Liber V | Liber VII |
INDEX 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 |
GRATIANUS, REX FACTUS, A PLEBE INTERFICITUR. BRITANNI AUXILIUM A ROMANIS CONTRA HOSTES PETUNT.
At Gratianus Municeps, cum de nece Maximiani audivisset, cepit regni diadema et sese in regem promovit. Exin tantam tyrannidem in populum exercuit, ita ut catervis factis plebs in eum irruerent et interficerent. Quod cum per cetera regna divulgatum fuisset, reversi sunt praedicti hostes ex Hibernia: et secum Scotos, Norwegenses et Dacos conducentes, regnum a mari usque ad mare ferro et flamma affecerunt. Ob hanc infestationem et durissimam oppressionem legati Romam cum epistolis mittuntur, militarem manum ad se vindicandos lacrimosis postulationibus poscentes, et subjectionem sui in perpetuum voventes, si hostis longius arceretur: quibus mox committitur legio praeteriti mali immemor, quae ratibus trans Oceanum in patriam vecta, cominus cum hostibus congressa est. Magnam denique ex his multitudinem sternens, omnes e finibus pepulit, atque oppressam plebem a tam atroci dilaceratione liberavit: ad quos jussit construere mirum inter Albaniam et Deiram, a mari usque ad mare, ut esset arcendis hostibus a turba instructus terrori, civibus vero tutamini. Erat autem Albania penitus frequentatione Barbarorum vastata, et quicumque hostes superveniebant, opportunum intra ipsam habebant receptaculum. Collecto igitur publico et privato sumptu, incumbunt indigenae operi, et murum perficiunt.
ROMANIS ABEUNTIBUS, GUITHELINUS CIVES SUOS, UT IPSI SE ARMIS DEFENDANT, HOSTATUR.
Romani igitur patriae denunciant, nequaquam se tam laboriosis expeditionibus posse frequentius vexari: et ob imbelles et erraticos latrunculos Romana stigmata tantum talemque exercitum terra ac mari fatigari: sed ut potius solitis consuescendo armis ac viriliter dimicando terram, substantiam, conjuges, liberos, et quod iis majus est, libertatem vitamque totis viribus defenderent. Ut ergo hanc admonitionem facerent, jusserunt convenire omnes bellicosos viros insulae intra Londoniam: nam Romani repedare moliebantur. Cum autem convenissent cuncti, commissus est sermo Guethelino Londoniensi Metropolitano, qui ipsos in haec verba adivit: “Cum vos jussu astantium principum alloqui deberem, magis in fletum prorumpere cogor, quam in excelsum sermonem: miseret enim me orphanitatis et debilitatis, quae vobis accessit, postquam Maximianus regnum istud omni milite omnique juventute spoliavit. Vos autem reliquiae eratis: plebs usus belli ignara, quae ceteris negotiis, ut in terris colendis, diversisque commercii machinationibus intendebat. Cum ergo supervenerunt ab alienis nationibus inimici, velut oves sine pastore errantes, vos ovilia vestra deserere coegerunt: donec Romana potestas vos possessionibus vestris restituit. Eritne ergo spes vestra semper in alieno tutamine, et non instruitis manus vestras peltis, ensibus, hastis in latrones nequaquam vobis fortiores, nisi segnitia et torpor adesset? Jam taedet Romanos tam assidui itineris quo vexantur, ut pro vobis cum hostibus congrediantur. Prius omne tributum quod solvitis amittere praelegerunt, quam hoc modo diutius terra et ponto fatigari. Quod si tempore militum vestrorum fueratis vulgus, putatis idcirco a vobis humanitatem diffugisse? Nonne homines transverso ordine nascuntur? Ita ut ex rustico generetur miles, et ex milite rusticus? Miles etiam de mangone venit, et mango de milite. Hac ergo consuetudine quamvis unus ab altero procedat, non existimo eos Esse, quod est hominis, amittere. Cum igitur sitis homines, habetote vos ut homines, et invocate Christum, ut audaciam adhibeat, et libertatem vestram defendite.” Cumque finem dicendi fecisset, tanto murmure infremuit populus, ut ipsos subita audacia repletos diceres.
GUANIUS ET MELGA BRITANNOS ITERUM INVADUNT.
Post haec Romani fortia monita formidoloso populo tradunt: exemplaria instruendorum armorum relinquunt. In littore quoque Oceani, in quo naves illorum habebantur ad meridianam plagam, quod exinde Barbari timebantur, turres per intervalla ad prospectum maris collocari praecipuit. Sed facilius est accipitrem ex milvo fieri, quam ex rustico, subito eruditum: et qui profundam doctrinam eis diffundit, idem facit ac si margaritam inter porcos spargeret. Nam ut vale dicto Romani tanquam non unquam reversuri abscesserunt: emergunt iterum praedicti duces Guanius et Melga e navibus, quibus in Hiberniam vecti fuerant, cum ceteris turmis Scotorum, et Pictorum, et cum Norwegensibus, Dacis et ceteris quos conduxerant, et omnem Albaniam muro tenus capessunt. Cognita etiam Romanorum reversione et reditus denegatione, confidentiores solito destructioni insulae imminent. Ad haec in edito murorum statuuntur rustici segnes, ad pugnam inhabiles, ad fugam trementibus praecordiis inepti: qui diebus et noctibus stupido sedili marcebant. Interea non cessant uncinata hostium tela, quibus miserrimum vulgus de muris trahebatur, et solo allidebatur. Hoc scilicet eis proficiebat, immaturae mortis supplicium, qui tali funere rapiebantur: quo fratrum, pignorumque suorum miserandas imminentesque poenas cito exitu devitarent. O divinam ob praeterita scelera ultionem, ob tot bellicosorum militum per vesaniam Maximiani absentiam: qui si in tanta calamitate adessent, non supervenisset populus, quem non in fugam propellerent: quod manifestum fuit dum manebant. Nam et longe posita regna adjiciebant potestati suae, et Britanniam cum tranquillitate possidebant. Sic est, cum regnum tutamini rusticorum relinquitur. Quid plura? Relictis civitatibus, muroque excelso, iterum civibus fugae, iterum dispersiones desperabiliores solito, iterum ab hoste insectationes, iterum crudeliores strages accelerant: et sicut agni a lupis, ita miseranda plebs ab inimicis discerpitur. Rursum igitur miserae reliquiae mittunt epistolas ad Agitium Romanae potestatis virum, hoc modo loquentes: AGITIO TER CONSULI, BRITONUM GEMITUS. Et post pauca quaerentes adjiciunt: “Nos mare ad Barbaros, Barbari ad mare repellunt. Interea oriuntur duo genera funerum: aut enim submergimur, aut jugulamur.” Nec pro eis quicquam adjutorii habentes, tristes redeunt, atque concivibus repulsam suam denunciant.
