planctum; et dices Tyro quae habitat in circuitu maris, negotiatio populorum ad insulas multas: Tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita: Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum, abietibus de Sanir, et exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum; quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, transtra tua fecerunt ex ebore Indico, et praetoriola de insulis [0548D] Italiae. Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo Hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum (Ezech. XXVII, 2). Et Isaias: Transite maria, ululate qui habitatis in Insula. Nunquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Quis cogitavit hoc super Tyrum, quondam coronatam, cujus negotiatores, principes, institores ejus inclyti [0549A] terrae. (Isa. XXIII, 6). Ex hac etiam et Hiram, Salomonis cooperator ad aedificium templi Domini, rex fuit; et Apollonius, gesta cujus celebrem et late vulgatam habent historiam. Ex hac nihilominus urbe fuit Abdimus adolescens, Abdaemonis filius, qui Salomonis omnia sophismata et verba parabolarum aenigmatica, quae Hiram regi Tyriorum solvenda mittebat, mira solvebat subtilitate; de quo ita legitur in Josepho Antiquitatum libro octavo: Meminit horum duorum regum Menander, qui ex Phoenica lingua antiquitates Tyriorum in vocem convertit Helladicam, ita dicens: Moriente Abibalo, successit in ejus regnum filius ejus Hiram, qui cum vixisset annis quinquaginta tribus, regnavit triginta quatuor. Hujus temporibus erat Abdimus, [0549B] Abdaemonis filius in vinculis, qui semper propositiones quas imperasset Hierosolymorum rex, evincebat. Et iterum infra: Adjecit ad hoc, regem Hierosolymorum Salomonem misisse ad Hiram Tyri regem figuras quasdam, et petiisse ab ea solutionem, ita ut si non posset discernere, solventi pecunias daret; cumque fateretur Hiram, se non posse illas solvere, multaque foret pecuniarum detrimenta passurus, per Abdimum quemdam Tyrium, quae proposita fuerant, sunt absoluta; et alia ab eo proposita, quae si Salomon non solveret regi Hiram, multas pecunias daret. Et hic fortasse est quem fabulose popularium narrationes Marcolfum vocant, de quo dicitur quod Salomonis solvebat aenigmata, et ei respondebat, aequipollenter iterum solvenda proponens.
[0549C] Haec eadem et Origenis corpus occultat, sicut oculata fide etiam hodie licet inspicere. Et Hieronymus Pammachio et Occearano scribens in ea epistola quae sic incipit: Schedulae quas misistis, hoc ipsum asserit dicens: Centum et quinquaginta prope anni sunt hodie, ex quo Origenes Tyri mortuus est. Sed, etsi ad evangelicam recurramus historiam, haec eadem nihilominus et illam admirabilem genuit Chananaeam, cujus pro filia, quae male a daemonio vexabatur, supplicantis magnitudinem fidei commendat Salvator dicens: Mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 28); quae concivium filiabus admirandae fidei, et commendabilis patientiae [0549D] monumenta relinquens, prima docuit, ut in muneribus fidei, charitatis et spei, Christum Salvatorem deprecarentur, juxta verbum Prophetae dicentis: Filiae Tyrii in muneribus vultum tuum deprecabuntur (Psal. XLIV, 14).
Est autem et Phoenicis universae metropolis, quae inter Syriae provincias et bonorum pene omnium commoditate, et incolarum frequentia primum semper obtinuit locum.
CAPUT II. Quantum protenditur, et quas partes habeat Syria.
Porro advertendum est quod hoc nomen Syria, aliquando largius, ut sit nomen totius; aliquando strictius, ut parti tantum conveniat, accipitur; sed aliquando cum adjectione dicitur, et notat partes, [0550A] sicuti manifestius dicetur. Syria ergo major multas provincias infra suum continet ambitum; a Tigride enim habens initium, usque in Aegyptum protenditur, et a Cilicia usque in mare Rubrum; cujus ab inferiori parte, quae est inter Tigridem et Euphratem, prima ejus partium Mesopotamia est, quae quia inter duo flumina sita est, Mesopotamia dicitur: quasi quae inter duo flumina jaceat; potamos enim Graece, Latine fluvius dicitur; quae, quia Syriae pars est, idcirco frequenter in Scripturis Mesopotamia Syriae dicitur. Post hanc vero ejusdem Syriae, Coelesyria regio, maxima portio est, in qua Antiochia, civitas illa nobilis, cum suis suffraganeis urbibus sita est: cui, quasi a septentrione, utraque Cilicia contermina est, quae ejusdem Syriae sunt [0550B] partes. Ab austro vero Phoenicis statim conjungitur, inter partes ejus praecipua, quae olim, per multa tempora, simplex fuit et uniformis; nunc autem in duas divisa est; quarum prima maritima dicitur, cujus metropolis est Tyrus, unde nobis est sermo; urbes habens quatuordecim suffraganeas; a rivo Valaniae, qui est sub castro Margath, habens initium, finem autem ad Lapidem incisum, qui hodie dicitur Districtum, juxta vetustissimam urbem quae dicitur Tyrus antiqua. Urbes autem quae infra hanc provinciam continentur, sunt hae: ab austro novissima Porphyria, quae alio nomine dicitur Heffa, vulgari vero appellatione Caifas; secunda Ptolomaida, quae alio etiam nomine dicitur Accon; tertia ab oriente Paneas, quae est Caesarea [0550C] Philippi; quarta a septentrione Sarepta; quinta Sidon, sexta Berythum, septima Biblium, octava Botrium, nona Tripolis, decima Artusiae, undecimae Archis, duodecima Arados, tertia decima Antarados, quarta decima Maraclea. Altera vero Phoenicis dicitur Libanica, cujus metropolis est Damascus, quae etiam aliquando dicitur Syria; ut ibi: Caput Syriae Damascus (Isa. VII, 8): haec iterum Phoenicis postea divisa est in duas portiones; quarum altera dicitur Damascena; altera vero, Emisena. Sunt etiam et Syriae partes utraque Arabia; prima cujus metropolis est Bostrum; secunda, cujus metropolis est Petra deserti. Sed et Syria Sobal, ejusdem Syriae majoris pars est, cujus est [0550D] metropolis Sobal. Nihilominus et tres Palaestinae, ejusdem Syriae partes sunt; prima, cujus est metropolis Hierosolyma, quae proprie appellatur Judaea; secunda, cujus metropolis est Caesarea maritima; tertia, cujus metropolis est Scythopolis, quae alio nomine dicitur Bethsam, cujus hodie locum tenet Nazareth. Idumaea quoque hujus ejusdem Syriae majoris, pars est novissima, ad Aegyptum respiciens.
CAPUT III. Descriptio regionis ejusdem urbi adjacentis, et commoditatum quas praestat.
Erat autem praedicta civitas non solum munitissima, ut praediximus, sed etiam fertilitate praecipua, et amoenitate quasi singularis, nam [0551A] licet in ipso mari sita sit et in modum insulae tota fluctibus ambiatur; habet tamen pro foribus latifundium per omnia commendabile, et planitiem sibi continuam divitis glebae et opimi soli, multas civibus ministrans commoditates; quae, licet modica videatur, respectu aliarum regionum, exiguitatem suam multa redimit ubertate; et infinita jugera multiplici fecunditate compensat. Nec tamen tantis arctatur angustiis; protenditur enim in austrum versus Ptolemaidam, usque ad eum locum qui hodie vulgo dicitur Districtum Scandarionis, milliaribus quatuor aut quinque; e regione in septentrionem, versus Sareptam et Sidonem iterum porrigitur totidem milliaribus; in latitudinem vero, ubi minimum, ad duo; ubi plurimum, ad tria habens milliaria. [0551B] In hac eadem fontes sunt plurimi, qui perspicuas et salubres emanant aquas; et grata temperie contra immoderatos aestus praestant refrigerium. Inter quos praestantissimus, et famae titulis celeberrimus, de quo etiam et Salomon in Canticis cecinisse dicitur: Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano (Cant. IV, 15). Hic licet in humiliore totius regionis parte fluentorum suorum habeat originem, et non ex montibus, sicut alii plerumque fontes, sed ex ipsis abyssi cataractis scaturire videatur; tamen cura et manu artifice in superas elatus auras, totam circumquaque regionem affluenter irrigat, et suae visitationis beneficio ad usus multiplices reddit fecundam. Erectus est ergo, et in sublime deductus miro opere [0551C] lapideo, ferri duritiem imitante, ad altitudinem cubitorum decem; et qui in imo situ naturali, non multum poterat esse utilis, artificio contra naturam obtinente factus sublimior, universae regioni se gratum praestat, et ad proventus fructuarios aquas porrigit affluenter. Accedentibus et facti miraculum volentibus intueri, turris exterius videtur eminentior, nec fontis aliquam praetendit effigiem: ubi vero ad ejus perventum est fastigium, collectarum est videre quasi cumulum aquarum, quae inde per aquaeductus ejusdem altitudinis, sed et mirae soliditatis, ad circumjacentem se transferunt regionem. Praeparata sunt nihilominus ad ejus summum ascendere cupientibus, ascensoria per gradus eadem soliditate [0551D] lapidea, quibus etiam equites sine difficultate possint ad ejus provehi superiora. Procuratur autem adjacenti regioni ex ejus beneficio miranda commoditas; ita ut non solum hortos, et lignis fructiferis insita, et amoenitate praecipua nutriat pomaria; verum et canamellas, unde pretiosissima usibus et saluti mortalium necessaria maxime, conficitur zachara; unde per institores ad ultimas orbis partes deportatur. Sed et vitri genus elegantissimum, et in eodem rerum genere facile obtinens principatum, de arena quae in eadem planitie colligitur, mirabiliter conficitur, quod inde ad remotas etiam delatum provincias, aptam vasis mirabilibus, et perspicua sinceritate praecipuis materiam praebet; unde et nomen urbis longe ad exteras nationes porrigitur celebre [0552A] et multiplici fenore lucrum accrescit institoribus. Nec solum his commoditatibus, verum et munitione incomparabili praedita erat civitas, sicut in sequentibus dicetur: unde ob id quod munitissima erat, tantisque commoditatibus abundans, Aegyptiorum principi, omnium fere potentissimo, qui omnem regionem a Laodicia Syriae usque in arentem Libyam libero possidebat imperio, grata erat et accepta, et eam quasi regnorum suorum robur et domicilium suum reputans, victu, armis et viris armipotentibus diligenter communierat, arbitrans reliqui corporis in tuto partes consistere, si capitis salutem inviolatam posset conservare
CAPUT IV. Quod saepius priscis temporibus obsessa fuerit.
