Ut in parte recognoscerem debitum infinitum quo celsitudini vestrae obstrictus sum, operam dedi ut honorem exhiberem memoriae regis illus Angliae qui ex progenitoribus regis patris vestri, et vestri ipsius, fuit postremus. Cui regi utraque unio quodammodo attribui possit, quandoquidem illa rosarum in ipso consummata fuit, illa vero regnorum fundata et inchoata. Quinetiam tempora eius celebrari merentur. Vir enim prudens fuit et rex egregius, tempora nihilominus sua turbida et mutationum et eventum rariorum plena. Etenim in temporibus idem usuvenit quod in viis, ut alia sint magis acclivia et declivia, alia vero pagis plana et aequabilia. Quorum alterum genus temporum viventibus commodius, alterum scribentibus gratius. Neutiquam eum assentatione colui, sed imaginem eius ad vivum excepi, quantum fieri potuit, stando tam procul et luce paulo obscuriore. Verum est celsitudinem vestram ante oculos habere exemplar incomparabile regis Iacobi patris vesti; attamen non abs re vobis fuerit unum ex antiquioribus etiam exmplaribus intueri. Deus optimus maximus celsitudinem vestram conservet incolumem.
Celsitudinis vestrae servus
humillimus et devotissimus,
- S. ALBAN.
OSTQUAM Richardus eius nominis Tertius, de facto rex sed titulo et regimine tyrannus, atque ita hucusque appellatus et habitus, ultione divina exulis expeditionem fortunante, in praelio apud Bosworth victus fuisset et interfectus, successit ei in regno comes Richmondiae, exinde rex Henricus Septimus appellatus. Rex, statim a victoria, ut qui sub matre admodum pia et devota, educatus fuisset, atque naturae suae ductu sacris operandis deditus esset, canticum Te Deum cantari solenniter iussit, toto exercitu praesente, in loco ipso ubi pugnatum fuerat. Ipse autem, magno applausu et laetis acclamationibus, militari quadam electione aut recognitione rex est salutatus. Interim corpus Richardi post multas iniurias et contumelias (quae pro commemorationibus funebribus et exequiis plebi versus tyrannos esse consueverunt) obscure sepultum est. Etsi enim rex ipse, qua fuit nobilitate, fratribus monasterii de Leicestriae mandasset ut honorifice humaretur, attamen religiosi ipsi (a vulgi affectibus haud immunes) hoc facere neglexerunt. Neque tamen propterea ullius reprehensionem aut censuram subierunt, cum nemo ullum ignominiae aut contumeliae genus in eum virum iniuriosum fuisse existimaret, qui propriis manis Henrici Sexti (principis innocentissimi) carnifex fuisset; qui necem etiam fratris sui Clarentiae ducis procurasset; qui nepotes suos primo iuventutis flore (quorum alter eo tempore rex eius erat legitimus, alter quoque in futuro, si aliquid fratri contigisset) occidisset; qui denique gravi infamia laborasset. quod uxorem suam veneno sustulisset ut ad incestuosas cum nepti sua nuptias lectum sterneret. Quanquam autem princeps fuisset in militari virtute probatus, atque honoris Anglici assertor strenuus, legislator item bonus, in levamen et solatium vulgi, tamen omnium opinione longe virtutibus et meritis eius praeponderabant patricidia et scelera. Quin et opinione prudentium ipsae illae virtutes habitae sunt potius pro rebus affectatis et fictis, ut ambitioni suae velificaret, quam pro dotibus naturae suae aut iudicio insitis. Itaque notatum est a viris perspicacioribus (qui priora gesta eius ad posteriora trahebant) eum, etiam tempore regni fratris sui Edwardi Quarti, in hoc calide et secreto incubuisse, ut fratris regimini invidiam et odium conflaret, cum expectaret et quasi divinaret regem propter luxum et intemperantiam diu non victurum, sed filios suos tenera adhuc aetate relicturum. Tum vero satis noverat quam facilis esset ascensus a fastigio protectoris et primi regii sanguinis principis ad ipsam coronam. Atque ex hoc ambitionis profundae fontis promanasse quod, tam sub tractatum illum pacis et foederis inter Edwardum et Ludovicum Undecimum Galliae regem icti et colloquio utriusque regis apud Piqueneam firmati, quam alias, Richardus tunc Glocestriae dux pacem pro viribus impugnasset et a parte stetisset, existimationem suam in fratris contumeliam attollens, oculos omnium (praesertim nobilium et militum) a fratre in seipsum convertere cupiens, quasi rex vita sua luxuriosa et minus nobili coniugio effoeminatus factus esset, minusque honoris sensu et republicae cura quam regem deceret tangeretur. Quatenus vero ad leges illas salubres et politicas quae eius tempore introductae erant et sancitae, interpretabantur homines