GUETHELINUS AUXILIUM AB ALDROENO PETIT.
Inito itaque consilio, transfretavit Guethelinus Londoniensis Archiepiscopus in minorem Britanniam quae tunc Armorica sive Letavia dicebatur: ut auxilium a confratribus suis postularet. Regnabat tunc in illa Aldroënus, quartus a Conano, cui Maximianus regnum illud donaverat, sicut jam praedictum est. Qui viso tantae reverentiae viro, illum cum honore excepit, causamque adventus sui inquisivit. Cui Guethelinus: “Satis patet nobilitati tuae, et te in fletum movere potest miseria, quam nos Britones tui passi sumus, ex quo Maximianus insulam nostram suis militibus spoliavit: istudque regnum quod possides (et utinam cum diuturna pace possideas) ab ipsis inhabitari praecepit. Insurrexerunt etenim in nos, pauperculas nominis nostri reliquias, omnes comprovinciales insulae, et nostram insulam omni copia divitiarum repletam evacuaverunt: ita ut universae ejusdem nationes, totius cibi baculo, excepto venatoriae artis solatio, careat: nec fuit qui obviaret, cum nullus potens, nullus bellicosus ex nostris remanserit. Nam Romani in taedium nostri versi sunt, et omnino auxilium suum abnegaverunt. Ab omni igitur alia spe repulsi adivimus misericordiam tuam, te implorantes, ut praesidium adhibeas, et debitum tibi regnum a Barbarorum irruptione protegas. Quis enim alius te invito, diademate Constantini et Maximiani debeat coronari: cum avi tui, atque proavi ipso insigniti fuerint? Para navigium tuum, et veni: ecce regnum Britanniae in manus tuas trado.” Ad haec Aldroënus: “Olim tempus fuit, quo non negassem insulam Britanniae accipere, si quis eam mihi largitus fuisset: non enim existimo alteram patriam fertiliorem fuisse, dum pace et tranquillitate frueretur. At nunc quando infortunia accesserunt, vilior facta est, et mihi et ceteris principibus odiosa. Super omnia vero mala, potestas Romanorum in tantum nocuit, ita ut nemo stabilem dignitatem intra illam habere queat, quin servitutis jugooneratus libertatem amittat. Quis ergo non mallet minus alibi cum libetate possidere, quam divitias ipsius sub jugo servitutis habere? Regnum istud quod nunc potestati meas subditum est, cum honore, et sine obsequio quod superiori impendam, possideo. Unum istud ceteris nationibus praefere praeelegi, cum ipsum cum libertate gubernem: attamen quoniam jus in insulam avi et atavi mei habuerunt, trado tibi Constantinum fratrem meum, et duo milia militum, ut si Deus permiserit, patriam a barbarica irruptione liberet, et sese illius diademate insigniat. Habeo namque quemdam fratrem praedicto nomine vocatum, qui in militia ceterisque probitatibus viget: illum tibi cum praefato numero committere non diffugiam, si placet ut recipiatur. Nam de ampliori militum numero tacendum censeo, cum Gallorum inquietudo quotidie immineat.” Vix finem dicendi fecerat, cum grates egit ei Archiepiscopus, vocatoque Constantino ei in haec verba arrisit: Christus vincit: Christus imperat: regnat Christus. Ecce rex Britanniae desertae. Adsit modo Christus: ecce defensio nostra: ecce spes nostra, et gaudium.” Quid plura? Paratis in littore navibus, eliguntur ex diversis regni partibus milites, et Guethelino traduntur.
CONSTANTINUS, REX BRITANNIAE FACTUS, A PICTO QUODAM FRAUDE INTERFICITUR.
Cumque omnia parata fuissent, ingressi sunt mare: atque in Totonesium portum applicuerunt. Nec mora collegerunt reliquam juventutem insulae, et cum hostibus congressi, victoriam per meritum beati viri adepti sunt. Exin confluxerunt undique Britones prius dispersi, et facta intra Silcestriam concione, erexerunt Constantinum in regem, regnique diadema capiti ejus imposuerunt. Dederunt etiam ei conjugem, ex nobili Romanorum genera ortam, quam Guethelinus Archiepiscopus educaverat: cumque illam cognovisset, genuit ex illa tres filios: quorum nomina fuerunt, Constans, Aurelius Ambrosius, et Utherpendragon. Constantem vero primogenitum tradidit in ecclesiam Amphibali intra Guintoniam, ut monachalem ordinem susciperet. Ceteros autem duos, Aurelium videlicet et Uther, Guethelino nutriendos commisit. Postremo cum decem anni praeterissent, venit quidam Pictus, qui in obsequio ejus fuerat, et quasi secretum colloquium habiturus, in virgulto quodam semotis cunctis eum cultro interfecit.
