III.
recensereUCUSQUE rex occupatus fuit in rebus domi constituendis. Verum circa hoc tempus oblata est occasio ut foras prospiceret, atque ad res exteras animum applicaret. Carolus Octavus Galliarum rex virtute et fortuna patris et avi sui (Caroli Septimi et Ludovici Undecimi) regnum Franciae acceperat et opibus florentibus et ipso territorio amplius quam multis retro annis fuerat, cum redintegratio facta esset in illius membris principalibus (quae olim portiones coronae Franciae, postea autem ab ea avulsae fuissent, ita ut iam diu sub homagio tantum coronae, non in dominio, tenerentur, cum a principibus propriis iure tanquam regio administrarentur), Andegavia scilicet, Normannia, Provenza et Burgundia. Restabat tantum Britannia, quae cum corona Franciae uniretur, ut sic monarchia Franciae ad veteres terminos et limites proferretur.
- Rex Carolus haud parva flagrabat ambitione et cupiditate illum ducatum recuperandi et reannectendi. Quae quidem eius ambitio prudens admodum fuit et pondus insigne habebat, minime certe similis ambitioni expeditionum suarum sequentium in Italiam. Sub initiis enim regni sui paternis consiliis regebatur (consiliis inquam, non consiliariis, cum pater eius consiliariis fere non usus sit, sed ipse sibi pro concilio esset, nec virum quenquam prudentiorem iuxta se haberet), atque illum regem patrem suum satis sciebat Carolus bellis Italicis aversum fuisse, et in Britanniam oculos suos coniecisse. Multae erant res quae animum Caroli spe prosperi successus in hac re pascerent. Dux Britanniae aevo confectus et lethargus, et mercenariis consiliariis innitens, duarum tantum filiarum parens, ex quibus altera valetudinaria erat, nec diu susperstes futura. At Carolus in ipso aetates flore et robore iam erat, et populus regni Franciae pro ratione eius temporis bellici copiis, tam quoad duces quam quoad milites, satis instructus, viris militaribus qui in bellis Burgundicis meruerant nondum absumptis. Pacem etiam cum omnibus vicinis principibus se colere non ignorabat. Quatenus vero ad illis qui consiliis suis perficiendis se opponere possent, Maximilianum Romanorum regem, qui sibi rivalis futurus esset (tam pro ducato quam pro nuptiis filiae) pecuniarum indigum sciebat; regem autem Henricum tam sibi nonnihil devinctum ob favores et officia eius praeterita quam domesticis turbis implicatum. Erat ei insuper praebita occasio pulchra et speciosa quae ambitionem suam tegeret et belli ansam adversus Britanniam porrigeret, eo scilicet nomine quod dux Britanniae ducem Aurelianensem et alios ex nobilitate Franciae (qui contra regem Carolum arma sumpsissent) ad se recepisset. Quocirca rex Carolus, de bello Britanniae inferendo certus, satis cognoverat a nullo tam potenter sibi opponi posse quam ab Henrico (sive ratione status permoto ne regnum Franciae in nimiam potentiam excresceret, sive gratitudine quaddam adducto, quod ipse duci etiam Britanniae non minus quam sibi ob eius in rebus suis adversis merita obstrictus fuisset) si modo ille patribus se adiungere vellet. Itaque quamprimum Carolus audisset regem victoria sua in tuto collocatum, statim legatos ad eum misit qui auxilium ab eo peterent, aut saltem ut ne alterutri parti se addiceret. Legati illi regem apud Lancastriam offenderunt, et legationem in hanc sententiam declararunt. Primo regi impertiti sunt successum Caroli, quam paulo ante contra Maximilianum habuerit, in oppidis quibusdam quae invaserat Maximilianus recipiendis. Istud autem genus sermonis familiariter praemissum fuerat, acsi Carolus Henricum non pro amico aut foederato exteriore haberet, sed intimo suorumque tum affectuum tum fortunarum participe. Post istam insinuationem, ac deinde gratulationem regi ob victoriam suam in rebelles factam, ad rem de qua missi erant pervenerunt, significantes Henrico regem suum compulsum esse ad iustum contra Britanniam bellum, quod dux rebelles suos et hostes declaratos recepisset et auxiliis iuvasset. Non esse eos humiles aut calamitosos supplices qui in Britanniam ad auxilia imploranda aufugerint, sed tam eminentes viros ut liquido pateret consilia eorum non ad fortunarum propriarum praesidium, sed ad regis fortunas infestandas et invadendas spectare, cum caput eorum esset dux Aurelianensis, primus regii sanguinis princeps et persona ab ipso rege secunda. Ideoque si res recte perpenderetur, bellum merito iudicari posse ex parte domini sui potius defensivum quam offensivum, utpote quod omitti non poterat si status proprii conservatio sibi curae esset. Neque profecto primum ictum bellum constituere invasivum (quem princeps prudens nullus expectare vellet) sed primam provocationem, aut saltem primam praeparationem. Imo bellum hoc magis rebellium suppressionem sapere quam bellum cum hoste legitimo, cum res huc redierit quod subditi regis proditores a duce Britanniae, regis feudatario, protegerentur. Satis scire regem Henricum quam perniciosi exempli res sit, si principes vicini rebellium patrocinia susceperent contra ius gentium et foederum. Neque tamen ignorare regem suum quod rex Henricus, in rebus suis adversis, multis et opportunis ducis Britanniae officiis nonnihil obligatus fuisset, neque ex altera parte dubitare quin rex Henricus non oblitus esset quam promptus rex suus fuisset