eas nihil aliud fuisse quam tyranni inescationes et lenocinia, quibus se populo ostentaret eorumque benevolentiam captaret, cum sibi ipsi conscius esset quod plane deesset sibi verum obedientiae subditorum vinculum, ius scilicet ad regnum legitimum. At Henrico, in introitu in regnum suum et in ipso momento quo corona ad ipsum delata est, occurrit res perplexa prorsus et nodosa, nec facile solubilis, quaequae posset regem vel prudentissimum, praesertim in regni sui novitate, perturbare et in diversas partes trahere, atque eo magis, quod erat huiusmodi res quae moram et deliberationem non pateretur, verum necesse foret de ea simul et deliberare et statuere. Evenit ut in eius persona tres tituli diversi, quibus regnum sibi vendicare posset, concurrerent. Primus erat titulus reginae suae Elizabethae, cui etiam accesserat pactum illud, quo se proceribus quorum auxiliis regnum adeptus est obstrinxerat, de nuptiis cum illa contrahendis. Quod illum in iure eius regnaturum haud obscure subinnuebat. Secundus, vetus ille, et tam iure quam armis disceptatus, titulus inter familias Lancastriae et Eboraci, quarum alteri, Lancastriae scilicet, ipse se pro haerede gerebat. Postremus erat titulus gladii et armorum, quod victoria sibi aditum fecisset, et quod rex qui in possessione regni fuit, in pugna fuit occisus. Horum titulorum primus maxime erat favorabilis, quique animos subditorum sibi potissimum conciliare posset, qui per spatium viginti duorum annorum quibus Edwardus Quartus regnarat, opinionem penitus imbiberat de iure rosae albae sive familiae Eboracensis, atque in eam stirpem propter benignum et gratiosum eiusdem Edwardi, praecipue posterioribus vitae suae annis, regimen propendebant. Attamen observabatur ei ante oculos cogitatio illa, quid si huic titulo inniteretur, precario fere rex futurus fuisset atque matrimoniii potius iure quam vere regio imperaturus, iure regni in persona reginae suae permanente. Quae si decessisset vel prole relicta vel sine liberis, necesse illi fuisset regno cedere et in fortunam privatam redigi. Et licet magna spes subesset quod comitiorum suffragiis regnum in persona sua, durante vita sua, continuare et stabilire posset, attamen reputabat secum rex prudentissimus haud parum interesse si quis actorum civilium auctoritate in regnum ascitus esset, et si quis regnum iure naturali et iure sanguinis obtineret. Neque defuerunt eo tempore rumores et susurri secreti (qui postea vires nacti sunt validas, et magnas perturbationes pepererunt) quod scilicet duo illi Edwardi Quarti filii (aut saltem ex illis alter) qui in turri Londinensi dicebantur esse sublati, revera mortui non essent, sed clanculum e custodia emissi et adhuc viverent. Quod si verum fuisset, actum esset de titulo uxoris suae Elixabethae. Ex altera parte, si iuri proprio et in persona sua inhaerenti tanquam haerede familiae Lancastrensis insisteret, satis sciebat titulum illum a comitiis parlamentariis iampridem damnatum fuisse, et totius populi praeiudicio exclusum. Quodque haec res ad exhaeredationem familiae Eboracensis, tunc pro indubitatis regni haeredibus habitae, manifesto tendebat. Animoque providebat fore ut, si nullos ex Elizabetha liberos progigneret in quibus iura utriusque familiae coalescerent, tunc veteres illae discordiarum et bellorum intestinorum flammae et incendia iterum redire et, redivivae factae, per omnia grassari possent. Quatenus vero ad ius victoriae et armorum, quamvis Guiliemus Stanelius post militum a praelio acclamationes coronam (non imperialem illam, sed quam ornamenti et ominis causa Richardus secum in bellum attulerat), tunc forte inter spolia repertam, capiti Henrici imposuisset, ac si iure belli regno potitus esset, haud tamen oblitus erat quibus pactis et legibus ad imperium vocatus esset, quodque si iure armorum regnare se praedicasset, non minus suae factionis homines quam alios omnes in magnos metus coniecturus fuisset, utpote quod ei potestatem fecisset leges pro libitu suo abrogandi, et de fortunis ac opibus omnium statuendi, et caeterarum rerum quae absoluti sunt imperii. Quae res tam asperae et odiosae visae sunt ipsi Guilielmo Normanno Angliae regi (quem vulgo vocant Conquestorem) ut, licet victoris iura reipsa exerceret ad Normannos scilicet suos remunerandos, verbo tamen abstinuerit, neque hoc iure se regnum tenere unquam professus sit, sed illud titulari quodam praetextu velaverit in testamento et designatione Edwardi Confessoris fundato.
- Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset. Unde ipso praelii die, qui fuit Augusti vicesimus secundus, suo nomine, nulla facta uxoris mentione, regnum assumpsit. In quo consilio ad extremum usque perstitit, quod multarum ei seditionum et turbarum telam quandam texuit.
- Rex, harum cogitationum plenus, ante suum a Leicestria discessum Robertum Willoughbeium equitem auratum ad castrum de Sherry Hutton in comitatu Eboracensi misit, ubi in salva custodia iussu Richardi detinebantur tam domina Elizabetha regis Edwardi filia, ad nuptias Henrici destinata, quam Edwardus Plantagenista, filius et haeres Georgii nuper Clarentiae ducis. Edwardus iste traditus fuit a castri praefecto per mandatum regis expressum in manus Roberti Willoughbeii, et per eum magna cura et diligentia turri Londinensi inclusus, ubi in arcta custodia servatus est. Quod factum regis (imperio mero, et politicis rationibus tantummodo subnixum) non ex eo proveniebat, quod rex alicuius momenti putarat esse fabulam illam quam Doctor Shawus ad crucem D. Pauli in concione publicavit de natalibus illegitimis liberorum regis Edwardi, in quo casu Edwardus iste proximus fuisset regni haeres (illa enim fabula iampridem explosa fuit), sed quod in animo fixum et constitututm apud se haberet personas quascunque eminentiores ex linea Eboracensi oriundas deprimere. In quo instituto rex perpetuo, sive ex affectus sui pertinacia, sive ex iudicii imbecillitate, potius se partibus addictum praebuit quam regii decoris memorem.
- Quatenus autem ad sponsam suam Elizabetham, literas ad eam misit, ut quam primum Londinum se conferret, ibique cum regina vidua matre sua maneret. Quod paulo post illa praestitit, multis ex proceribus et foeminis nobilioribus comitata. Interea rex itineribus exiguis Londinum versus contendit, populi plausibus et acclamationibus eum ubique deducentibus, quae proculdubio fuerunt sincerae et minime simulatae, quod in eo cernere erat, quia tanta alacritate et impetu fundebantur. Recipiebant enim eum veluti principem coelitus demissum, qui inveteratis inter duas illas familias discordiis finem imponerent; quae, licet temporibus Henrici Quarti, Henrici Quinti, et aliquibus annis Henrici Sexti ex una parte, et Edwardi Quarti ex altera, lucidis intervallis et felicibus cessationibus gavisae essent, nihilominus perpetuo, veluti nubes procellosae, regno imminebant, novos motus et calamitates minantes. Et sicut ex victoria eius flexa sunt hominum genua, ita ex nuptiis Elizabethae destinatis etiam et corda.
- Ipse interim pro summa sua prudentia (affectuum et metuum populi non ignarus) ut opinionem et terrorem de regno debellato dissiparet, praeceperat ut profectio sua nihil militaris simile haberet, sed potius itineris pacifici, quali reges animi causa provincias suas peragrantes uti solent.
- Civitatem Londini die Saturni ingressus est, sicut et in die Saturni victoriam obtinuerat. Quem diem septimanae primum ex observatione eventuum, dein ex memoria et opinione, prae caeteris tanquam sibi faustum et prosperum subinde delegit.
- Maior Londinensis comitatus fraternitatibus civitatus solenne pompa apud Shoreditch eum recepit. Ex quo loco, magna procerum et virorum primariorum caterva stipatusm urbem ingressus est. Ipse non equo aut aperta aliqua sella aut throno, sed curru clauso vectus est, utpote qui regni universi quondam hostis publicatus et proscriptus satius sibi duxit maiestatem suam tueri, et reverentiam sui populo incutere, quam favorem eius ullatenus aucupari.
- Primum omnium templum D. Pauli adiit, ubi, minime volens populum citius quam oportebat oblivisci ipsum praelio regnum adeptum, vexillum suum in templo obtulit et reposuit, precibus pro more solennibus interfuit, hymnumque Te Deum iterum cantari fecit. Deinde ad palatium episcopi Londinensis, ubi hospitium ei paratum erat, se contulit, atque illic per aliquot dies mansit.
