Liber IV | Liber VI |
INDEX 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 |
LUCIUS MULTAS POSSESSIONES ECCLESIIS DONAT: SINE NATIS MORITUR.
Interea gloriosus ille rex Lucius, cum intra regnum suum cultum verae fidei magnificatum esse vidisset, maximo gaudio fluctuans, possessiones et territoria quae prius templa idolorum possidebant, in meliorem usum vertens, ecclesiis fidelium permanere concessit. Et quia majorem honorem ipsis impendere debuerat, augmentavit illas amplioribus agris et mansionibus, omnique libertate sublimavit. Inter haec et ceteros propositi sui actus in urbe Claudiocestriae ab hac vita migravit, et in ecclesia primae sedis honorifice sepultus est, Anno ab incarnatione domini centesimo quinquagesimo sexto. Caruit sobole quae sibi succederet: unde defuncto illo dissidium inter Britones ortum fuit, et Romana potestas infirmata.
SEVERUS SENATOR PARTEM BRITANNIAE SIBI SUBMITTIT: CUM FULGENIO PUGNAT.
Cumque id Romae nunciatum fuisset, legavit Senatus Severum senatorem, duasque legiones cum illo, ut patria Romanae potestati restitueretur. Mox ut appulsus fuit, praelium commisit cum Britonibus, partemque sibi submisit: partem vero illam quam subjugare nequibat, diris debellationibus infestare laboravit; ita ut eam trans Deiram in Albaniam fugaret. At illa duce Fulgenio omni nisu resistebat, saepiusque stragem maximam et concivibus et Romanis inferebat. Conducebat autem in auxilium sibi quoscunque insulanos populos inveniebat: et sic multotiens cum victoria redibat. Irruptionem ergo ejus graviter ferens imperator, jussit construi vallum inter Deiram et Albaniam, ut impetum ejus propius accedere prohiberet. Communicato ergo sumptu fecerunt illud a mari usque ad mare: quod multo tempore post hostium accessus detinuit. At Fulgenius cum diutius resistere nequivisset, transfretavit in Scythiam, ut Pictorum auxilio dignitati restitueretur. Cumque ibi omnem juventutem patriae collegisset, reversus est cum maximo navigio in Britanniam, atque Eboracum obsedit. Quod cum per ceteras nationes divulgatum fuisset, maxima pars Britonum Severum deseruit, et ad Fulgenium ivit. Nec ob id ab incoeptis suis destitit Severus. Sed convocatis Romanis, ceterisque Britonibus qui ipsi adhaeserunt, obsidionem petivit, et cum Fulgenio dimicavit. Sed cum pugnam acrius confecisset, interfectus est Severus cum multis suorum, et Fulgenius letaliter vulneratus est. Exin Eboraci sepultus est: quam urbem legiones ejus obtinuerunt. Reliquit ipse duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta Romana matre genitus erat, Bassianus vero Britannica. Defuncto igitur patre sublimaverunt Romani Getam in regem: faventes illi, quia ex utraque parte Romanus fuerat. Quod abnegantes Britones Bassianum elegerunt: quia ex materno sanguine ipsis conjunctus fuerat. Proinde commiserunt fratres pugnam. Unde Geta interficitur, Bassianus vero regno potitur.
CARAUSIUS SOLIUM BRITANNIAE USURPAT.
