Historia Ecclesiastica gentis Anglorum/Liber Tertius

 Liber Secundus Liber Quartus 

HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM


LIBER TERTIUS


At interfecto in pugna Aduino, suscepit pro illo regnum Deirorum, de qua prouincia ille generis prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui eius Aelfrici, uocabulo Osric, qui ad praedicationem Paulini fidei erat sacramentis inbutus. Porro regnum Berniciorum, nam in has duas prouincias gens Nordanhymbrorum antiquitus diuisa erat, suscepit filius Aedilfridi, qui de illa prouincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. Siquidem tempore toto, quo regnauit Aduini, filii praefati regis Aedilfridi, qui ante illum regnauerat, cum magna nobilium iuuentute apud Scottos siue Pictos exulabant, ibique ad doctrinam Scottorum cathecizati, et baptismatis sunt gratia recreati. Qui ut, mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui uterque rex, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta regni caelestis, quibus initiatus erat, anathematizando prodidit, ac se priscis idolatriae sordibus polluendum perdendumque restituit.

Nec mora, utrumque rex Brettonum Ceadualla impia manu, sed iusta ultione peremit. Et primo quidem proxima aestate Osricum, dum se in oppido municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus inparatum cum toto exercitu deleuit. Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum, non ut rex uictor possideret, sed quasi tyrannus saeuiens disperderet, ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum XII lectis militibus postulandae pacis gratia uenientem, simili sorte damnauit. Infaustus ille annus, et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter uesanam Brettonici regis tyrannidem. Unde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut, ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id est Osualdi, uiri Deo dilecti, regno adsignaretur; quo, post occisionem fratris Eanfridi, superueniente cum paruo exercitu, sed fide Christi munito, infandus Brettonum dux cum inmensis illis copiis, quibus nihil resistere posse iactabat, interemtus est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna, id est riuus Denisi, uocatur.


[2] Ostennditur autem usque hodie, et in magna ueneratione habetur locus ille, ubi uenturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctae crucis erexit, ac flexis genibus Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus caelesti succurreret auxilio. Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea praeparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foueae inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur; et hoc facto, elata in altum uoce cuncto exercitui proclamauerit: ‘Flectamus omnes genua, et Deum omnipotentem, uiuum, ac uerum in commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat; scit enim ipse, quia iusta pro salute gentis nostrae bella suscepimus.’ Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt. In cuius loco orationis innumerae uirtutes sanitatum noscuntur esse patratae, ad indicium uidelicet ac memoriam fidei regis. Nam et usque hodie multi de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas excidere solent, quas cum in aquas miserint, eisque languentes homines aut pecudes potauerint, siue asperserint, mox sanitati restituuntur.

Uocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod dici potest latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit; significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum tropaeum, caelestis inchoanda uictoria, caelestia usque hodie forent miracula celebranda. Est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus. In quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae, quae non longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, uigilias pro salute animae eius facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, uictimam pro eo mane sacrae oblationis offerre. Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus locum fecere. Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.

Nec ab re est unum e pluribus, quae ad hanc crucem patrata sunt, uirtutis miraculum enarrare. Quidam de fratribus eiusdem Hagustaldensis ecclesiae, nomine Bothelm qui nunc usque superest, ante paucos annos, dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente conruens, brachium contriuit, ac grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari; ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente ualeret. Qui cum die quadam mane audiret unum de fratribus ad locum eiusdem sanctae crucis ascendere disposuisse, rogauit, ut aliquam sibi partem de illo ligno uenerabili rediens adferret, credere se dicens, quia per hoc, donante Domino, salutem posset consequi. Fecit ille, ut rogatus est, et reuersus ad uesperam, sedentibus iam ad mensam fratribus, obtulit ei aliquid de ueteri musco, quo superficies ligni erat obsita. Qui cum sedens ad mensam non haberet ad manum, ubi oblatum sibi munus reponeret, misit hoc in sinum sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. At medio noctis tempore, cum euigilaret, sensit nescio quid frigidi suo lateri adiacere, admotaque manu requirere quid esset, ita sanum brachium manumque repperit, ac si nihil umquam tanti langoris habuisset.


[3] Idem ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui praeesse coepit, gentem fidei Christianae gratia inbui, cuius experimenta permaxima in expugnandis barbaris iam ceperat, misit ad maiores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus erat;

petens, ut sibi mitteretur antistes, cuius doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum, dominicae fidei et dona disceret, et susciperet sacramenta. Neque aliquanto tardius, quod petiit, inpetrauit; accepit namque pontificem Aedanum summae mansuetudinis, et pietatis, ac moderaminis uirum, habentemque zelum Dei, quamuis non plene secundum scientiam. Namque diem paschae dominicum more suae gentis, cuius saepius mentionem fecimus, a XIIIIa luna usque ad XXam obseruare solebat. Hoc etenim ordine septentrionalis Scottorum prouincia, et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore pascha dominicum celebrabat, aestimans se in hac obseruantia sancti ac laude digni patris Anatolii scripta secutam. Quod an uerum sit, peritus quisque facillime cognoscit. Porro gentes Scottorum, quae in australibus Hiberniae insulae partibus morabantur, iamdudum ad admonitionem apostolicae sedis antistitis, pascha canonico ritu obseruare didicerunt.

Uenienti igitur ad se episcopo, rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi, ubi ipse petebat, tribuit. Qui uidelicet locus accedente ac recedente reumate, bis cotidie instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato littore contiguus terrae redditur; atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit. Ubi pulcherrimo saepe spectaculo contigit, ut euangelizante antistite, qui Anglorum linguam perfecte non nouerat, ipse rex suis ducibus ac ministris interpres uerbi existeret caelestis; quia nimirum tam longo exilii sui tempore linguam Scottorum iam plene didicerat. Exin coepere plures per dies de Scottorum regione uenire Brittaniam atque illis Anglorum prouinciis, quibus regnauit Osuald, magna deuotione uerbum fidei praedicare et credentibus gratiam baptismi, quicumque sacerdotali erant gradu praediti, ministrare. Construebantur ergo ecclesiae per loca, confluebant ad audiendum uerbum populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones et territoria ad instituenda monasteria, inbuebantur praeceptoribus Scottis paruuli Anglorum una cum maioribus studiis et obseruatione disciplinae regularis.

Nam monachi erant maxime, qui ad praedicandum uenerant. Monachus ipse episcopus Aedan, utpote de insula, quae uocatur Hii, destinatus, cuius monasterium in cunctis pene septentrionalium Scottorum, et omnium Pictorum monasteriis non paruo tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis praeerat;

quae uidelicet insula ad ius quidem Brittaniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Brittaniae plagas incolunt, iamdudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus fidem Christi perceperint.


[4] Siquidem anno incarnationis dominicae DoLXoVo, quo tempore gubernaculum Romani imperii post Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hibernia presbyter et abbas habitu et uita monachi insignis, nomine Columba Brittaniam, praedicaturus uerbum Dei prouinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis quae arduis atque horrentibus montium iugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratae. Namque ipsi australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore idolatriae, fidem ueritatis acceperant, praedicante eis uerbum Nynia episcopo reuerentissimo et sanctissimo uiro de natione Brettonum, qui erat Romae regulariter fidem et mysteria ueritatis edoctus;

cuius sedem episcopatus, sancti Martini episcopi nomine et ecclesia insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, iam nunc Anglorum gens obtinet. Qui locus, ad prouinciam Berniciorum pertinens, uulgo uocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Brettonibus more fecerit.

Uenit autem Brittaniam Columba, regnante Pictis Bridio filio Meilochon, rege potentissimo, nono anno regni eius, gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi conuertit; unde et praefatam insulam ab eis in possessionem monasterii faciendi accepit. Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque, iuxta aestimationem Anglorum; quam successores eius usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est, cum esset annorum LXXVII, post annos circiter XXX et duos, ex quo ipse Brittaniam praedicaturus adiit. Fecerat autem, priusquam Brittaniam ueniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur. Ex quo utroque monasterio plurima exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum, in quo ipse requiescit corpore, principatum teneret.

Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis prouincia, et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus, sed presbyter extitit et monachus; de cuius uita et uerbis nonnulla a discipulis eius feruntur scripta haberi. Uerum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus, quia reliquit successores magna continentia ac diuino amore regularique institutione insignes; in tempore quidem summae festiuitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis obseruantiae decreta porrexerat; tantum ea, quae in propheticis, euangelicis, et apostolicis litteris discere poterant, pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes. Permansit autem huiusmodi obseruantia paschalis apud eos tempore non pauco, hoc est usque ad annum dominicae incarnationis DCCXV per annos CL.

At tunc ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto, de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo, eratque et doctissimus in scripturis, et longaeua uitae perfectione eximius, correcti sunt per eum, et ad uerum canonicumque paschae diem translati; quem tamen et antea non semper in luna XIIIIa cum Iudaeis, ut quidam rebantur, sed in die quidem dominica, alia tamen, quam decebat, ebdomada celebrabant.

Sciebant enim, ut Christiani, resurrectionem dominicam, quae prima sabbati facta est, prima sabbati semper esse celebrandam; sed ut barbari et rustici, quando eadem prima sabbati, quae nunc dominica dies cognominatur, ueniret, minime didicerant. Uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam ad perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum apostoli dicentis: ‘Et siquid aliter sapitis, et hoc quoque uobis Deus reuelabit.’ De quo plenius in sequentibus suo loco dicendum est.


[5] Ab hac ergo insula, ab horum collegio monachorum, ad prouinciam Anglorum instituendam in Christo, missus est Aedan, accepto gradu episcopatus. Quo tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbyter praefuit. Unde inter alia uiuendi documenta saluberrimum abstinentiae uel continentiae clericis exemplum reliquit; cuius doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter, quam uiuebat cum suis, ipse docebat. Nil enim huius mundi quaerere, nil amare curabat. Cuncta, quae sibi a regibus uel diuitibus saeculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat.

Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset, solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei suscipiendae sacramentum, si infideles essent, inuitaret; uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem, et uerbis excitaret et factis.

In tantum autem uita illius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, siue adtonsi, seu laici, meditari deberent, id est, aut legendis scripturis, aut psalmis discendis operam dare. Hoc erat cotidianum opus illius et omnium, qui cum eo erant, ubicumque locorum deuenissent. Et si forte euenisset, quod tamen raro euenit, ut ad regis conuiuium uocaretur, intrabat cum uno clerico aut duobus; et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad legendum cum suis, siue ad orandum egredi. Cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa et VIa sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare. Numquam diuitibus honoris siue timoris gratia, siqua delinquissent, reticebat; sed aspera illos inuectione corrigebat. Nullam potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius, quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, uel ad redemtionem eorum, qui iniuste fuerant uenditi, dispensabat. Denique multos, quos pretio dato redemerat, redemtos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo prouexit.

Ferunt autem, quia, cum de prouincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suaeque genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi uir, qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conuentu seniorum rettulerit, quia nil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines indomabiles, et durae ac barbarae mentis. At illi, ut perhibent, tractatum magnum in concilio, quid esset agendum, habere coeperunt; desiderantes quidem genti, quam petebantur, saluti esse, sed de non recepto, quem miserant, praedicatore dolentes. Tum ait Aedan, nam et ipse concilio intererat, ad eum, de quo agebatur, sacerdotem: ‘Uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.’

Quo audito omnium, qui considebant, ad ipsum ora et oculi conuersi, diligenter, quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probabatur inbutus; sicque illum ordinantes ad praedicandum miserunt. Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum et ceteris uirtutibus ornatus apparuit.