- Dum ibi moraretur, sanctius concilium suum, adhibitis etiam aliis magnae dignitatis viris, convocavit, in quorum praesentia pactum suum de ineundo cum Elizabetha matrimonio renovavit. Quod ut faceret illud eum maxime impulit, quia sub discessum suum e Brittania spem nonnullam summo cum artificio iniecerat (prout tunc res suae postulabant) se, si in regno Angliae obtinendo sibi res feliciter cederent, Annam ducatus Britanniae haeredem (quae paulo post Carolo Octavo Franciae nupsit) in uxorem ducturum. Itaque suspicio nonnulla oborta est eum minus sincere aut minus constanter se gerere in tractatu matrimoniae cum Elizabetha, omnium votis vehementer expetitit. Quae etiam fama, licet sermonibus tantum hominum iactata, miseram Elizabetham miris modis afflixerat. Verum ille optima fide agebat. Quin et hoc ab omnibus credi expetebat (ut hoc modo invidiam et contradictiones ad ea quae animo revolvebat facilius restingueret), cum tamen apud se secreto statuisset ad consummationem matrimonii non procedere donec solennis sua inauguratio et comitia parliamentaria celebrata essent. Quorum primo eo spectabat, ne coronatio sui ipsius et reginae coniunctim (ut par erat) facta speciem aliquam participationis in iure regni prae se ferret; alterum, ne in iure coronae stabiliendo in persona sua (id quod comitiorum authoritate se consecuturum confidebat) vota ordinum ullatenus in Elizabetham reflecterent.
- Circa hoc tempus, in autumno versus finem Septembris, grassari coepit, tum in ipsa urbe Londini tum in aliis regni partibus, morbus quidam epidemicus tunc temporis novus. Cui ex natura et symptomatibus eius febris sudorificae nomen indiderunt. Morbus iste breves sortitus est periodos, tam in morbi ipsius crisi quam in tempore durationis ipsius. Quippe qui eodem correpti erant, si intra spacium viginti quatuor horarum non morerentur, securi fere et sine metu erant. At quad spatium temporis per quod malitia morbi duravit, incoepit quidem circa vicesimum primum Septembris diem, cessavit autem sub finem Octobris sequentis. Adeo ut festum regi coronationis, quod celebratum est ultimo Octobris, neutiquam procrastinaverit aut impediverit, neque itidem comitia parliamentaria, quae intra septem a coronatione dies successerunt. Fuit iste morbus febris pestilentis genus quoddam, neque tamen (ut videtur) in venis aut humoribus sedem occupans, cum non carbunculi, non pustulae, non purpureae aut lividae maculae sequerentur (massa scilicet corporis intacta). Tantum malignus quidam vapor et aura ad cor advolavit, spiritusque vitales petebat et occupabat, unde natura excitabatur ad eundem per sudores emittendum et exhalandum. Patuit autem per experientiam quod morbus iste naturae potius insidiatrix erat, eamque imparatam opprimebat, quam adversus remedia obstinatus, si in tempore subventum foret. Etenim si aegrotus in aequalibri temperamento quoad vestes et focum detentus esset, tepidumque bibiset et cordialia etiam temperata sumpsisset, unde naturae ipsius opus neque calore irritaretur nec frigore repelleretur, plerunque sanitas sequebatur. Verum innumeri homines ex eo subito occubuerunt antequam curationis modus et regimen aegroti innotesceret. Opinio erat morbum istum neutiquam ex epidemicis sed a malignitate quadam in ipso aere, ex praedispositione tempestatum et mutationibus coeli crebris et insalubribus impressa, manasse, atque brevis eius mora hoc ipsum indicabat.
- In vigilia Sanctorum Simonis et Iudae pransus est rex apud aedes Thomae Bourchieri Archiepiscopi Cantuariae et cardinalis. Et a Lambitha per prata profectus est (pontem transiens) ad turrim Londinensem, ubi die sequenti duodecem eques vexillarios (quos vocant banarettos) creavit. At creationes nobilium parca manu dispensavit. Etenim, licet praelium nuper commissum fuisset et coronationis celebritas prope instaret, tres tantum evexit. Iaspar comes Pembrochiae, regis avunculus, promotus est in ducem Bedfordia, Thomas baro Stanleius, regius socer, factus est comes Derbiae, Edwardus autem Courtneius, Devoniae, quamvis rex etiam tunc apud se statuisset tempore comitiorum in plures nobilitatis gradum conferre, ita rem distribuens ut civiliter admodum et decore huiusmodi magnificentiis partim festum coronationis suae, partim conventum comitiorum, ornaret.