in auxiliis ei submittendis cum dux Britanniae et consiliarii eius mercenarii eum destituissent et tantum non prodidissent. Quodque haud parvum subesset discrimen inter officia quae rex suus et ea quae dux Britanniae praestiterat, cum ducis Britanniae consilia ex rationibus utilitatis et emolumenti manare possent, contra vero ea quae dominus suus contulerat nulli alii caussae quam amori et sincero affectui tribui possint. Eo quod, si res haec ad amussim politicam examinata essent, longe fuisset rebus suis consultius ut tyrannus in Anglia regnaret, odio populi et turbis expositus, quam talis princeps cuius virtutes non poterant non magnum et potentem eum reddere, quandocunque eum rerum suarum compotem fieri contigisset. Sed quomodocunque se res haberent quoad obligationis respectum quem rex duci Britanniae debere videretur, tamen regem suum adduci non posse ut crederet regem Henricum ab eo quod iustum est declinaturum, aut in causam tam iniquam descensurum. Itaque, cum bellum istud quod regi suo gerendum erat nihil aliud esse quam ut se a periculis imminentibus liberaret, sperare regem suum Henricum non minore studio et affectu ad conservationem status eius concursum, quam ipse Henrico ad adeptionem regni sui concurrisset. Saltem non dubitare quin rex Henricus, pro sua in pacem propensione quam semper prae se tulerat, spectator tantum bellum futurus esset, et inter partes neutralis. Neque enim posse dominum suum, nisi iniquus foret, a rege postulare ut partem belli capesseret, qui tam nuper a seditionibus et motibus intestinis coeperat respirare. Verum de mysterio illo reunionis Britanniae ad coronam Franciae, sive per bellum sive nuptias cum haerede Britanniae, ne verbum quidem. Legati enim hoc veluti scopulum quendam exhorruerunt, satis scientes illud postulatis suis maximum obfutrurum. Sed econtra sermonibus suis quasi obiter inseruerunt regem suum apud se omnino constituisse filiam Maximiliani in uxorem ducere. Simul et Henricum credere voluerunt regem suum totum in eo esse ut expeditionem in persona propria in Italiam, ad ius ad regnum Neapolitanum armis vindicandum, susciperet. Quae omnia eo spectabant ut Henricum ab omni suspicione abducerent de bello Britannico, nisi quatenus ad restinguendam flammam, quam in regnum proprium alias grassaturam merito formidaret, conduceret.
- Rex, negotio cum concilio suo sanctiore communicato, legatis in hunc modum responsum dedit. Primum autem (quod legati fecerant) comitatem quandam verborum praemisit, inquiens se magna laetitia affectum quod regem oppida illa e manu Maximiliani recepisse ab illis didicisset. Deinde familiariter eis commemorabat particularia nonnulla de rebus suis, quamdiu in periculo fuisset, et de victoria postea secuta. Quod vero ad negotium Britanniae, rex paucis respondit. Regem Galliae et ducem Britanniae duos esse viros quibus ante omnes plurimum deberet. Quodque pro magno tibi ipsi infortunio duceret, si res ita inter eos procederent ut ei non liceret gratitudinem animi sui erga utrumque demonstrare. Quodque nulla alia sibi pateret via, tanquam principi Christiano et utriusque amico communi, qua fidem suam erga Deum et homines exsolveret, quam ut se pacis et concordiae inter eos intercessorem offeret. Eaque inita via, minime se dubitare quin regi eorum status et honor, minore cum periculo, minore etiam cum invidia, conservari possint quam bello. Neque ulli se impensae aut labori parsurum esse (imo se veluti in pregrinationem aliquam sacram paratum esse proficisci) ut tam pium assequeretur effectum. Ita autem sermonem clausit. Se in re tanti ponderis, quae sibi harebat in medullis, animum suum per legatos proprius fusius declaraturum, quos omni mora seposita ad regem Galliae in eum finem missurus esset. Ita legati Galliae domum remissi sunt. Noluit autem rex de reunione Britanniae ad coronam Franciae quicquam intelligere videri, quemadmodum et legati nullam de ea mentionem fecissent, nisi quod rex verbo illo invidia aliquid de hac re subinnuisse visus est. Res autem ita se habuet. Rex neque iudicio tam imbecilli fuit neque negligenter informatus ut regis Galliae consilium de Britannia in ditionem suam redigenda eum fugeret. Sed primum (utcunque simulabat) a bello contra regem illum ineundo aversissimus fuit. Fama de eiusmodi bello ei grata erat, sed res ipsa minime. Ex altera enim cernebat se locupletiorum fore, ex altera pauperiorem. Etiam adhuc metuebat sibi a populo suo, quem idcirco armare nolebat. Veruntamen, ut princeps prudens et animosus, non in tantum a belli consiliis abhorrebat quin decretum ei esse bellum eligere potius quam ut Gallum sibi Britanniam subiicere permitteret, quod tam amplus et opulentus fuisset ducatus, et tam opportune situs ad Angliam infestandam, sive bello, sive impediendo commercium. Sed spes has fovebat rex, quod partim negligentia (quae Gallis vulgo imputari solet), partim viribus ducatus Britanniae propriis, quae parvae non erant, praecipue autem ob potentem factionem ducis Aurelianensis in regno Galliae (qui plurimis modis motus in Gallia intestinos suscitare possit ad regis Galliae consilia circa Britanniam discutienda), postremo autem ob potentiam Maximiliani, qui ei erat rivalis, res aut ex sese solvi aut ad pacem flecti posset. In quibus