[6] Huius igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea, cui praeerat, gente Anglorum institutus, non solum incognita progenitoribus suis regna caelorum sperare didicit; sed et regna terrarum plus quam ulli maiorum suorum, ab eodem uno Deo, qui fecit caelum et terram, consecutus est. Denique omnes nationes et prouincias Brittaniae, quae in IIII linguas, id est Brettonum, Pictorum, Scottorum, et Anglorum, diuisae sunt, in dicione accepit.

Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus, et largus fuit.

Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adueniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid elimosynae a rege. Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim diuidi praecepit. Quo uiso pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis, adprehendit dexteram eius, et ait: ‘Numquam inueterescat haec manus.’ Quod et ita iuxta uotum benedictionis eius prouenit. Nam cum interfecto illo in pugna, manus cum brachio a cetero essent corpore resectae, contigit, ut hactenus incorruptae perdurent. Denique in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sancti Petri seruantur, ac digno a cunctis honore uenerantur.

Huius industria regis Derorum et Berniciorum prouinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in unam sunt pacem, et uelut unum conpaginatae in populum. Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.


[7] Eo tempore gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus Geuissae uocabantur, regnante Cynigilso fidem Christi suscepit, praedicante illis uerbum Birino episcopo, quicum consilio papae Honorii uenerat Brittaniam, promittens quidem se illo praesente in intimis ultra Anglorum partibus, quo nullus doctor praecessisset, sanctae fidei semina esse sparsurum. Unde et iussu eiusdem pontificis per Asterium Genuensem episcopum in episcopatus consecratus est gradum. Sed Brittaniam perueniens, ac primum Geuissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare, quam ultra progrediens eos, quibus praedicare deberet, inquirere.

Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, cum rex ipse cathecizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac uictoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum adfuisse, eumque de lauacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus et Deo digno consortio, cuius erat filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium. Donauerunt autem ambo reges eidem episcopo ciuitatem, quae uocatur Dorcic, ad faciendum inibi sedem episcopalem; ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad Dominum pio eius labore populis aduocatis, migrauit ad Dominum, sepultusque est in eadem ciuitate, et post annos multos, Haedde episcopatum agente, translatus inde in Uentam ciuitatem, atque in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus est.

Defuncto autem et rege, successit in regnum filius eius Coinualch, qui et fidem ac sacramenta regni caelestis suscipere rennuit, et non multo post etiam regni terrestris potentiam perdidit. Repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum, quam duxerat, aliam accepit uxorem;

ideoque bello petitus, ac regno priuatus ab illo, secessit ad regem Orientalium Anglorum, cui nomen erat Anna; apud quem triennio exulans fidem cognouit ac suscepit ueritatis. Nam et ipse, apud quem exulabat, rex erat uir bonus, et bona ac sancta sobole felix, ut in sequentibus docebimus.

Cum uero restitutus esset in regnum Coinualch, uenit in prouinciam de Hibernia pontifex quidam nomine Agilberctus, natione quidem Gallus, sed tunc legendarum gratia scripturarum in Hibernia non paruo tempore demoratus, coniunxitque se regi, sponte ministerium praedicandi assumens. Cuius eruditionem atque industriam uidens rex, rogauit eum, accepta ibi sede episcopali, suae gentis manere pontificem; qui precibus eius adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali iure praefuit. Tandem rex, qui Saxonum tantum linguam nouerat, pertaesus barbarae loquellae, subintroduxit in prouinciam alium suae linguae episcopum, uocabulo Uini, et ipsum in Gallia ordinatum; diuidensque in duas parrochias prouinciam, huic in ciuitate Uenta, quae a gente Saxonum Uintancæstir appellatur, sedem episcopatus tribuit; unde offensus grauiter Agilberctus, quod haec ipso inconsulto ageret rex, rediit Galliam, et accepto episcopatu Parisiacae ciuitatis, ibidem senex ac plenus dierum obiit. Non multis autem annis post abscessum eius a Brittania transactis, pulsus est et Uini ab eodem rege de episcopatu; qui secedens ad regem Merciorum uocabulo Uulfheri, emit pretio ab eo sedem Lundoniae ciuitatis, eiusque episcopus usque ad uitae suae terminum mansit.

Sicque prouincia Occidentalium Saxonum tempore non pauco absque praesule fuit.

Quo etiam tempore rex praefatus ipsius gentis, grauissimis regni sui damnis saepissime ab hostibus adflictus, tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem perfidia regno pulerit, fides agnita Christi in regnum reuocauerit; intellexitque, quod etiam tunc destituta pontifice prouincia recte pariter diuino fuerit destituta praesidio.

Misit ergo legatarios in Galliam ad Agilberctum, summissa illum satisfactione deprecans ad episcopatum suae gentis redire. At ille se excusans, et uenire non posse contestans, quia episcopatu propriae ciuitatis ac parrochiae teneretur adstrictus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei, si uellet, ordinaretur episcopus;

dicens, quod ipse eum dignum esse episcopatu iudicaret. Quo honorifice a populo et a rege suscepto, rogauerunt Theodorum, tunc archiepiscopum Doruuernensis ecclesiae, ipsum sibi antistitem consecrari; qui consecratus in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine gessit.


[8] Anno dominicae incarnationis DCXL, Eadbald rex Cantuariorum transiens ex hac uita, Earconbercto filio regni gubernacula reliquit; quae ille suscepta XXIIII annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium XL dierum obseruari principali auctoritate praecepit. Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit. Cuius filia Earcongotæ, ut condigna parenti suboles, magnarum fuit uirgo uirtutum, seruiens Domino in monasterio, quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima uocabulo Fara, in loco, qui dicitur in Brige. Nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Brittania monachicae conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant; sed et filias suas eisdem erudiendas, ac sponso caelesti copulandas mittebant; maxime in Brige, et in Cale, et in Andilegum monasterio; inter quas erat Saethryd, filia uxoris Annae regis Orientalium Anglorum, cuius supra meminimus, et filia naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae utraque cum esset peregrina, prae merito uirtutum eiusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. Cuius regis filia maior Sexburg, uxor Earconbercti regis Cantuariorum, habuit filiam Earcongotam, de qua sumus dicturi.

Huius autem uirginis Deo dicatae multa quidem ab incolis loci illius solent opera uirtutum et signa miraculorum usque hodie narrari.

Uerum nos de transitu tantum illius, quo caelestia regna petiit, aliquid breuiter dicere sufficiat.

Inminente ergo die suae uocationis, coepit circuire in monasterio casulas infirmarum Christi famularum, earumque uel maxime, quae uel aetate prouectae, uel probitate erant morum insigniores. Quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse futurum. Quam uidelicet reuelationem huiusmodi esse perhibebat: uidisse se albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare; hosque a se interrogatos, quid quaererent, aut quid ibi uellent, respondisse, quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud nomisma, quod eo de Cantia uenerat, secum adsumerent. Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est incipiente aurora, praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimae multitudinis monasterium ingredientis; unde mox egressi dignoscere quid esset, uiderunt lucem caelitus emissam fuisse permaximam, quae sanctam illam animam carnis uinculis absolutam ad aeterna patriae caelestis gaudia ducebat. Addunt et alia, quae ipsa nocte in monasterio eodem diuinitus fuerint ostensa miracula; sed haec nos ad alia tendentes, suis narrare permittimus. Sepultum est autem corpus uenerabile uirginis et sponsae Christi in ecclesia beati protomartyris Stephani; placuitque post diem tertium, ut lapis, quo monumentum tegebatur, amoueretur, et altius ipso in loco reponeretur; quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.

Sed et matertera eius, de qua diximus, Aedilberg, et ipsa Deo dilectam perpetuae uirginitatis gloriam in magna corporis continentia seruauit; quae cuius esset uirtutis, magis post mortem claruit. Cum enim esset abbatissa, coepit facere in monasterio suo ecclesiam in honorem omnium apostolorum, in qua suum corpus sepelliri cupiebat. Sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, illa ne hoc perficeret, morte praerepta est, et in ipso ecclesiae loco, ubi desiderabat, condita. Post cuius mortem, fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis VII, quibus conpletis statuerunt ob nimietatem laboris, huius structuram ecclesiae funditus relinquere, ossa uero abbatissae illo de loco eleuata, in aliam ecclesiam, quae esset perfecta ac dedicata, transferre. Et aperientes sepulchrum eius, ita intemeratum corpus inuenere, ut a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune; et ita denuo lotum, atque aliis uestibus indutum transtulerunt illud in ecclesiam beati Stephani martyris. Cuius uidelicet natalis ibi solet in magna gloria celebrari die Nonarum Iuliarum.


[9] Regnauit autem Osuald christianissimus rex Nordanhymbrorum VIIII annos, adnumerato etiam illo, quem et feralis impietas regis Brettonum, et apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat.

Siquidem, ut supra docuimus, unanimo omnium consensu firmatum est, ut nomen et memoria apostatarum de catalogo regum Christianorum prorsus aboleri deberet, neque aliquis regno eorum annus adnotari.

Quo conpleto annorum curriculo occisus est, commisso graui proelio, ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum, a quo et prodecessor eius Aeduini peremtus fuerat, in loco, qui lingua Anglorum nuncupatur Maserfelth, anno aetatis suae XXXVIII., die quinto mensis Augusti.

Cuius quanta fides in Deum, quae deuotio mentis fuerit, etiam post mortem uirtutum miraculis claruit. Namque in loco, ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et pecorum celebrari non desinunt. Unde contigit, ut puluerem ipsum, ubi corpus eius in terram conruit, multi auferentes et in aquam mittentes suis per haec infirmis multum commodi adferrent. Qui uidelicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam reddiderit.

Nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper, dum uiueret, infirmis et pauperibus consulere, elimosynas dare, opem ferre non cessabat. Et multa quidem in loco illo uel de puluere loci illius facta uirtutum miracula narrantur; sed nos duo tantum, quae a maioribus audiuimus, referre satis duximus.

Non multo post interfectionem eius exacto tempore, contigit, ut quidam equo sedens iter iuxta locum ageret illum; cuius equus subito lassescere, consistere, caput in terram declinare, spumas ex ore demittere, et, augescente dolore nimio, in terram coepit ruere.

Desiluit eques, et stramime subtracto coepit expectare horam, qua aut melioratum reciperet iumentum, aut relinqueret mortuum. At ipsum diu graui dolore uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente uolutando deuenit in illud loci, ubi rex memorabilis occubuit. Nec mora, quiescente dolore cessabat ab insanis membrorum motibus, et consueto equorum more, quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere, statimque exsurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit.

Quo ille uiso, ut uir sagacis ingenii, intellexit aliquid mirae sanctitatis huic loco, quo equus est curatus, inesse; et posito ibi signo, non multo post ascendit equum, atque ad hospitium, quo proposuerat, accessit; quo dum adueniret, inuenit puellam ibi neptem patris familias longo paralysis morbo grauatam; et cum familiares domus illius de acerba puellae infirmitate ipso praesente quererentur, coepit dicere ille de loco, ubi caballus suus esset curatus. Quid multa? inponentes eam carro, duxerunt ad locum, ibidemque deposuerunt. At illa posita in loco obdormiuit parumper;

et ubi euigilauit, sanatam se ab illa corporis dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lauit faciem, crines conposuit, caput linteo cooperuit, et cum his, qui se adduxerant, sana pedibus incedendo reuersa est.