CONSTANS GUBERNATIONEM REGNI SUSCIPIT.
Defuncto igitur Constantino, fuit inter proceres dissensio, quis in regnum sublimaretur: alii itaque acclamabant Aurelium Ambrosium, alii Utherpendragonem, alii ceteros ex generatione propinquos. Denique cum nunc sic, nunc aliter contendissent, accessit Vortegirnus consul Gewisseorum qui omni nisu in regnum anhelabat, et adivit Constantem monachum, ipsumque in haec verba allocutus est: Ecce pater tuus defunctus est, et fratres tui propter aetatem sublimari nequeunt: nec alium video in progenie tua quem populus in regem promoveat. Si igitur consilio meo acquiescere volueris, et meam possessionem augmentare, convertam populum in affectum sublimandi te in regnum, et ex tali habitu, licet ordo repugnet, te abstraham. Quod cum audisset Constans, maximo fluctuavit gaudio; et quicquid callebat ipsum velle, ei jurejurando promittebat. Cepit itaque eum Vortegirnus, duxitque regiis ornamentis indutum Londonias, atque vix annuente populo in regem erexit. Tunc defunctus fuerat Guethelinus Archiepiscopus, nec fuit alius qui ipsum inungere praesumpsisset, quia ex monacho transferebatur. Nec tamen idcirco postposuit diadema, quod ipse Vortegirnus episcopi capiti ejus imposuit.
VORTEGIRNUS DELIBERAT, QUOMODO CONSTANTEM SOLIO PRIVARE POSSIT.
Sublimatus igitur Constans, totam justitiam regni Vortegirno commisit: et semetipsum in consilium ejusdem tradidit, ita ut nihil absque ipsius praecepto faceret. Quippe debilitas sensus ipsius id faciebat. Nam intra claustrum aliud quam regnum tractare didiceret. Quod cum calluisset Vortegirnus, coepit apud se deliberare, qualiter in regem sublimari posset. Nam id prius super omnia concupierat. Videbat etenim congruum tempus instare, quo desiderium suum leviter ad effectum duci poterat. Totum namque regnum dispositioni ejus commissum fuerat, nec Constans, qui rex dicebatur, nisi pro umbra principis astabat. Nullius enim asperitatis, nullius justitiae fuerat: nec a populo suo, nec a vicinis gentibus timebatur. Duo autem pueri fratres ejusdem, Utherpendragon videlicet, atque Aurelius Ambrosius, in cunis adhuc jacentes, adhuc inhabiles erant, ut in regnum promoverentur. Praeterea infortunium illud acciderat, quod proceres regni, qui majores natu erant, defuncti fuerant, solusque Vortegirnus astutus et sapiens, magnique consilii videbatur: ceteri autem pene omnes pueri erant ac juvenes, peremptisque in anteactis praeliis eorundem patribus et avunculis, honores utcunque possidebant. Haec omnia igitur comperiens Vortegirnus, meditabatur quo ingenio facilius et callidius Constantem monachum deponeret, ut in locum ipsius erunperet. Quod tandiu differre praelegit, donec prius diversas nationes melius potestati suae et familiaritati submisisset. Coepit ergo petere thesauros regis ab ipso in custodiam, ejusque civitates cum munitionibus, dicens, quod rumor asserebat collaterales insulanos supervenire affectasse. Quod cum impetrasset, posuit ubique familiares suos qui easdem urbes in fidelitate sua servarent. Deinde praemeditatam traditionem machinans, Constantem adivit, dixitque illi oportere numerum familiae suae augmentare, ut securius superventuris hostibus resisteret. Cui Constans: “Nonne omnia dispositioni tuae commisi? Fac igitur quaecunque volueris: ita tamen, ut in fidelitate mea permaneant. Ad haec Vortegirnus: Dictum est mihi, Pictos velle conducere Dacos et Norwegenses super nos, ut maximam inquietudinem inferant: quamobrem laudarem, et consilium saluberrimum esse censeo ut quosdam ex Pictis in curia tua retineas, qui mediatores inter te et ceteros existant. Nam si verum est quod rebellare inceperint, explorabunt tibi consociorum suorum machinationes et versutias, quas levius vitare poteris. Ecce occulta occulti inimici proditio. Non enim id laudabat, ut salus inde proveniret Constanti: sed quia sciebat Pictos gentem esse instabilem, et ad omne scelus paratam. Inebriati ergo, sive in iram inducti, commoveri possent facile adversus regem, ita ut absque cunctamine ipsum interficerent. Unde si id contigisset: haberet aditum sese promovendi in regem, ut saepius affectaverat. Directis itaque in Scotiam nunciis, invitavit centum Pictos milites: ipsosque intra familiam regis recepit. Receptos autem honorabat super omnes, diversisque donariis ditabat: cibis etiam et potibus ultra modum satiabat, ita ut pro rege illum haberent. Adoranies ergo illum per plateas psallebant, dicentes: Dignus est Vortegirnus imperio, dignus est sceptro Britanniae: Constans vero indignus. Ad haec Vortegirnus magis ac magis eis donare nitebatur, ut magis placeret. At cum amorem eorum omnino adeptus fuisset, illos inebriavit, dixitque se ex Britannia velle recedere, ut ampliores possessiones perquireret. Dicebat autem illis id tantillum quod habebat nom posse sufficere, ut quinquaginta militibus stipendia donaret. Deinde quasi tristis, secessit ad hospitium suum, ipsos vero in aula potantes deseruit. Quo viso, ultra quam credi potest contristati sunt Picti, arbitrantes verum esse quod dixerat: murmurantesque ad invicem dicebant, “Ut quid monachum istum vivere permittimus? ut quid non interficimus eum, ut Vortegirnus regni solio potiatur? Quis etenim alius ei in regnum succederet? dignus namque est imperio et honore, dignus etiam omni dignitate, qui nos ditare non cessat.