O tempore fuerat in Britannia juvenis quidam, nomine Carausius, ex infima gente creatus: qui cum probitatem suam in multis debellationibus suis examinasset, profectus est Romam, petivitque licentiam a senatu ut maritima Britanniae ab incursione barbarica navigiis tueretur: quod si sibi concederetur, promittebat se tot et tanta adepturum, quibus Rempublicam magis augmentaret, quam si ipsi regnum Britanniae traderetur. Cumque senatum promissis suis illusisset, impetravit quod poposcerat, et cum sigillatis chartis in Britanniam rediit. Mox celere collectis navibus, ascivit magnam virtutem juventutis, et mare ingressus est, et circuivit omnia littora regni, maximum tumultum per populum faciens. Interea in comprovinciales insulas appulsus, agros populando, et civitates et urbes diruendo, incolis earum omnia sua eripiebat. Sic ergo ipso agente, confluebant ad illum quicunque in aliena anhelabant: ita ut in brevi tantum haberet exercitum, quanto nullus vicinus princeps resistere quivisset. Ob hoc itaque tumidum habens animum: dixit Britonibus, ut sese sibi facerent regem, et ipse interfectis atque exterminatis Romanis, totam insulam a barbarica gente liberaret. Quod cum impetrasset, dimicavit confestim cum Bassiano, et eum interfecit, regnique gubernaculum suscepit. Prodiderant enim Bassianum Picti, quos dux Fulgenius matris suae frater in Britanniam conduxerat. Nam dum ei auxiliari debuissent, promissis et donariis Carausii corrupti, in ipso praelio diverterunt se a Bassiano, et in commilitones ejus irruerunt. Unde stupefacti ceteri, cum ignorarent qui socii essent, quis hostis, ocyus dilabuntur: et victoria cessit Carausio. Qui ut triumphum habuit, dedit Pictis locum mansionis in Albania, ubi cum Britonibus mixti per sequens aevum manserunt.
ALLECTUS TRUCIDATO CARAUSIO, IPSE AB ASCLEPIODOTO TRUCIDATUR.
Cum igitur invasio Carausii Romae nuntiata fuisset, legatum senatus Allectum cum tribus legionibus misit ut tyrannum interficeret, regnumque Britanniae Romanae potestati restitueret. Nec mora, post quam appulsus fuit. praeliatus est cum Carausio: ipsoque interfecto solium regni suscepit. Deinde maximam intulit Britonibus cladem, quia relicta Republica, societati Carausii adhaeserant. Britones vero id graviter tolerantes, erexerunt in regem Asclepiodotum ducem Cornubiae: communique assensu facto, persecuti sunt Allectum, et ad proelium provocarunt. Erat ipse tunc Londoniis, festumque patriis diis celebrabat. At dum adventum Asclepiodoti comperisset, relicto sacrificio egressus est cum tota fortitudine sua contra ipsum, acerrimamque pugnam ingessit. Praevaluit autem Asclepiodotus, dissipavitque Allecti turmas, et in fugam coëgit. Et usque insequendo, multa milia et regem Allectum interemit. Cumque ita ipsi cessisset victoria, Livius Gallus, Allecti collega, residuos Romanos convocavit in urbem clausisque januis turres et ceteras munitiones munivit, cogitabatque sic Asclepiodoto resistere, vel imminentem necem vitare. Sed Asclepiodotus cum ita factum esse vidisset, obsedit ocyus civitatem, mandavitque omnibus ducibus Britanniae quod Allectum cum multis militibus interfecerat, obsidebatque Gallum, et reliquias Romanorum intra Londonias: unde quosque supplici rogatu poscebat ut sibi in auxilium festinarent. Leviter enim exterminandum erat Romanorum genus ex Britannia, si communi virtute illos inclusos invaderent. Ad edictum itaque ipsius venerunt Demeti, Vcnedoti, Deiri, et Albani, et quicumque ex genere Britonum erant. Cumque omnes ante conspectum ducis convenissent, jussit machinationes innumeras fieri, et moenia civitatis prosternere. Paruit illico unusquisque fortis et audax, et urbem acerrime invadit. Nec mora, diruerunt muros atque introitum sibi fecerunt, stragemque Romanis dabant. At Romani cum sese interfici sine intermissione vidissent, suaserunt Gallo ut sese et ipsos deditioni traderet: et misericordiam Asclepiodoti rogaret, ut vivi abscedere sinerentur. Interfecti enim omnes fere praeter unam solam legionem fuerunt, quae adhuc restabat. Assensum ergo praebens Gallus tradidit se atque suos Asclepiodoto: cumque ipse misericordiam habere de illo tractaret, venerunt Venedoti, et facto agmine decollaverunt omnes una die, intra urbem super torrentem, qui postea de nomine ducis, Britannice Nautgallim, Saxonice vero Gallemborne nuncupatus fuit.
ASCLEPIODOTUS REGNUM ADIPISCITUR, DIOCLESIANUS CHRISTIANOS PERSEQUITUR.