omnibus rex trutina non iusta res perpendebat, ut postea patuit. Misit igitur confestim rex legatum ad regem Galliae. Is erat Christophorus Urswicus capellanus suus, vir cuius fidem et prudentiam in multis obeundis negotiis perspexerat, eum potissimum eligens quod, cum ecclesiastica persona esset, eo magis ad legationem pacificatoriam idoneus videretur. eique etiam in mandatis dedit ut, si res Galliae tractatum pacis inire non abnueret, in Britanniam quoque ad ducem proficisceretur, tractatumque pacis utrinque ad maturitatem perduceret. Urswicus ad regem Galliae verba fecit quae cum regis Henrici ad legatos responso ut plurimum convenirent, instillando, sed molliter, nonnulla quae spectarent ad reconciliationem ducis Aurelianensis cum rege, et quaedam de concordia inter omnes partes sarcienda. At rex Galliae ex altera parte non sincere in hoc negotio versatus est, sed summo cum artificio et simulatione insigni ad eam metam collimans, ut tempus lucraretur auxiliaque Anglorum sub spe pacis retardaret donec Britanniam armis suis occupasset. Respondit igitur legato se prorsus in manu et potestate regis Henrici fore, eumque pacis arbitrum constiturum. Et facile ut legatus in Britanniam proficisceretur consensit, qui in hac re consensum suum declararet animumque ducis super hac re cognosceret, satis gnarus ducem Aurelianensem (cuius consilio res Britanniae omnino regebantur) secum reputantem nullis se conditionibus regi reconciliari posse, pacem prorsus disturbaturum. Itaque hoc modo sperabat se simul ambitionem suam apud omnes velaturum et existimationem iusti et moderati animi assecuturum, atque etiam gratiam apud regem Angliae summam initurum, utpote qui omnia eius arbitrio permisisset. Imo (callidissimo consilio usus) fore providebat ut, licet bellum actu prosequeretur, tamen regem Angliae in opinione persisturum, eum illud solum agere ut gladium in manu ostentaret quo contrariae partis pertinaciam ad pacem recipiendam inflecteret. Atque hoc modo rex Henricus nihil prosecutione belli commoveretur, sed fore ut tractatus pacis ad ultimum usque continuaretur donec ipse rem armis confecisset.
- Quae cum rex Galliae recte admodum et prudenter aestimasset, omnia ex voto eius successerunt. Nam cum legatus Anglus ad aulam ducis Britaniae venisset, dux ipse vix sanae memoriae fuit, omniaque ducis Aurelianensis nutui parebant, qui legatum Urswicum mandata perferentem audivit, et quasi commotus et elato animo respondit ducem Britanniae, qui regi Henrico hospes olim fuisset, imo parentis loco, in tenera eius aetate et afflicto rerum statu, expectasse illo tempore ab Henrico (glorioso illo Anglorum rege) potius copias equitum et peditum validas quam inanem de pace legationem. Quod si rex praeterita ducis merita oblivioni mandasset, sciebat tamen regem qua erat prudentia provide consulturum et solide reputaturum quantum eius et securitatis et famae, tam apud exteros quam apud populum suum, interesset non pati ut Britanni (veteres Angliae foederati) a Gallia absorberentur, utque tot portus commodi et oppida maritima munita imperio tam potentis regis vicini, et inimici tot per saecula inveterati, adiicerentur. Itaque humiliter se regem obsecrare, ut de hac re tanquam de re sua cogitaret. Atque hoc modo sermonem abrupit, et negavit se de ea re amplius tractaturum.
- Urswicus primum ad regem Galliae rediit, atque ei quid in Britannia factum esset retulit. Qu i um res secundum expectationem suam cedere videret, occasionem arripuit dicendi legatum iam cernere potuisse id quod pro sua parte ipse partim praeviderat. Quando scilicet dux Britanniae in postate ducis Aurelianensis et suae factionis esset, nullm pacem sequi posse nisi ex tractatu mixto ex armis et argumentis. Itaque se alteram partem suscepturum, regem autem rogare ne alteram desereret. Se utcunque sibi constare, regique fideliter promittere se semper in regis potestate futurum ut eas leges subiret in negotio pacis quas rex Angliae praescriberet. Haec quemadmodum acta essent Urswicus regi retulit, ea tamen adhibita moderatione ac si tractatus pacis pro re desperata minime haberi deberet, sed tantum horam magis propitiam praestolaretur donec malleus incudem saepius percussisset atque Britannos et eorum sequaces emmolivisset. Ex quo factum est ut perpetuo inter reges Anglum et Gallum literae et nuncii volitarent, ab altero rege cupide sed candide, ab altero per simulationem super negotium pacis. Interea rex Gallus Britanniam cum magnis copiis invasit et urbem Nantiae arcta obsidione cinxit, atque, ut princeps non magni certe iudicii sed tamen qui simulationum artes in sinu patris optime perdidicerat, quo magis bello instabat eo magis tractatum pacis urgebat. Adeo ut durante Nantiae obsidione post multas retro citroque commeantes literas et nuncios, Gallus ad Henricum miserit Bernardum Daubemium, virum spectatum et eminentem, qui ab eo enixe peteret ut negotio pacis sub quacunque conditione finem imponeret.
- Neque rex minus alacris et promptus fuit ad tractatum pacis instaurandum et accelerandum. Itaque tres legatos in Galliam misit, abbatem Abingdoniae, Richardum Tunstallum equitem auratum, et capellanum suum Urswicum quem prius miserat, mandans ut totis viribus in tractatum pacis strenue incumberent.