[0552B] Igitur XV Kal. Martii, ut praediximus, uterque noster exercitus ad praedictam applicuit civitatem, et eam quantum potuit, obsidione vallavit. Sita autem est haec eadem civitas, juxta verbum prophetae, in corde maris (Ezech. XXVII, 3), ita ut pelago undique ambiatur, nisi in modico spatio, quantum arcus sagittam jaculari possit. Tradunt seniores, eam aliquando insulam, et a solida terra omnino separatam fuisse; sed obsidens eam aliquando Assyriorum potentissimus princeps Nabuchodonosor, voluit eam solo continuare, sed opus non consummavit: hujus quoque obsidionis Ezechiel propheta memoriam facit, dicens: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus, et coetu populoque [0552C] magno: filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit in gyro, et levabit contra te clypeum et lanceam (Ezech. XXVI, 7), et caetera. Hujus obsidionis in decimo libro Antiquitatum Josephus memoriam facit, dicens: Sed etiam Diocles in secundo Coloniarum libro meminit hujus regis. Et Philostratus in Indicis et Phoenicibus historiis dicit: Quia rex iste obsedit Tyrum annis tribus, et mensibus decem, cum illo tempore in Tyro regnabat Joatabalus. Post eum vero Alexander Macedo, continuavit eam solo, et continuatam violenter occupavit. Cujus obsidionis idem Josephus in undecimo libro Antiquitatum memoriam facit, dicens: Alexander autem ad Syriam veniens, Damascum cepit, [0552D] et subjugata Sidone, Tyrum obsidebat. Et infra: Quapropter in obsidione intentius perseverans, expugnavit: cumque eam cepisset, ad civitatem Gazam pervenit. Et infra: Septem autem mensibus in obsidione transactis, et duobus in Gaza, Sanabala mortuus est. Obsederat autem et eam prius Salmanasar, et invaserat Phoenicen universam. De hoc autem memoriam facit Josephus in nono libro Antiquitatum dicens: Pugnavit enim adversus Tyrum, cum in ea regnaret Elisaeus; de quibus testatur et Menander, qui temporum facta conscripsit, et Tyriorum antiquitatem in Graecam linguam convertens, sic ait: Elisaeus nomine, regnavit annis triginta sex: hic recedentibus Cuthaeis navigans reduxit eos, contra quos denuo Salmanasar Assyriorum rex insurgens, cunctam [0553A] Phoenicem bellis invasit; qui facta pace cum omnibus, post terga sua reversus est. Recessit autem a Tyro civitas Sidon, et Arche, et antiqua Tyrus, et multae aliae urbes, quae semetipsas Assyriorum regi tradiderunt: quapropter Tyriis non subjectis, denuo rex adversus eos egressus est, Phoenicibus exhibentibus ei naves sexaginta, et remiges octoginta: contra quos Tyrii navigantes in duodecim navibus, dispersis hostium navibus, cepere captivos viros quingentos, unde honor Tyriorum propter hoc crevit eximie. Revertens autem Assyriorum rex, disposuit custodias super fluvium et aquaeductus civium, ut Tyrios haurire pocula prohiberet; et dum hoc quinque annis fuisset factum, tulerunt de effossis puteis bibentes aquam. Haec in archivis Tyriorum de Salmanasar Assyriorum rege scripta sunt.
CAPUT V. Describitur civitas; et status civium et conditio aperitur. [0553B]
Sic ergo, ut diximus, quasi insula est praefata civitas, procellosum circa se habens mare, latentibus scopulis et nimia inaequalitate periculosum; ita ut peregrinis et ignaris locorum, ad urbem navigantibus periculosum sit accedere; et nisi ducem habeant, qui adjacentis maris habeat notitiam, non nisi cum naufragio urbi possunt appropinquare. Erat autem ex parte maritima per circuitum muro clausa gemino, turres habens altitudinis congruae proportionaliter distantes. Ab oriente vero, unde est per terras accessus, muro clausa triplici, cum [0553C] turribus mirae altitudinis, densis admodum, et prope se contingentibus. Praeterea et vallum late patens, per quod facile ejus cives possent mare introducere in alterutrum. A parte vero septentrionali portus civitatis interior, inter turres geminas habet ostium, infra moenia tamen receptus; nam exterius insula fluctibus objecta, aestuantis pelagi primos frangens impetus, inter se et solum tutam navibus praebet stationem, ventis inaccessam, soli tamen obnoxiam aquiloni. Classe ergo in eam partem inducta, et in tranquillo locata, exercituque pomeria urbi vicina tenente, castris quoque per circuitum collocatis, exitus introitusque civibus negant, et solis moenibus cogunt esse contentos. Erat autem praedicta civitas duos habens dominos; nam aegyptius Calipha tanquam [0553D] major dominus, duas habebat ejus portiones; Damascenorum vero regi, quia vicinior erat, ne eam molestaret, imo etiam ut in necessitatibus civium, eis auxilii sui ministraret suffragia, tertiam concessit. Erant autem in ea cives nobiles et pecuniosi valde, quippe qui continuis navigationibus universas pene mediterraneo mari adjacentes provincias, gratia commerciorum, peregrinis mercibus et multiplicibus divitiis urbem repleverant. Confugerant ad eam praeterea, intuitu munitionis ejus, de Caesarea, Ptolemaida, Sidone, Biblio, Tripoli et aliis maritimis urbibus, quae in nostram jam devenerant potestatem, cives inclyti et locupletes, ibique domicilia multa sibi pretio comparaverant: impossibile penitus arbitrantes, quod urbs tam munita in nostrorum [0554A] ditionem, aliquo casu posset descendere. Unicum enim et singulare totius regionis, sicuti etiam est hodie, videbatur esse praesidium, et robur incomparabile.
CAPUT VI. Locatur obsessio, et principibus in ea parte designantur; et civitas hostiliter impugnatur.
Compositis ergo sarcinis et rebus ad quamdam commoditatem locatis, juxta portum naves universas educunt ad siccum, excepta una galea, quae semper ad suspectos casus, qui emergere poterant, erat parata: quo facto, ducto vallo profundo convenienter a mari superiori ad inferius, universum claudunt exercitum. Tunc sumpta de navibus conveniente materia, unde secum Veneti multam detulerant [0554B] copiam, convocatis artificibus, varii generis erigunt machinas. Dominus sane patriarcha cum regni principibus, vicem domini regis obtinens, lignorum caesores et architecturae peritos convocans, subjecta pro votis materia, castellum aedificari praecipit multae altitudinis: unde cum his qui in turribus erant, pugnari posset quasi cominus, et urbem totam liceret intueri. Machinas nihilominus jaculatorias fabricari praecepit, quibus magnis molaribus turres et moenia concutiantur, et civibus terror inferatur. Dux etiam cum suis partem regiam aemulantes, ejusdem generis erigunt machinas, locisque competentibus componunt erectas. Instant ergo coepto, cum omni sollicitudine, operi, et propositum [0554C] urgent non deficientes ab incepto; sed magis ac magis accensi, cives arctant, et de machinis urbi molestias inferunt incessanter. Assultibus quoque et congressionibus assiduis, obsessis requiem negant. Cives nihilominus ut se tueantur solliciti, cuncta discutiunt, ut a se nostrorum propulsent injurias et hostibus damna inferant. Erigunt ergo ipsi de intus e regione machinas, et saxis ingentibus earum jactu libratis, castella nostra sine intermissione cedunt; et circa ea regionem, timore molarium emissorum, ita sibi vindicant propriam, ut nemo de nostris ibi auderet immorari; sed et eos quibus conservandi machinas sors dederat necessitatem, ut non nisi cum cursu celerrimo ad eas auderent accedere, nec in eis nisi cum maximo discrimine [0554D] commorari. Qui autem in excelsis turribus erant constituti, arcubus et balistis tantam inferebant his, qui in castellis et circa machinas eos impugnabant, jaculorum et sagittarum multitudinem, tantoque instabant saxorum pugillarium jactu, ut vix etiam manus auderent exerere. Nostri etiam qui in castellis erant, aequipollenter nimis ictus ictibus recompensantes, vim vi repellentes, tantam his qui in turribus et supra muros erant positi, ingerebant laboris necessitatem, ut saepius in die permutati, belli pondus sustinere non possent. Qui autem in machinis erant, docentibus his qui jaculandi peritiam erant assecuti, tantis viribus, tantoque conamine ingentia torquebant saxa, ut muris illisa, vel turribus, universa concuterent [0555A] et pene traherent in ruinam. Excitabatur de collisis lapidibus et caemento dissoluto pulvis tam immensus, ut his qui in moenibus et supra turres erant, quasi nubes interposita, nostrorum negaret aspectum. Si qui autem de missis lapidibus turres aut moenia praeteribant, in urbem cum impetu lapsi, aedificia magna cum habitatoribus in minuta redigebant fragmenta. Qui autem in campo, tam pedites quam equites praeliabantur, animose viriliterque singulis pene diebus cum his, qui de urbe ad pugnam egrediebantur, conserebant; nostris plerumque, interiores ad committendum irritantibus; civibus nonnunquam, sponte etiam, in obsidentes facientibus irruptiones.
CAPUT VII. Damasceni qui in civitate erant, resistunt animosius; civibus aliquantulum remissis. [0555B]
Cum igitur ita diebus singulis, ancipiti Marte, nostri nunc de machinis, nunc circa portam cum civibus experirentur, et quanta poterant instantia sese mutuo provocarent: vocatus a regni principibus cum honesto comitatu adfuit dominus Pontius Tripolitanus comes; in cujus adventu nostrorum visae sunt vires quasi geminatae, multiplicata audacia; hostibus vero e converso illata formido, et quasi desperatio resistendi. Erant autem in eadem civitate de Damascenis equites septingenti, qui civibus nobilibus, mollibus et delicatis, et in re militari non multum exercitatis, sui exemplo animos ad resistendum ministrabant, et in seipsis prompto animo [0555C] suffragia debita largiebantur. Tamen hi etiam videntes nostrorum vires et conatus singulis diebus in melius proficere, opes vero civium sensim comminui, vires quotidie periclitari, fieri coeperunt tepidiores, et onus quod portare non poterant, sapienter declinare; ita tamen, ut nec civibus deditionem persuaderent, nec multum de viribus praesumendum esse hortarentur. Porro in civitatem, sicut hodie etiam est, unicus erat introitus, et porta singularis; nam, ut praediximus, civitas tota quasi insula, fretis undique ambitur, excepto loco quodam angusto, per quem est accessus ad portam, in quo sine intermissione tam equitum quam peditum erant conflictus varii, sicut in hujusmodi solet contingere [0555D] plerumque eventu.
CAPUT VIII. Ascalonitae Hierosolymam accedunt, ut urbem impugnent; sed in reditu a civibus male tractantur.
Interea dum haec apud Tyrum aguntur, Ascalonitae videntes regnum militiae viribus desolatum, omneque robur regionis apud Tyrum in obsidione detineri, sumpta occasione ex tempore cum universa militia, transcursa planitie, quae media jacet, ad montes, in quibus Hierosolyma sita est, festinanter properant; arbitrantes praedictam urbem felicissimam, vacuam reperire; et de ejus habitatoribus aliquos incautius egredientes, secum posse trahere captivos. Accedentes ergo ex improviso nimis, quosdam de civibus per agros et vineas improvide se habentes, occiderunt, circiter octo. Cives autem, [0556A] etsi pauci numero, tamen fide ferventes, zelo justissimo pro patria, pro liberis et uxoribus succensi, armis correptis, urbem egrediuntur, unanimiter hostibus occurrentes. Et cum trium horarum spatio se mutuo conspexissent, nostris non audentibus in eos irruere, cum non nisi pedites haberent: videntes Ascalonitae, quod ibi non possent absque periculo moram facere: nec erat tutum cum gente obstinata, atque ad resistendum animosius praeparata, juxta urbem congredi, parant reditum cum velocitate. Nostri autem eos cautius aliquantulum insecuti, retentis ex hostium equis decem et septem, de militibus quatuor, quadraginta duos ex eis interficiunt: consummatoque feliciter negotio, cum plena sospitate domum reversi sunt.