Triumphatis itaque Romanis, cepit Asclepiodotus regni diadema, et capiti suo, populo annuente, imposuit. Exin tractavit patriam recta justitia et pace decem annis: raptorumque saevitiam atque latronum mucrones coercuit. In diebus ipsius orta est Diocletiani Imperatoris persecutio, qua fere deleta fuit Christianitas in tota insula, quae a tempore regis Lucii integra et intemerata permanserat. Superaverat Maximianus Herculius princeps militiae praedicti tyranni, cujus imperio omnes subversae fuerunt ecclesiae, et cunctae sacrae scripturae quae inveniri poterant, in mediis foris exustae. Atque electi sacerdotes cum fidelibus eis subditis trucidati: ita ut agmine denso certatim ad amoena coelorum regna, quasi ad propriam sedem, festinarent. Magnificavit ergo misericordiam suam nobis Deus, qui gratuito munere persecutionis tempore, ne penitus crassa atrae noctis caligine populus Britonum offuscaretur, clarissimas lampades sanctorum martyrum accendit: quorum nunc sepulturae et passionum loca non minimum divinae caritatis ardorem intuentium mentibus incuterent, si non lugubri barbarorum divortio civibus adempta fuissent. Inter ceteros utriusquc sexus, summa magnanimitate in acie Christi perstantes, passus est Albanus Verolamius, Julius quoque et Aaron urbis Legionum cives: quorum Albanus caritatis gratia fervens, confessorem suum Amphibalum a persecutoribus insectatum, et jam jamque comprehendendum primum in domo suo occuluvit, et deinde se discrimini mortis obtulit, imitans in hoc Christum, animam suam pro ovibus ponentem. Ceteri vero duo inaudita membrorum discerptione lacerati ad egregias portas Hierusalem absque cunctamine cum martyrii trophaeo convolaverunt.
COEL ASDLEPIODOTUM IN PRAELIO OBTRUNCAT, FILIAM SUAM HELENAM CONSTANTIO DONAT.
Interea insurrexit in regem Asclepiodotum Coel dux Kaercolvin, id est Colecestriae, et praelio conserto eum peremit, regnique diademate sese insignivit. Cumque id senatui nunciatum fuisset, gavisi sunt propter regis mortem, qui per omnia Romanam potestatem turbaverat. Recolentes quoque damnum, quod de amisso regno habuerant, legaverunt Constantium senatorem, qui Hispaniam ipsis subdiderat, virum sapientem et audacem, et prae ceteris Rempublicam augere laboraverat. Porro Coel Britonum dux, cum ipsius adventum comperisset, timuit ei praelia ingerere: quia fama ipsius afferebat, nullum regem posse illi resistere. Ut igitur intra insulam Constantius applicuit, direxit Coel legatos suos ad illum, petivitque pacem et subjectionem promisit eo pacto, ut regnum Britanniae possideret, nihilque aliud praeter solitum tributum Romanae dignitati solveret. Hoc igitur nunciato, acquievit ei Constantius, pacemque receptis obsidibus confirmaverunt. Emenso deinde mense gravissima infirmitas occupavit Coel, ipsumque intra octo dies morte affecit. Quo defuncto insignivit se Constantius regni diademate: duxitque filiam Coel, cui nomen erat Helena. Pulcritudo ejus provinciales puellas superabat, nec uspiam reperiebatur altera quae in musicis instrumentis sive in liberalibus artibus doctior illa censeretur. Caruerat pater altera sobole quae regni solio potiretur. Unde eam ita docere laboraverat, ut regnum post patris obitum facilius tractare quiret. Cum igitur illam in thori societatem accepisset Constantius, generavit ex ea filium, vocavitque eum Constantinum. Exin cum undecim anni praeteriissent, ipse apud Eboracum morti subjacuit, regnumque filio donavit. Qui ut honoris solio potitus est, coepit infra paucos annos probitatem maximam habere, leoninam ferocitatem ostendere, justitiam inter populos tenere. Latronum rapacitatem hebetabat, tyrannorum saevitiam conculcabat, pacem ubique renovare studebat.
ROMANI AUXILIUM A CONSTANTINO CONTRA MAXENTIUM IMPLORANT.