CONSTANS VI OBTRUNCATUR.
Post haec irrumpentes thalamum, impetum fecerunt in Constantem, peremptoque illo, caput coram Vortegirno tulerunt. Quod cum aspexisset Vortegirnus, quasi contristatus in fletum erupit: nec unquam prius majori gaudio fluctuaverat. Vocatis tamen civibus Londoniae (nam id intra eam contigerat) jussit cunctos proditores alligari, alligatosque decollari, quia tantum scelus facere praesumpserant. Fuerunt autem qui existimabant proditionem illam per Vortegirnum fuisse machinatam: Pictos vero nullatenus nisi assensu illius incoepisse. Fuerunt etiam qui nihil haesitantes, ipsum a tali crimine purgabant. Re tandem in dubio relicta, nutritores duorum fratrum, Aurelii Ambrosii, atque Utherpendragon, diffugerunt cum eis in minorem Britanniam, timentes ne a Vortegirno perimerentur. Ibidem excepit illos Budecius rex, et honore quo decebat educavit.
VORTEGIRNUS SIBI IMPERIUM SUMIT.
At Vortegirnus cum neminem sibi parem in regno conspexisset, capiti suo diadema regni imposuit, et coprincipes suos supergressus est. Proditione ejus tandem divulgata, insurrexerunt in eum comprovincialium insularum populi, quos Picti in Albaniam conduxerant. Indignati namque Picti, commilitones suos, qui propter Constantem interfecti fuerant, in ipsum vindicare nitebantur. Anxiabatur igitur Vortegirnus quotidie, damnumque exercitus sui in praeliando patiebatur. Anxiabatur etiam ex alia parte timore Aurelii Ambrosii, fratrisque sui Utherpendragon: qui, ut praedictum est, in minorem Britanniam propter ipsum diffugerant. Quotidianus etenim rumor aures ejus impleverat, ipsos jam adultos esse, maximumque navigium construxisse, atque reditum suum in debitum regnum velle moliri.
10
recensereHENGIST ET HORSUS IM BRITANNIAM PERVENIUNT.
Interea applicuerunt tres celoces, quas longas naves dicimus, in partes Cantiae, plenae armatis militibus, quibus duo fratres Horsus et Hengistus ducatum praestabant. Erat tunc Vortegirnus Doroberniae, quae nunc Canutuaria dicitur, ut consuetudo eum conduxerat, civitatem illam saepissime visitare. Cui cum retulissent nuncii, ignotos viros magnaeque staturae homines in magnis navibus applicuisse, dedit pacem: et ipsos ad se conduci praecepit. Mox ut conducti fuerunt, vertit oculos suos in duos Germanos. Nam ipsi prae ceteris et nobilitate et decore praeeminebant. Cumque ceteros etiam aspectu peragrasset, quaesivit quae patria produxerat illos, et quae causa eos in regnum suum direxerat. Cui Hengistus pro aliis respondere incepit: nam ipsum et maturior aetas et sapientia praeponebat. “Rex ceterorum nobilissime, Saxonica tellus nos edidit, una ex Germaniae regionibus. Causa haec adventus nostri est, ut tibi sive alteri principi obsequium nostrum offeramus. Fueramus etenim expulsi a patria nostra, nec ob aliud, nisi quia regni consuetudo expetebat. Consuetudo namque in patria nostra est, ut cum hominum abundantia in eadem supervenerit, conveniant ex diversis provinciis principes, et totius regni juvenes eoram se venire praecipiunt: deinde projecta sorte potiores atque fortiores eligunt, qui extera regna petituri, victum sibi perquirant, et patria ex qua orti sunt a superflua multitudine liberetur. Superfluente igitur noviter in regno nostro hominum copia, convenerunt principes, sortemque projicientes elegerunt juventutem istam quam in praesentia tua cernis: praeceperuntque ut consuetudini ab antiquo statutae parerent. Nos quoque duos Germanos, quorum ego Hengistus, iste Horsus nuncupatur, eis duces praefecerunt. Nam ex ducum progenie progeniti fueramus. Obedientes ergo decretis ab aevo sancitis, ingressi sumus maria, regnumque tuum duce Mercurio petivimus.” Ad nomen itaque Mercurii erecto vultu rex, inquirit cujusmodi religionem haberent. Cui Hengistus: “Deos patrios, Saturnum, Jovem, atque ceteros qui mundum gubernant, colimus: maxime autem Mercurium, quem Woden lingua nostra appellamus. Huic veteres nostri dicaverunt quartam septimanae feriam, quae usque in hodiernum diem nomen Wodensdai de nomine ipsius sortita est. Post illum colimus deam inter ceteras potentissimam, nomine Fream, cui etiam dedicaverunt sextam feriam, quam de nomine ejus Fridai vocamus.” Ad haec Vortegirnus: “De credulitate vestra, quae potius incredulitas dici potest, vehementer doleo. De adventu autem vestro gaudeo, quia in congruo tempore vos necessitati meae, sive Deus, sive alius obtulit. Opprimunt etenim me inimici mei undique, et si laborem praeliorum meorum mecum communica veritis, retinebo vos honorifice intra regnum meum, et diversis muneribus et agris ditabo.” Paruerunt ilico Barbari, et foedere confirmato in curia ipsius remanserunt. Nec mora, emergentes ex Albania Picti, exercitum valde grandem fecerunt, coeperuntque Aquilonares partes insulae devastare. Cumque id Vortegirno nunciatum fuisset, milites suos collegit: atque trans Humbrum eis obviam perrexit. Deinde ut cominus convenerunt hinc et illinc et cives et hostes, acerrimam pugnam commiserunt: nec multum oportuit cives pugnare: nam Saxones qui aderant, tam viriliter praeliabantur, ita ut hostes, qui prius vincere solebant, sine mora in fugam propellerentur.