[10] Eodem tempore uenit alius quidam de natione Brettonum, ut ferunt, iter faciens iuxta ipsum locum, in quo praefata erat pugna conpleta; et uidit unius loci spatium cetero campo uiridius ac uenustius; coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus. Tulit itaque de puluere terrae illius secum inligans in linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret;

et pergens itinere suo peruenit ad uicum quendam uespere, intrauitque in domum, in qua uicani caenantes epulabantur; et susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad conuiuium, adpendens linteolum cum puluere, quem adtulerat, in una posta parietis. Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri. Quod cum repente conuiuae terrore confusi conspicerent, fugerunt foras nil ardenti domui et iamiamque periturae prodesse ualentes. Consumpta ergo domu flammis, posta solummodo, in qua puluis ille inclusus pendebat, tuta ab ignibus et intacta remansit. Qua uisa uirtute mirati sunt ualde; et perquirentes subtilius, inuenerunt, quia de illo loco adsumptus erat puluis, ubi regis Osualdi sanguis fuerat effusus. Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis, multi per dies locum frequentare illum, et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque coeperunt.


[11] Inter quae nequaquam silentio praetereundum reor, quid uirtutis ac miraculi caelestis fuerit ostensum, cum ossa eius inuenta, atque ad ecclesiam, in qua nunc seruantur, translata sunt.

Factum est autem hoc per industriam reginae Merciorum Osthrydae, quae erat filia fratris eius, id est Osuiu, qui post illum regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus.

Est monasterium nobile in prouincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo Aedilredo multum diligebat, uenerabatur, excolebat, in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere.

Cumque uenisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur, incumbente uespera, in monasterium praefatum, noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter excipere; quia etsi sanctum eum nouerant, tamen, quia de alia prouincia ortus fuerat, et super eos regnum acceperat, ueteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur. Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiae adlatae foris permanerent, tentorio tantum maiore supra carrum, in quo inerant, extenso. Sed miraculi caelestis ostensio, quam reuerenter eae suscipiendae a cunctis fidelibus essent, patefecit. Nam tota ea nocte columna lucis a carro illo ad caelum usque porrecta, omnibus pene eiusdem Lindissa prouinciae locis conspicua stabat. Unde mane facto fratres monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere coeperunt, ut apud se eaedem sanctae ac Deo dilectae reliquiae conderentur. Lota igitur ossa intulerunt in thecam, quam in hoc praeparauerant, atque in ecclesia iuxta honorem congruum posuerunt;

et ut regia uiri sancti persona memoriam haberet aeternam, uexillum eius super tumbam auro et purpura conpositum adposuerunt, ipsamque aquam, in qua lauerant ossa, in angulo sacrarii fuderunt. Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quae lauacrum uenerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones gratiae salutaris haberet effectum.

Denique tempore sequente, cum praefata regina in eodem monasterio moraretur, uenit ad salutandam eam abbatissa quaedam uenerabilis, quae usque hodie superest, uocabulo Aedilhild, soror uirorum sanctorum Aediluini et Alduini, quorum prior episcopus in Lindissi prouincia, secundus erat abbas in monasterio, quod uocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat. Cum ergo ueniens illo loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias eius ad caelum usque altam uidisset, adiecit regina, quia de puluere pauimenti, in quo aqua lauacri illius effusa est, multi iam sanati essent infirmi. At illa petiit sibi portionem pulueris salutiferi dari; et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit. Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo monasterio, uenit illic quidam hospes, qui solebat nocturnis saepius horis repente ab inmundo spiritu grauissime uexari. Qui cum benigne susceptus post caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et diuersis motibus coepit membra torquere. Cumque a nullo uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium nuntiauit abbatissae. At illa aperiens ianuam monasterii, exiuit ipsa cum una sanctimonialium feminarum ad locum uirorum, et euocans presbyterum, rogauit secum uenire ad patientem. Ubi cum uenientes uiderent multos adfuisse, qui uexatum tenere, et motus eius insanos conprimere conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos, et quaeque poterat, pro sedando miseri furore agebat. Sed nec ipse, quamuis multum laborans, proficere aliquid ualebat. Cumque nil salutis furenti superesse uideretur, repente uenit in mentem abbatissae puluis ille praefatus; statimque iussit ire ministram, et capsellam, in qua erat, adducere. Et cum illa adferens, quae iussa est, intraret atrium domus, in cuius interioribus daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit.

‘Conticuere omnes, intentique ora tenebant,’

quem res exitum haberet, solliciti exspectantes. Et post aliquantum horae spatium resedit qui uexabatur, et grauiter suspirans: ‘Modo,’

inquit, ‘sanum sapio, recepi enim sensum animi mei.’ At illi sedulo sciscitabantur, quomodo hoc contigisset. Qui ait: ‘Mox ut uirgo haec cum capsella, quam portabat, adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes, qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto nusquam conparuerunt.’ Tunc dedit ei abbatissa portiunculam de puluere illo, et sic data oratione a presbytero, noctein illam quietissimam duxit; neque aliquid ex eo tempore nocturni timoris aut uexationis ab antiquo hoste pertulit.


[12] Sequente dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium incommodo grauiter uexatus. Qui cum die quadam sollicitus horam accessionis exspectaret, ingressus ad eum quidam de fratribus: ‘Uis,’ inquit, ‘mi nate, doceam te, quomodo cureris ab huius molestia langoris? Surge, ingredere ecclesiam, et accedens ad sepulchrum Osualdi, ibi reside, et quietus manens adhere tumbae.

Uide, ne exeas inde, nec de loco mouearis, donec hora recessionis febrium transierit. Tunc ipse intrabo, et educam te inde.’ Fecit, ut ille suaserat; sedentemque ad tumbam sancti infirmitas tangere nequaquam praesumsit; quin in tantum timens aufugit, ut nec secunda die, nec tertia, neque umquam exinde eum auderet contingere. Quod ita esse gestum, qui referebat mihi, frater inde adueniens adiecit, quod eo adhuc tempore, quo mecum loquebatur, superesset in eodem monasterio iam iuuenis ille, in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis. Nec mirandum preces regis illius iam cum Domino regnantis multum ualere apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula tenens, magis pro aeterno regno semper laborare ac deprecari solebat.

Denique ferunt, quia a tempore matutinae laudis saepius ad diem usque in orationibus persteterit, atque ob crebrum morem orandi, siue gratias agendi Domino semper ubicumque sedens, supinas super genua sua manus habere solitus sit. Uulgatum est autem, et in consuetudinem prouerbii uersum, quod etiam inter uerba orationis uitam finierit. Nam cum armis et hostibus circumseptus iamiamque uideret se esse perimendum, orauit pro animabus exercitus sui. Unde dicunt in prouerbio: ‘Deus miserere animabus, dixit Osuald cadens in terram.’

Ossa igitur illius translata et condita sunt in monasterio, quo diximus. Porro caput et manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi. Quo post annum deueniens cum exercitu successor regni eius Osuiu abstulit ea, et caput quidem in cymiterio Lindisfarnensis ecclesiae, in regia uero ciuitate manus cum brachiis condidit.

[13] NEC solum inclyti fama uiri Brittaniae fines lustrauit uniuersos, sed etiam trans oceanum longe radios salutiferae lucis spargens, Germaniae simul et Hiberniae partes attigit. Denique reuerentissimus antistes Acca solet referre, quia, cum Romam uadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Uilbrordum cum suo antistite Uilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi regis in illa prouincia gesta fuerint, narrare. Sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro aeterna patria duceret uitam, rumorem sanctitatis illius in ea quoque insula longe lateque iam percrebruisse ferebat; e quibus unum, quod inter alia rettulit, miraculum praesenti nostrae historiae inserendum credidimus.

‘Tempore,’ inquit, ‘mortalitatis, quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino studii et industriae gerens. Qui cum se morti proximum uideret, timere coepit et pauere, ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur, clamauitque me, cum essem in uicinia positus, et inter egra tremens suspiria, flebili uoce talia mecum querebatur: “Uides,” inquit, “quia iamiamque crescente corporis molestia ad articulum subeundae mortis conpellor; nec dubito me post mortem corporis statim ad perpetuam animae mortem rapiendum, ac infernalibus subdendum esse tormentis; quia tempore non pauco inter studia diuinae lectionis, uitiorum potius inplicamentis, quam diuinis solebam seruire mandatis. Inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua uiuendi spatia donauerit, uitiosos mores corrigere, atque ad imperium diuinae uoluntatis totam ex integro mentem uitamque transferre. Uerum noui non hoc esse meriti mei, ut indutias uiuendi uel accipiam, uel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter seruierunt, propitiari dignatus fuerit. Audiuimus autem, et fama est creberrima, quia fuerit in gente uestra rex mirandae sanctitatis, uocabulo Osuald, cuius excellentia fidei et uirtutis, etiam post mortem, uirtutum frequentium operatione claruerit; precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te habes, adferas mihi, si forte mihi Dominus per eius meritum misereri uoluerit.” At ego respondi: “Habeo quidem de ligno, in quo caput eius occisi a paganis infixum est; et, si firmo corde credideris, potest diuina pietas per tanti meritum uiri et huius uitae spatia longiora concedere, et ingressu te uitae perennis dignum reddere.” Nec moratus ille integram se in hoc habere fidem respondebat.

‘Tum benedixi aquam, et astulam roboris praefati inmittens obtuli egro potandum. Nec mora, melius habere coepit, et conualescens ab infirmitate, multo deinceps tempore uixit; totoque ad Deum corde et opere conuersus, omnibus, ubicumque perueniebat, clementiam pii Conditoris et fidelis eius famuli gloriam praedicabat.’


[14] Translato ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu, iuuenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem eius occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.

Cuius anno secundo, hoc est ab incarnatione dominica anno DCXLIIII, reuerentissimus pater Paulinus, quondam quidem Eburacensis, sed tunc Hrofensis episcopus ciuitatis, transiuit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die; qui X et VIIII annos, menses duos, dies XXI episcopatum tenuit; sepultusque est in secretario beati apostoli Andreae, quod rex Aedilberct a fundamentis in eadem Hrofi ciuitate construxit. In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum. Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiae dignitatis, uocabulo Osuini, de stirpe regis Aeduini, hoc est filium Osrici, de quo supra rettulimus, uirum eximiae pietatis et religionis; qui prouinciae Derorum septem annis in maxima omnium rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus praefuit. Sed nec cum eo ille, qui ceteram Transhumbranae gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum prouinciam, regebat, habere pacem potuit; quin potius, ingrauescentibus causis dissensionum, miserrima hunc caede peremit.

Siquidem congregato contra inuicem exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum, quem congregauerat, ac singulos domum redire praecepit a loco, qui uocatur Uilfarasdun, id est mons Uilfari, et est a uico Cataractone X ferme milibus passuum contra solstitialem occasum secretus;

diuertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidissimo, nomine Tondheri, celandus in domum comitis Hunualdi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. Sed heu, pro dolor! longe aliter erat; nam ab eodem comite proditum eum Osuiu cum praefato ipsius milite per praefectum suum Ediluinum detestanda omnibus morte interfecit. Quod factum est die XIIIa Kalendarum Septembrium, anno regni eius nono, in loco, qui dicitur Ingetlingum; ubi postmodum, castigandi huius facinoris gratia, monasterium constructum est; in quo pro utriusque regis, et occisi uidelicet, et eius, qui occidere iussit, animae redemtione cotidie Domino preces offerri deberent.

Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus; unde contigit, ut ob regiam eius et animi, et uultus, et meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad eius ministerium de cunctis prope prouinciis uiri etiam nobilissimi concurrerent. Cuius inter ceteras uirtutis et modestiae, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.

Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam peragere posset. Cui cum paruo interiecto tempore pauper quidam occurreret elimosynam petens, desiliens ille praecepit equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari; erat enim multum misericors, et cultor pauperum, ac uelut pater miserorum. Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium: ‘Quid uoluisti, domine antistes, equum regium, quem te conueniebat proprium habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos uiliores plurimos, uel alias species, quae ad pauperum dona sufficerent, quamuis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?’ Cui statim episcopus: ‘Quid loqueris,’ inquit, ‘rex? Numquid tibi carior est ille filius equae, quam ille filius Dei?’ Quibus dictis intrabant ad prandendum. Et episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex, uenerat enim de uenatu, coepit consistens ad focum calefieri cum ministris; et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, ‘quia numquam,’ inquit, ‘deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.’ Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret.

Dumque rex, iubente ac postulante episeopo, laetitiam reciperet, coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici eius non nouerant, quare lacrimaretur, interrogasset: ‘Scio,’

inquit, ‘quia non multo tempore uicturus est rex; numquam enim ante haec uidi humilem regem. Unde animaduerto illum citius ex hac uita rapiendum; non enim digna est haec gens talem habere rectorem.’ Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.

Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino praemia recepit.

[15] Qui cuius meriti fuerit, etiam miraculorum signis internus arbiter edocuit, e quibus tria memoriae causa ponere satis sit.

Presbyter quidam, nomine Utta, multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam uidelicet Aduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat adducta; qui terrestri quidem itinere illo uenire, sed nauigio cum uirgine redire disponebat, accessit ad episcopum Aidanum, obsecrans eum pro se suisque, qui tantum iter erant adgressuri, Domino supplicare. Qui benedicens illos ac Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum: ‘Scio,’ inquiens, ‘quia, ubi nauem ascenderitis, tempestas uobis, et uentus contrarius superueniet; sed tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in mare; et statim quiescentibus uentis, serenitas maris uos laeta prosequetur, ac cupito itinere domum remittet.’ Quae cuncta, ut praedixerat antistes, ex ordine conpleta sunt; et quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare missis nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant. Cumque uerrentibus undique et inplere incipientibus nauem fluctibus, mortem sibi omnes inminere, et iamiamque adesse uiderent, tandem presbyter reminiscens uerba antistitis, adsumta ampulla misit de oleo in pontum, et statim, ut praedictum erat, suo quieuit a feruore. Sicque factum est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiuerit. Cuius ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus mihi nostrae ecclesiae presbyter, Cynimund uocabulo, narrauit, qui se hoc ab ipso Utta presbytero, in quo et per quem conpletum est, audisse perhibebat.


[16] Aluid eiusdem patris memorabile miraculum ferunt multi, qui nosse potuerunt. Nam tempore episcopatus eius, hostilis Merciorum exercitus Penda duce Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque deuastans peruenit ad urbem usque regiam, quae ex Bebbae quondam reginae uocabulo cognominatur, eamque, quia neque armis neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est;

discissisque uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quae terrae est contigua, et dum uentum oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est. Quo tempore reuerentissimus antistes Aidan in insula Farne, quae duobus ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur. Illo enim saepius secretae orationis et silentii causa secedere consuerat; denique usque hodie locum sedis illius solitariae in eadem insula solent ostendere. Qui cum uentis ferentibus globos ignis ac fumum supra muros urbis exaltari conspiceret, fertur eleuatis ad caelum oculis manibusque cum lacrimis dixisse: ‘Uide, Domine, quanta mala facit Penda.’ Quo dicto statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam diuinitus iuuari cognouerant.


[17] Hunc cum dies mortis egredi e corpore cogeret, conpletis annis episcopatus sui XVII erat in uilla regia non longe ab urbe, de qua praefati sumus. In hac enim habens ecclesiam et cubiculum, saepius ibidem diuerti ac manere, atque inde ad praedicandum circumquaque exire consueuerat; quod ipsum et in aliis uillis regiis facere solebat, utpote nil propriae possessionis, excepta ecclesia sua et adiacentibus agellis habens. Tetenderunt ergo ei egrotanti tentorium ad occidentalem ecclesiae partem, ita ut ipsum tentorium parieti hereret ecclesiae. Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum. Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Cuius corpus mox inde translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in cymiterio fratrum sepultum est. At interiecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica maior, atque in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata, illo ossa eius translata, atque ad dexteram altaris iuxta uenerationem tanto pontifice dignam condita sunt.

Successit uero ei in episcopatum Finan, et ipse illo ab Hii Scottorum insula ac monasterio destinatus, ac tempore non pauco in episcopatu permansit. Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu haec in loca perueniens, cum cuncta, quae poterat, ferro flammaque perderet, uicus quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur. Sed mirum in modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab ignibus circum cuncta uorantibus absumi non potuit. Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita. Rursumque peracto tempore aliquanto, euenit per culpam incuriae uicum eundem et ipsam pariter ecclesiam ignibus consumi.

Sed ne tunc quidem eandem tangere flamma destinam ualebat; et cum magno utique miraculo ipsa eius foramina ingrediens, quibus aedificio erat adfixa, perederet, ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur. Unde tertio aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent. Constatque multos ex eo tempore gratiam sanitatis in eodem loco consecutos;

quin etiam astulis ex ipsa destina excisis, et in aquam missis, plures sibi suisque langorum remedia conquisiere.

Scripsi autem haec de persona et operibus uiri praefati; nequaquam in eo laudans aut eligens hoc, quod de obseruatione paschae minus perfecte sapiebat; immo hoc multum detestans, sicut in libro, quem de temporibus conposui, manifestissime probaui; sed quasi uerax historicus, simpliciter ea, quae de illo siue per illum sunt gesta, describens, et quae laude sunt digna in eius actibus laudans, atque ad utilitatem legentium memoriae commendans; studium uidelicet pacis et caritatis, continentiae et humilitatis; animum irae et auaritiae uictorem, superbiae simul et uanae gloriae contemtorem; industriam faciendi simul et docendi mandata caelestia, solertiam lectionis et uigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam, redarguendi superbos ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes recreandi uel defendendi clementiam. Qui, ut breuiter multa conprehendam, quantum ab eis, qui illum nouere, didicimus, nil ex omnibus, quae in euangelicis uel apostolicis siue propheticis litteris facienda cognouerat, praetermittere, sed cuncta pro suis uiribus operibus explere curabat. Haec in praefato antistite multum conplector et amo, quia nimirum haec Deo placuisse non ambigo. Quod autem pascha non suo tempore obseruabat, uel canonicum eius tempus ignorans, uel suae gentis auctoritate ne agnitum sequeretur deuictus, non adprobo nec laudo. In quo tamen hoc adprobo, quia in celebratione sui paschae non aliud corde tenebat, uenerabatur, et praedicabat, quam quod nos; id est, redemtionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in caelos mediatoris Dei et hominum hominis Iesu Christi. Unde et hanc non, ut quidam falso opinantur, XIIIIa luna in qualibet feria cum Iudaeis, sed die dominica semper agebat, a luna XIIIIa usque ad XXam; propter fidem uidelicet dominicae resurrectionis, quam una sabbati factam, propterque spem nostrae resurrectionis, quam eadem una sabbati, quae nunc dominica dies dicitur, ueraciter futuram cum sancta ecclesia credebat.


[18] His temporibus regno Orientalium Anglorum, post Erpualdum Redualdi successorem, Sigberct frater eius praefuit, homo bonus ac religiosus; qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lauacrum baptismi percepit, et patriam reuersus, ubi regno potitus est, mox ea, quae in Galliis bene disposita uidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua pueri litteris erudirentur;

iuuante se episcopo Felice, quem de Cantia acceperat, eisque pedagogos ac magistros iuxta morem Cantuariorum praebente.

Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare curaret. Quod dum multo tempore faceret, contigit gentem Merciorum duce rege Penda aduersus Orientales Anglos in bellum procedere, qui, dum se inferiores in bello hostibus conspicerent, rogauerunt Sigberctum ad confirmandum militem secum uenire in proelium. Illo nolente ac contradicente, inuitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari. Sed ipse professionis suae non inmemor, dum opimo esset uallatus exercitu, nonnisi uirgam tantum habere in manu uoluit: occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, caesus siue dispersus exercitus.

Successor autem regni eorum factus est Anna filius Eni de regio genere, uir optimus, atque optimae genitor sobolis, de quibus in sequentibus suo tempore dicendum est; qui et ipse postea ab eodem pagano Merciorum duce, a quo et prodecessores eius, occisus est.


[19] Uerum dum adhuc Sigberct regni infulas teneret, superuenit de Hibernia uir sanctus nomine Furseus, uerbo et actibus clarus, sed et egregiis insignis uirtutibus, cupiens pro Domino, ubicumque sibi oportunum inueniret, peregrinam ducere uitam. Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit.

Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit uisione perfrui, in qua admonitus est coepto uerbi ministerio sedulus insistere, uigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere; eo quod certus sibi exitus, sed incerta eiusdem exitus esset hora futura, dicente Domino: ‘Uigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.’ Qua uisione confirmatus, curauit locum monasterii, quem a praefato rege Sigbercto acceperat, uelocissime construere, ac regularibus instituere disciplinis. Erat autum monasterium siluarum et maris uicinitate amoenum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est urbs Cnobheri, uocatur; quod deinde rex prouinciae illius Anna ac nobiles quique augustioribus aedificiis ac donariis adornarunt.

Erat autem uir iste de nobilissimo genere Scottorum, sed longe animo quam carne nobilior. Ab ipso tempore pueritiae suae curam non modicam lectionibus sacris simul et monasticis exhibebat disciplinis, et, quod maxime sanctos decet, cuncta, quae agenda didicerat, sollicitus agere curabat.

Quid multa? Procedente tempore et ipse sibi monasterium, in quo liberius caelestibus studiis uacaret, construxit; ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore; et a uespera usque ad galli cantum corpore exutus, angelicorum agminum et aspectus intueri, et laudes beatas meruit audire. Referre autem erat solitus, quod aperte eos inter alia resonare audiret: ‘Ibunt sancti de uirtute in uirtutem’;

et iterum: ‘Uidebitur Deus deorum in Sion.’ Qui reductus in corpore, et die tertia rursum eductus, uidit non solum maiora beatorum gaudia, sed et maxima malignorum spirituum certamina, qui crebris accusationibus inprobi iter illi caeleste intercludere contendebant;

nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant. De quibus omnibus siqui plenius scire uult (id est, quanta fraudis solertia daemones et actus eius, et uerba superflua, et ipsas etiam cogitationes quasi in libro descriptas replicauerint; quae ab angelis sanctis, quae a uiris iustis sibi inter angelos apparentibus laeta uel tristia cognouerit), legat ipsum, de quo dixi, libellum uitae eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis accipiet.

In quibus tamen unum est, quod et nos in hac historia ponere multis commodum duximus. Cum ergo in altum esset elatus, iussus est ab angelis, qui eum ducebant, respicere, in mundum. At ille oculos in inferiora deflectens, uidit quasi uallem tenebrosam subtus se in imo positam. Uidit et quattuor ignes in aere non multo ab inuicem spatio distantes. Et interrogans angelos, qui essent hi ignes, audiuit hos esse ignes, qui mundum succendentes essent consumturi. Unum mendacii, cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare nos Satanae et omnibus operibus eius promisimus, minime inplemus; alterum cupiditatis, cum mundi diuitias amori caelestium praeponimus;

tertium dissensionis, cum animos proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus; quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus. Crescentes uero paulatim ignes usque ad inuicem sese extenderunt, atque in inmensam adunati sunt flammam. Cumque adpropinquassent, pertimescens ille dicit angelo: ‘Domine, ecce ignis mihi adpropinquat.’ At ille: ‘Quod non incendisti,’ inquit, ‘non ardebit in te; nam etsi terribilis iste ac grandis esse rogus uidetur, tamen iuxta merita operum singulos examinat; quia uniuscuiusque cupiditas in hoc igni ardebit.