- Circa hoc tempus baro de Woodilla (reginae avunculus), vir animosus et gloriae appetens, a rege petiit ut copias aliquas evocatorum secreto cogeret, atque absque commeatu aut fide publica in auxilium Britannorum duceret. Rex petitioni eius minime annuit (aut saltem ita credi voluit), eique pro imperio suo iniunxit ut nihil moveret, eo quod rex in iacturam honoris sui fieri putaret durante tractatu pacis auxilia summittere. Attamen baro iste (aut impetu effraeni, aut opinione temeraria regem clam ei rei favere quam tamen palam agnoscere refugiebat) secreto in Vectam insulam traiecit, quius erat praefectus, et copias electas ad numerum quadringentorum virorum coegit, et cum illis in Britanniam perrexit easque copiis ducis adiunxit. Cuius rei nuncii postquam in aulam Franciae allati sunt, ita nonnullos iuvenili sanguine ferventes veluti Furiis conciverunt ut legati Angli non sine periculo essent ne motu aliquo repentino violarentur. Verum rex Carolus, tum quod ius legatorum inviolatum servare volebat, tum conscius sibi quod in hoc negotio pacis ad regem Angliae collatus ipse simulationis palmam mereretur, severe edixit ne ulla fieret aut verbo aut facto in Anglos legatos, aut eorum comitatum et famulitium, contumelia. Statimque a rege Henrico nuncius advolvavit qui eum de baronis Woodvillae facto purgaret, eo principali usus argumento regem minime illius facti notitiam habuisse, quod copiae tam exiguae fuissent ut neque auctoritate publica aliqua emanasse eas verisimile esset, neque res Brittanicas quicquam promovere possent. Cui nuncio etsi rex Galliae non prorsus fidem adhiberet, tamen cum serenitate quadam regi respondit sibique satisfactum esse de ea re significavit. Paulo post legati illi tres domum redierunt, quorum duo etiam in Britanniam ad res inspiciendas profecti fuerant, neque negotium ullo modo in melius provectum invenerunt. Post reditum suum regem de statu rereum plene informarunt, quamque longe rex Galliae a consiliis pacis abesset edocebant. Itaque videndum regi ut alia quapiam via insisteret et negotium pacis desereret. Neque tamen rex in universo hoc pacis negotio tractando credulitate mera peccaret (ut vulgo ei imputabatur), verum error eius ortum habuit non tam ex facilitate credendi, quam ex copiis alterius partis (quod ante innuimus) male mensuratis.
- Ita enim rex cogitaverat. Primum de rebus Britannicis indicabat eas propter urbium et oppidorum minitorum et copiarum etiam vires haud celeriter accisas fore. Etenim consilia quae a rege Galliae eo tempore caelibe et sine liberis contra regni haredem agitata essent lenta admodum et enervia futura existimabat. Neque etiam fieri posse quin status Galliae motibus et turbis in ducis Aurelianensis favorem conquasseretur. Maximilianum etiam regem Romanorum ut principem bellicosum et magnae potentiae aestimabat, quem ad Britannorum auxilium propere accursurem minime dubitabat. Itaque, cum rem haud parvae morae futuram putaret, eius morae usuram et fructum ad se et res suas trahere destinabat. Primo autem hoc apud ordines parlamenti sibi emolumento futurum non dubitabat, quia satis sciebat eos in favorem rerum Britannicarum propensissimos larga manu pecunias collaturos. Quos quidem thesauros, ut fama elicere potuit, ita pax secuta eos in impensas bella erogari non permissura erat. Quoniam autem norat populum suum erga res Britanniae optime affectum, prorsus videri volebat quoad praeterita se potius Gallorum artibus deceptum, et veluti in soporem coniectum, quam ex motu proprio ad bellum minus alacram fuisse, cum sciret subditos suos rationum status quae ipsum merito retardare potuerunt minus capaces esse. Itaque at haec quae animo disposuerat nihil magis conducibile iudicabat quam ut tractatum pacis perpetuo continuaret, eum intermittendo aut renovando prout rerum progressus postularet. Neque oblitus erat lucrefacturum se sibi haud levem honorem, personam beati pacificatoris assumendo. Etiam illud non infimo loco ponebat, quod prospiciebat se posse nonnullum ex invidia quae in regem Galliae propter Britanniam occuptatum redundatura esset fructum capere in novis amicis et foederatis sibi adiungendis, veluti Ferdinando Hispaniarum rege, quocum semper etiam natura et moribus sympathiam quandam habebat, Maximiliano item, cuius res manifesto agebatur. Itaque in summa sibi pecunias, honorem, et decus, foederatos, et in fine pacem qualem optabat satis indulgenter promiserat. Verum istae cogitationes nimis subtiles erant quam ut fortunatae esse possent et successum in omnibus sortiri. Etenim res magnae fere magis rigidae et contumaces esse solent quam ut callidioribus consiliis fingi et affabre efformari possint. Rex etiam in duobus illis fundamentis iaciendis quae ei eo pro principalibus erant magnopere deceptus est. Etsi enim probabiliter iudicabat concilium Franciae magna cautione usurum ne regem in bellum contra haeredem regni proximum coniicerent, tamen oblitus fuerat Carolum a viris e concilio primariis minime regi, sed a quorundam virorum ignobiliorum consiliis pendere, qui illud maxime spectarent, sibique et honori et gratiae futurum putabant, si senatores fortes viderentur et animosa, licet perniciosa, consilia impellerent, qualia nemo e potentioribus aut prudentioribus dare aut auderet aut vellet. Quod vero ad Maximilianum attinet, maiore tum is existimatione agebat quam postea. Neque enim mores eius instabiles, et conatus ob indigentiam suam semper fere inutiles, adhuc noti erant.
- Postquam cum legatis deliberasset, qui revera nihil novi ei retulerunt sed quae ipse prius secreto expectaverat (licet ab iis rem totam perdidicisse prae se ferret), parlamentum statim convocavit, et primo parlamenti die ordinibus simul ex more congregatis Britanniae caussam per cancellarium suum Mortonum, Cantuariae archiepiscopum, proposuit, qui in hunc modum locutus est.
- “Domini mei et magistri, rex supremis dominus noster mihi mandavit ut vobis caussas declararem quibus adductus fuit ut ordinum hunc conventum convocaret. Quas paucis perstringam, veniam a celsitudine sua et a vobis omnibus humiliter petens si hoc pro tenuitate mea, et non pro rei dignitate, praestiterim.