Ea tempestate erat quidam tyrannus Romae, Maxentius nomine, qui quoque nobiles quosque probissimos cives exhaeredare conabatur, pessimaque tyrannide Rempublicam opprimebat. Incumbente igitur ipsius saevitia, diffugiebant exterminati ad Constantinum in Britanniam, et ab ipso honorifice excipiebantur. Denique cum multi tales ad eum confluxissent, incitaverunt eum in odium adversus praedictum tyrannum, et talia ei saepissime objiciebant; “Quousque calamitatem et exilium nostrum patieris, Constantine? Ut quid moraris nos in natale solum restituere? Tu solus es ex generatione nostra, qui quod amisimus nobis reddere vales, expulso Maxentio. Quis etenim princeps regi Britanniae conferri queat, sive in fortitudine robustorum militum, sive in copia auri et argenti? Obsecramus te, redde nobis possessiones nostras, redde conjuges et liberos nostros, Romam cum exercitu nobiscum petendo.”
CONSTANTINUS IMPERIUM TOTIUS MUNDI ROMANI ADIPISCITUR.
His igitur et aliis incitatus Constantinus, adivit Romam, illamque sibi subjugavit, et postmodum totius mundi monarchiam obtinuit. Conduxerat secum Helenae tres avunculos, Leolinum videlicet et Trahern, necnon et Marium: ipsosque in senatorium ordinem promovit. Interea Octavius dux Wisseorum insurrexit in proconsules Romanae dignitatis, quibus insulae regimen permissum fuerat, et solio regni, ipsis interfectis, potitus est. Cumque id Constantino nunciatum fuisset, direxit Trahern avunculum Helenae, cum tribus legionibus, ut insulam Romanae dignitati restitueret. Appulsus itaque Trahern in littus, juxta urbem quae Britannice Kaerperis nuncupatur, impetum fecit in ipsam, atque intra duos dies cepit. Quo per universas nationes divulgato, rex Octavius omnem armatam manum insulae totius collegit, venitque ipsi obviam, haud longe a Guintonia, in campo qui Britannice Maisuriam appellatur: coepitque praeliari, et victoria potitus est. Trahern itaque naves laceratis militibus adivit, easque ingressus Albaniam petivit aequoreo itinere, et provincias vastare vacavit. Cumque id regi Octavio iterum nunciatum fuisset, resociatis turmis, secutus est eum, et in provincia quae Westmarialanda vocata fuit, dimicavit: sed sine victoria diffugit. At Trahern, ut sibi victoriam cedere prospexit: insecutus est Octavium, nec eum quietem habere permisit, donec illi urbes cum diademate eripuit. Octavius ergo propter amissum regnum anxius, navigio Norwegiam petivit, ut a rege Gomberto auxilium acquireret. Interea familiaribus suis edictum fecerat, ut omni nisu elaborarent neci Trahern imminere. Comes ergo oppidi municipii, qui ipsum prae ceteris diligebat, praeceptis illius parere non distulit. Nam dum Trahern ex Londoniis quadam die recederet, delituit cum centum militibus in quadam convalle nemoris, qua ille transiturus erat, atque in ipsum praetereuntem impetum inopinum fecit, ac inter commilitones interfecit. Quod cum Octavio nunciatum esset, reversus est in Britanniam, et dissipatis Romanis solium regni recuperavit. Exin tantam probitatem tantamque auri et argenti copiam in brevi tempore nactus fuit, ita ut neminem timeret. Regnum autem Britanniae ab illo tempore usque in dies Gratiani et Valentiniani feliciter obtinuit.
MAXIMIANUS IN REGNUM ADOPTATUR.