Sicut enim quis ardet in corpore per inlicitam uoluptatem, ita solutus corpore ardebit per debitam poenam.’ Tunc uidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque uisione ductores adfuerunt, praecedentem ignes flammae diuidere, et duos ab utroque latere circumuolantes ab ignium se periculo defendere. Uidit autem et daemones per ignem uolantes incendia bellorum contra iustos struere.

Sequuntur aduersus ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum bonorum, copiosior caelestium agminum uisio; sed et uirorum de sua natione sanctorum, quos olim sacerdotii gradu non ignobiliter potitos, fama iam uulgante, conpererat; a quibus non pauca, quae uel ipsi, uel omnibus, qui audire uellent, multum salubria essent, audiuit. Qui cum uerba finissent, et cum angelicis spiritibus ipsi quoque ad caelos redirent, remanserunt cum beato Furseo tres angeli, de quibus diximus, qui eum ad corpus referrent.

Cumque praefato igni maximo adpropiarent, diuisit quidem angelus, sicut prius, ignem flammae. Sed uir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas ianuam peruenit, arripientes inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactauerunt in eum, et contingentes humerum maxillamque eius incenderunt; cognouitque hominem, et, quia uestimentum eius morientis acceperit, ad memoriam reduxit. Quem angelus sanctus statim adprehendens in ignem reiecit. Dicebatque hostis malignus: ‘Nolite repellere, quem ante suscepistis; nam sicut bona eius peccatoris suscepistis, ita et de poenis eius participes esse debetis.’ Contradicens angelus: ‘Non,’inquit, ‘propter auaritiam, sed propter saluandam eius animam suscepit’; cessauitque ignis. Et conuersus ad eum angelus: ‘Quod incendisti,’ inquit, ‘hoc arsit in te. Si enim huius uiri in peccatis suis mortui pecuniam non accepisses, nec poena eius in te arderet.’ Et plura locutus, quid erga salutem eorum, qui ad mortem poeniterent, esset agendum, salubri sermone docuit. Qui postmodum in corpore restitutus, omni uitae suae tempore signum incendii, quod in anima pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque portauit; mirumque in modum, quid anima in occulto passa sit, caro palam praemonstrabat. Curabat autem semper, sicut et antea facere consuerat, omnibus opus uirtutum et exemplis ostendere, et praedicare sermonibus. Ordinem autem uisionum suarum illis solummodo, qui propter desiderium conpunctionis interrogabant, exponere uolebat. Superest adhuc frater quidam senior monasterii nostri, qui narrare solet dixisse sibi quendam multum ueracem ac religiosum hominem, quod ipsum Furseum uiderit in prouincia Orientalium Anglorum, illasque uisiones ex ipsius ore audierit; adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum et glacie constrictum, cum sedens in tenui ueste uir ita inter dicendum, propter magnitudinem memorati timoris uel suauitatis, quasi in mediae aestatis caumate sudauerit.

Cum ergo, ut ad superiora redeamus, multis annis in Scottia uerbum Dei omnibus adnuntians, tumultus inruentium turbarum non facile ferret, relictis omnibus, quae habere uidebatur, ab ipsa quoque insula patria discessit; et paucis cum fratribus per Brettones in prouinciam Anglorum deuenit, ibique praedicans uerbum, ut diximus, monasterium nobile construxit. Quibus rite gestis, cupiens se ab omnibus saeculi huius. et ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterii et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano et Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus liber in anchoretica conuersatione uitam finire disposuit. Habuit alterum fratrem uocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat uitam. Hunc ergo solus petens, annum totum cum eo in continentia et orationibus, in cotidianis manuum uixit laboribus.

Dein turbatam incursione gentilium prouinciam uidens, et monasteriis quoque periculum inminere praeuidens, dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus diem clausit ultimum. Cuius corpus idem Ercunualdus patricius accipiens, seruauit in porticu quodam ecclesiae, quam in uilla sua, cui nomen est Perrona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur. Quod dum post dies XXVII esset factum, et corpus ipsum de porticu ablatum prope altare esset recondendum, inuentum est ita inlesum, ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus. Sed et post annos IIII, constructa domuncula cultiore receptui corporis eiusdem, ad orientem altaris, adhuc sine macula corruptionis inuentum, ibidem digno cum honore translatum est; ubi merita illius multis saepe constat Deo operante claruisse uirtutibus. Haec et de corporis eius incorruptione breuiter attigimus, ut, quanta esset uiri sublimitas, legentibus notius existeret. Quae cuncta in libello eius sufficientius, sed et de aliis conmilitonibus ipsius, quisque legerit, inueniet.


[20] Interea, defuncto Felice Orientalium Anglorum episcopo post X et VII annos accepti episcopatus, Honorius loco eius ordinauit Thomam diaconum eius de prouincia Gyruiorum; et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco eius substituit. Et ipse quoque Honorius, postquam metas sui cursus inpleuit, ex hac luce migrauit anno ab incarnatione Domini DCLIII, pridie Kalendarum Octobrium; et cessante episcopatu per annum et sex menses, electus est archiepiscopus cathedrae Doruuernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum; quem ordinaturus uenit illuc Ithamar, antistes ecclesiae Hrofensis. Ordinatus est autem die VIImo Kalendarum Aprilium, et rexit ecclesiam annos VIIII, menses IIII et duos dies; et ipse, defuncto Ithamar, consecrauit pro eo Damianum, qui de genere Australium Saxonum erat oriundus.

[21] HIS temporibus Middilangli, id est Mediterranei Angli, sub principe Peada filio Pendan regis fidem et sacramenta ueritatis perceperunt, Qui cum esset iuuenis optimus, ac regis nomine ac persona dignissimus, praelatus est a patre regno gentis illius;

uenitque ad regem Nordanhymbrorum Osuiu, postulans filiam eius Alchfledam sibi coniugem dari. Neque aliter, quod petebat, inpetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente, cui praeerat, acciperet. At ille audita praedicatione ueritatis, et promissione regni caelestis, speque resurrectionis ac futurae inmortalitatis, libenter se Christianum fieri uelle confessus est, etiamsi uirginem non acciperet; persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio regis Osuiu, nomine Alchfrido, qui erat cognatus et amicus eius, habens sororem ipsius coniugem, uocabulo Cyniburgam, filiam Pendan regis. Baptizatus est ergo a Finano episcopo cum omnibus, qui secum uenerant, comitibus ac militibus, eorumque famulis uniuersis in uico regis inlustri, qui uocatur Ad Murum. Et acceptis IIII presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius et eruditione et uita uidebantur idonei, multo cum gaudio reuersus est. Erant autem presbyteri, Cedd, et Adda, et Betti, et Diuma, quorum ultimus natione Scottus, ceteri fuere de Anglis. Adda autem erat frater Uttan presbyteri inlustris, et abbatis monasterii, quod uocatur Ad Caprae Caput, cuius supra meminimus. Uenientes ergo in prouinciam memorati sacerdotes cum principe, praedicabant uerbum, et libenter auditi sunt, multique cotidie, et nobilium, et infirmorum, abrenuntiata sorde idolatriae, fidei sunt fonte abluti.

Nec prohibuit Penda rex, quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione uerbum, siqui uellent audire, praedicaretur. Quin potius odio habebat, et dispiciebat eos, quos fide Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros, qui Deo suo, in quem crederent, oboedire contemnerent.

Coepta sunt haec biennio ante mortem Pendan regis. Ipso autem occiso, cum Osuiu rex Christianus regnum eius acciperet, ut in sequentibus dicemus, factus est Diuma unus ex praefatis IIII sacerdotibus episcopus Mediterraneorum Anglorum simul et Merciorum, ordinatus a Finano episcopo. Paucitas enim sacerdotum cogebat unum antistitem duobus populis praefici. Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino plebem adquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos in regione, quae uocatur Infeppingum. Suscepitque pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu, reuersus est ad insulam Hii, ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere coenobiorum; succedente illi in episcopatum Trumheri, uiro religioso et monachica uita instituto, natione quidem Anglorum, sed a Scottis ordinato episcopo.

Quod temporibus Uulfheri regis, de quo in sequentibus dicemus, factum est.


[22] Eo tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito antistite, abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt.

Erat enim rex eiusdem gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Paruum regnauit, amicus eiusdem Osuiu regis, qui, cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum ueniret, solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse, qui hominum manibus facti essent; dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram uerterentur. Deum potius intellegendum maiestate inconprehensibilem, humanis oculis inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate;

cuius sedes aeterna non in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda; meritoque intellegendum, quia omnes, qui uoluntatem eius, a quo creati sunt, discerent et facerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi. Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit, et, facto cum suis consilio, cum exhortatione, fauentibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus, quae cognominatur Ad Murum. Est enim iuxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam praecinxere, XII milibus passuum a mari orientali secreta.

Igitur rex Sigberct aeterni regni iam ciuis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit, postulans ab Osuiu rege, ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi conuerterent, ac fonte salutari abluerent. At ille mittens ad prouinciam Mediterraneorum Anglorum clamauit ad se uirum Dei Cedd, et dato illi socio altero quodam presbytero, misit praedicare uerbum genti Orientalium Saxonum. Ubi cum omnia perambulantes multam Domino ecclesiam congregassent, contigit tempore quodam eundem Cedd redire domum, ac peruenire ad ecclesiam Lindisfaronensem propter conloquium Finani episcopi. Qui ubi prosperatum ei opus euangelii conperit, fecit eum episcopum in gentem Orientalium Saxonum, uocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus episcopis. Qui accepto gradu episcopatus rediit ad prouinciam, et maiore auctoritate coeptum opus explens, fecit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinauit, qui se in uerbo fidei et ministerio baptizandi adiuuarent, maxime in ciuitate, quae lingua Saxonum Ythancaestir appellatur, sed et in illa, quae Tilaburg cognominatur; quorum prior locus est in ripa Penta amnis, secundus in ripa Tamensis. In quibus, collecto examine famulorum Christi, disciplinam uitae regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, custodiri docuit.

Cumque tempore non pauco in praefata prouincia, gaudente rege, congaudente uniuerso populo, uitae caelestis institutio cotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt; qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret. Talis erat culpa regis, pro qua occideretur, quod euangelica praecepta deuoto corde seruaret. In qua tamen eius morte innoxia, iuxta praedictum uiri Dei, uera est eius culpa punita. Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt, comitibus inlicitum coniugium; quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicauit eum atque omnibus, qui se audire uellent, praecepit, ne domum eius intrarent, neque de cibis illius acciperent. Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite, intrauit epulaturus domum eius. Qui cum abisset, obuiauit ei antistes. At rex intuens eum, mox tremefactus desiluit equo, ceciditque ante pedes eius, ueniam reatus postulans. Nam et episcopus pariter desiluit; sederat enim et ipse in equo. Iratus autem tetigit regem iacentem uirga, quam tenebat manu, et pontificali auctoritate protestatus: ‘Dico tibi,’

inquit, ‘quia noluisti te continere a domu perditi et damnati illius, tu in ipsa domu mori habes.’ Sed credendum est, quia talis mors uiri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit; quia nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam mandatorum Christi contigit.

Successit autem Sigbercto in regnum Suidhelm, filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in prouincia Orientalium Anglorum, in uico regio, qui dicitur Rendlasham, id est mansio Rendili;

suscepitque eum ascendentem de fonto sancto Aediluald rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater Anna regis eorundem.