CAPUT IX. Rex Damascenorum Doldequinus, ut solvat obsidionem accedit; nostri occurrunt; ille territus, a proposito discedit. [0556B]
At Tyrenses interea crebris vigiliis, assiduis conflictibus, et labore continuo fatigati, rarius accedunt ad praelia, remissius occurrunt officiis sibi deputatis: stupentes supra modum, quod civitas, quae singulis pene diebus cum terrestri tum marino populorum frequentabatur accessu; omnibusque commodis utroque accessu consueverat cumulari, in tam arcto sederet posita, ut neque civibus, neque exteris introitus pateret aut exitus; quodque victus deficeret, et alimoniarum jam pene nullum esset residuum. Habito consilio ad aegyptium Calipham [0556C] et Damascenorum regem scribunt epistolas, monentes et deprecantes anxie, quatenus rebus eorum jam pene desperatis, mature subveniant: instantiam significant hostium, et vires et animos singulis diebus ampliores; suorum defectum, alimentorum inopiam, angustias importabiles. Quo facto, in spem erecti aliquantulam, praedictorum principum praestolantes subsidia, ad resistendum pro more solito se invitant. Et, licet ex eis plures lethaliter saucii, pugnare ipsi non possent, alios tamen verbis quibus possunt ad resistendum hortantur. Nuntiatur interea, quod Damascenorum rex Doldequinus obsessorum epistolis et legatione motus, cum innumera Turcorum manu, et copiosissimo equitatu a finibus Damascenis egressus, in [0556D] dioecesi Tyria, secus fluvium castrametatus fuerat. Erat autem idem fluvius a civitate Tyrensi, vix quatuor distans milliaribus. Dicebatur etiam, quod classis Aegyptia, major solito et armatis instructior, civibus deferens et subsidia militum, et victui necessaria, intra triduum esset adfutura. Asserebatur nihilominus, Damascenorum regem, et militum majora praestolari suffragia; et ad hoc fluminis transitum, et cum nostris congressum prudenter differre, donec classis veniat, ut eo nobiscum dimicante, classis liberum et sine difficultate ad urbem habeat accessum. Quo audito, nostri communicato consilio et partibus provida deliberatione libratis, optimum ducunt, universum exercitum in tres partes dividere, ita ut equites omnes [0557A] et stipendiarii pedites, una cum domino comite Tripolitano, et domino Willelmo de Buris, regio constabulario et regni negotiorum procuratore, de castris egrediantur; et cum opus fuerit Damasceno occurrant, cum eo auctore Domino pugnaturi; dux autem cum suis galeas conscendant, et classi advenienti occurrentes, cum eis belli tentent fortunam, et tanquam viri strenui, gladiis viriliter experiantur; cives autem, qui de universis regni urbibus ad eamdem obsidionem convenerant, cum parte Venetorum maxima, machinas et castella vigilanter servent; et ita efficiant, ut et de castellis non remittatur manus pugnantium, nec machinae desinant solitos impulsus importunius inferre, et ante portam indeficiens habeatur conflictus. Placuit [0557B] verbum universis, et statim sicuti videbatur expedire, effectui mancipatur. Egressi sunt enim comes Tripolitanus, et regius constabularius, cum universa militia hostibus obviam; et cum processissent quasi ad duo milliaria, hostes nullatenus ausi sunt comparere. Certum tamen erat, quod secus fluvium praedictum castra locaverat Doldequinus, ab initio cor gerens et animum transeundi; sed audiens nostros, quorumdam relatione, tam prudenti usos consilio, periculosum ducit cum viris tam prudentibus, tamque strenuis temere dimicare; sed tubis clangentibus suos convocat, imperat ad propria regressum. Dux autem classe instructa et parata, usque Alexandrium descendit; qui [0557C] locus a praedicta civitate quasi sex distat milliaribus, qui hodie vulgari appellatione dicitur Scandarium. Cognoscentes autem, quod rex Damascenorum ad propria remeasset et quod classis exspectatae nullum comparebat signum, iterum repositis in littore galeis, omnes in castra se recipiunt, et civium impugnationi vehementius instant.
CAPUT X. Cives in nostra machinas ignem adhibent, nostri resistunt viriliter. Ab Antiochia quidam jaculandi habens peritiam, a nostris evocatur.
Factum est autem una die, quod quidam juvenes de civitate, ut se in populo suo commendabiliores redderent et perennem sibi acquirerent apud posteros gloriam, mutuo se obligantes compromiserunt, [0557D] quod clam ad nostra castra egredientes, machinas et nostra castella succenderent. Quod verbum effectui mancipantes, clam ab urbe egredientes, incendium machinae, quae nobis utilior erat, supposuerunt. Quod videntes nostri, ad arma convolant, et aquis copiose ministratis, ignibus tentant resistere. Factumque est ibi quiddam admiratione et relatione dignum. Quidam enim juvenis probitatis eximiae et admirandae virtutis, videns machinam succensam, constanter ascendit super eam, et aquas porrectas desuper infundebat. Quod videntes qui in turribus erant, arcus habentes et balistas, omnes in eum manus dirigunt; jacientesque certatim in eum, qui positus erat quasi signum ad sagittam, operam consumpserunt; nam tota illa die in propria [0558A] carne nullam sensit penitus laesionem. Qui autem ignem subjecerant, a nostris comprehensi, omnes ultore gladio confossi, suis cernentibus interierunt. Porro videntes nostri, quod machina interior lapides magnae quantitatis, in castella nostra ita directe jacularetur; et quod utrumque ex magna parte laeserat; quodque non esset in castris qui dirigendi machinas et torquendi lapides, plenam haberet peritiam, vocantes quemdam de Antiochia, Armenium natione, Havedic nomine, qui in ea facultate dicebatur instructissimus, subito receperunt eum; qui tanta arte in dirigendo machinas et ex eis missos molares contorquendo utebatur, ut quidquid ei pro signo deputaretur, id statim sine difficultate contereret. Qui postquam ad exercitum pervenit, [0558B] designatum est ei honestum de publico salalarium, unde se pro modo suo magnifice poterat exhibere; tantaque deinceps operi ad quod vocatus est institit diligentia, tantaque arte usus est in facto, ut non solum civibus continuatum, sed de novo videretur bellum illatum, et molestiae duplicatae in ejus adventu.
CAPUT XI. Balac apud Hierapolim occiditur: quo rumore audito, noster exercitus fit hilarior, et ad impugnandam urbem insistunt animosius.
Dum haec Tyri aguntur, Balac, potentissimus Turcorum satrapa, in cujus vinculis dominus rex tenebatur, civitatem Hierapolim obsidet; dumque [0558C] in obsidione perseveraret, vocavit ad se ejusdem civitatis dominum, verbis pacificis in dolo; qui simplex et nimium credulus, verbis illius fidem habens, suam statim exhibuit praesentiam; quem ante se constitutum, Balac statim praecepit decollari. Audiens ergo Joscelinus senior, comes Edessanus, quod Balac civitatem sibi vicinam obsideret, timensque ne priore domino expulso, durior ei pararetur adversarius, convocata tum ex partibus Antiochenis, tum ex suis ingenti militia, ei obviam ire festinat; inventoque ejus exercitu, agminibus suis in acies ordinatis, repente irruit super eum; conversoque in fugam ejus exercitu, ipsum casu obvium habuit; quem gladio transverberans, ad terram dejecit, dejectoque caput amputavit, nesciens [0558D] tamen quod hic esset princeps exercitus. Hic plane manifestam habuit ejusdem Balac somnii interpretationem; nam vere oculos dici potest quis illi eruisse, cujus caput amputans, videndi vivendique finem indicit. Statimque sicut vir circumspectissimus erat, et cui nihil ad plenam deerat experientiam, ejusdem principis caput, ut nostros de sua prosperitate exhilaresceret et victoria, per quemdam adolescentem dirigit, et per Antiochiam, ut nec hos nec illos tanti successus sineret esse expertes, ad nostrum praecipit exercitum festinare; qui adveniens corda satiavit universorum, et in supremam erexit laetitiam. Dominus vero comes Tripolitanus Pontius, qui in ea expeditione cum suis domino patriarchae, et aliis principibus, tanquam [0559A] unus de vernaculis, obediens semper exstitit, et ad publica negotia humiliter expeditus ob reverentiam domini comitis, qui eum miserat, et tantae legationis dignitatem, ad equestrem promovit ordinem, arma ei conferens militaria. Haec postquam nostris qui in expeditione erant, comperta sunt, erectis in coelum manibus, coeperunt laudare, benedicere et glorificare Deum, qui terribilis est in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 4). Tunc demum zelo majore accensus noster exercitus, quasi reparatis viribus, receptoque denuo spiritu, ad opus inceptum ferventius accingitur, crebrisque congressionibus omnem obsessis negant requiem. Cives autem, alimentis jam penitus consumptis, fame periculosissime laborantes, cum jam nulla spe subsidii [0559B] foverentur, remissius se habebant. Accidit autem semel, quod quidam juvenes de civitate, natandi habilitatem habentes multam, de portu egressi interiore, in exteriorem nando pervenientes ad galeam illam, quam superius diximus in mari semper esse paratam, fune quem secum deportaverant, eidem firmiter alligato, eisque incisis, quibus galea tenebatur defixa, redeuntes in urbem secum coeperunt trahere quam firmiter alligaverant: quod videntes qui in castellis erant ad speculam deputati, clamare coeperunt, quo excitati nostri, ad littus convolant; sed antequam de remedio plenius deliberarent, praefati juvenes eam infra urbem jam receperant; cum autem in ea quinque viri essent, qui ad ejus [0559C] erant custodiam deputati, uno occiso, reliqui quatuor se in mare praecipites dederunt, unde enatando, ad littus pervenerunt incolumes.
CAPUT XII. Ascalonitae iterum, dum noster in obsidione adhuc detinetur exercitus, partes vastant Hierosolymitanas.
Porro Ascalonitae velut culices inquieti, in nocendi proposito perseverantes, videntes regni robur circa Tyrum in obsidione detineri; regionem autem universam militia vacuam, irruptionibus expositam; collectis viribus iterum ad montana Judaeae unanimiter conscendunt; ibique juxta Hierosolymam locum a septentrione positum ab eadem Hierosolyma quinque aut sex milliaribus distantem, Bilin dictum, [0559D] qui hodie celebriori vocabulo Mahomeria appellatur, subito invadunt et occupant violenter; ejusque incolis ex maxima parte interemptis gladio, senes cum mulieribus et parvulis in turrim se recipientes, mortis evaserunt discrimen. Illi vero totam adjacentem regionem liberis discursibus peragrantes, nemine contradicente, quoscunque obviam reperiunt, aut vinculis mancipant, aut obtruncant gladiis, in provinciales pro libero arbitrio debacchantes.
CAPUT XIII. Cives famis importunitate laborant; ad deditionem se praeparant. Doldequinus in eorum subsidium properat, sed incassum; nostris civitas resignatur.