- “Celsitudo sua primo omnium vobis notum facit quam alta mente reposuerit amorem et fidelitatem quam in ultimo conventu ei egregie exhibuistis in regali sua auctoritate stabilienda, hominibus partium suarum periculo eximendis, et hostibus ac proditoribus suis ulciscendis. Quibus plura a subditus erga regem suum in unica actione cumulari non potuerunt. Hoc in tam bonam partem a vobis accepit ut apud se decreverit communicare et deliberare cum subditis, a quibus tanta ei tributa sunt amoris et fidei pignora, de omnibus negotiis (quae quidem eius generis sint ut publicari debeant) tam domi quam foras.
- “Duae igitur sunt caussae praesentis conventus. Una circa negotium magni momenti in partibus exteris, altera circa reipublicae administrationem domesticam.
- “Rex Galliae (ut proculdubio audistis) bello ducem Britanniae hoc tempore acriter invadit. Exercitus eius iam Nantesiam oppugnat, et arcta obsidione premit, principalem scilicet (si minus caeremoniae et praeeminentia, at certe robore et opulentia) eius ducatus urbem. De spe eius coniectura recte capi potest quod difficillimam belli partem primo loco aggressus est. Huius belli caussam ipse rex Gallus optime novit. Praetexit receptos apud Britannos ducem Aurelianensem aliosque Galliae proceres (quos rex hostium suorum loco numerat) eisque auxilia subministrata. Alii aliter divinant. Utraque pars a rege nostro non semel per legatos suos auxilia petierunt, rex Gallus sane auxilia aut neutralitatem, dux Britannus auxilia simpliciter. Haec enim res suae postulant. Rex tanquam princeps Christianus et filius ecclesiae pius se medium interposuit, ut pax componeretur. Rex Gallus de tractatu annuit, at belli prosecutionem intermittere recusat. Britanni autem, qui pacem maxime optant, consiliis de pace minus auscultant. Non confidentia aliqua aut etiam contumacia, sed suspicione et diffidentia de regis Galli sincera intentione, cum videant bellum non refrigescere. Ita ut rex post tantam curam et diligentiam quantam unquam in ali re quavis insumpserat adhibitam, cum neque ex una parte bellum, neque ex altera parte suspiciones propter belli prosecutionem magis impressas, compescere posset, tractatui finem dedit, non poenitentia motus, sed plane desperatione. Itaque ex hac narratione statum quaestionis percipere postestis super qua rex a vobis consilium poscit, quae huc redit, utrum rex suscipere debeat bellum defensivum et auxiliare a parte Britannorum contra regem Gallum?
- “Atque ut iudicium vestrum melius de hoc negotio informetur, iussit ut nonnulla apud vos proponerem de personis quae in hoc negotio intercedunt, nonnulla autem de negotii consequentiis quatenus in hoc regnum reflectere possint, nonnulla denique ex exmeplo eius in genere, neque tamen in alteram partem concludendo aut iudicium faciendo donec celsitudo sua fidele et politicum consilium vestrum de hac re intellexerit.
- “Primo, quantum ad regem dominum nostrum (quo persona principalis est quam in hoc negotio intueri debetis), plane profitetur celsitudo sua se ex animo et constanter cupere ut in pace regnet. Sed simul ait se neque iactura honoris sui pacem empturum, neque conditiones pacis sub foenore periculorum accepturum, sed pro felici rerum suarum conversione habiturum, si Deo visum fuerit, intestinas seditiones quibus hactenus exercitus fuit cum bello externo honorabilo commutare.
- “Quod vero attinet ad reliquas duas personas quas haec actio complectutur (regem nimirum Gallum et ducem Britanniae), celsitudo sua notum vobis facit eos esse principes quibus ex omnibus amicis suis et foederatis plurimum debet, cum alter manu sua protectrice a malitia tyranni eum conservasset, alter ei manum salutarem ad regnum suum obtinendum porrexisset. Ita ut affectus suus, quatenus ad naturalem personam suam, neutro inclinet. Atque si forte audieritis celsitudinem suam compulsam fuisse e Britannia in Galliam fugere metu proditionis, hanc rem nolle celsitudinem suam ullo modo duci Britanniae imputari, in beneficiourum ante collatorum obliterationem, quod rex plene se informaverit eam rem ad mercenarios quosdam ducis consiliarios tantum pertinere qui, cum dux ipse graviter aegrotaret, eiusmodi, duce prorsus inscio, agitarunt.
- “Sed utcunque istae res, celsitudinem suam, si privatam personam tantum gereret devincere possent, satis tamen novit superiorem illam obligationem, quae se ad illa procuranda quae subditis suis praesidio et commodo esse possint obstringit, se itidem inferiore hoc obligationis genere exsolvere, nisi forte hoc sibi relinquat, ut si ad bellum celsutudo sua compulsa sit, illud sine acerbitate aut ambitione prosequatur.
- “Quantum ad negotii huius consequentias quoad regni Angliae statum, eae tales esse possint quales fuerint regis Galli fines et intentiones. Quae si ulterius non tendant quam ut subditos suos in ordinem redigat, nihil ad nos. Quod si regi Gallo in animo sit (vel licet non fuerit, tamen si sponte secuturum sit) ut Britanniam in provinciae formam constituat et coronae Franciae eam reuniat, tum digna est res quae magna cum sollicitudine et anxio iudicio perpendatur, quantum scilicet haec innovatio Angliae intersit, tam propter insigne regni Francie augmentum (amplissima adiecta regione quae in oras maris nostri per tractum non parvum porrigitur) quam quod inde privetur haec natio et nudetur tam firmis et fidelibus foederatis quales Britones se semper praestiterunt. Tum enim fore ut regnum hoc nostrum, cum olim etiam in continente potens esset primum territorio, postea affinitatibus, Burgundia scilicet et Britannia (quarum principes foederati nostri tantum erant, sed tamen foederati ex huius regni consiliis pendentes), altera iam nuper disiecta partim in augumentum potentiae Gallorum, partim Austriacorum, cedat, altera iam prope sit ut in Galliae potentiam coalescat, atque regnum hoc intra aquas salsas cohibeatur, cinctum maritimis provinciis potentissimorum monarchum.