Denique senio confectus, disponere populum volens, quaesivit a consiliariis suis, quem post ipsius fata in regem de progenie sua erigere affectassent? Unicam tantum filiam habens, filio caruerat, cui regimem patriae permitteret. Fuerunt itaque qui laudabant ut filiam suam alicui nobilium Romanorum cum regno maritaret, ut pace fruerentur firmiori. Alii vero censebant Conanum Meriadocum nepotem ejus in solium regni initiandum: Filiam vero alicui alterius regni principi cum auro et argento copulandam. Dum haec inter ipsos gererentur, accessit Caradocus Cornubiae dux, consiliumque dedit, ut Maximianum senatorem invitarent, filiamque ei cum regno donarent, et sic perpetua pace fruerentur. Erat autem ei pater Britannus: quia Leoninus Constantini avunculus, de quo superius mentionem feceram, ipsum genuerat. Matre vero et natione Romanus, ex utroque sanguine regalem ferebat procreationem. Idcirco pacis stabilitatem promittebat, quia sciebat illum, et ex Imperatorum genere, et ex origine Britonum jus in Britanniam habere. Cum itaque tale consilium dedisset Cornubiensium dux: indignatus est Conanus regis nepos, qui omni nisu in regnum anhelabat, totamque curiam propter talia turbavit. At Caradocus coeptis suis desistere nolens, misit Mauricium filium suum Romam, ut ea Maximiano indicaret. Erat ipse Mauricius magnae et pulcrae staturae, magnaeque probitatis atque audaciae: et qui ea quae indicabat, armis, si contradictio fieret, et duello probabat. Qui ut Maximiani praesentiam adivit, ab illo ut decebat receptus est, et supra commilitones honoratus. Erat tunc maxima inquietudo inter ipsum Maximianum, et duos Imperatores Gratianum, fratremque suum Valentinianum, quia passus fuerat repulsam de tertia parte imperii quam petebat. Ut ergo vidit Mauricius Maximianum ab Imperatoribus oppressum, eum in haec verba affatur: Ut quid Gratianum times, Maximiane, cum tibi pateat via qua ei imperium eripere poteris? Veni mecum in Britanniam insulam: et regni diadema possidebis. Octavius enim rex et senio et languore gravatus, nihil aliud desiderat, nisi ut aliquem talem inveniat, cui regnum suum cum filia donet. Masculina namque prole caret, consiliumque a proceribus suis quaesivit, cui unicam filiam suam cum regno copularet. Et ut affatui ejus parerent heroes, decreverunt ut tibi concederetur regnum et puella, et direxerunt me ad te, ut id tibi notificarem. Si igitur mecum veniens incoeptum istud perfeceris, auri et argenti Britanniae copia, multitudine etiam bellicosorum militum ibidem manentium, Romam valebis redire, expulsisque Imperatoribus eam subjugare. Sic enim egit Constantinus cognatus tuus, pluresque reges nostri qui imperium ascenderunt.
10
recensereMAXIMIANUS BRITANNIUM PETIT: PUGNAM CUM CONANO FRAUDE DEVITAT.
Acquiescens igitur verbis ejus Maximianus, Britanniam petivit, petendo Francorum urbes subjugavit: subjugando aurum et argentum coacervabat: milites undique sibi associabat. Postmodum Oceanum mare ingressus, in portum Hamonis secundis velis applicuit. Cumque id regi nunciatum esset, expavit stupore vehementi, existimans hostilem exercitum supervenisse. Vocato igitur Conano nepote suo, jussit eum omnem armatum militem insulae colligere atque hostibus obviam procedere. Collegit itaque Conanus omnem regni juventutem, venitque ad portum Hamonis, ubi tentoria sua Maximianus erexerat. Qui ut tantae multitudinis adventum comperit, maximis augustiis cruciabatur, quia ignorabat quid faceret. Paucioribus namque catervis comitatus, dubitabat et virorum multitudinem et audaciam, quia de pace nullam spem habebat. Convocatis igitur majoribus natu et Mauricio, dicere praecepit, quid contra talem adventum agendum foret? cui Mauricius: “Non est nobis cum tot bellicosis militibus pugnandum, nec ea de causa venimus, ut Britanniam praelio subjugaremus. Pax roganda est et hospitandi licentia, donec animum regis sciamus. Dicamus