Interea Tyrii famis importunitate solito vehementius [0560A] laborantes, alias ingrediuntur vias; et jam per conventicula coeuntes, tractare incipiunt, quomodo his molestiis quas patiuntur, finem imponant; commodius esse dicentes, urbe hostibus tradita, ad alias, liberos, suae gentis civitates posse transire, quam fame tabescere; quam uxores cum liberis, ipsis cernentibus, nec opem ferre valentibus, inopia liquefieri. Tandem post hujusmodi per turbas tractatus, verbum de communi consensu ad majores natu, et urbis moderatores et ad publicum defertur. Congregataque civitate universa, verbum in publico auditorio proponitur et tractatur diligentius. Stat omnibus sententia, tantis malis finem imponere; et quocunque casu, quibuscunque conditionibus ad obtinendam pacem perveniendum. Porro Damascenorum [0560B] rex, civium calamitate permotus, et quod supremo defectu laborarent audiens, eorum compassus molestiis, convocatis undique militaribus copiis, ad mare descendit, ubi et prius fuerat; circa fluvium urbi praedictae vicinum castrametatur. Quod audientes nostri, suspectum habentes ejus adventum, iterum se instruunt, quasi praelium pro foribus exspectantes; urbi tamen, propositum nihilominus non deserentes, instant incessanter. Rex interim Damascenorum legatos, cum verbis pacificis, ad nostri capitaneos exercitus, ad dominum videlicet patriarcham, ad dominum ducem Venetiae, ad dominum comitem Tripolitanum, ad dominum Willelmum de Buris et ad reliquos regni proceres, [0560C] dirigit viros prudentes et discretos, qui viam pacis praetentarent. Tandem post multas altercationes, parti placuit utrique, ut concesso civibus cum uxoribus et liberis, et omni substantia egressu libero, civitas Christianis tradatur. Si qui autem de civibus in eadem civitate magis optarent commorari, iis, salvis possessionibus et domiciliis, libera commorandi licentia concedatur. Populus sane et secundae classis homines, intelligentes quod his civitas conditionibus traderetur, quod de hoc verbo inter principes tractaretur aegre ferentes, quodque violenter effracta eis ad manubias et praedam non pateret, operas unanimiter bellicis necessitatibus subtrahere decreverunt, parati a principibus omnino dissentire; praevaluit tamen majorum mens [0560D] sanior; et urbe recepta, data est civibus libera egrediendi, sicut pactis convenerat, facultas. In signum ergo victoriae super eam turrim, quae portae civitatis imminet, positum est Domini regis vexillum; super eam autem quae dicitur viridis, domini ducis Venetiae; super eam autem quae dicitur turris Tanariae, domini comitis Tripolitani, cum multa gloria sunt collocata vexilla. Porro priusquam civitas aut caperetur aut obsideretur, maxima pars ejus dioeceseos in nostrorum devenerat potestatem: ita quod omnia montana quae urbi adjacent, tam in castris quam in suburbiis, pene usque ad Libanum quidam nobilis et potens homo, qui in montibus habitabat, Henfredus videlicet de Torono, junioris Henfredi, qui postea factus est regius constabularius, [0561A] pater, usque pene ad quartum vel quintum ab urbe lapidem, quiete possidebat, castrum habens in eisdem montibus naturali situ et artificio munitissimum, unde praedictis civibus frequentes et subitas inferebat molestias; sed et dominus Tiberiadensis, dominus Willelmus de Buris, regius constabularius, et ante eum dominus Joscelinus comes Edessanus, qui praedictae civitatis dominus fuerat, in eisdem montibus possessiones habebant amplissimas, unde etiam frequentius, et ex improviso urbi praedictae periculosas moliebantur insidias; nihilominus et ab austro dominus rex Balduinus, bonae memoriae, praedecessor istius, in littore maris juxta fontem salubrem et perspicuum, castrum fundaverat, Alexandrium nomine, ab urbe Tyrensi [0561B] sex aut septem distans milliaribus. Quibus molestiis urbs praedicta, multo ante tempore crebrius fatigata, majorem in se oppugnandi, eam obsidentibus praestitit facultatem. Dicitur autem in eadem expeditione vita decessisse, vir venerabilis Odo nomine, qui ad titulum ejusdem ecclesiae, urbe adhuc ab hostibus detenta, ordinatus fuerat metropolitanus, et a patriarcha Hierosolymitano consecratus dicebatur.
CAPUT XIV. Urbe capta, in castra cives egrediuntur; nostri quoque urbem occupant.
Egressi ergo cives longa obsidione fatigati, sublevandi gratia taedii ad castra nostra deproperant, [0561C] considerantes diligentius, quisnam esset populus iste tam ferreus, tam laboris patiens, tam in usu armorum edoctus, qui tam egregiam civitatem, et tam munitam urbem intra menses paucos, ad supremam redegisset inopiam, et extremas subire conditiones compulisset; intueri libet machinarum formam, castellorum proceritatem, armorum genus, castrorum positionem, principum etiam nomina diligentius investigare, cunctaque cum sollicitudine percunctari, ut inde posteris fide plenas, certa relatione texere possint historias. Nostri quoque civitatem ingressi, urbis munitionem, aedificiorum robur, turrium eminentiam, murorum soliditatem, portus elegantiam, introitus difficultatem admirantes, civium etiam commendant constantiam, qui intanta [0561D] famis necessitate positi, et tanta laborantes inedia, deditionem eo usque protraxerant; nam civitate a nostris recepta, nonnisi quinque modii frumenti in civitate reperti sunt. Et, licet prima facie durum plebeis visum foret, quod praedictis conventionibus civitas in nostram deveniret potestatem, consequenter tamen placere incipit; commendatur labor impensus; et perpete dignum memoria opus credunt, quod eorum laboribus et sumptibus est consummatum. Tripartita ergo civitate, duabus domino regi, tertia Venetis secundum quod pactis prius fuerat insertum, assignata, cum multa laetitia et plena jucunditate, singuli ad propria remearunt. Capta est autem eadem civitas, et nomini restituta Christiano, III Kal. Julii, anno ab Incarnatione Domini [0562A] 1124, regni vero domini Balduini, regis Hierosolymorum, secundi, anno sexto.
CAPUT XV. Rex a vinculis solvitur; Halapiam obsidet, sed occurrentibus hospitibus solvitur obsidio; rex Hierosolymam revertitur; Calixtus papa moritur; substituitur ei Honorius.
Eodem anno, IV Kal. Septembris, dominus rex Hierosolymorum Balduinus, cum quasi mensibus decem et octo, vel amplius aliquid, apud hostes detentus fuisset in vinculis, pacta pro se pecunia, obsidibus datis, libertatem pretio interveniente consecutus, Domino auctore, Antiochiam reversus est. Dicitur autem summa pro se pactae pecuniae fuisse centum millia Michaelitarum, quae moneta, in regionibus [0562B] illis, in publicis commerciis et rerum venalium foro, principatum tenebat. Reversus igitur Antiochiam, anxius quomodo pactam solvere posset pecuniam, et suos ad se revocare obsides, cum prudentioribus deliberat, quid ad suum expedimentum facere possit. Igitur persuasum est ei, ut Halapiam, alimentorum inopia laborantem et quasi pene vacuam, obsideat; eaque via facile obtinere posse, ut civibus obsidione angustiatis, aut obsides sibi restituant, aut pecuniam conferentes tantam summam tribuant, quantam pro sui liberatione ab initio pepigerat. Convenit ergo apud eum, publice convocata universa de toto principatu militia; urbem praedictam obsidet, et legionibus ut mos est per gyrum collocatis, civibus introitus negat et exitus, [0562C] modicosque cibos secum ponere cives violenter compellit. Illi vero Orientalibus, et maxime qui trans Euphraten erant, crebris de sua necessitate epistolis significant, nisi mature subveniant, urbem in proximo ruituram. Habentes ergo principes illi pro urbe amica sollicitudinem, certatim vires convocant, et de communi ministrato auxilio militares congregant copias; tandemque Euphrate transmisso accelerant, omnem dantes operam, ut praedictam urbem obsidionis liberent molestia. Erant autem qui in subsidium venerant obsessorum, equitum septem millia, exceptis iis qui et sarcinarum et impedimentorum curam gerebant, et vernaculis, qui majoribus dominis debitum impendebant obsequium. Rex vero, [0562D] et qui in expeditione secum erant, intelligentes, quod tanta esset hostium multitudo advenientium, arbitrati, commodius esse retrocedendo, in tuto se et suas expeditiones locare, quam temere cum hostium turbis validioribus congredi: antequam venirent ad urbem eorum expeditiones, nostri in quoddam castrum suum munitum, Ceperum nomine, se receperant, unde Antiochiam pariter convenientes, divisi sunt ab invicem, domino rege cum familiari comitatu Hierosolymam reverso; ubi ab universo clero et populo, tanquam diu desideratus, cum multa susceptus honorificentia, plebi et patribus, quasi post actum biennium, acceptabilem suam intulit praesentiam. Eodem anno dominus Calixtus, bonae memoriae papa secundus, vita decessit, cui [0563A] substitutus est quidam Lambertus, patria Bononiensis, Ostiensis episcopus, qui dictus est Honorius. Hic electus est sub contentione, cum quodam Theobaldo presbytero cardinali, tituli Sanctae Anastasiae; et quia electio ipsius Honorii minus canonice processerat, post duodecim dies in conspectu fratrum, mitram et mantum sponte refutavit atque deposuit. Fratres vero tam episcopi quam presbyteri et diaconi cardinales, videntes ipsius humilitatem et prospicientes inposterum, ne in Romanam Ecclesiam aliquam inducerent novitatem, quod perperam factum fuerat, in melius reformarunt, et eumdem Honorium denuo auctorisantes, ad ejus vestigia prociderunt et tanquam pastori suo et universali papae, consuetam obedientiam sibi exhibuere.