- “Quantum ad exemplum quod inde promanare possit, illud (ut de consequentiis dictum est) ita se habet prout se habent regis Galli intentiones. Nam si Britanniam Gallia devoraverit, quemadmodum vulgi sermones (parati semper actionibus regum ambitionis notam inurere) divinant, dum vero res profecto esset exempli perniciosi, ut minor status a maiore opprimeretur. Ex hoc enim periculum imminere possit Scotiae ab Anglia, Lusitaniae ab Hispania, minoribus Italiae et Germaniae statibus a maioribus, imo etiam (si parva magnis componere liceat) perinde esset ac si aliquibus vobis minoris ordinis tuto vivere non liceret in vicinitate aliquorum ex his proceribus potentioribus. Huius autem exempli introductionem regi potissimum imputatam fore verisimile est, ut principi qui illud etiam cum bono reipublicae suae impedire maxime potuisset. Verum contra tam speciosus se offert ex regis Galli praetextus (at praetextus potentiae nunquam defuit) propter periculum regno suo imminens quod bellum hoc ex necessitate gerat, non ambitione, ut periculum ab exemplo nonnihil corrigat et mitiget. Siquidem periculum eius belli, quod solum in defensionem propriam suscipitur, nullum esse potest, quia penes quemlibet est illud pro libito devitare. Verum in hoc negotio universo rex se vestris gravibus et maturis consiliis permittit, in quibus acquisecere decrevit.”
- Atque in hanc sententiam cancellarius locutus est quantum ad res Brittaniae. Rex enim ei mandarat ut tali orationis moderatione uteretur quae ordines ad Britanniae auxilium accenderet, regem autem aperta aliqua declaratione non obstringeret.
- Cancellarius ad domestica orationem transtulit: “Quantum ad administrationem domesticam, rex mihi in mandatis dedit ut haec dicerem. Credere se nulli unquam regi (tam brevi regni spatio emenso) maiores et iustiores causas fuisse durarum contrariarum passionum, gaudii et doloris, quam sibi. Gaudii, ob immensos et manifestos Dei omnipotentis favores qui eum gladio regio cinxerat, eidemque gladio contra hostes suos universos semper adfuit, seque tot probis et fidelibus servis et subditis beavit qui nunquam destiterunt fidelibus consiliis, prompta obedientia, et animosa defensione eum prosequi; doloris, quod nondum Deo placuerit permittere ei ut gladium conderet (quod maxime expetebat, praeterquam in administratione iustitiae), sed quod toties compulsus sit ensem stringere ad proditorios et seditiosos subditos resecandos, quos (ut videtur) Deus reliquit (inter multos bonos aliquos malos) tanquam inter Israelitas Cananaeos, veluti spinas in lateribus suis, ad eos tentandos et probandos, etsi is semper fuerit rerum exitus (sit nomen Domini ob hoc benedictum) ut malitia eorum in caput proprium reciderit.
- “Quamobrem rex ait se iam admonitum esse quod sanguis in acie offusus neutiquam sanguini in civitate parcere possit, neque gladius martialis sit satis validus ad regnum hoc in plena pace constituendem. Sed quod vera via huc tendat ut rebellionum semina et origines sub initiis eorum comprimantur, et ad hoc obtinendum leges bonae et salubres excogitentur, confirmentur, et acuantur contra vim omnem et illicitos hominum coetus eorumque confoederationes et combinationes omnes, per vestium scilicet distinctiones, tesseras, et alia huiusmodi factionis symbola, ut pax regni talibus statutis veluti cancellis ferreis solide muniatur et stabiliatur, omnisque violentia et in aula et in agris et in domibus privatibus reprimatur. Cuius rei curam, quae ad vosmetipsos tam prope pertinet, quamque temporis ratio summopere flagitat, celsitudo sua prudentiis vestris commendat.
- “Quoniam vero regi cordi et curae est ut pax haec, in qua regnare et subditos suos tueri cupit, non tantum vobis folia producat sub quarum umbra secure recumbere possitis, verum etiam fructus vobis edat divitiarum et opulentiae, rogat vos celsitudo sua ut cogitationem suscipiatis de mercatura et commercio regulando, nec minus de manufacturis, regni promo vendis, unaque spurium illum et sterilem pecuniarum usum in foenus et illicita excambia iam erogari solitam, coerceatis, unde ad naturalem suum usum mercaturae et commercii legitimi et nobilis applicentur. Similiter, ut populo nostro copia fiat se in artibus mechanicis exercendi, quo modo regnum ex se et natibis suis mercibus subsistere possit, ut in otio non degant, atque thesaurus noster propter manufacturas forinsecas non exhauriatur. Quin et ulterius providere debetis ut quaecunque merces a partibus exteris in regnum introductae fuerint prorsus ad merces nativas nostras coemendas convertatur, unde sors regni non minuatur ex superimportatione mercium exterarum.