nos missos esse ab Imperatoribus, eorumque mandata Octavio deferre, et calidis verbis populum istum mulceamus. Cumque id omnibus placuisset, assumpsit secum duodecim canos proceres sapientiores ceteris, et olivae ramos in dextris habentes: venitque Conano obviam. Videntes igitur Britones viros reverendae aetatis, et olivam in pacis signum gestantes, eis honorifice assurgunt et viam patefaciunt, ut ducem liberius adeant. Mox illi in praesentia Conani Meriadoci stantes, eum ex parte Imperatorum et senatus salutaverunt, dixeruntque Maximianum missum ad regem Octavium, ut mandata Gratiani et Valentiniani eidem portaret.” Ad haec Conanus, “Ut quid ergo eum tanta sequitur multitudo? non haec legatorum facies esse solet, imo supervenientium hostium, qui injuriam inferre meditantur.” Tunc Mauricius: “Non decebat tantum virum inglorium sine commilitonibus incedere: praesertim cum propter Romanam potentiam, et propter actus avorum suorum pluribus regibus odiosus habeatur. Nam si raro comitatu incederet, fortassis ab inimicis Reipublicae perimeretur. Pace venit, pacemque petit, quod ex actu ipsius credi decet. Ex quo namque applicuimus, sic nosmet ipsos habuimus, ut nemini injuriam intulerimus. Expensam nostram ut gens pacis fecimus, quia necessaria ementes, nihil vi cuipiam subripuimus.” Cumque haesitasset Conanus, an pacem an praelium committeret: accessit Caradocus dux Cornubiae: accesserunt ceteri proceres, et dissuaserunt Conano post hanc petitionem bellum ingerere. Qui licet dimicare maluisset, depositis armis concessit eis pacem. Duxitque Maximianum Londonias ad regem, et rem ordine manifestavit.
11
recensereMAXIMIANUS FILIAM REGIS CUM SOLIO ACCIPIT.
Tunc Caradocus Cornubiae dux assumpto secum Mauricio filio suo, jussit astantes semoveri: regemque in haec verba adivit: “Ecce quod longo tempore desiderabant qui fidelitati tuae veriori affectu obedientiam servant, disponente Deo, successibus tuis accessit. Praeceperas namque proceribus tuis consilium dare, quid de filia tua, quid de regno tuo tibi agendum foret: cum tua aetas in tantum his diebus repugnet, ut populum tuum diutius gubernes. Alii itaque consebant diadema Conano nepoti tuo tradendum, filiamque tuam alicubi digne maritandam: timentes civium exterminationem, si alterius linguae princeps superveniret. Alii concedebant regnum filiae, et alicui nostrae loquelae nobili, qui tibi post obitum succederet. Major autem pars laudabat, ut ex genere imperatorum mandaretur aliquis, cui nata cum diademate donaretur. Promittebant enim firmam et stabilem pacem inde proventuram, si Romana potestas ipsos protegeret. Ecce ergo tibi dignatus est Deus istum subvectare juvenem: et ex Romanorum genere, regalique prosapia Britonum creatum, cui filiam tuam meo consilio maritare non differes. Quanquam autem illud abnegares, quid juris tibi contra illum in regnum Britanniae fieret? Constantini etenim consanguineus est, et nepos Coel nostri regis, cujus filiam Helenam nequimus abnegare hereditario jure regnum istud possidere.” Cumque haec retulisset Caradocus, acquievit ei Octavius, communique consensu ilico regnum Britanniae cum filia sua illi donavit. Quod videns Conanus Meriadocus, indignatus est ultra quam exprimi posset: secessitque in Albaniam, et exercitum colligere vacavit, ut Maximianum inquietaret. Multitudine ergo consociata, praeterivit Humbrum flumen, quasque provincias ultra et citra depopulans. Quod cum Maximiano nunciaretur: collecta tota fortitudine sua, festinavit obviam ire: et cum illo praeliatus est, et cum victoria rediit. Nec tamen deficiebat Conanus, sed resociatis catervis, destructioni provinciarum imminebat. Redibat ergo Maximianus, et commissis praeliis quondoque cum triumpho, quandoque superatus revertebatur. Denique cum alter alteri maximum damnum intulisset, concordiam annuentibus amicis fecerunt.
12
recensereMAXIMIANUS ARMORICAM INVADIT.