CAPUT XVI. Bursequinus Turcorum princeps fines Antiochenos depopulatur; rex occurrit, et cum eo congreditur; hostium prosternitur exercitus. [0563B]
Interea domino rege Hierosolymis existente, crebris nuntiatur legationibus, quemdam inter orientales principes potentissimum, Bursequinum nomine, congregata ex finibus Orientalibus ingenti militia, transito Euphrate, in partes pervenisse Antiochenas. Hic regionem pro arbitrio, nemine prohibente, discurrens, quidquid extra urbes et munita poterat repetire praesidia, tradebat incendiis, et suis ad praedam exposuerat universa. Huic cum proceres Antiocheni resistere, saepius frustra vires experti, [0563C] attentassent, videntes quod non proficerent, domino regi, cui multo ante principatus curam commiserant, id ipsum significant, orantes instantius, ut dilatione postposita, ad se venire procuret. Rex autem gemina fatigatus cura, regni videlicet et principatus, in regno, cui multo amplius obligatus fuerat, minus impendebat sollicitudinis. Principatus enim molestiis saepius evocatus, omnem pene jam per decennium ibi et operam et opes consumpserat, ita quod in negotiis eorum versatus, in propria persona captus fuerat, per biennium fere continuum indigne satis hostium vincula passus, et carceres; nam in regno, protegente eum manu divina, nihil ei prorsus sinistri acciderat; sed omnia prospere et feliciter in manu ejus dirigebat electorum regum [0563D] consolator Dominus; tamen propositum cum omni reverentia volens observare, collecta quantam habere potuit militia, ad partes illas festinus accessit. Praedictus vero Bursequinus, sicuti vir potens erat et in armis multam habens experientiam, adjuncto sibi Damascenorum rege Doldequino, ante regis adventum, quem ab Antiochenis citatum noverat, castrum obsidet nomine Caphardan, et obsessos interius, multis compulsos molestiis, ad deditionem, conditionibus de salute conservanda interpositis, compulit. Inde minorem Syriam pertransiens, sperans similibus abundare successibus, Sardanum oppidum obsidione vallat. Sed cum per dies aliquot operam ibi consumpsisset, videns se non posse proficere, insigne oppidum Hasard nomine, minus tamen [0564A] munitum, apponit obsidere; dumque ibi machinas erigit et bellicos instruit apparatus, vires in damnum obsessorum experiens, ecce rex et comos cum eo Tripolitanus, nec non et Edessanus, cum ingentibus copiis adsunt, obsessis opem, auctore Domino, in proximo collaturi. Qui postquam ad hostes inceperunt accedere, tres ex se ordinaverunt acies; quarum in prima, quae in dextro erat cornu, Antiochenos locant proceres; in secunda vero quae in sinistro erat ordinata latere, utrumque cum suis constituunt comitem; in medio vero, dominum regem. Erant autem eis, equites mille et centum; peditum autem duo millia. Bursequinus vero nostrorum videns adventum et pro certo sciens quod ad congrediendum statim more prudentum erant parati, [0564B] videns quod honeste bellum declinare non posset, instituit et ipse acies viginti; dicebantur enim equitum esse quindecim millia. Ordinatis ergo hinc inde cohortibus, et in ordinem dispositis, et contra se mutuo accedentibus, irruunt in se, hostium more, vehementius; et armis protervo studio vicissim illatis stragem inferunt, mortem modis pluribus, irrogantes; solet enim in hujusmodi conflictibus odiorum incentivum et inimicitiarum fomitem dare majorem, sacrilegii et legis contemptae dolor; aliter enim et demissius solet inter consortes ejusdem legis et fidei pugna committi; aliter inter discolos et contradictorias habentes traditiones; hic enim sufficit ad materiam jugis scandali et perpetuorum jurgiorum, [0564C] quod in ejusdem fidei articulis non communicant, etsi nulla alia sit odiorum materia. Congredientes ergo praedictae acies instant protervius in alterutrum; sed divina praesente clementia (cui non est difficile cum paucis multos superare; cujus sermo est de suis: Unus mille, et duo fugabunt decem millia [Deut. XXXII, 30]); praevaluit pars nostra; et hostibus in fugam conversis victoria de coelis concessa, gloriosissime potiti sunt. Dicuntur autem in eo conflictu hostium cecidisse duo millia, de nostris vero viginti quatuor. Bursequinus autem videns quod longe aliter quam ratus fuerat, ei accidisset, confusione indutus et reverentia transito Euphrate, non jam ambulans in mirabilibus super se, ad propria reversus est. Rex autem tum ex [0564D] hostium spoliis, tum ex fidelium et amicorum suorum liberalitate, ingenti collecta pecunia, filiam suam quinquennem, quam pro se obsidem dederat, soluta pecunia recepit; sumptaque ab Antiochenis ad tempus licentia, sospes victorque Hierosolymam reversus est. Eodem anno rex super urbem Berytensem in montanis castrum unum, cui mons Glavianus nomen, fundavit.
CAPUT XVII. Rex Ascalonitas prosternit, et simul Aegyptios, qui ad eorum subsidium convenerant.
Per idem tempus, elapso pacis temporalis et initi foederis spatio, quod inter dominum regem et Doldequinum, interventu pecuniae prius convenerat, sociata sibi de universo regno militia, in terram Damascenorum [0565A] rex ingreditur; ubi regionem liberis peragrans discursibus, suburbana quaedam diruit; eorumque habitatores secum deducens, praedam maximam et spolia de hostibus referens uberrima, sospes et incolumis in sua se recepit. Necdumque dissolutis cohortibus vix elapso triduo, nuntiatur, Aegyptiorum exercitum cum ingenti apparatu ad urbem Ascalonam accessisse; erat enim Aegyptiis consuetudo per annos singulos quater ad eamdem civitatem novas expeditiones dirigere ut viribus continue reparatis, sustinere possent assiduos nostrorum conflictus, et pene continuas quae saepius irrogabantur injurias. His autem qui novi recentesque venerant, mos erat et consuetudo, ut nostrorum plurimum affectarent congressus, experiri cupientes [0565B] nostrorum vires, et de sua probitate certa civibus dare argumenta: unde et frequentius in bellicis congressionibus ex eis plures, et capi consueverant, et gladiis interire saepius, tanquam regionis ignari, et armorum plenam non assecuti experientiam; veteranis civibus, nostrorum prudentius declinantibus occursum, et remissius insectantibus aliquando fugientes. Quod postquam domino regi nuntiatum est, magis continuata quam renovata expeditione, illuc celerrime contendit: quo cum pervenisset, ipse cum fortioribus et magis strenuis loco ad id congruo se locat in insidiis, levis armaturae praemissis militibus, qui discursionibus vagis urbanorum irritent animos, et provocent ad insectandum. At vero cives videntes liberis discursionibus per loca urbi contermina [0565C] nostros evagari, indigne ferentes nimium eorum tantam audaciam, certatim arma corripiunt; et egressi imprudenter seorsum per manipulos, nostros sponte terga dantes, in fugam vertunt. Fugientes quoque sequentes imprudentius, usque ad locum, ubi rex cum electa militia latebat in insidiis, pervenerunt. Rex autem opportunitatem non respuens oblatam, et qui cum eo erant, ei fideliter adhaerentes, hostes ad urbem redire volentes praeveniunt, cum eisque cominus conserentes, gladiis instant animosius; et antequam in urbem se recipiant, quadraginta ex eis passim obtruncant, caeteris in urbem confugientibus, et vix intra moenia salvari se credentibus. Qui autem ceciderunt, strenuos [0565D] fuisse, et de nobilioribus, civium lamenta et ejulatus in civitate solito amplior, docuerunt. Rex autem tubis clangentibus, et tympanorum strepitu suis ad se revocatis, cum ingenti laetitia prope urbem castrametatus, tota nocte ibidem victor quievit; inde sospes Hierosolymam reversus est.
CAPUT XVIII. Rex fines Damascenorum ingreditur; occurrit ei Doldequinus; pugna committitur; victor redit noster exercitus.
Sequenti vero anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1126, regni vero ejusdem domini Balduini octavus, mense Januario, congregatus est de mandato domini regis et principum, universi regni populus, a maximo usque ad minimum, voce praeconia, per [0566A] urbes singulas; et infra paucos dies, collectum est universi regni robur, quasi vir unus, juxta urbem Tiberiadensem, quasi in fines Damascenorum ex condicto ingressuri. Quo pervenientes, signis commoniti militaribus, compositis sarcinis et agminibus ordine incedentibus, peragrata Decapoli regione, terras hostium ingrediuntur: inde vallem angustam, quae dicitur Cavea Roob, usque ad campestria Medan transierunt. Est autem planities longe lateque patens, prospectibus libera, per quam fluvius, Dan nomine, transiens, inter Tiberiadem et Scythopolim, quae olim dicta est Bethsan, Jordanem influit. Arbitrantur autem quidam, qui et nominis juvantur argumento, quod iste sit fluvius, qui Jordani praestat ultimam nominis partem; nam quidquid in mare [0566B] descendit Galilaeae, et inde egreditur, usque ad istius fluminis influentiam, Jor dicunt; reliquum vero quod exinde defluit, Jordanem esse dicunt, quasi Jor et Dan commistis. Beda tamen, et quidam alii nostri doctores, auctoritatis praecipuae, utrumque fontem juxta Caesaream Philippi, ad radices Libani sitam, originem dicunt habere; quorum alter Jor, alter dicitur Dan; ex quibus Jordanis fluenta contrahens, totus inde in stagnum Genesar, quod est mare Galilaeae, descendit; et inde totus egrediens, per milliaria pene centum, in lacum Asphaltites, qui alio nomine dicitur mare salsissimum, vallem sulcans illustrem, se infundit. Praedicta ergo campestria noster pertransiens exercitus, usque ad [0566C] vicum, cui nomen Salome, pervenit. Erat autem locus is, sicut et hodie, Christianis deputatus habitatoribus; unde nostri loco parcentes, habitatoribus ejus quasi fratribus usi, ad locum cui nomen Mergisafar, ordinatis cohortibus, et militia locis congruis deputata, contendunt. Dicitur autem idem esse locus, in quo Saulus, lupus rapax, Ecclesiae Dei persecutor, vocem audivit dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 4) et caetera. Videtur autem divinitus procuratum, ut in eo loco, in quo haec acciderant, eadem die qua haec eadem accidisse dicebantur, ut ex persecutore fieret vas electionis, fidelium exercitus illuc perveniret. Illic ergo congregati, per biduum sustinentes, castra Damascenorum contra se posita non longius intuentur. Tertia [0566D] demum die convenientes adinvicem, ordinato hinc inde et diligentius instructo praeliandi apparatu, arma conferunt ex utraque parte nimis hostiliter; et paribus quasi congressibus incedentes, ancipitem diu de victoria protraxerunt sententiam. Rex tamen more solito hostibus instans atrocius, strenuorum quemque vocat ex nomine; et verbis simul et exemplo commonens, ad stragem invitat et victoriam pollicetur. Illi vero stricto gladio hostibus incumbentes, regem quoad possunt, strenue nimis imitari nituntur; et fidei zelum habentes, divinam simul et suas ulcisci nituntur injurias. At vero Doldequinus suos nihilominus dictis animat, et ad pugnam promissis incendit, asserens eos justum bellum gerere pro uxoribus et liberis; et pro libertate, quod [0567A] majus est, proque solo patrio cum praedonibus decertare. His et similibus insistunt non inferiore spiritu, viribus non imparibus. Porro pedestres manipuli, domini regis et equitum exemplis edocti, in ipsas hostium acies acrius se ingerunt et insistunt animosius; si quos de hostibus lapsos vel saucios reperiunt, gladiis obtruncant, evadendi vias intercludunt; nostros vero dejectos erigunt et restituunt ad conflictum; saucios vero remittunt ad sarcinas, ut sui curam possint habere; quodque amplius hostilibus turbis illa die damnosum fuisse creditur, quidam equis hostium sauciandis omnem dabant operam, eorumque sessores subsequentibus sociis parabant ad victimam. Rex vero in condensis hostium cuneis, strenuis quibusdam, et illustribus comitatus, [0567B] quasi leo fulminat, et a dextris et a laeva stragem operans ipsis victoribus miserabilem. Non legitur apud nos usque ad illum diem, tam periculoso et ancipiti certamine desudatum esse; nam cum ab hora diei tertia, usque in decimam protractum esset praelium, vix hora undena discerni poterat, utra pars meliorem esset reportatura calculum. Tandem, opitulante divina clementia, et intercedente pro eis doctore gentium egregio, hostes in fugam versi sunt, suorum stragem perpessi saeculis memorabilem. Dicuntur ex eis cecidisse illa die plusquam duo millia, de nostris vero recensito tam equitum quam peditum numero, inventum est, de equitibus viginti quatuor cecidisse; de pedestribus [0567C] vero, octoginta. Sic ergo nostris divinitus collata victoria, rex victor agonis campum obtinuit. Unde cum laetitia et gratiarum actionibus educens exercitum, ad propria coepit habere regressum. Dumque in itinere esset, turrim habens obviam, in qua nonaginta sex de hostibus, gratia salutis, se receperant, eam violenter, impugnant, et hostes comprehensos gladiis vitam finire compellunt. Inde etiam procedentes, aliam nihilominus turrim occupant violenter, viginti de hostibus, qui ad eam conservandam erant deputati, indulgentes vitam, eo quod nostris turrim praedictam sine difficultate tradiderant; quam celerius suffodientes, cum ingenti strepitu ad terram dejiciunt penitus dissolutam. Unde multiplici et saeculis memoranda potiti victoria, ad propria [0567D] cum gaudio remearunt.