- Sequuta post biduum coronatio ipsa tricesidmo die Octobris anno salutis 1485. Quo tempore sedit Innocentius Octavus papa Romanus; Fredericus Tertius imperator Allameniae fuit; Maximilianus autem filius eius nuper electus in regem Romanorum; Carolus Octavus in Galliis regnavit; Ferdinandus et Isabella Hispaniis imperarunt; Iacobus Tertius Scotiae regnum tenuit. Inter quos omnes principes et regem pax et amicitia eo tempore intercessit. Quo insuper die (quasi corona capiti imposita formidines animo instillasset) instituit ad maiorem securitatem cohortem quinquaginta sagittariorum sub praefecti reminine qui corpus eius stiparent, per7 nomen satellitii inferiores. Vertuntamen, ut hoc se fecisse putaretur potius maiestatis suae augendae gratiae, atque imitatione moris illius quem in partibus transmarinis observaverat quam metu quasi rebus suis diffideret, ordinavit hoc pro instituto non temporaneo sed quod etiam apud successores suos retineretur.
- Septimo Novembris rex comitia regni sui inchoavit, quae immediate post adventum suum Londinum summoneri fecit. Consilia eius et fines in comitiis tam propere convocandis fuerunt praecipue tres. Primus, ut regnum in persona suffragiis ordinum stabiliretur. Secundus, ut condemnationes et proscriptiones eorum qui a partibus suis steterant (quae fuerunt plurimae) rescinderentur, et facta quaecunque hostilia quae ab illis in causa eius fuerunt perpetrata a poena eximerentur, plenaque iis venia fierit, atque ex altera parte ut praecipui ex hostibus suis et potentissimi iudicio ordinum damnarentur. Tertius, ut inferioris conditionis homines qui Richardo adhaeserant (ne forte novis motibus materiam praeberet) remissionem generalem, qualis in fine comitiorum a rege emanare solet, consequerentur, haud immemor quantum regi periculi immineat a subditis suis, cum maxima pars eorum sibi conscia sit periculum sibi imminere a rege. Accedebat et alia caussa comitiorum non parva. Nimirum quod ipse tanquam princeps prudens et moderatus, secum reputabat rebus suis convenire ut, mora omissa, manifestum populo suo fieret sibi in animo esse ex norma legum suarum regnare, licet in ore gladii ingressus esset. Nec minus, ut assuefaceret subditos pro rege eum venerare et recognoscere, quem modo pro hoste et exule ducebant. Quod ad stabilimentum coronae, praeterquam quod illud mordicus tenebat, ne sponsae suae ulla prorsus fieret mentio (imo nec quod minimum erat permittens ut liberi ex ea suscepti primi ante omnes succederent), alias magna prudentia et moderatione rem tractavit. Neque enim illud urgebat ut per viam declarationis aut recognitionis iuris sui statutum perscriberetur, sicut ex altera parte ut tanquam lex nova sanciretur mimine volebat, sed potius media via institit, simplicis scilicet stabilimenti idque verbis tectis et utrinque nutantibus, his scilicet, ut haereditas coronae resideret, remaneret, et continuaretur in rege etc. Quae verba in utrumque sensum trahi poterant, illud commune habentia, ut scilicet corona in eo stabiliretur, sed utrum hoc ex iure praeexistente (quod in dubium vocabatur) an quod de facto in possessione coronae erat (quod nemo negabat) in medio relinquebatur, ut utramlibet interpretationem reciperet. Quinetiam in propaginis, quae ad successionem admittebatur, limitatione, eam non ultra personam suam et haeredes ex corpore suo extendi volebat, omissa heredum generalium mentione, sed illud legis decisione, qualis ex verbis antedictis elici poterat, subiiciebat. Ita ut stabilimentum istud potius gratiam personalem sibi et liberis suis factam quam familiae Eboracensis exhaeredationem totalem saperet. Atque tali temperamento lex condita et sancita est. Quam legem bulla papali proximo anno muniri procuravit, mentione nihilominus facta, per viam recitationis, reliquorum titulorum tam sanguinis quam victoriae. Ita ut iam triplex ille titulus suus factus esset quintuplex, addita scilicet tribus illis quibus initio nitebatur auctoritate papali et parlamentaria.