[23] Solebat autem idem uir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi gratia reuisere: quem cum Oidiluald, filius Osualdi regis, qui in Derorum partibus regnum habebat, uirum sanctum et sapientem, probumque moribus uideret, postulauit eum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum uerbumque audiendum aduenire, et defunctus sepeliri deberet.

Nam et se ipsum fideliter credidit multum iuuari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco Domino seruirent. Habuerat autem idem rex secum fratrem germanum eiusdem episcopi, uocabulo Caelin, uirum aeque Deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius uerbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit. Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse uidebantur hominum; ut, iuxta prophetiam Isaiae, ‘in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci,’ id est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari, uel homines bestialiter uiuere consuerant.

Studens autem uir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta iacere, postulauit a rege, ut sibi totum XLmae tempus, quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet. Quibus diebus cunctis, excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat. Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam disciplinae regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum monasterium uel ecclesiam, prius orationibus ac ieiuniis Domino consecrent. Cumque X dies XLmae restarent, uenit qui clamaret eum ad regem. At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur, petiit presbyterum suum Cynibillum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia coepta conplere. Cui cum ille libenter adquiesceret, expleto studio ieiuniorum et orationis, fecit ibi monasterium, quod nunc Laestingaeu uocatur, et religiosis moribus iuxta ritus Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit.

Qui cum annis multis et in praefata prouincia episcopatum administraret, et huius quoque monasterii statutis propositis curam gereret, casu contigit, ut ad ipsum monasterium tempore mortalitatis adueniens, tactus ibidem infirmitate corporis obiret. Qui primo quidem foris sepultus est; tempore autem procedente, in eodem monasterio ecclesia est in honorem beatae Dei genetricis de lapide facta, et in illa corpus ipsius ad dexteram altaris reconditum.

Dedit autem episcopus regendum post se monasterium fratri suo Ceadda, qui postea episcopus factus est, ut in sequentibus dicemus. IIII siquidem hi, quos diximus, germani fratres, Cedd, et Cynibill, et Caelin, et Ceadda, quod raro inuenitur, omnes sacerdotes Domini fuere praeclari, et duo ex eis etiam summi sacerdotii gradu functi sunt. Cum ergo episcopum defunctum ac sepultum in prouincia Nordanhymbrorum audirent fratres, qui in monasterio eius erant in prouincia Orientalium Saxonum, uenerunt illo de suo monasterio homines circiter XXX, cupientes ad corpus sui patris, aut uiuere, si sic Deo placeret, aut morientes ibi sepeliri. Qui libenter a suis fratribus et conmilitonibus suscepti, omnes ibidem superueniente praefatae pestilentiae clade defuncti sunt, excepto uno puerulo, quem orationibus patris sui a morte constat esse seruatum. Nam cum multo post haec tempore uiueret, et scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in ecclesia utilis fuit; de quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus, ut dixi, sui patris, ad cuius corpus dilectionis ipsius gratia uenerat, sit ab articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem euaderet aeternam, et aliis quoque fratribus ministerium uitae ac salutis docendo exhiberet.


[24] His temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque intolerabiles pateretur inruptiones saepe dicti regis Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitate cogente promisit se ei innumera et maiora, quam credi potest, ornamenta regia uel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et prouincias regni eius usque ad internicionem uastare desineret. Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi; uotoque se obligans: ‘Si paganus,’

inquit, ‘nescit accipere nostra donaria, offeramus ei, qui nouit, Domino Deo nostro.’ Uouit ergo, quia, si uictor existeret, filiam suam Domino sacra uirginitate dicandam offerret, simul et XII possessiones praediorum ad construenda monasteria donaret; et sic cum paucissimo exercitu se certamini dedit. Denique fertur, quia tricies maiorem pagani habuerint exercitum; siquidem ipsi XXX legiones ducibus nobilissimis instructas in bello habuere, quibus Osuiu rex cum Alchfrido filio, perparuum, ut dixi, habens exercitum, sed Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius eius Ecgfrid eo tempore in prouincia Merciorum apud reginam Cynuise obses tenebatur; filius autem Osualdi regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat aduersariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, euentumque discriminis tuto in loco exspectabat. Inito ergo certamine fugati sunt et caesi pagani, duces regii XXX, qui ad auxilium uenerant, pene omnes interfecti; in quibus Aedilheri, frater Anna regis Orientalium Anglorum, qui post eum regnauit, auctor ipse belli, perditis militibus siue auxiliis interemtus est. Et quia prope fluuium Uinuaed pugnatum est, qui tunc prae inundantia pluuiarum late alueum suum immo omnes ripas suas transierat, contigit, ut multo plures aqua fugientes, quam bellantes perderet ensis.

Tum rex Osuiu, iuxta quod Domino uouerat, pro conlata sibi uictoria gratias Deo referens dedit filiam suam Aelffledam, quae uixdum unius anni aetatem inpleuerat, perpetua ei uirginitate consecrandam; donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret. E quibus uidelicet possessiunculis sex in prouincia Derorum, sex in Berniciorum dedit.

Singulae uero possessiones X erant familiarum, id est simul omnes CXX. Intrauit autem praefata regis Osuiu filia Deo dedicanda monasterium, quod nuncupatur Heruteu, id est insula cerui, cui tunc Hild abbatissa praefuit. Quae post biennium conparata possessione X familiarum in loco, qui dicitur Streanæshalch, ibi monasterium construxit;

in quo memorata regis filia primo discipula uitae regularis, deinde etiam magistra extitit, donec conpleto undeLX annorum numero, ad conplexum et nuptias sponsi caelestis uirgo beata intraret. In quo monasterio et ipsa, et pater eius Osuiu, et mater eius Aeanfled, et pater matris eius Aeduini, et multi alii nobiles in ecclesia sancti apostoli Petri sepulti sunt. Hoc autem bellum rex Osuiu in regione Loidis tertio decimo regni sui anno, XVIIa die Kalendarum Decembrium cum magna utriusque populi utilitate confecit. Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianae gratiam conuertit.

Primus autem in prouincia Merciorum, simul et Lindisfarorum ac Mediterraneorum Anglorum, factus est episcopus Diuma, ut supra diximus, qui apud Mediterraneos Anglos defunctus ac sepultus est;

secundus Cellach, qui relicto episcopatus officio uiuens ad Scottiam rediit, uterque de genere Scottorum; tertius Trumheri, de natione quidem Anglorum, sed edoctus et ordinatus a Scottis, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Ingetlingum. Ipse est locus, ubi occisus est rex Osuini, ut supra meminimus. Nam regina Aeanfled propinqua illius, ob castigationem necis eius iniustae, postulauit a rege Osuio, ut donaret ibi locum monasterio construendo praefato Dei famulo Trumhera, quia propinquus et ipse erat regis occisi; in quo uidelicet monasterio orationes assiduae pro utriusque regis, id est et occisi, et eius, qui occidere iussit, salute aeterna fierent.

Idem autem rex Osuiu tribus annis post occisionem Pendan regis, Merciorum genti necnon et ceteris australium prouinciarum populis praefuit; qui etiam gentem Pictorum maxima ex parte regno Anglorum subiecit.

Quo tempore donauit praefato Peada filio regis Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum Australium Merciorum, qui sunt, ut dicunt, familiarum quinque milium, discreti fluuio Treanta, ab Aquilonaribus Merciis, quorum terra est familiarum VII milium. Sed idem Peada proximo uere multum nefarie peremtus est, proditione, ut dicunt, coniugis suae in ipso tempore festi paschalis.

Conpletis autem tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt aduersus regem Osuiu duces gentis Merciorum, Immin, et Eafa, et Eadberct, leuato in regem Uulfhere filio eiusdem Pendan adulescente, quem occultum seruauerant, et eiectis principibus regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt;

sicque cum suo rege liberi, Christo uero regi pro sempiterno in caelis regno seruire gaudebant. Praefuit autem rex idem genti Merciorum annis X et VII, habuitque primum episcopum Trumheri, de quo supra diximus, secundum Iaruman, tertium Ceaddan, quartum Uynfridum. Omnes hi per ordinem sibimet succedentes sub rege Uulfhere, gentis Merciorum episcopatu sunt functi.

[25] Interea Aidano episcopo de hac uita sublato, Finan pro illo gradum episcopatus a Scottis ordinatus ac missus acceperat. Qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam; quam tamen more Scottorum non de lapide, sed de robore secto totam conposuit, atque harundine texit; quam tempore sequente reuerentissimus archiepiscopus Theodorus in honore beati apostoli Petri dedicauit. Sed et episcopus loci ipsius Eadberct ablata harundine, plumbi lamminis eam totam, hoc est et tectum, et ipsos quoque parietes eius, cooperire curauit.

His temporibus quaestio facta est frequens et magna de obseruatione paschae, confirmantibus eis, qui de Cantia uel de Galliis aduenerant, quod Scotti dominicum paschae diem contra uniuersalis ecclesiae morem celebrarent. Erat in his acerrimus ueri paschae defensor nomine Ronan, natione quidem Scottus, sed in Galliae uel Italiae partibus regulam ecclesiasticae ueritatis edoctus. Qui cum Finano confligens, multos quidem correxit, uel ad solertiorem ueritatis inquisitionem accendit, nequaquam tamen Finanum emendare potuit; quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem castigando et apertum ueritatis aduersarium reddidit. Obseruabat autem Iacob diaconus quondam, ut supra docuimus, uenerabilis archiepiscopi Paulini, uerum et catholicum pascha cum omnibus, quos ad correctiorem uiam erudire poterat. Obseruabat et regina Eanfled cum suis, iuxta quod in Cantia fieri uiderat, habens secum de Cantia presbyterum catholicae obseruationis, nomine Romanum. Unde nonnumquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno uno pascha celebraretur, et cum rex pascha dominicum solutis ieiuniis faceret, tum regina cum suis persistens adhuc in ieiunio diem palmarum celebraret. Haec autem dissonantia paschalis obseruantiae uiuente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis, et dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curauit. Unde ab omnibus, etiam his, qui de pascha aliter sentiebant, merito diligebatur; nec solum a mediocribus, uerum ab ipsis quoque episcopis, Honorio Cantuariorum, et Felice Orientalium Anglorum, uenerationi habitus est.

Defuncto autem Finano, qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet, et ipse missus a Scottia, grauior de obseruatione paschae, necnon et de aliis ecclesiasticae uitae disciplinis controuersia nata est. Unde merito mouit haec quaestio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis uocabulo, in uacuum currerent aut cucurrissent.

Peruenit et ad ipsas principum aures, Osuiu uidelicet regis, et filii eius Alchfridi. Quia nimirum Osuiu a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum etiam lingua optime inbutus, nil melius, quam quod illi docuissent, autumabat; porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianae Uilfridum uirum doctissimum (nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat), huius doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iure praeferendam sciebat; unde ei etiam donauerat monasterium XL familiarum in loco, qui dicitur Inhrypum.

Quem uidelicet locum paulo ante eis, qui Scottos sequebantur, in possessionem monasterii dederat. Sed quia illi postmodum data sibi optione magis loco cedere, quam suam mutare consuetudinem uolebant, dedit eum illi, qui dignam loco et doctrinam haberet, et uitam.

Uenerat eo tempore Agilberctus Occidentalium Saxonum episcopus, cuius supra meminimus, amicus Alchfridi regis et Uilfridi abbatis, ad prouinciam Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu demorabatur;

qui etiam Uilfridum rogatu Alchfridi in praefato suo monasterio presbyterum fecit. Habebat autem secum ipse presbyterum nomine Agathonem. Mota ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenashalc, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit, synodus fieri, et haec quaestio terminari deberet. Ueneruntque illo rcges ambo, pater scilicet et filius; episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum Agathone et Uilfrido presbyteris. Iacobus et Romanus in horum parte erant; Hild abbatissa cum suis in parte Scottorum, in qua erat etiam uenerabilis episcopus Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres in eo concilio uigilantissimus utriusque partis extitit.

Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam uiuendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum caelestium, qui unum omnes in caelis regnum expectarent; inquirendum potius, quae esset uerior traditio, et hanc ab omnibus communiter esse sequendam; iussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus et unde originem ducens ille, quem ipse sequeretur. Tum Colmanus: ‘Pascha,’ inquit, ‘hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur. Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse uideatur, ipsum est, quod beatus euangelista Iohannes, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus, quibus praeerat, ecclesiis celebrasse legitur.’ Quo haec et his similia dicente, iussit rex et Agilberctum proferre in medium morem suae obseruationis, unde initium haberet, uel qua hunc auctoritate sequeretur. Respondit Agilberctus: ‘Loquatur, obsecro, uice mea discipulus meus Uilfrid presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident, ecclesiasticae traditionis cultoribus; et ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum, quam ego per interpretem, potest explanare, quae sentimus.’ Tum Uilfrid, iubente rege, ut diceret, ita exorsus est: ‘Pasca, quod facimus,’

inquit, ‘uidimus Romae, ubi beati apostoli Petrus et Paulus uixere, docuere, passi sunt, et sepulti, ab omnibus celebrari; hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi uel orandi studio pertransiuimus, ab omnibus agi conspeximus; hoc Africam, Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia diffusa est, per diuersas nationes et linguas, uno ac non diuerso temporis ordine geri conperimus; praeter hos tantum et obstinationis eorum conplices, Pictos dico et Brettones, cum quibus de duabus ultimis oceani insulis, et his non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant.’ Cui haec dicenti respondit Colmanus: ‘Mirum quare stultum appellare uelitis laborem nostrum, in quo tanti apostoli, qui super pectus Domini recumbere dignus fuit, exempla sectamur; cum ipsum sapientissime uixisse omnis mundus nouerit.’ At Uilfridus: ‘Absit,’ inquit, ‘ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum scita legis Mosaicae iuxta litteram seruaret, iudaizante adhuc in multis ecclesia, nec subito ualentibus apostolis omnem legis obseruantiam, quae a Deo instituta est, abdicare (quomodo simulacra, quae a daemonibus inuenta sunt, repudiare omnes, qui ad fidem ueniunt, necesse est), uidelicet ne scandalum facerent eis, qui inter gentes erant Iudaeis. Hinc est enim, quod Paulus Timotheum circumcidit, quod hostias in templo immolauit, quod cum Aquila et Priscilla caput Chorinti totondit; ad nihil uidelicet utile, nisi ad scandalum uitandum Iudaeorum. Hinc quod eidem Paulo Iacobus ait: “Uides, frater, quot milia sunt in Iudaeis, qui crediderunt; et omnes hi aemulatores sunt legis.” Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus uel circumcidi, uel hostias Deo uictimarum offerre carnalium. Itaque Iohannes secundum legis consuetudinem XIIIIa die mensis primi ad uesperam incipiebat celebrationem festi paschalis, nil curans, utrum haec sabbato, an alia qualibet feria proueniret. At uero Petrus cum Romae praedicaret, memor, quia Dominus prima sabbati resurrexit a mortuis, ac mundo spem resurrectionis contulit, ita pascha faciendum intellexit, ut secundum consuetudinem ac praecepta legis XIIIIam lunam primi mensis, aeque sicut Iohannes, orientem ad uesperam semper exspectaret; et hac exorta, si dominica dies, quae tunc prima sabbati uocabatur, erat mane uentura, in ipsa uespera pascha dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos omnes hodie facere solemus. Sin autem dominica non proximo mane post lunam XIIIIam, sed XVIa aut XVIIa aut alia qualibet luna usque ad XXIam esset uentura, exspectabat eam, et praecedente sabbato, uespere, sacrosancta paschae sollemnia inchoabat; sicque fiebat, ut dominica paschae dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur. Neque haec euangelica et apostolica traditio legem soluit, sed potius adimplet, in qua obseruandum pascha a XIIIIa luna primi mensis ad uesperam usque ad XXIam lunam eiusdem mensis ad uesperam praeceptum est; in quam obseruantiam imitandam omnes beati Iohannis successores in Asia post obitum eius, et omnis per orbem ecclesia conuersa est. Et hoc esse uerum pascha, hoc solum fidelibus celebrandum, Niceno concilio non statutum nouiter, sed confirmatum est, ut ecclesiastica docet historia. Unde constat uos, Colmane, neque Iohannis, ut autumatis, exempla sectari, neque Petri, cuius traditioni scientes contradicitis, neque legi, neque euangelio in obseruatione uestri paschae congruere. Iohannes enim ad legis Mosaicae decreta tempus paschale custodiens, nil de prima sabbati curabat; quod uos non facitis, qui nonnisi prima sabbati pascha celebratis. Petrus a XVa luna usque ad XXIam diem paschae dominicum celebrabat; quod uos non facitis, qui a XIIIIa usque ad XXam lunam diem dominicum paschae obseruatis; ita ut XIIIa luna ad uesperam saepius pascha incipiatis, cuius neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator euangelii Dominus in ea, sed in XIIIIa uel uetus pascha manducauit ad uesperam, uel noui testamenti sacramenta in commemorationem suae passionis ecclesiae celebranda tradidit. Item lunam XXIam, quam lex maxime celebrandam commendauit, a celebratione uestri paschae funditus eliminatis; sicque, ut dixi, in celebratione summae festiuitatis neque Iohanni, neque Petro, neque legi, neque euangelio concordatis.’

His contra Colmanus: ‘Numquid,’ ait, ‘Anatolius uir sanctus, et in praefata historia ecclesiastica multum laudatus, legi uel euangelio contraria sapuit, qui a XIIIIa usque ad XXam pascha celebrandum scripsit? Numquid reuerentissimum patrem nostrum Columbam et successores eius uiros Deo dilectos, qui eodem modo pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse uel egisse credendum est? cum plurimi fuerint in eis, quorum sanctitati caelestia signa, et uirtutum quae fecerunt miracula testimonium praebuerunt; quos ipse sanctos esse non dubitans, semper eorum uitam, mores, et disciplinam sequi non desisto.’

At Uilfridus: ‘Constat,’ inquit, ‘Anatolium uirum sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum; sed quid uobis cum illo, cum nec eius decreta seruetis? Ille enim in pascha suo regulam utique ueritatis sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem uos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi ecclesia custoditum pro nihilo contemnitis. Ille sic in pascha dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem ipsa die more Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam esse fateretur. Sic item XXam die dominico paschae adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet. Cuius regulam distinctionis uos ignorasse probat, quod aliquoties pascha manifestissime ante plenilunium, id est in XIIIa luna, facitis. De patre autem uestro Columba et sequacibus eius, quorum sanctitatem uos imitari, et regulam ac praecepta caelestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem respondere; quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetauerint, et daemonia eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus, quia numquam eos nouerit. Sed absit, ut hoc de patribus uestris dicam, quia iustius multo est de incognitis bonum credere quam malum. Unde et illos Dei famulos ac Deo dilectos esse non nego, qui simplicitate rustica, sed intentione pia Deum dilexerunt. Neque illis multum obesse reor talem paschae obseruantiam, quamdiu nullus aduenerat, qui eis instituti perfectioris decreta, quae sequerentur, ostenderet; quos utique credo, siqui tunc ad eos catholicus calculator adueniret, sic eius monita fuisse secuturos, quomodo ea, quae nouerant ac didicerant, Dei mandata probantur fuisse secuti. Tu autem et socii tui, si audita decreta sedis apostolicae, immo uniuersalis ecclesiae, et haec litteris sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis. Etsi enim patres tui sancti fuerunt, numquid uniuersali, quae per orbem est, ecclesiae Christi eorum est paucitas uno de angulo extremae insulae praeferenda? Et si sanctus erat, ac potens uirtutibus ille Columba uester, immo et noster, si Christi erat, num praeferri potuit beatissimo apostolorum principi, cui Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni caelorum”?

Haec perorante Uilfrido, dixit rex: ‘Uerene, Colmane, haec illi Petro dicta sunt a Domino?’ Qui ait: ‘Uere, rex.’ At ille: ‘Habetis,’ inquit, ‘uos proferre aliquid tantae potestatis uestro Columbae datum?’ At ille ait: ‘Nihil.’ Rursum rex: ‘Si utrique uestrum,’ inquit, ‘in hoc sine ulla controuersia consentiunt, quod haec principaliter Petro dicta, et ei claues regni caelorum sint datae a Domino?’ Responderunt: ‘Etiam,’ utrique. At ille ita conclusit: ‘Et ego uobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo; sed, in quantum noui uel ualeo, huius cupio in omnibus oboedire statutis; ne forte, me adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat, auerso illo, qui claues tenere probatur.’

Haec dicente rege, fauerunt adsidentes quique siue adstantes maiores una cum mediocribus, et abdicata minus perfecta institutione, ad ea, quae meliora cognouerant, sese transferre festinabant.


[26] Finitoque conflictu, ac soluta contione, Agilberctus domum rediit. Colman uidens spretam suam doctrinam, sectamque esse dispectam, adsumtis his, qui se sequi uoluerunt, id est qui pascha catholicum et tonsuram coronae (nam et de hoc quaestio non minima erat) recipere nolebant, Scottiam regressus est, tractaturus cum suis, quid de his facere deberet. Cedd, relictis Scottorum uestigiis, ad suam sedem rediit, utpote agnita obseruatione catholici paschae. Facta est autem haec quaestio anno dominicae incarnationis DCLXIIIIo, qui fuit annus Osuiu regis XXIIus, episcopatus autem Scottorum, quem gesserunt in prouincia Anglorum, annus XXXus; siquidem Aidan X et VII annis, Finan decem, Colman tribus episcopatum tenuere.

Reuerso autem patriam Colmano, suscepit pro illo pontificatum Nordanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat apud Scottos austrinos eruditus, atque ordinatus episcopus, habens iuxta morem prouinciae illius coronam tonsurae ecclesiasticae, et catholicam temporis paschalis regulam obseruans; uir quidem bonus ac religiosus, sed permodico tempore ecclesiam regens. Uenerat autem de Scottia, tenente adhuc pontificatum Colmano, et diligenter ea, quae ad fidem ac ueritatem pertinent, et uerbo cunctos docebat, et opere.

Porro fratribus, qui in Lindisfarnensi ecclesia, Scottis abeuntibus, remanere maluerunt, praepositus est abbatis iure uir reuerentissimus ac mansuetissimus Eata, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Mailros; quod aiunt Colmanum abiturum petisse et inpetrasse a rege Osuiu, eo quod esset idem Eata unus de XII pueris Aidani, quos primo episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit. Multum namque eundem episcopum Colmanum rex pro insita illi prudentia diligebat. Ipse est Eata, qui non multo post eidem ecclesiae Lindisfarnensi episcopus factus est. Abiens autem domum Colman adsumsit secum partem ossuum reuerentissimi patris Aidani; partem uero in ecclesia, cui praeerat, reliquit, et in secretario eius condi praecepit.

Quantae autem parsimoniae, cuius continentiae fuerit ipse cum prodecessoribus suis, testabatur etiam locus ille, quem regebant, ubi abeuntihus eis, excepta ecclesia, paucissimae domus repertae sunt, hoc est illae solummodo, sine quibus conuersatio ciuilis esse nullatenus poterat. Nil pecuniarum absque pecoribus habebant. Siquid enim pecuniae a diuitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem potentium saeculi, uel pecunias colligi, uel domus praeuideri necesse fuit, qui numquam ad ecclesiam nisi orationis tantum et audiendi uerbi Dei causa ueniebant.