Emenso deinde quinquennio, superbivit Maximianus propter infinitam auri et argenti copiam quae illi quotidie affluebat: paravitque navigium maximum, omnemque armatum militem Britanniae collegit. Non sufficiebat ei regnum Britanniae, quin affectaret Gallias subjugare. Ut ergo transfretavit, adivit primitus Armoricum regnum, quod nunc Britannia dicitur, et populum Gallicum qui inerat, debellare incoepit. At Galli, duce Inbalto, obviam venientes, pugnam fecerunt contra illum: sed in majori parte periclitati fugam inierunt, ceciderat namque dux Inbaltus, et quindecim milia armatorum, qui ex omni regno convenerant. Ut ergo tantam cladem ingessit Maximianus, maximo fluctuavit gaudio, quia interitu tot virorum sciebat patriam leviter deinde subdendam. Vocavit ergo Conanum ad se extra turmas, et paulisper subribens ait: “Ecce unum ex potioribus Galliae regnis subjugavimus. Ecce spem ad cetera habere possumus. Festinemus urbes et oppida capere, antequam rumor hujus periculi in ulteriorem Galliam evolans, universos populos ad arma provocet. Nam si istud regnum habere poterimus, non haesito quin totam Galliam potestati nostra subdemus. Ne pigeat te ergo, regnum Britanniae insulae mihi cessisse, licet possidendi eam spem habuisses, quia quicquid in illa amisisti, tibi in hac patria restaurabo, promovebo te etenim in regem hujus regni, et erit haec altera Britannia, et eam ex genere nostra expulsis indigenis replebimus. Patria namque fertilis est segetibus: et flumina piscosa sunt, nemora perpulcra, et saltus ubique amoeni. Nec est uspiam, meo judicio, gratior tellus.” Ad haec inclinato capite grates egit Conanus, promisitque se fidelem in obsequio ejus mansurum donec viveret.
13
recensereREDONUM URBS CAPITUR.
Post haec convocatis catervis iverunt Redonum, ipsamque eodem die ceperunt. Audita namque Britonum saevivitia, peremptorumque casu, diffugerant cives cum festinatione, mulieribus relictis atque infantibus. Exemplo ipsorum fecerunt ceteri per urbes, et per cetera oppida, ita ut facilis aditus Britonibus pateret. Qui quocunque intrabant, interficiebant quicquid erat masculini sexus, solis mulieribus parcentes. Postremo cum universas provincias penitus ab omni incola delevissent, munierunt civitates et oppida militibus Britanniae et promontoria in diversis locis statuta. Saevitia igitur Maximiani per ceteras Galliarum provincias divulgata, timor nimius quosque ducess et quosque principes invadebat: ita ut nullam aliam spem nisi in votis diis solvendis haberent. Diffugiebant itaque ab omni pago ad civitates et oppida, et ad quaecunque loca quae tutum praestabant refugium. Maximianus ergo sese timori esse comperiens, majorem resumit audaciam: exercitumque suum profusis donariis augere festinat. Quoscunque enim aliena captare callebat, sibi associabat, et nunc auro, nunc argento, ceterisque muneribus illos ditare non cessabat.
14
recensereMAXIMIANUS, GALLIA ET GERMANIA SUBACTIS, APUD TREVEROS IMPERII SEDEM LOCAT.
Exin tantam multitudinem collegit, quantam existimabat sibi sufficere posse ad omnem Galliam subjugandam. Distulit tamen saevitiam suam paulisper ulterius ingerere, donec sedato regno quod ceperat, ipsum Britannico populo replevisset. Fecit itaque edictum suum, ut centum milia e plebe in Britannia insula colligerentur qui ad eum venirent. Praeterea triginta milia militum, qui ipsos intra patriam qua mansuri erant, ab hostili irruptione tuerentur. Cumque omnia perpetrasset: distribuit eos per universas Armorici regni nationes: fecitque alteram Britanniam, et eam Conano Meriadoco donavit. Ipse vero cum ceteris commilitonibus suis, ulteriorem adivit Galliam, gravissimisque praeliis illatis eam subjugavit, nec non et totam Germaniam, in omni praelio victoria potitus. Thronum autem imperii sui apud Treveros statuens, ita debacchatus est in duos Imperatores Gratianum et Valentinianum, quod uno interempto, alterum ex Roma urbe fugavit.
15
recensereAQUITANI REBELLANT: CONANUS MILITIBUS SUIS CONJUGES E BRITANNIA ARCESSIT.