11
recensereHENGIST PLURES E GERMANIA ARCESSIT: TERRITORIUM IN BRITANNIA ADIPISCITUR.
Vortegirnus ergo per illos victoria potitus, donaria sua eis ampliavit, atque eorum duci Hengisto agros plurimos dedit in Londesia regione, quibus sese et commilitones suos sustentaret. Hengistus ergo cum esset vir doctus atque astutus, comperta amicitia quam adversus se rex gerebat, eum hoc sermone adivit: “Domine, undique inquietant te inimici tui, et pauci sunt ex concivibus tuis qui te diligunt: omnes minantur tibi, dicuntque se conducturos Aurelium Ambrosium ex Armorico tractu, ut te deposito, ipsum in regem promoveant. Si placet tibi, mittamus in patriam nostram: et ex ea milites invitemus, ut numerus noster ad certandum augeatur. Sed unum a discretione clementiae tuae implorarem, nisi repulsam pati timerem.” Ad haec Vortegirnus: “Mitte ergo legatos tuos ad Germaniam, et invita quos volueris, et pete a me quod desideras, et nullam repulsam patieris.” Cui inclinato capite gratias egit Hengistus, et ait: “Ditasti me largis mansionibus et agris, nec tamen eo honore quo ducem decuerat, cum duces me progenuerint. Quippe inter cetera danda esset mihi civitas sive oppidum, ut dignior inter proceres tui regni censerer. Dignitas namque consulis, sive principis adhibenda esset, ex utrorumque genere edito.” Cui Vortegirnus: “Prohibitus sum hujusmodi donaria vobis largiri, quia alienigenae estis et pagani, nec adhuc vestros mores et consuetudines agnosco, ut vos concivibus meis parificem: nec, si vos ut proprios cives existimassem, inciperem donare, quod proceres regni mei dissuaderent.” Cui Hengistus: “Concede,” inquit, “mihi servo tuo, quantum una corrigia possit ambiri intra terram quam dedisti, ut ibidem promontorium aedificem, quo me, si opus fuerit, recipiam. Fidelis etenim tibi sum, et fui et ero: et in fidelitate tua quae agere desidero, faciam. Motus igitur rex ipsius verbis, ejusdem petitioni acquievit: praecepitque legatos suos in Germaniam mittere: ut milites ex ea invitati festinatum auxilium darent. Nec mora, missa in Germaniam legatione, cepit Hengistus corium tauri, atque ipsum in unam corrigiam redegit. Exin saxosum locum quem maxima cautela elegerat, circuivit cum corrigia, et intra spatium metatum castellum aedificare coepit. Quod ut aedificatum fuit, traxit nomen ex corrigia, quia cum ea fuerat metatum. Dictum namque fuit postmodum Britannice Kaercorrei: Saxonice vero Thancastre. Quod Latino sermone castrum corrigiae appellamus.
12
recensereVORTEGIRNUS ROWENAM, HENGISTI FILIAM MATRIMONIO DUCIT.
Interea vero reversi sunt nuncii ex Germania, conduxeruntque decem et octo naves electis militibus plenas. Conduxerunt etiam Hengisti filiam nomine Rowenam: cujus pulchritudo nulli secunda videbatur. Postquam autem venerunt, invitavit Hengistus Vortegirnum regem in domum suam, ut et novum aedificium et milites novos qui applicuerant videret. Venit ilico rex privatim, et tam subitum opus laudavit, et milites invitatos retinuit. Ut vero regiis epulis refectus fuit, egressa est puella de thalamo, aureum scyphum vino plenum ferens: accedens deinde propius, regi flexis genibus dixit: “Laford King wacht heil!” At ille, visa facie puellae, admiratus est tantum ejus decorem, et incaluit. Deinde interpretem suum interrogavit quid puella dixerat, et quid ei respondere debeat. Cui interpres dixit: “Vocavit te dominum regem, et vocabulo salutationis honoravit. Quod autem respondere debes, est, Drinc heil!” Respondens deinde Vortegirnus. Drinc heil! jussit puellam potare: cepitque de manu ipsius scyphum, et osculatus est eam, et potavit: ab illo die usque in hodiernum diem, mansit consuetudo illa in Britannia, quod in conviviis qui potat, ad alium dicit: Wacht heil! qui vero post ipsum recipit potum, respondet: Drinc heil! Vortegirnus autem diverso genere potus inebriatus, intrante Satana in cor ejus, puellam amavit, eamque a patre ejus postulavit. Intraverat inquam Satanas in cor ejus: quia cum Christianus esset, cum Pagana coire desiderabat. Hengistus ilico, ut erat prudens, animi regis levitate comperta: fratrem suum Horsum, ceterosque majores natu qui secum aderant, consuluit quid de regis petitione faceret. Sed omnibus unum consilium fuit, ut puella regi daretur: et ut pro ea ab illo provinciam Cantiae peterent. Nec mora: data fuit puella Vortegirno, et provincia Cantiae Hengisto, nesciente Gorangano Comite, qui in eadem regnabat. Nupsit itaque rex in eadem nocte Paganae: quae ei ultra modum placuit. Unde in inimicitiam procerum et filiorum suorum citissime incidit. Generaverat namque filios primitus, quibus erant nomina, Vortimer, Katigernus et Pascentius.