24.“"Postremo, quoniam regi certo persuasum est vos eum pauperem nolle, qui vos divites esse cupit, minime dubitat quin curae vobis futurum sit ut reditus sui, tam ex vectigalibus quam alias, conserventur et augeantur, atque insuper ut subsidia pecuniaria, si postulet occasio, alacriter conferatis. Eo magis, quod satis nostris regem frugi esse, atque pro dispensatore tantum se gerere in commodum regni, quodque eae pecuniae quae a vobis conferuntur sint tantum instar vaporum qui e terra in sublime attrahuntur et in nubes coeunt, quae rursus in terram imbres refundunt. Quin et probe scitis vicina vobis regna magis magisque amplificata, atque tempora ista variis motibus obnoxia, itaque minime convenire ut regem a pecuniis imparatum offendant. Plura non habeo quae dicam. Optarem autem ut quae dicta sunt melius fuissent declarata. Illud vero prudentia et benevolentia vestra supplebit. Deus consiliis vestris aspiret.” Hanc orationem cancellarius habuit, non comptam certe, sed solidam et perspicuam.
- Res difficilis non erat parlamentum ad istud Britanniae negotium disponere et afficere, tam propter aemulationem inter nationes Angliae et Galliae atque invidiam recentem quod regnum Galliae nuper incrementa acceperat, quam propter periculum quod Angliae imminere poterat si Galli tam amplam provinciam maritimam acquirerent, ut supra diximus. Commove`1atur etiam parlamentum oppressionis intuitu. Etsi enim quae afferebat rex Gallus essent satis probabilia, tamen apud multitudinem impares semper sunt congressus argumentorum et suspicionum. Itaque consilium regi dederunt ut caussam Britanniae strenue amplecteretur et auxilia celeriter mitteret, magnaque alacritate regi amplum pecuniae subsidiariae modum concesserunt horum auxiliorum contemplatione. Verum rex, tum ut decorum servaret erga regem Gallum, cui se devinctum profitebatur, tum quod revera belli potius ostentandi quam gerendi erat cupidus, iterum solennes legatos ad regem Gallum misit, qui ei intimarent decretum ordinum et verbis dulcissimis intercessionem suam prius factam renovarent: ut scilicet rex Gallus a bello Britannico desisteret, aut si necessario bellum habendum esset, in bonam partem acciperet si populi sui precibus motus (qui caussae Britannorum tanquam veterum amicorum et foederatorum suorum impense favebant) suppetias eis mitteret, protestando nihilominus se, quo leges amicitiae et foederum cum Gallia religiose servaret, copiis suis imperare in animo habere ut Britannis quidem succurrerent, ad Gallos autem bellum minime extenderent, nisi quatenus ad possessionem Britanniae tuendam. Verum antequam ista speciosa legatio advenisset, ducis Britanniae res haud leviter perculsae sunt et manifesto declinare coeperunt. Nam prope oppidum Sancti Albani in Britannia praelium commissum fuerat in quo Britanni profligati sunt, duxque Aurelianensis et princeps Aurasionsis capti, caesis ex copiis Britannorum sex millibus, atqud inter eos domino de Woodvilla et cohorte eius prope universa dum fortissime dimicarent. Ex parte autem regis Galli mille et ducenti ceciderunt cum duce suo Iacobo Galleotto viro in rebus bellicis spectato.
- Postquam nova de hoc praelio in Anglia audita essent, expergefactus est rex, qui nullum iam subterfugium habebat sub quo tractatum pacis honeste continuare posset. Iam enim plane tanquam oculis cernebat Britanniam rapide perditam iri, prorus contra spes. Cum autem conscius sibi esset se tam apud populum suum quam apud exteros magnam sustinere invidiam, imo et infamiam, propter priores moras, statim auxilia quanta potuit cum celeritate in Britanniam misit. Quod fecit sub ductu Roberti domini Brooki ad numerum octo milium virorum lectorum et bene armatorum, qui propitio usi vento intra paucas horas Britanniam tenuerunt et se copiarum ducis reliquiis adiunxerunt, statimque perrexerunt ad hostes atque prope eos castrametati sunt. Galli possessione victoriae sobrie utentes atque animos et alacritatem Anglorum probe cognoscentes, praesertim sub initiis militandi, se intra vallum continuerunt, castris optime munitis, certi manum non conserere. Sed interim, ut copias Anglas sursum deorsum iactarent et defatigarent, eas levis armaturae equitibus adoriebantur et vexabant, in quibus certaminibus tamen plerunque detrimenta acceperunt, potissimum per sagittarios Anglorum.
- Verum hoc rerum statu Franciscus dux Britaniae obiit. Quod quidem accidens rex facile praevidere potuerat, et debuerat certe hoc ipsum supponere, et huic eventui consilia sua aptare, nisi quod honoris contemplatio propter nova de praelio facta allata, quae regem ad aliquid propere exequendum extimulavit, belli rationes pervertisset.
- Post ducis obitum primarii Britanniae viri, partim empti, partim factionibus imbuti, omnia permiscuerunt. Adeo ut Angli, nec caput nec corpus reperientes quibus se adiungerent, atque non minus a sociis quam ab hostibus sibi metuentes, hyeme iam ingruente, domum post quinque menses ab eorum traiectu redierint. Atque hoc modo praelium Sancti Albani, mors ducis Francisci, et auxiliorum Anglorum recessus Britanniam tandem perdiderunt. Quam rem alii ut iudicii regis maculam, alii ut temporum eius infortuniam acceperunt.
- Sed utcunque fructus parlamenti horarii circa res Britannicas male cesserant, nihilominus fructus illi durabiles et parlamentorum proprii (bonae scilicet et salubres leges) prospere se habuerunt, atque in hunc diem permanent. Nam ex monitis cancellarii eo parlamento leges nonnullae egregiae circa ea quae rex proposuerat latae fuerunt.
