Historia Regni Henrici Septimi

This is the stable version, checked on 13 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia Regni Henrici Septimi
Regis Angliae
SAECULO XVII
editio: incognita
fons: incognitus

1561-1626- Bacon, Francis - Historia Regni Henrici Septimi Regis Angliae (printed 1638)

 

ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO PRINCIPI CAROLO,

PRINCIPI WALLIAE, DUCI CORNUBIAE, COMITI CESTRIAE &.

EXCELLENTISSIME PRINCEPS,

 

Ut in parte recognoscerem debitum infinitum quo celsitudini vestrae obstrictus sum, operam dedi ut honorem exhiberem memoriae regis illus Angliae qui ex progenitoribus regis patris vestri, et vestri ipsius, fuit postremus. Cui regi utraque unio quodammodo attribui possit, quandoquidem illa rosarum in ipso consummata fuit, illa vero regnorum fundata et inchoata. Quinetiam tempora eius celebrari merentur. Vir enim prudens fuit et rex egregius, tempora nihilominus sua turbida et mutationum et eventum rariorum plena. Etenim in temporibus idem usuvenit quod in viis, ut alia sint magis acclivia et declivia, alia vero pagis plana et aequabilia. Quorum alterum genus temporum viventibus commodius, alterum scribentibus gratius. Neutiquam eum assentatione colui, sed imaginem eius ad vivum excepi, quantum fieri potuit, stando tam procul et luce paulo obscuriore. Verum est celsitudinem vestram ante oculos habere exemplar incomparabile regis Iacobi patris vesti; attamen non abs re vobis fuerit unum ex antiquioribus etiam exmplaribus intueri. Deus optimus maximus celsitudinem vestram conservet incolumem.

 

Celsitudinis vestrae servus

humillimus et devotissimus,

  1. S. ALBAN.