- In iisdem quoque comitia rex in rescindendis eorum qui a partibus eius steterant convictionibus, iisdem ab omnibus criminibus et poenis propter ea quae in sua causa commiserant, eximendis, quod voluit obtinuit, sancitaque sunt statuta in eam sententiam. Cum vero statutum illud esset sub incude, intervenit quaestio iuris satis subtilis. Dubitatum est enim utrum suffragia complurium in inferiori consessu tum existentium valida essent et legitima, eo quod proditionis tempore Richardi damnati fuissent, unde incapaces et inhabiles redditi essent in summo gradu. Incongruum enim quiddam videbatur ut illi leges conderent qui ipsi exleges essent. Sic autem se res habuit. Plurimi ex iis qui temporibus Richardi in regis Henrici partes maxime inclinarant pro equitibus et burgensibus parlamenti electi et delegati fuerunt, sive hoc rex secreto procuraverit, sive ex mero populi affectu processerit, quorum plerique temporibus Richardi damnati fuerant et proscripti. Rex quaestione ista nonnihil commotus est. Etsi enim gravi et specioso praetextui inniteretur, regis tamen partes haud obscure perstringebat. Sed prudenti admodum consilio se reprimens quaestioni illi satis aequum se praebuit, quasi nihil aliud esset quam controversia quaedam de apicibus iuris. Ideoque iudices de ea consulebant, qui in eum finem in scaccharii camera (ubi haberi solet iudicum concilium) convenerunt. Illi autem re maturius deliberata gravem et sobriam sententiam tulerunt ex legum norma et aequitate naturali temperatam. Pronunciarunt enim ut equites et burgenses illi damnati et proscripti a conventu parlamentario abstinerent donec perlata esset lex de convictionibus eorum revocandis.
- Eodem quoque tempore mota forte erat quaestio inter iudices (dum de priore quaestione consultarent) quid fieri deberet circa regem ipsum, qui, ut caeteri, condemnationem subierat. Sed fuit unanimi iudicum consensu conclusum et firmatum, coronam ipsam omnes sanguinis oppilationes quae descensum coronae ullatenus impediunt deobstruere. Itaque a quo tempore rex coronam assumpserat fontem sanguinis fuisse expurgatum, omnesque sanguinis corruptiones et impuritates sublatas, ut regi opera parlamentaria non fuisset opus. Veruntamen honoris causa ab ordinibus regni tunc mandatum est ut quaecunque archiva et memoriae condemnationis regis aliquam facerent mentionem obliterarentur, cancellarentur, et penitus abolerentur.
- Ex parte autem hostium regis, parlamento condemnati sunt nuper dux Glocestriae Richardum Tertium se appellans, dux Norfolciae, comes Surriae, vicecomes Lovellus, baro Ferrerius, baro Zouchus, Richardus Ratcliffus, Guilielmus Catesbeius, et alii complures eminentioris conditionis homines. In quibus statutis condemnatoriis complures insertae sunt clausulae iustae admodum et temperatae reservationis et limitationis liquido indicantes et praemonstrantes qualis esset prudentia regis, qualis temperantia et moderatio eius, quae spem etiam in futurum facere poterant imperii aequabilis et mansueti. Quatenus vero ad condonationem generalem, qua caeteris qui contra regem arma tulerant indulgere in animo habebat, rex secundis usus cogitationibus minus convenire putabat ut a parlamentaria auctoritate promanaret, sed potius, ut cum esset res gratiosa et honorifica, integram beneficii gratiam in seipsum transferret, usus tantum opportunitate consessus parlamenti quo melius in venas universi regni fama rei spargeretur. Itaque durante adhuc parlamento edictum regium promulgavit, veniam praeteritorum et restitutionem fortunarum impertiendo iis qui contra eum arma tulerant aut hostilia machinati erant, modo intra diem praefixum misericordiae suae se submitterent et iuramentum fidelitatis susciperent. Unde multi ex asylis emigrarunt, plures autem ex metu non minus nocentes quam ii qui intra septa asylorum se receperant.