- Primo, auctoritas camerae stellatae, quae antea legi regni communi tantum nitebatur in aliquibus casibus, robore statuti suffulta est. Curiamautem ista ex maxime prudentibus et generosis huius regni institutis censeri possit. Nam in distributione tribunalium regni (excepta curia suprema parlamenti) in qua curia banci regis criminibus quae contra coronam committuntur, curia banci communis litibus civilibus, curia scaccarii caussis quae ad reditus et proventus regis spectant, et curia cancellariae caussis quae mitigationem rigoris iuris, ex arbitrio boni viri, ad exemplum iuris praetorii merentur, politice admodum assignatae sunt, semper tamen reservata est magna et praeeminens iurisdictio consilio sanctiori regis in caussis quae vel exemplo vel consequentia regni statum publicum oppugnare et convellere possent. Quae si criminalia fuerint, consueuerunt consiliarii in camera (quae vocatur) stellata, sin civiles, in camera vel aula (quam vocant) alba convenire. At quemadmodum cancellaria ius praetorium ita camera stellata ius censorium (demptis tamen rebus capitalibus) imitatur. Ista autem curia camerae stellatae ex bonis composita est elementis. Ex quatuor enim generibus personarum commista est, consiliariis regis, proceribus, praelatii, et iudicibus aliarum curiarum principalibus. Etiam quatuor caussarum genera praecipue tractat, vim illatam, fraudes, crimina varia stellationatus, et inchoamenta sive actus medios qui vergunt ad crimina capitalia aut alias atrocia, licet nunquam actualiter commissa et perpetrata fuerint. Sed quod praecipue in hoc statuto rex volebat erat suppressio turbarum illictarum una cum caussis earum praecipuis, hoc est multitudinis combinationibus et potentium patrociniis.
- Ab universali regni pace, descendit regis cura ad pacem aulae et famulatii ipsius regis, et securitatem consiliariorum suorum ac magistratuum eminentium. Verum hoc statutum miri cuiusdam erat temperamenti. Nam in hanc sententiam perscriptum est, ut si quis ex regio famulitio (qui tamen infra gradum baronis sit) in vitam alicuius consiliarii regis aut baronis regni coniurasset, factum est crimen, licet res peracta non fuerit, capitale. Ista lex a cancellarii suspicionibus fluxisse existimata est, qui cum vir austerus et imperiosus esset, atque in aula regia inimicos nonnullos sibi infensissimos degere cognosceret, suae securitati prospexit invidiam suam generali legis ordinatione obruens, praesidium nempe hoc cum omnibus consiliariis et nobilibus communicando. Neque tamen ausus est legem ulterius extendere quam ad famulitium conscriptum ipsius regis, ne minori nobiitati et plebi regni nimis dura res videretur. Quae merito credere possent libertatem suam antiquam et clementiam legum Anglicarum sensim invadi, si voluntas mera, alias quam in criminibus laesae maiestatis, pro facto reputaretur. Attamen caussa quae in statuto ipso inserta est (nimirum quod qui in vitam consiliariorum conspirat, merito censeri possit oblique et mediate ipsius regis mortem moliri) aeque omnibus subditis ac aulicis communis est. Verum haec legis angustia ad id quo cancellarius tenderat satis erat. Sed tamen vitam eo usque produxit ut ei etiam lege generali opus fuisset, cum non minus populo quam aulae regiae postea odio fuerit.
- A pace aulae et familiae regiae, rursus cura regis descendit ad pacem familiarum privatarum. Lata est enim lex iusta et moralis per quam asportatio foeminarum per vim vontra voluntatem suam (exceptis pupillis femellis et ancillis) capitalis facta est, parlamento prudenter et merito censente crimen abripiendi foeminas per vim in possessionem extraneorum (licet postea per illecebras aut austutias concilietur earum assensus) nihil aliud esse quam raptum in longum productum, quia prima vis reliqua traxisse praesumitur.
- Sancita est alia quoque lex ad pacem subditorum in genere, et caedium et homicidiorum repressionem, atque in emendationem legum antiquarum. Ea fuit, ut cum per legem communem prosecutio homicidiorum in nomine regis annum et diem expectaret, quod spatium uxori aut haeredi occisi datum est ut nomine proprio accusationem peragerent, cumque experentia monstraret quod pars aggravata saepius pretio aut variis modis inducta, aut lite ipsa defatigata, accusationem desereret, atque eo temporis tractu res quasi in oblivionem transieret, et hoc modo prosecutio in nomine regis (quae semper flagrante crimine vivacior est) neglecta esset, ordinatum fuit prudentissime ut prosecutio in nomine regis etiam intra annum et diem admitti possit absque praeiudicio tamen prosecutionis in nomine partis laesae.
- Tum quoque rex coepit, non minus prudenter quam iuste, cleri privilegia nonnihil amputare, facta ordinatione ut clerici capitalis criminis convicti candente ferro in manu signarentur, tum ut aliquo corporali supplicio afficerentur quam ut ignominiae notam secum ferrent. Verum huius salubris legis gratia rex postea Perkini edicto laceratus est tanquam privilegiorum sanctae ecclesiae immanis et execrabilis violator.
- Etiam alia lex lata fuit paci regni consulens, qua puniebantur officiarii et firmarii regis amissione officiorum et firmarum suarum, si familitiis nobilium aut aliorum, nisi domestici essent, se aggregarent aut illicitis coetibus participarent.
- Atque has leges ad vim et turbas reprimendas ordinatae sunt quibus tempora illa maxime indigebant. Et adeo prudenter constitutae sunt ut in hunc usque diem, temporis ipsius suffragiis confirmatae, durent.
- Latae sunt etiam leges bonae et politicae contra foenus, quod est usus pecuniae spurius, et contra illicita excambia et contractus fictos, qui sunt item instar foenoris spurii. Aliae etiam pro securitate vectigalium regis atque conversione pecuniarum ex mercibus externis provenientum in merces regni nativas, una cum aliis minoribus momenti legibus.