13
recensereEPISCOPI GERMANUS ET LUPUS BRITANNOS VISUNT: VORTIMER SAXONES PRAELIO FUNDIT.
In tempore illo venit Sanctus Germanus Altisiodorensis episcopus, et Lupus Trecensis episcopus, ut verbum Dei Britonibus praedicarent. Corrupta namque fuerat Christianitas eorum, tum propter Paganos quos rex in societatem eorum posuerat, tum propter Pelagianam haeresim, cujus venenum ipsos multis diebus affecerat. Beatorum igitur virorum praedicatione, restituta est inter eos verae fidei religio, quia multis miraculis quotidie praeclarebant: multa per eos miracula ostendebat Deus, quae Gildas in tractatu suo luculento sermone paravit. Data autem puella regi, ut praedictum est, dixit Hengistus ad eum: “Ego sum pater tuus, et consiliator tibi esse debeo: noli praeterire consilium meum: quia omnes inimicos tuos virtute gentis meae superabis. Invitemus adhuc filium meum Octam cum fratre suo Ebissa: Bellatores enim viri sunt. Da eis regiones, quae sunt in Aquilonaribus partibus Britanniae juxta murum, inter Deiram et Scotiam. Detinebunt namque ibidem Barbarorum impetum: ita quod in pace citra Humbrum remanebis.” Paruit Vortegirnus, praecepitque eis invitare quoscunque scirent in auxilium sibi valere. Missis illico legatis: venerunt Octa et Ebissa et Cerdich cum trecentis navibus armata manu repletis, quos omnes benigne suscepit Vortegirnus: maximisque muneribus donavit. Vincebat namque inimicos suos per eos, et in omni praelio victor existebat. Hengistus etiam paulatim naves invitabat, et quotidie numerum suum augebat. Quod cum vidissent Britones, proditionem eorum timentes, regi dixerunt, ut ipsos e finibus regni sui expelleret. Non enim debebant Pagani Christianis communicare, nec intromitti, quia Christiana lex prohibebat. Insuper tanta multitudo advenerat, ita ut civibus terrori essent. Jam nesciebatur quis Paganus esset, quis Christianus: quia Pagani filias et consanguineas eorum sibi associaverant. Talia objicientes, dissuadebant regi illos retinere, ne in proditione aliqua cives supergrederentur. At Vortegirnus diffugiebat consilio eorum acquiescere: quia super omnes gentes propter conjugem suam ipsos diligebat. Quod cum vidissent Britones, deseruerunt ilico Vortegirnum, et unanimiter Vortimerium filium ejus in regem erexerunt: qui eis acquiescens, per omnia incepit expellere Barbaros, atque oppugnare, et diris irruptionibus afficere. Quatuor bella gessit cum eis: et in omnibus superavit. Primum super fluvium Derwent. Secundum super vadum Episford: ubi convenerunt Horsus et Catigernus alter filius Vortegirni. Congressuque facto ceciderunt ambo, alter alterum letaliter aggressi. Tertium bellum super littus maris: quo naves muliebriter ingressi, diffugerunt hostes: et insulam Thanet pro refugio adiverunt. At Vortimerius illos ibidem obsedit, et navali praelio quotidie infestabat. Cumque Britonum impetum diutius tolerare nequirent, miserunt Vortegirnum regem, qui in omnibus bellis cum ipsis aderat, ad filium suum Vortimerium, petentes licentiam abscedendi, petendique Germaniam cum salute. Cumque inde colloquium haberent, interim ingressi sunt Celoces suas, relictisque mulieribus et filiis, in Germaniam redierunt.
14
recensereVORTIMERIUS MORBO MORITUR.
Victoria deinde potitus Vortimerius, coepit reddere possessiones ereptas civibus, ipsosque diligere ac honorare, et ecclesias jubente sancto Germano renovare. Sed bonitati ejus invidit ilico diabolus: qui in corde Rowenae novercae suae ingressus, eam incitavit, ut neci ipsius immineret: quae ascitis universis veneficiis, dedit illi per quendam familiarem suum venenum potare, quem innumerabilibus donariis corruperat. Quod cum hausisset inclytus bellator ille, subita infirmitate gravatus est: ita ut nullam spem vivendi haberet. Nec mora, jussit omnes milites suos venire ad se, et indicata morte quae superveniebat, distribuit eis aurum atque argentum suum, et quicquid atavi congesserant: flentes quoque et ejulantes consolabatur, docens viam universae carnis esse quam iturus erat. Audaces autem et bellicosos juvenes, qui ei in debellationibus suis adstare solebant, hortabatur, ut pro patria pugnantes, eam ab hostili irruptione tueri niterentur. Audacia autem maxima docente, jussit sibi pyramidem fieri aeream, locarique in portu quo Saxones applicare solebant. Corpus vero suum postquam defunctum foret, sepeliri jussit desuper, ut viso busto Barbari retortis velis in Germaniam redirent. Dicebat enim, neminem illorum audere propius accedere, si etiam bustum ipsius aspicerent. O maximam viri audaciam, qui eis quibus vivus terrori fuerat, post obitum etiam ut timeretur optabat. Sed illo defuncto, aliud egerunt Britones, quia in urbe Trinovanti corpus ejus sepelierunt.
15
recensereHENGISTUS, QUI FUERAT FUGATUS, IN BRITANNIAM REDIT: PRINCIPES REGNI FRAUDE PERIMIT, VORTEGIRNUM CAPTUM IN CUSTODIA SERVAT.