Interea inquietabant Conanum Armoricosque Britones, Galli atque Aquitani, crebrisque irruptionibus saepissime infestabant. Quibus ipse resistens, et mutuam cladem reddebat, et commissam sibi patriam viriliter defendebat. Cum autem ei cessisset victoria, voluit commilitonibus suis conjuges dare, ut ex eis nascerentur heredes qui terram illam perpetuo possiderent. Et ut nullam commixtionem cum Gallis facerent, decrevit ut ex Britannia insula mulieres venirent, quae ipsis maritarentur. Direxit itaque nuncios in Britanniam insulam ad Dionotum regem Cornubiae, qui fratri suo Caradoco in regnum successerat, ut curam hujus rei susciperet. Erat ipse nobilis et praepotens: et cui Maximianus insulae principatum commendaverat, dum ipse praedictis negotiis intenderet. Habebat autem filiam mirae pulcritudinis, cui nomen Ursula, quam Conanus super omnia exoptaverat.
16
recensereUNDECIM MILLIA VIRGINUM, E BRITANNIA MISSAE, NAUFRAGIUM FACIUNT ET OMNES AD UNAM A BARBARIS TRUCIDANTUR.
Dionotus igitur viso Conani nuncio, volens mandatis ejus parere, collegit per diversas provincias nobilium filias, numero undecim milia: de ceteris ex infima gente creatis sexaginta milia: et omnes intra urbem Londoniae convenire praecepit, naves quoque ex diversis littoribus jussit adduci; quibus ad praedictos conjuges transfretarent. Quod licet multis in tanto coetu placuisset, tamen pluribus displicebat, quae majori affectu et parentes et patriam diligebant. Nec deerant forsitan aliquae, quae castitatem nuptiis praeferentes, maluissent in qualibet etiam natione vitam amittere, quam hoc modo divitias exigere. Quippe diversas diversa juvarent: si optatum suum ad effectum ducere quivissent. Parato autem navigio, ingrediuntur mulieres naves, et per Tamensem fluvium maria petunt. Postremo cum vela versus Armoricanos divertissent: contrarii venti in classem insurrexerunt, et in brevi totam societatem dissipant. Periclitabantur ergo naves intra maria, in majori parte submersae: quae vero totum periculum evaserunt, appulsae sunt in barbaras insulas, et ab ignota gente sive trucidatae sive mancipatae. Inciderant siquidem in nefandum exercitum Guanii et Melgae, qui jussu Gratiani nationes maritimorum et Germaniae dira clade opprimebant. Erat autem Guanius rex Hunnorum, Melga vero Pictorum, quos asciverat sibi Gratianus, miseratque in Germaniam, ut eos qui Maximiano faverent, inquietarent. Per maritima ergo saevientes, obviarunt praedictis puellis in partes illas appulsis. Inspicientes igitur earum pulchritudinem, lascivire cum eis voluerunt: sed cum abnegavissent puellae, in eas Ambrones irruerunt, maximamque parte sine pietate trucidaverunt. Deinde nefandi Pictorum et Hunnorum duces Guanius et Melga, qui partibus Gratiani et Valentiniani favebant, cum didicissent insulam Britanniae ab omni armato milite vacuatam, iter festinatum versus illam direxerunt: associatisque sibi collateralibus insulis, in Albaniam applicuerunt. Agmine igitur facto invaserunt regnum quod rectore et defensore carebat, vulgus irrationabile caedentes. Abduxerat enim secum Maximianus (ut praedictum est) omnes bellicosos juvenes qui reperiri potuerant: inermesque colonos atque inconsultos reliquerat. Quos cum praedicti Guanius et Melga compererunt minime resistere posse, stragem non minimam facientes, urbes et provincias, ut ovium caulas, vastare non cessabant. Cum ergo tanta calamitas Maximiano nunciata fuisset, misit Gratianum Municipem cum duabas legionibus, ut auxilium subvectaret: qui ut in insulam venerunt, praeliati sunt cum praedictis hostibus, et acerrima nece affectos ipsos in Hiberniam fugaverunt. Interea Maximianus Romae interfectus est ab amicis Gratiani, et Britones quos secum duxerat, interfecti sunt et dissipati: qui evadere potuerunt, venerunt ad concives suos ad Armoricam, quae jam altera Britannia vocabatur.
Liber IV | Liber VI |