CAPUT XIX. Comes Tripolitanus urbem Rapfaneam occupat. Henricus Romanorum imperator moritur; Lotharius ei substituitur.
Per idem tempus, dominus Pontius Tripolitanus comes, urbem Rapfaneam finibus suis conterminam, videns propositum effectui mancipabile, obsidere proponit; sed, ut facilius conceptum assequatur, dominum regem Hierosolymorum, ut et praesentiam suam exhibeat, et opem conferat, et litteris sollicitat, et frequentibus nuntiis hortatur. Rex autem ut impiger erat, et populi Christiani communibus fideliter obtemperans negotiis, assumpto sibi honesto comitatu, illuc sine dilatione properat: quo perveniens, [0568A] comitem ad praedictum opus reperit succinctum; unde machinas et quae ad impugnandam urbem poterant esse necessaria, viaticumque ad dies aliquot sufficientem assumentes, praemissis pedestribus alis, ad partes destinatas expeditiones suas dirigunt. Quo pervenientes, urbem juxta propositum obsidione vallant, primo statim eorum adventu civibus introitum negantes et exitum. Erat autem civitas, tum situ naturali, tum etiam inhabitantium paupertate munita modicum; multisque fatigata molestiis, diu resistere non poterat. Nam idem comes in monte quodam illi contermino praesidium aedificaverat; cujus incolae urbem praedictam, continuis opprimentes angustiis, usque ad supremum pene defectum eos compulerant. Cum [0568B] ergo diebus decem et octo eam vehementius impugnassent, cives ad deditionem compulerunt, indulto prius sibi et uxoribus et liberis libero exitu, et indemnitate promissa. Est autem praedicta Rapfanea in provincia Apamiensi, una de suffraganeis ejus; capta est autem ultimo Martii die. Rex vero Hierosolymam reversus, ibi Paschales cum multa devotione celebravit dies. Per idem tempus, dominus Henricus Romanorum imperator ultimum fato clausit diem; cui substitutus est vir per omnia commendabilis Saxoniae dux dominus Lotharius, qui postmodum in Apuliam cum infinito descendens exercitu, universam usque ad Farum regionem violenter occupavit, ducem in Apulia constituens, [0568C] providum virum et discretum, Reinonem nomine; Rogerum autem comitem, qui terram illam violenter occupaverat, in Siciliam fugere compulit, quam postmodum discedente imperatore recuperans, pugnavit cum praedicto Reinone, eoque defuncto ducatum obtinuit; postmodum etiam Siciliae et universae provinciae rex effectus est.
CAPUT XX. Iterum Bursequinus fines Antiochenos ingreditur; tandem a suis confossus interiit. Classis Aegyptia in Syriam ascendit; sed infecto negotio, damnum perpessa, revertitur.
Porro domino rege apud Tyrum moram faciente, ecce nuntius ab Antiochia properans, litteris et viva voce astruit, immanissimum nostrae fidei persecutorem [0568D] Bursequinum cum ingenti apparatu in partes Coelesyriae descendisse; oppida obsidere, suburbana nemine prohibente, passim et sine delectu incendere, eorum habitatores trahere captivos, uxores vero et liberos mancipare servituti. Quod rex audiens, quamvis Aegyptios suspectos haberet, et cum ingenti classe quam paraverant, in proximo venturos non dubitaret; tamen more prudentis medici, qui ubi violentiorem morbi sentit instantiam, illic properat aptare remedia; neglectis aliis, majori occurrens necessitati, ad partes illas celerius contendit. Quod audiens Bursequinus, obsidionem quam circa Cerepum nobile oppidum cum ingenti cura locaverat, continuo solvit, in ulteriores fines hostium retrocedens. Priusquam tamen rex adveniret, [0569A] municipium quoddam non magni nominis violenter ceperat, in quo mulierculas quasdam cum liberis suis captivaverat; nam viri qui in eodem obsessi fuerant, cum multa difficultate et periculis, eorum manus evaserant, malentes sibi salutem fuga reperire, quam cum uxoribus et liberis eodem captivitatis jugo miserabiliter involvi. Postmodum autem praedictus impius et maledictionis haeres Bursequinus a domesticis et familiaribus suis gladiis confossus, interiit, nequitiarum suarum semina simul et fructus impietatis, opere suo recolligens.
At vero dum haec geruntur in partibus Antiochenis, classis Aegyptia, sicut et praenuntiatum fuerat, galeis viginti quatuor universam oram maritimam perlustrantes, usque ad urbem Berytensem descenderunt, [0569B] explorantes sollicite, si quid in aliqua nostrarum urbium damni possent irrogare; aut si quos forte incaute praetereuntes, vel accedentes in Syriam, ex improviso, quasi de insidiis egressi, possent occupare; tandem vero potus inopia laborantes, sitis necessitate compulsi, ut aquas hauriant, ad terram secus fluenta descenderunt: quibus occurrens populus civitatis cum quibusdam aliis, qui de finitimis urbibus ad eorum convenerant subsidium, ab aquis eos violenter repulerunt, aquae usum omnino contradicentes; sed et armis instantes animosius, in naves eos violenter compulerunt redire, centum et triginta ex eis gladio peremptis.
CAPUT XXI. Boamundus junior Antiochiam pervenit; rex ei terram suam restituit; filia sua Halis nomine, in uxorem data. [0569C]
Automno sequente, dominus Boamundus junior, domini Boamundi senioris filius, princeps Tarentinus, inito pacto et composito foedere cum domino Guillelmo duce Apuliae patruo suo, de futura successione, videlicet tali, ut uter eorum prior vita decederet, alter ei succederet in universum: paratis navibus, galeis videlicet decem, et duodecim aliis ad sarcinas et impedimenta devehenda, et arma simul et victualia transferenda opportunis, iter in Syriam dirigit, de domini regis fide praesumens, ut ei advenienti, et paternam reposcenti haereditatem non negaret. Advenienti igitur, et infra [0569D] fauces Orontis fluminis classe jam in tuto recepta, postquam domino regi compertum est, cum magnatibus regionis ei processit obviam: et Antiochiam ingresso, urbem et regionem benigne ei restituit universam, cujus cura pervigil et anxia nimis sollicitudo eum per annos maceraverat octo. Restituto igitur principatu, universi proceres et magnates regionis praesente domino rege, et monente, fidelitatem ligiam in palatio suo illi exhibuerunt. Postmodum interventu quorumdam utrique parti familiarium factum est, quod dominus rex unam de filiabus suis Halim nomine, natu secundam, placitis utrinque conditionibus, ei concederet uxorem, ut amplior inter eos gratia et amica magis proportio intercederet. Erat autem dominus Boamundus [0570A] adolescens, quasi annorum decem et octo, formae venustate conspicuus, procerus admodum, crine flavo, vultu favorabili, et qui vere principem, etiam ignorantibus, indicaret; sermone gratus, et qui verbo audientium animos facile sibi conciliaret; liberalis plurimum, et more patris vere magnificus; secundum carnem nulli mortalium nobilitate secundus; quippe cui Boamundus senior, domini Roberti Guischardi illustris et per saecula viri memorabilis filius pater erat; mater vero, spectabilis et nobilissima inter illustres Constantia, excellentis regis Francorum Philippi filia. Celebratis igitur de more ruptiis, et filia apud dominum principem lege conjugali solemniter collocata, rex Hierosolymam, oneris majore parte deposita, [0570B] sospes et incolumis reversus est. Dominus vero Boamundus vere sequenti oppidum Cafardan, quod aliquot ante annis, hostes in manu forti sibi violenter subjugaverant, convocatis ex universo principatu militaribus copiis et machinis ad impugnationem praesidiorum necessariis per operam artificum fabrefactis, castrum obsidet; et modico temporis intervallo violenter expugnatum recepit, nulli parcens eorum quos intus comprehendit, quamvis multo pretio vitam tentarent emere, et pecuniae interventu obtinere salutem. Has dedit primitias, inclytus et nobilis, suae adolescentiae, princeps et bonae indolis argumenta prima.
CAPUT XXII. Inter eumdem Boamundum et Joscelinum comitem Edessanum, graves oriuntur inimicitiae; sed rex celer advolat, et componit. Africani urbem Siciliae Syracusam violenter effringunt. [0570C]
Nec mora, causis intervenientibus occultis, quantum ad nos, Deo tamen odibilibus, ortae sunt graves inimicitiae inter eumdem dominum principem et comitem Edessanum Joscelinum seniorem: ita quod contra bonos mores et nostrorum disciplinam temporum, perniciosum posteris relinquens exemplum, Turcos et infidelium turmas in suum convocaret subsidium; et eorum fretus auxilio, regionem Antiochenam incendiis traderet, et ejus habitatoribus, Christi servis, indebitae jugum induceret servitutis; quodque notabilius et divina animadversione [0570D] dignius creditur, absente principe, et hoc penitus ignorante, dum in servitio Christi hostes impugnando desudat, haec omnia commissa dicuntur. Unde praedictus Joscelinus eorum omnium, ad quos sermo iste pervenit odium incurrens et indignationem, omnium maledictiones merebatur. Rex vero, fama deferente haec audiens, sollicitus primum, ne illius occasione scissurae, major in nostram confusionem hostibus pateret introitus, quia Regnum in seipsum divisum, juxta verbum Domini, desolabitur (Luc. XI, 17); consequenter autem, quia secundum carnem uterque illi erat proximus; alter enim consobrinus materterae filius; alter vero gener, et cui recenter desponsaverat filiam: velox ad partes illas pacem compositurus, advolat, dominoque Antiochenorum [0571A] patriarcha Bernardo, fidelem et devotum cooperatorem se exhibente, pacem optimam inter eos reformavit: eo maxime opportunitatem praestante, quod medio tempore comes gravem incurrit aegritudinem, qua periculosissime laborans, et facti poenitens, Domino se votis obligavit, quod si vitam indulgeret et salutem, domino principi satisfaceret, et ei debitam fidelitatem impendens reconciliaretur: quod et factum est. Nam postquam plenam adeptus est convalescentiam, praesentibus domino rege, domino quoque patriarcha, reconciliatis eis adinvicem, et plena intercedente gratia, fidelitatem ei manualiter exhibuit, eam deinceps debito tenore, conservans. Rex autem, pace composita, Hierosolymam reversus est. Per idem tempus, comes Siciliae [0571B] Rogerus classem galearum quadraginta multo studio paratam, ad partes Africae dicitur direxisse; ubi earum adventu praecognito, provinciales praemoniti, provide se habentes, nullam hostibus nocendi sibi praebuerunt opportunitatem: imo e converso galeas quas pene se habebant, studio non inferiore armantes, praedictos malefactores suos, infecto negotio redeuntes, cursu celerrimo persequentes, usque in Siciliam devecti sunt; quo pervenientes cum galeis octoginta, urbem Syracusanam nobilem et antiquam, longa pace desidem, securam et nihil tale verentem, aggrediuntur subito, et protinus occupant violenter. Impugnata etiam urbe, cives obtruncant gladiis, nemini parcentes sexus intuitu [0571C] vel aetatis; quibus autem parcebatur, omni morte durior servitus parabatur. Porro episcopus loci cum paucis ecclesiae clericis ad suburbana fugiens, vix evasit.