Post obitum vero filii, restitutus est Vortegirnus in regnum, qui precibus conjugis suae commotus, misit nuncios suos ad Hengistum in Germaniam, mandavitque ipsi ut iterum in Britanmain rediret: attamen privatim et cum paucis: quia timebat ne si aliter supervenisset, discordia inter Barbaros et cives oriretur. Hengistus ergo, audito obitu Vortimerii, trecenta millia armatorum sibi associavit: paratoque navigio in Britanniam reversus est. Sed cum tantae multitudinis adventus Vortegirno et regni principibus nunciatus esset, valde indignati sunt: initoque consilio constituerunt cum eis praeliari, atque ipsos ex littoribus expellere. Quod cum filia sua Hengisto per internuncios indicasset, confestim cogitavit quid potius contra id agendum esset. Diversis igitur machinationibus peragratis, unum ex omnibus elegit, ut gentem regni sub specie pacis adoriretur prodere. Misit itaque legatos suos ad regem: jussitque nunciare, quod non conduxerat tantam multitudinem virorum, ut vel secum in regno remanerent, vel violentiam aliquam cum eis patriae ingereret. Erat namque causa cur eam conduxisset: quia existimabat Vortimerium adhuc vivere: qui per eos affectabat resistere, si illum expugnare incepisset. Quoniam autem nom haesitabat ipsum defunctum esse, committebat sese et populum suum dispositioni Vortegirni: ut quot optaret ex tanto numero in regno suo retinuisset: et quos refutandos censeret, concedebat ut in Germaniam sine dilatione redirent. Etsi id Vortegirno placuisset: tunc petebat ipse, ut diem et locum nominaret Vortegirnus, quo pariter convenirent, et omnia ex voluntate sua disponerent? Talia namque ut regi nunciata fuerunt, ei vehementer placuerunt: quia invitus sineret Hengistum abire. Postremo jussit et cives et Saxones Maiis kalendis, quae jam instare incipiebant, juxta Ambrii coenobium convenire, ut ibidem praedicta statuerentur. Quod cum in utraque parte statutum esset: Hengistus nova proditione usus, commilitonibus suis praecepit, ut unusquisque longum cultrum intra caligas absconditum haberent. Et cum colloquium securius tractarent Britones: ipse eis hoc daret signum, Nemet oure saxas: unde quisque paratus astantem Britonem audacter occuparet, atque abstractis cultris ocyus ipsum jugularet. Nec mora, statuta die instante convenerunt omnes intra nominatam urbem, et de pace habenda colloquium inceperunt. Ut igitur horam proditioni suae idoneam inspexisset Hengistus, vociferatus est, Nemet oure saxas: et ilico Vortegirnum accepit, et per pallium detinuit. Audito ocyus signo, abstraxerunt Saxones cultros suos, et astantes principes invaserunt, ipsosque nihil tale praemeditantes jugulaverunt circiter quadringentos sexaginta, inter barones et consules, (quorum corpora beatus Eldadus postmodum sepelivit, atque Christiano more humavit, haud longe a Kaercaradane, quae nunc Salesberia dicitur, in cemeterio quod est juxta coenobium Ambrii abbatis, qui olim fundator ipsius extiterat. Omnes enim sine armis advenerant, nec aliud nisi de pace tractanda existimabant. Unde ceteri qui propter proditionem accesserant, levius ipsos inermes interficere potuerunt. Non impune tamen haec egerunt Pagani: qui multi eorum perempti fuerunt: dum neci ceterorum imminerent. Eripiebant enim Britones ex tellure lapides et fustes, atque sese defendere volentes, proditores illidebant.
16
recensereHENGISTUS PRO VITA VORTEGIRNI CIVITATES ET MUNITIONES REGNI PACISCITUR.
Aderat ibi consul Claudiocestriae nomine Eldol, qui visa proditione, sustulit palum quem forte invenerat, et defensioni vacavit. Quemcunque attingebat, confringens ei membrum quod percutiebat, dirigebat confestim ad tartara: alii caput, alii brachia, alii scapulas, compluribus etiam crura elidens, terrorem non mininum inferebat: nec prius ex loco illo abscessit quam septuaginta viros consumpto palo interfecisset. Sed tantae multitudini cum resistere nequiret, divertit sese ab illis, atque civitatem suam petivit. Multi hinc et inde ceciderunt: sed victoriam habuerunt Saxones. Britones namque nihil tale praemeditati, inermes advenerant: unde minus resistere potuerunt. Ut ergo nefandum inceptum peregerunt Saxones, noluerunt Vortegirnum interficere, sed mortem comminantes eum ligaverunt, petieruntque civitates ejus atque munitiones pro vita. Quibus illico quicquid affectaverant, concessit, ut vivus abscedere sineretur. Cumque id jurejurando confirmatum fuisset, solverunt eum a vinculis, atque urbem Londoniae primitus adeuntes ceperunt. Ceperunt deinde Eboracum et Lindocolinum, necnon et Guintoniam, quascunque provincias devastantes. Invadebant undique cives, quemadmodum lupi oves, quas pastores deseruerunt. Cum ergo tantam cladem inspexisset Vortegirnus, secessit in partes Cambriae: inscius quid contra nefandam gentem ageret.
17
recensereVORTEGIRNUS, MAGORUM MONITU JUVENEM QUAERIT, CUI NULLUS FUISSET PATER.