- Quod vero ad pecunias attinet, iudicavit rex tempestivum non esse et minus convenire ut ab ordinibus his comitiis aliquas postularet, tam quia in rebus tanti momenti subditi eius sibi gratificati erant, quam etiam quod eos remunerare nequiverat remissione generali (qualis in parlamentis concedi solet), quia hanc munificentiam sibi praeripuerat similis remissio quae sub coronationem eius paula de more exiit. Maxime autem quia ante oculos omnium observabatur quantus forisfacturas et confiscationes tunc temporis obtinuerat, quae thesauris suis replendis sufficerent, unde casualia illa coronae possent contributionibus subditorum parcere, tempore praesertim quo pacem cum omnibus principibus vicinis coleret. Paucae admodum leges in iis comitiis latae sunt, quasi pro forma tantum. Inter quas una fuit ut exteri, licet civitate omati, nihilominus vectigalia qualia imponi solent meris exteris solverent. Altera ut mulctae mercatorum Italorum propter pecunias quae proveniebant ex mercibus suis venundatis in nativas regni merces non impensas fisco regio applicarentur. Utraque lex ad pecunias corrogandas spectabat, cuius rei iam a principio regni sui rex immemor non erat, atque ad finem regni felicius ei cessiset si providentia ista matutina (quae ab indigentia omni, propter quam necesse haberet subditos suos gravare, eum muniebat) potuisset una ingenium eius in hac parte fraenare et temperare. Durante tempore comitiorum addidit et alias creationes nobilium, ut supra innuimus. Baro Chandos de Brittania factus est comes Bathoniae. Aegidius Daubeneius eques auratus factus est baro Danbeneius, et Robertus Willoughbeius eques itidem auratus baro Brookus.
- Preaeterea rex summa cum magnanimitate et munificentia (quae virtutes adhuc per vices in eo valebant) Edwardum Staffordum (filium primogenitum Henrici ducis Buckingamiae tempore Richardi condemnati) restituit non solum honoribus et dignitatibus paternis, verum etiam fortunis et possessionibus quae amplissimae fuerunt. Ad quam rem summae certe liberalitatis et decoris inter caetera eum movit grati et generosi animi sensus quidam quod praefatus dux is fuisset qui primum lapidem contra tyrannidem Richardi moverat, et revera pontem regi ad regnum super ruinas proprias straverat. Atque his peractis comitia parlamentaria soluta sunt.
- Solutis comitiis rex confestim pecunias misit ad marchionem Dorcestriae et Iohannem Bourchierum equitem auratum redimendos, quos pignorum loco Parisiis reliquerat pro pecuniis quas mutuo sumpserat cum expeditionem in Angliam susceperat. Atque hac occasione arrepta literas misit ad maiorem et cives Londinenses per manus domini thesaurarii et magistri Braii (quem consiliarii loco habuit), quibus petebat ut ab iis mutuaretur summam quatuor mille librarum, cuius summae post varios sermones utrinque habitos dimidium tantum impetrare potuit. Quod tamen eorum responsum rex in bonam partem accepit, ut facere solent qui pecunias mutuantur antequam eos premat necessitas. Sub hoc tempus rex in concilium suum sanctius ascivit Iohannem Mortonum et Richardum Foxum, alterum Eliensem, alterum Exoniensem episcopum, homines exsomnes et multi silentii, quique una cum eo excubias quasdam agebant in alios omnes. Uterque negotiis suis admotus fuerat antequam ad regnum ascendisset, et fortunae illius adversae participes. Mortonum istum, paulo post diem suum obeunte Bourchiero, ad episcopatum Cantuariensem evexit. Foxum autem custodem privati sui sigilli constituit, et postea gradatim eum transtulit a sede Exoniensi ad Bathoniensem, dein ad Dunelmensem, et postremo ad Wintoniensem. Etsi enim rex ad negotia sua tractanda consueverat episcoporum opera uti, quia cum magnis reditibus gauderent praemia sua secum portabant, attamen per gradus hoc facere amabat, ut primitias episcopatuum sibi accumularet quae per hanc graduum seriem multiplicabantur, licet enim tunc temporis reditus ille ex primitiis reditibus regiis non fuisset annexus, sed tributo papali cesserat. Attamen ipse ita cum collectoribus papae se gerere solebat ut haud parvum inde commodum sibi redundaret.
- Verum tandem aliquando, decimo octavo die Ianuarii, secutae sunt nuptiae tam diu expectatae et expetitae inter regem et dominam Elizabetham ei antea desponsatam. Qui quidem dies nuptiarum maiori populi favore et laetitia celebratus est quam fuerant aut regis in civitatem ingressus aut eiusdem coronatio, quod rex notavit potius quam probavit. Verissimum enim est quod per totam deinceps vitam suam quam diu regina in vivis esset (nam illa prior diem suum obiit) haudquaquam se pro marito nimis indulgente gessit, licet illa forma amabilis, obsequio facilis, et puerperiis insignis fuisset. Verum pertinax illa sua familia Eboracensi animi abalienatio tantum apud eum poterat, ut locum reperiret non solum in bellis suis et consiliis, verumetiam in cubili et thoro.