CAPUT XXIII. Tyri, primus Latinorum constituitur archiepiscopus.
Vere demum proxime subsecuto, quarto anno postquam civitas fidei restituta est Christianae, rex cum domino patriarcha, et majoribus regni principibus apud Tyrum convenientes, de pontifice eidem ecclesiae ordinando coeperunt habere tractatum; tandemque dominum Willelmum, virum venerabilem, ecclesiae Dominici Sepulcri priorem, natione Anglicum, vita et moribus commendabilem, eidem urbi praeficiunt. Hic jam novit Dominus, non possumus [0571D] satis gemitus cohibere; nam sicut proverbialiter dici solet: Ubi amor, ibi oculus; ubi dolor, ibi manus; haec nos premunt altius, et inflicto dolore, praecordia non sinunt quiescere. Admirantes enim illius temporis prudentiam, haeremus in nobis ipsis quasi temeritatem reputantes. Nam qui biennio antequam praedicta civitas Christianae restitueretur libertati, episcopum ibi consecraverant sibi, postmodum supina et crassa prudentia usque in quartum annum distulerunt eidem antistitem providere, ut interim distractis ecclesiis, et cathedrali ecclesia membris mutilata propriis, qui primus accederet curam habens regiminis, cum maledicto homine partem deteriorem acciperet; scriptum est enim: Maledictus homo, gui partem suam deteriorem facit. [0572A] Praedecessor tamen ille noster, et qui postea usque ad nos subsecuti sunt, illius maledicti merito declinamus effectum, qui non ipsi nobis partes fecimus deteriores; sed deteriores factas ab aliis, de necessitate suscepimus conditiones. Parcat eis Dominus et ad gehennam non imputet, qui Ecclesiam ita tractaverunt. Porro praedictus bonae memoriae praedecessor noster dominus Willelmus, suscepto consecrationis suae munere a domino Hierosolymitano patriarcha, ut pallium reciperet, invito et renitente eodem suo consecratore, Roma profectus est: ubi a domino papa Honorio secundo benigne susceptus, quod petebat obtinuit, cum multa honorificentia, et de apostolicarum prosecutione litterarum, remissus ad propria; quarum hic erat tenor:
[0572B] HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus suffraganeis Episcopis, clero et populo Tyri, salutem et apostolicam benedictionem.
Venientem ad nos charissimum fratrem nostrum Willelmum, archiepiscopum vestrum, debita charitate recepimus, et quem canonice electum, et a venerabili fratre nostro Gormundo, Hierosolymitano patriarcha consecratum accepimus, pallii dignitate, plenitudine videlicet pontificalis officii, decoravimus. Quia vero de persona sua maximum fructum matri ecclesiae vestrae Tyri, divina suffragante misericordia, credimus proventurum, ipsum cum gratia sedis apostolicae, et nostrarum litterarum prosecutione, ad vos duximus remittendum. Universitati ergo vestrae mandando [0572C] praecipimus, quatenus eum benigne recipiatis, et tanquam proprio metropolitano et animarum vestrarum episcopo, subjectionem, obedientiam et reverentiam humiliter deferatis.
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GORMUNDO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
Susceptis fraternitatis tuae litteris, fratrem nostrum Guillelmum, quem in ecclesia Tyri consecrasti archiepiscopum, benigne suscepimus, et eum dignitate pallii, plenitudine videlicet pontificalis officii, decoravimus. Suffraganeis etiam ecclesiae suae mandando praecipimus, quatenus ei tanquam proprio metropolitano, subjectionem, obedientiam et reverentiam deferant.
Data in territorio Barensi, VIII Idus Julii.
[0572D] Misit etiam et cum eodem archiepiscopo, dominum Egidium Tusculanum episcopum, apostolicae sedis legatum, virum eloquentem et litteratum admodum, cujus usque hodie exstant ad Antiochenos epistolae valde celebres: per quem Antiocheno patriarchae Bernardo epistolam scripsit, monens ut domino Tyrensi suos, quos detinebat, restitueret suffraganeos, ait enim inter caetera: Unde per apostolica scripta et venerabilem fratrem nostrum Egidium, Tusculanum episcopum, apostolicae sedis legatum tibi mandamus, quatenus suffraganeos Tyrensis Ecclesiae sibi restituas: quod nisi infra quadraginta dies, post earum inspectionem litterarum, quas ad eos direximus, debitam ei subjectionem exhibuerint, nos ex tunc eos ab officio episcopi suspendimus. Quid autem [0573A] in causa exstiterit quod a Hierosolymitano patriarcha consecratus et ei obediens fuerit, cum a tempore apostolorum usque ad eum diem Tyrensis Ecclesia Antiochenae sedi subdita fuisse dignoscatur, sequens competenti loco subjunctus edocebit tractatus.
CAPUT XXIV. Fulco Andegavensium comes vocatus accedit; eique Milisendis primogenita regis filia in uxorem datur.
Anno sequenti circa veris medium, vir illustris et magnificus, dominus Fulco Andegavensium comes, pro quo rex de communi omnium tam ecclesiasticorum quam saecularium principum consilio miserat, ad hoc ut ei dominam Milisendam primogenitam [0573B] suam, uxorem daret, apud Acconensem urbem applicuit cum honesto nobilium comitatu et apparatu opes regias excedente. Venit etiam et cum eo dominus Willelmus de Buris, regius constabularius, qui statim a domino rege, de hostium vinculis educto, ad citandum praedictum comitem, cum quibusdam aliis nobilibus directus fuerat. Fuerat autem abeunti datum in mandatis, ut in anima regis et regni principum confidenter juraret, quod ex quo regnum sospes attingeret, infra quinquaginta dies, ei primogenita regis filia cum spe regni post regis obitum, traderetur; cui postquam applicuit, statim sine dilatione, juxta legem pactorum, antequam adveniret sanctae Pentecostes in proximo futurae celebritas, [0573C] praedictam filiam suam lege tradidit maritali, eisque urbes geminas, Tyrum videlicet et Ptolemaidam, in vita sua tradidit possidendas, quas usque ad ejusdem regis obitum possederunt. Astitit autem praedictus comes tanquam vir providus et discretus, domino regi tota vita sua, fideliter in negotiis regni ingrediens et egrediens, filii devote implens officium: et ea quibus solent amici comparari merita, in obsequiis domini regis, in eo non fuerunt otiosa.
CAPUT XXV. Gormundus Hierosolymorum patriarcha moritur; Stephanus ei substituitur. Inter regem et patriarcham quaestiones oriuntur difficiles.
Eodem anno dominus Gormundus, bonae memoriae [0573D] Hierosolymitanus patriarcha, dum in pago Sidoniensi praesidium quoddam, cui Belhasem nomen, obsideret, quod a quibusdam detinebatur praedonibus, mortis causa collecta, aegritudine correptus valida, Sidonem deportatus est: ubi invalescente aegritudine, conditioni mortalium satisfaciens, viam universae carnis ingressus est, cum Hierosolymitanae quasi per annos decem praefuisset ecclesiae. Cui substitutus est vir quidam secundum carnem nobilis, sed vita et moribus multo nobilior, Stephanus nomine, abbas Sancti Joannis de Vallea, qui locus in urbe Carnotensi habetur. Erat autem ipse Carnotensis genere, domini regis Balduini consanguineus. Hic ejusdem civitatis, ante conversionem suam, in equestri ordine et habitu fuerat vice [0574A] dominus; postmodum saeculo renuntians, habitum religionis in praedicto claustro suscepit, demum suffragantibus meritis, ad regimen ejusdem ecclesiae promotus est; in adolescentia sua liberalibus disciplinis convenienter instructus. Qui cum orationis gratia et devotionis intuitu Hierosolymam venisset, ibique transitum exspectans, moram faceret, contigit quod post exsequias domini Gormundi patriarchae, dum clerus et populus de substituendo pastore tractarent, communi omnium voto electus est. Postquam ergo consecratus est, coepit adversus dominum regem quaestiones movere difficiles, allegans, Joppensem civitatem ad jus suum et ecclesiae Dominicae Resurrectionis pertinere; ipsamque sanctam civitatem post captam Ascalonam eodem modo ecclesiae [0574B] cessuram, de jure confirmans. Erat autem homo magnificus, in proposito constans, honestae conversationis, juris sui sollicitus prosecutor. Unde inter eum et dominum regem graves exortae sunt inimicitiae; quarum tamen, mors immatura finem dicitur fecisse. Nam non completo biennio, in fata concessit. Opinantur nonnulli, eum veneno dato interiisse; sed nos pro certo id compertum non habemus. Traditur tamen, quod dum in lecto supremae decubaret aegritudinis, et rex ad eum visitandum esset ingressus, et ab eodem de ejus statu quaereret, ita responderit: Sic est nobis in praesenti, domine rex, sicuti vultis.