Vocatis denique Magis suis, consuluit illos, jussitque dicere quid faceret. Qui direxerunt ut aedificaret sibi turrim fortissimam, quae sibi tutamen foret, cum ceteras amisisset munitiones. Peragratis ergo quibuscunque locis, ut eam in congruo loco statueret, venit tandem ad Erir montem: ubi coadunatis ex diversis patriis caementariis turrim jussit construere. Convenientes itaque lapidarii, eam fundare coeperunt: sed quicquid una die operabantur, absorbebat tellus in altera, ita ut nescirent quorsum opus suum evanesceret. Cumque id Vortegirno nunciatum fuisset, iterum magos suos consuluit, ut causam rei indicarent. Qui dixerunt, ut juvenem quaereret sine patre, quaesitumque interficeret: ut sanguine ipsius caementum et lapides aspergerentur. Id enim prodesse asserebant, ut turris fundamentum constaret. Nec mora, mittuntur legati per universas provincias, ut talem invenirent hominem. At cum in urbem, quae postea Kaermodin vocata fuit, venissent: conspexerunt juvenes ante portam ludentes, et ad ludum accesserunt. Fatigati autem itinere, sederunt in circo exploraturi quod quaerebant. Denique cum multum diei praeterisset, subita lis orta est inter duos juvenes, quorum erant nomina Merlinus atque Dabutius. Certantibus ergo ipsis, dixit Dabutius ad Merlinum: Quid mecum contendis fatue? nunquam nobis eadem erat nobilitas. Ego enim ex regum origine editus sum, ex utraque parte meae generationis: de te autem nescitur quis sis, cum patrem non habeas.” Ad verbum istud vultus suos erexerunt legati, atque intuentes in Merlinum, interrogaverunt circumstantes quis esset? Quibus illi dixerunt, quod nesciebatur quis pater eum progenuerat: mater vero fuerat filia regis Demetiae, quae in ecclesia sancti Petri in eadem urbe inter monachas degebat.
18
recensereVORTEGIRNUS A MATRE MERLINI QUARIT, QUOMODO EUM SINE VIRO CONCEPISSET.
Festinantes itaque nuncii, venerunt ad praefectum urbis, praeceperuntque ei ex parte regis, ut Merlinus cum matre sua ad regem mitteretur. Praefectus ilico cum causam legationis eorum cognovisset, Merlinum et matrem ejus ad Vortegirnum misit, ut de eis libitum suum perficeret. Et cum in ipsius praesentiam adducti fuissent: excepit rex diligenter matrem, quia eam nobilibus sciebat natalibus ortam: deinde inquirere coepit ab illa, ex quo viro conceperat. Cui illa dixit: “Vivit anima mea et anima tua, domine mi rex: quia neminem agnovi qui illum in me generaverit. Unum autem scio, quod cum essem inter socias meas in thalamis nostris, apparebat mihi quidam in specie pulcherrimi juvenis, et saepissime, amplectens me strictis brachiis, deosculabatur: et cum aliquantulum mecum moram fecisset, subito evanescebat, ita ut nihil ex eo viderem: multotiens quoque me alloquebatur dum secreto sederem, nec usquam comparebat: cumque diu me in hunc modum frequentasset, coivit mecum in specie hominis saepius, atque gravidam dereliquit. Sciat prudentia tua, domine mi, quod aliter virum non cognovi qui juvenem istum generavit.” Admirans itaque rex, jussit Maugantium ad se vocari, ut sibi manifestaret, si id quod mulier dixerat fieri potuisset.” Adductus autem Maugantius, auditis omnibus ex ordine, dixit ad Vortegirnum: “In libris philosophorum nostrorum, et in plurimis historiis reperi, multos homines hujusmodi procreationem habuisse. Nam ut Apuleius de deo Socratis perhibet, inter lunam et terram habitant spiritus, quos incubos daemones appellamus: hi partim hominum, partim vero Angelorum naturam habent: et cum volunt, assumunt sibi humanas figuras, et cum mulieribus coeunt. Forsitan unus ex eis huic mulieri apparuit, et juvenem istum in ipsa generavit.”
19
recensereMERLINUS REGEM DE TURRI EDIFICANDA MONET.
Cumque omnia auscultasset Merlinus, accessit ad regem, et ait: “Ut quid ego et mater mea in praesentiam tuam adducti sumus?” Cui Vortegirnus: “Magi mei mihi consilium dederunt, ut hominem sine patre perquirerem: ut opus meum ipsius sanguine irrigatum staret.” Tunc ait Merlinus: “Jube tuos Magos venire coram me, et convincam illos mendacium adinvenisse. Admirans autem rex super verbis illius, continuo jussit Magos venire, et coram Merlino sedere.” Quibus ait Merlinus: “Nescitis quid fundamentum incoeptae turris impediat. Laudastis ut sanguis meus diffunderetur in caementum, quasi illico opus constaret. Sed dicite mihi, quid sub fundamento latet? Nam aliquid sub ipso est, quod ipsum stare non permittit.” Expavescentes autem Magi, conticuerunt. Tunc ait Merlinus, qui et Ambrosius dicebatur: “Domine mi rex, voca operarios tuos, et jube fodere terram, et invenies stagnum sub ea quod turrim stare non permittit.” Quod cum factum fuisset, repertum est ilico stagnum sub terra, quod eam instabilem fecerat. Accessit iterum Ambrosius Merlinus ad Magos, et ait: “Dicite mihi mendaces adulatores, quid sub stagno est?” Nec unum verbum respondentes obmutuerunt. Et iterum dixit regi: “Praecipe, rex, hauriri stagnum per rivulos, et in fundo videbis duos concavos lapides, et in illis duos dracones dormientes.” Credidit rex verbis ejus: quia verum dixerat de stagno, et illud hauriri jussit. Et cum ita invenisset, Merlinum super omnia admirabatur. Admirabantur etiam cuncti qui astabant tantam in eo sapientiam, existimantes numen esse in illo.
Liber V | Liber VII |