- Iam autem rex fiduciae plenus, ut princeps qui praelio victor fuisset, neque a comitiis suis ullam omnino repulsam tulisset, quemque adhuc acclamationes et plausus populi recentes circumstrepebant, imperium suum in futurum nihil aliud nisi ludum fore et regni tantummodo fruitionem sine molestiis pro certo sibi persuaserat. Nihilominus, ut princeps cautus et vigilans, constitutum apud se habebat nihil omittere eorum quae ad praesidium et securitatem suam pertinerent, cum ea tamen opinione quod in posterum administrationem regni sui potius cum voluptate et alacritate quam labore et anxietate exercere posset. Itaque indiciis certis edoctus partes regni sui septentrionales non tantum affectu in familiam Eboracensem propensas esse, sed etiam memoriae ipsius Richardi regis devotissimas, cogitabat aestatem proximam melius insumi non posse quam si provincias illas ipse perlustraret, praesentiaque sua, et maiestate simul et comitate, populi illarum partium animos sanaret. Verum rex in fortunae suae supputatione et calculis iudicio suo magnopere falsus est, qua per multos annos continuos variis fluctibus et tempestatibus agitata est et quassata. Quamprimum enim Lincolniam venit (ubi festum Paschatis celebravit) certior factus est baronem Lovellum, Humphredum et Thomam Staffordos (qui antea apud Colcestriam asyli privilegio se muniverant) ex asylo erepsisse, sed quem locum petiissent neminem scire. Quem nuncium rex aspernatus est, et Eboracum usque iter perrexit. Eboraci cum esset, recentior et certior accurrit nuncius baronem Lovellum cum copiis magnis prope abesse. Staffordos autem in comitatu Wignorniensi arma cepisse, et ad urbem Wigorniae prope accessisse, eamque oppugnare in animo habere. Rex, utpote princeps magni et profundi iudicii, non multum his nunciis commotus est. Putabat enim illas copias praelii apud Bosworthum reliquias quasdam esse, neque ad caussam familiae Eboracensis quicquam pertinere. Magis autem sollicitum eum habuit copiarum delectus quibus resisteret rebellibus, quam ipsorum rebellium debellatio, cum in medio populi sibi suspecti veluti obsessus esset. Sed cum res moram non pateretur, magna celeritate copias coegit (quae contra Lovellum mitterentur) ad tria millia, male armatas sed bene animatis (paucis eorum ex ipsius aula et comitatu delectis, reliquis vero ex colonis et famulis illorum quos sibi fidos expertus est) sub ductu Bedfordiae ducis, et more pro suo, quo veniam et gratiam potius ante pugnam quam post impertire solebat, eidem duci potestatem dedit condonationem praeteritorum promulgandi iis qui statim arma deopnerent et se dederent. Quod dux, quamprimum ad castra Lovelli appropinquasset, praestitit. Nec regem fefellit expectatio sua. Heraldi enim pro tormentis bellicis erant. Siquidem baro Lovellus hac re perculsus et militibus suis diffisus comitatum Lancastriae fugam cepit, et ad tempus apud Thomam Broughtonum equitem auratum latitans in Flandriam ad ducissam Burgundiae Margaretam post traiecit. Milites autem eius a duce suo deserti confestim duci Bedfordiae se submiserunt. Staffordi quoque et quorum copiae, audito quo loco res Lovelli essent (in cuius successu spem maximam collocarant) etiam ipsi plane desperarunt, et fugam capisseverunt, fratribus duobus ad Colnhamiam, oppidulum prope Abingtoniam, in asylum se recipientibus. Sed inspecta eius loco charta privilegii per iudices de banco regis, atque ad proditores minime extendere iudicata, Humphredus apud patibulum de Tiburne supplicio affectus est; Thomae autem, utpote a fratre natu maiore allecto, ignotum est. Sicque rebellio haec, ut nubecula quaedam, transiit, atque rex, faecibus et fermento partium septentrionalium aliquantum expurgatis, quae prius in eum non bene animatae erant, Londinum rediit.
- Septembri sequente regina filium suum primogenitum peperit; cui rex (in honorem stirpis veterum Britonum a qua ipse erat oriundus) Arthuri nomen indidit, praenomen secutus illius prisci regis Brittonum in cuius rebus gestis asserendis satis invenitur in historia vera et monumentis antiquis, quod illum demptis fabulis magna gloria regnasse testetur. Infans robustus erat et corpore validus, licet octavo mense editus eset, de quo medici et astrologi male ominantur.