CAPUT XXVI Rex, princeps Antiochenus, comes Tripolitanus, comes Edessanus, fines Damascenorum ingrediuntur; sed confusi, exercitus parte amissa, redeunt. Moritur Stephanus patriarcha; Willelmus ei substituitur. [0574C]
Anno sequenti Hugo de Paganis, magister militiae templi primus, et quidam alii viri religiosi, qui a domino rege, et aliis regni principibus ad Occidentales missi fuerant principes, ut nostrorum subsidium populos excitarent, et ad obsidionem Damascenae urbis, potentes specialiter invitarent, reversi sunt: plurimaque nobilium virorum turba, verborum illorum fidem secuti, in regnum venerant. Unde de eorum confisi viribus et opera, ex condicto convenerunt omnes Orientis Christiani principes; dominus videlicet rex Balduinus, dominus [0574D] Fulco comes Andegavensium, dominus Pontius comes Tripolitanus, dominus Boamundus junior princeps Antiochenus, dominus Joscelinus senior, comes Edessanus: hi omnes communicato consilio, collectis undique copiis militaribus et subsidiis convocatis, instructis agminibus certatim properant, ut egregiam et nobilem Damascenorum civitatem obsideant, obsessamque aut violenter ad deditionem compellant, aut armis cominus expugnent. Sed tantis conatibus, ex occulto, justo tamen, judicio divina occurrit providentia; nam cum fines Damascenorum prosperis, Deo duce, adhuc successibus attigissent, pervenientes ad locum, qui dicitur Mergesaphar, separaverunt se ab exercitu inferioris manus homines, quibus in castris id solet esse [0575A] officii, ut pro victualibus necessariis que tam ad usum hominum quam jumentorum alimentis per suburbana longe lateque vagantes se porrigerent. Quibus ad custodiam datus est dominus Willelmus de Buris, cum equitibus mille. Porro illi, sicut talibus solet esse consuetudo, separati ab invicem, omnem coeperunt regionem temere perlustrare, studiose seorsum et sine consortibus incedentes, ut quod quisque reperiret caeteris non communicans, sibi proprium vindicaret; dumque circa haec detinerentur occupati, et suburbana effringentes, spolia ad suos comportare nituntur, imprudenter nimis coeperunt se habere, et militarem transgredi disciplinam. Quod audiens Damascenorum princeps Doldequinus, sperans sicuti accidit, incautos eos et locorum ignaros, [0575B] si subito cum suis irrueret, posse conficere, assumptis sibi ex omni numero suorum expeditissimis et re militari prudentioribus, subita congressione nostros qui pabulatum, ut praediximus, incaute processerant, adoritur; et imparatos, aliisque studiis dantes operam, facile vertit in fugam; dispersos passim per agros, obtruncat; nec insequi desistit, donec tam vulgus quam robur egregiorum, qui eis ad custodiam deputati fuerant, in fugam convertit, pluribus ex eis interemptis. Quo comperto, nostri qui in exercitu erant, ad tantam propulsandam injuriam, et ad ultionem prosequendam parati, arma corripiunt, hostibus obviam, viriliter obstinatis animis et indignatione nimia accensis, ire parant: cum subito virtus divina, qua invita, hominum non [0575C] satis promoventur negotia, tantam imbrium immisit intemperiem, tantam aeris caliginem, tantam viarum, propter aquarum abundantiam difficultatem, ut vix de vita nemine, nisi sola aeris inclementia perurgente, sperare liceret. Caliginosus enim aer, et nubium densitas, ventorum etiam irregularis concursus, tonitrua et coruscationes saepissimae, id ipsum multo ante significaverant. Sed ignara futuri mens hominum caeca, revocantem non exaudivit divinam longanimitatem; sed ea invita, quod impossibile est, procedere nititur. Videntesque pro peccatis eorum immissam aeris intemperiem, revocant de necessitate propositum; et mutatis conditionibus qui hostibus primum terribiles, nimiumque suspecti [0575D] advenerant, nunc hoste quieto et etiam superiore facto, sibi ipsis oneri erant; et ad propria redire victoriam reputabant immensam. Igitur VIII Idus Decembris, anno ab Incarnatione Domini 1130, regni domini Balduini duodecimo, accidit hoc, in eodem fere loco, ubi quadriennio prius insignem et cunctis memorabilem de eisdem hostibus idem rex obtinuerat palmam. Mirabile est, et vere mirabile, et supra opiniones hominum, quod de sua virtute praesumentes humilias, aeterne Salvator; et qui in homine confidunt, et carnem ponunt brachium suum, jaculo tuae maledictionis, meritis exigentibus, confodis; adjutorem non quaerens, nec gloriae conparticipem. Tu enim dixisti, benedicte Domine: Gloriam meam alteri non dabo (Isa. XLVIII, 11). [0576A] Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19). Percutiam, et sanabo; et ego vivere faciam; et non est qui de manu mea possit eruere (Deut. XXXII, 39). Et vere, Domine. Nam dum rex solis regni sui viribus et propria usus militia, superabundanti divinae gratiae se commisit totum, de hostibus saepius insperatos reportavit triumphos; ubi vero de multitudine confidens, hominis opera se sublimari posse praesumpsit, et multiplicatis auxiliis de mortalium coepit virtute confidere, gratiam subtrahens, eum suis conditionibus reliquisti. Abiit enim in multitudine confusus, qui in paucitate, Domini fretus auxilio, de hostibus facile consueverat triumphare. Sic ergo temporis divinitus immissa abacti intemperie et coelis contra eos impugnantibus, nec de [0576B] suis qui hostium gladiis ceciderant sumpta est ultio, nec propositum effectui mancipare potuerunt. His ita gestis, nostri principes ab alterutro divisi, impossibile credentes quod incoeptum prius opus, facile posset de caetero continuari, ad propria sunt reversi. Mortuus est interim piae memoriae dominus Stephanus patriarcha Hierosolymorum; cui successit dominus Willelmus, prior ecclesiae Dominici Sepulcri: vir simplex, modice litteratus, forma decorus, moralitate commendabilis; Flamingus natione, de eo loco qui dicitur Mecine; regi, regnique principibus et populo universo plurimum acceptus.
CAPUT XXVII. Boamundus Antiochenorum princeps, in Cilicia circa Mamistram occiditur. Rex Antiocham properat. Boamundi uxor patrem advenientem tentat repellere; sed civium opera regi traditur civitas, exclusa principissa. [0576C]
Postquam igitur dominus Boamundus regis gener, princeps Antiochenus, ab ea expeditione rediens in suam se recepit provinciam, Rodoan maledictionis filius, Halapiae princeps, Turcorum dominator potentissimus, fines Antiochenorum ingressus est. Cui cum dominus princeps volens eum a suis arcere finibus, obviam properasset, in Ciliciam descendit, aliis etiam tractus causis, quae domesticam et familiarem habebant rationem. Ubi cum in eo loco qui dicitur Pratum palliorum, in campestribus late patentibus castrametatus est, hostium irruente [0576D] subito multitudine, suis eum destituentibus, gladiis confossus interiit. Magnus princeps, et Deo si vixisset amabilis, nisi mors immatura et sors invida humanis eum rebus subtraxisset: quo casu populus Antiochenus mente plurimum consternatus, qui sub illius regimine tutum per longa tempora se arbitrabatur posse conservari, et de ejus adolescentia supra id quam expediret praesumebat, in recidivas iterum incidentes querimonias, ut sine principis officio iterum hostibus praeda fierent, communicato consilio dominum Hierosolymorum regem evocant. Quod postquam domino regi nuntiatum est, facti novitate permotus, timens ne pro ducis defectu praedictae regioni deterius aliquid contingeret, omissis propriis, coepit aliena curare, nil reputans alienum, [0577A] quod Christianis principibus accidisset; dignum etiam sua existimans sollicitudine, quidquid populo Christiano per labores suos posse videbat accedere, citatis gressibus Antiochiam properat. Interea ejus filia, morte mariti cognita, nequam agitata spiritu, rem concipit nefariam, antequam de adventu patris quidquam persentisceret. Ut statum sibi praepararet tranquilliorem et effectui manciparet propositum, ad quemdam Turcorum potentissimum ducem, nomine Sanguinum, nuntios dirigit, ejus ope sperans, invitis patribus et universa plebe, Antiochiam sibi in perpetuum vindicare posse. Erat autem eidem ex domino Boamundo bonae memoriae, unica filia, cujus non multa apud matrem videbatur esse gratia; illuc enim tota matris videbatur properare [0577B] intentio, ut vel in viduitate consistens, vel ad secunda vota demigrans, principatum sibi exhaeredata filia, perpetuo possideret. Miserat autem et praedicto nobili viro, per quemdam familiarem suum, palefredum albissimum, argento ferratum, freno et caeteris argenteis phaleris redimitum, exameto coopertum albissimo, ut in omnibus candor niveus consonaret. Qui nuntius in itinere casu interceptus, et in domini regis constitutus praesentia, facti seriem confessus, viarum suarum fructus colligens, supremo supplicio vitam finivit. Rex itaque Antiochiam ob praedicta quae acciderant infortunia properans, illucque perveniens in civitatem, filia prohibente non est admissus, cauteriatam quae timens [0577C] conscientiam, etiam patris arbitrium verebatur; suis ergo complicibus et quos pecunia corruperat civitatem tradens, omnino resistere moliebatur, et tyrannidem suam liberius exercere. Sed accidit ei longe secus a proposito. Nam in eadem civitate erant viri timentes Deum, insanientis feminae contemnentes proterviam; quorum unus erat Petrus Latinator, monachus Sancti Pauli, et Willelmus de Adversa. Hi consentientibus aliis, dominum regem occultis vocant internuntiis, et ex condicto dominum Fulconem, Andegavensium comitem, in porta Ducis locant; dominum vero comitem Joscelinum, in porta Sancti Pauli; deinde aditus reserant, regem introducunt. Quo cognito principissa in arcem contendit: unde postmodum a prudentioribus, et quibus plenam [0577D] fidem habebat, evocata, ante patris praesentiam se constituit, ejus arbitrio paritura. Pater vero, licet pro commisso graviorem adversus eam indignationis [0578A] motum conceperat, tamen intervenientium prece devictus, et paterno non destitutus affectu, recepta Antiochia, ne filia simile aliquando attentaret, Laodiciam et Gabulum urbes maritimas ei concessit, quas tamen maritus supremo judicio ei ob donationem propter nuptias destinaverat. Ordinatis igitur illius civitatis negotiis, et cura principibus concessa, revocante eum domestica sollicitudine, Hierosolymam reversus est; sumptis tamen prius, tam majorum quam minorum fidelitatibus, et corporaliter juramentis: quod vel eo vivente, vel post ejus obitum Antiochiam cum suis pertinentiis, Constantiae pupillae, domini Boamundi junioris filiae, fideliter conservarent. Verebatur enim propriae filiae suae malitiam, ne praedictam pupillam tentaret, sicut et [0578B] prius fecerat, exhaeredem facere.
CAPUT XXVIII. Rex Hierosolymam revertitur; valida correptus aegritudine moritur; cum aliis regibus in ecclesia Dominici Sepulcri tumulatur.
Reversus ergo Hierosolymam, decidit in gravem nimis aegritudinem; vidensque sibi mortis imminere diem, egressus de proprio palatio, supplex et humilis in conspectu Domini, regio statu deposito, in domum domini patriarchae, quia loco Dominicae resurrectionis erat vicinior, se transferri praecepit; spem habens in eo, qui mortem ibi devicerat, quod suae resurrectionis faceret eum participem. Ibique accitis filia et genero, pueroque Balduino jam bimulo, [0578C] coram positis domino patriarcha, et ecclesiarum praelatis, et de principibus nonnullis, qui forte aderant, regni curam et plenam eis tradidit potestatem, more pii principis paterna eis benedictione indulta. Ipse vero Christi verus confessor, habitum religionis assumens, et vitam regularem professus, si viveret, ei qui spirituum pater est, tradidit spiritum, cum piis principibus, auctore Domino, praemia percepturus. Mortuus est autem anno ab Incarnatione Domini 1131, regni vero ejus tertio decimo, mense Augusto, vicesima prima die mensis; sepultus est autem inter praedecessores suos piae recordationis reges, sub monte Calvariae, ante locum qui dicitur Golgotha, multa suorum cura et solemnibus obsequiis, regia dignis magnificentia. Cujus [0578D] usque in praesentem diem ob egregiam fidem et opera insignia, memoria est in benedictione apud omnes.