Rex ipse, cum oportunitas exegisset, cum V tantum aut VI ministris ueniebat, et expleta in ecclesia oratione discedebat. Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum et cotidiano fratrum cibo contenti, nil ultra quaerebant. Tota enim fuit tunc sollicitudo doctoribus illis Deo seruiendi, non saeculo; tota cura cordis excolendi, non uentris. Unde et in magna erat ueneratione tempore illo religionis habitus; ita ut, ubicumque clericus aliqui aut monachus adueniret, gaudenter ab omnibus tamquam Dei famulus exciperetur. Etiam si in itinere pergens inueniretur, adcurrebant, et flexa ceruice uel manu signari, uel ore illius se benedici gaudebant; uerbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum praebebant. Sed et diebus dominicis ad ecclesiam siue ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant; et siquis sacerdotum in uicum forte deueniret, mox congregati in unum uicani uerbum uitae ab illo expetere curabant.

Nam neque alia ipsis sacerdotibus aut clericis uicos adeundi, quam praedicandi, baptizandi, infirmos uisitandi, et, ut breuiter dicam, animas curandi causa fuit; qui in tantum erant ab omni auaritiae peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potestatibus saeculi coactus, acciperet. Quae consuetudo per omnia aliquanto post haec tempore in ecclesiis Nordanhymbrorum seruata est. Sed de his satis dictum.


[27] Eodem autem anno dominicae incarnationis DCLXIIIIo, facta erat eclipsis solis die tertio mensis Maii, hora circiter Xa diei; quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit. Qua plaga praefatus Domini sacerdos Tuda raptus est de mundo, et in monasterio, quod uocatur Pagnalaech, honorifice sepultus.

Haec autem plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, uel diuinae lectionis, uel continentioris uitae gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticae conuersationi fideliter mancipauerunt, alii magis circueundo per cellas magistrorum, lectioni operam dare gaudebant; quos omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum praebere curabant.

Erant inter hos duo iuuenes magnae indolis de nobilibus Anglorum, Edilhun et Ecgberct, quorum prior frater fuit Ediluini, uiri aeque Deo dilecti, qui et ipse aeuo sequente Hiberniam gratia legendi adiit, et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in prouincia Lindissi factus, multo ecclesiam tempore nobilissime rexit. Hi ergo cum essent in monasterio, quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur, et omnes socii ipsorum uel mortalitate de saeculo rapti, uel per alia essent loca dispersi, correpti sunt ambo morbo eiusdem mortalitatis, et grauissime adflicti; e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter, qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco oportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias, quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, uel in bonis se operibus habundantius exerceret. Uouit etiam uotum, quia adeo peregrinus uiuere uellet, ut numquam in insulam, in qua natus est, id est Brittaniam, rediret; quia praeter sollemnem canonici temporis psalmodiam, si non ualetudo corporis obsisteret, cotidie psalterium totum in memoriam diuinae laudis decantaret; quia in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret. Cumque finitis lacrimis, precibus, et uotis domum rediret, inuenit sodalem dormientem; et ipse quoque lectulum conscendens, coepit in quietem membra laxare. Et cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum, et ait: ‘O frater Ecgbercte, o quid fecisti? Sperabam, quia pariter ad uitam aeternam intraremus. Uerumtamen scito, quia, quae postulasti, accipies.’ Didicerat enim per uisionem et quid ille petisset, et quia petita inpetrasset. Quid multa? Ipse Edilhun proxima nocte defunctus est; at uero Ecgberect decussa molestia egritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicae incarnationis DCCXXVIIIIo, cum esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caelestia. Duxit autem uitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiae, simplicitatis, et iustitiae perfectione. Unde et genti suae et illis, in quibus exulabat, nationibus Scottorum siue Pictorum, exemplo uiuendi, et instantia docendi, et auctoritate corripiendi, et pietate largiendi de his, quae a diuitibus acceperat, multum profuit. Addidit autem uotis, quae diximus, ut semper in XLma non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum mensura gustaret; quod uidelicet lac pridie nouum in fiala ponere solebat, et post noctem ablata superficie crassiore, ipse residuum cum modico, ut diximus, pane bibebat. Cuius modum continentiae etiam XL diebus ante natale Domini, totidem quoque post peracta sollemnia pentecostes, hoc est Lmae, semper obseruare curabat.


[28] Interea rex Alchfrid misit Uilfridum presbyterum ad regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari faceret episcopum. At ille misit eum ordinandum ad Agilberectum, de quo supra diximus, qui, relicta Brittania, Parisiacae ciuitatis factus erat episcopus;

et consecratus est magno cum honore ab ipso, conuenientibus plurimis episcopis in uico regio, qui uocatur In Conpendio. Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus. Erat autem presbyter uocabulo Ceadda, frater reuerentissimi antistitis Ceddi, cuius saepius meminimus, et abbas monasterii illius, quod uocatur Laestingaeu. Misitque cum eo rex presbyterum suum uocabulo Eadhaedum, qui postea regnante Ecgfrido, Hrypensis ecclesiae praesul factus est. Uerum illi Cantiam peruenientes, inuenerunt archiepiscopum Deusdedit iam migrasse de saeculo, et necdum alium pro eo constitutum fuisse pontificem. Unde deuerterunt ad prouinciam Occidentalium Saxonum, ubi erat Uini episcopus; et ab illo est uir praefatus consecratus antistes, adsumtis in societatem ordinationis duobus de Brettonum gente episcopis, qui dominicum paschae diem, ut saepius dictum est, secus morem canonicum a XIIIIa usque ad XXam lunam celebrant.

Non enim erat tunc ullus, excepto illo Uine, in tota Brittania canonice ordinatus episcopus.

Consecratus ergo in episcopum Ceadda maximam mox coepit ecclesiasticae ueritati et castitati curam inpendere; humilitati, continentiae, lectioni operam dare; oppida, rura, casas, uicos, castella propter euangelizandum, non equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo peragrare. Erat enim de discipulis Aidani, eisdemque actibus ac moribus iuxta exemplum eius ac fratris sui Ceddi suos instituere curauit auditores. Ueniens quoque Brittaniam Uilfrid iam episcopus factus et ipse perplura catholicae obseruationis moderamina ccclesiis Anglorum sua doctrina contulit.

Unde factum est, ut, crescente per dies institutione catholica, Scotti omnes, qui inter Anglos morabantur, aut his manus darent, aut suam redirent ad patriam.


[29] His temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu prouinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum, uirum bonum et aptum episcopatu, presbyterum nomine Uighardum, de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt; quatinus accepto ipse gradu archiepiscopatus, catholicos per omnem Brittaniam ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites.

Uerum Uighard Romam perueniens, priusquam consecrari in episcopatum posset, morte praereptus est, et huiusmodi litterae regi Osuiu Brittaniam remissae:

Domino excellenti filio Osuio regi Saxonum Uitalianus cpiscopus, seruus seruorum Dei.

Desiderabiles litteras excellentiae uestrae suscepimus; quas relegentes cognouimus eius piissimam deuotionem, feruentissimumque amorem, quem habet propter beatam uitam; et quia dextera Domini protegente, ad ueram et apostolicam fidem sit conuersus, sperans, sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo de futuro conregnare.

Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et Dei cultorem promeruit habere regem; quia non solum ipse Dei cultor extitit, sed etiam omnes subiectos suos meditatur die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam pro suae animae redemtione conuerti.

Quis enim audiens haec suauia non laetetur? Quis non exultet et gaudeat in his piis operibus? Quia et gens uestra Christo omnipotenti Deo credidit secundum diuinorum prophetarum uoces, sicut scriptum est in Isaia: ‘In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.’ Et iterum: ‘Audite insulae, et adtendite populi de longe.’ Et post paululum: ‘Parum,’

inquit, ‘est, ut mihi sis seruus ad suscitandas tribus Iacob, et feces Israel conuertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.’ Et rursum: ‘Reges uidebunt, et consurgent principes, et adorabunt.’ Et post pusillum: ‘Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, et diceres his, qui uincti sunt: “Exite,” et his, qui in tenebris: “Reuelamini.”’ Et rursum: ‘Ego Dominus uocaui te in iustitia, et adprehendi manum tuam, et seruaui, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione uinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.’

Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de uobis, sed etiam de omnibus prophetatum gentibus, quod sint crediturae in Christo omnium conditore. Quamobrem oportet uestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis apostolorum, siue in pascha celebrandum, siue in omnibus, quae tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria caeli inluminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat credentium.’

Et post nonnulla, quibus de celebrando per orbem totum uno uero pascha loquitur:

‘Hominem denique,’ inquit, ‘docibilem et in omnibus ornatum antistitem, secundum uestrorum scriptorum tenorem, minime ualuimus nunc repperire pro longinquitate itineris. Profecto enim dum huiusmodi apta reppertaque persona fuerit, eum instructum ad uestram dirigemus patriam, ut ipse et uiua uoce, et per diuina oracula omnem inimici zizaniam ex omni ucstra insula cum diuino nutu eradicet.

Munuscula a uestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro aeterna eius memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate iugiter Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque qui haec obtulit munera, de hac subtractus est lucc, situsque ad limina apostolorum, pro quo ualde sumus contristati, cum hic esset defunctus. Ucrumtamen gerulis harum nostrarum litterarum uestris missis, et beneficia sanctorum, hoc est reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli, et sanctorum martyrum Laurentii, Iohannis, et Pauli, et Gregorii, atque Pancratii eis fecimus dari, uestrae excellentiae profecto omnes contradendas. Nam et coniugi uestrae, nostrae spiritali filiae, direximus per praefatos gerulos crucem clauem auream habentem de sacratissimis uinculis beatorum Petri et Pauli apostolorum; de cuius pio studio cognoscentes, tantum cuncta sedes apostolica una nobiscum laetatur, quantum eius pia opera coram Deo flagrant et uernant. Festinet igitur, quaesumus, uestra celsitudo, ut optamus, totam suam insulam Deo Christo dicare.

Profecto enim habet protectorem, humani generis redemtorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui ei cuncta prospera inpertiet, uti nouum Christi populum coaceruet, catholicam ibi et apostolicam constituens fidem. Scriptum est enim: ‘Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur uobis.’ Nimirum enim quaerit et inpetrabit, et ei omnes suae insulae, ut optamus, subdentur.

Paterno itaque affectu salutantes uestram excellentiam, diuinam precamur iugiter clementiam, quae uos uestrosque omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum Christo in futuro regnetis saeculo. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat.’ Quis sane pro Uighardo reppertus ac dedicatus sit antistes, libro sequente oportunius dicetur.


[30] Eodem tempore prouinciae Orientalium Saxonum post Suidhelmum, de quo supra diximus, praefuere reges Sigheri et Sebbi, quamuis ipsi regi Merciorum Uulfhera subiecti. Quae uidelicet prouincia cum praefatae mortalitatis clade premeretur, Sigheri cum sua parte populi, relictis Christianae fidei sacramentis, ad apostasiam conuersus est. Nam et ipse rex et plurimi de plebe siue optimatibus, diligentes hanc uitam, et futuram non quaerentes, siue etiam non esse credentes, coeperunt fana, quae derelicta erant, restaurare, et adorare simulacra, quasi per haec possent a mortalitate defendi. Porro socius eius et coheres regni eiusdem, Sebbi, magna fidem perceptam cum suis omnibus deuotione seruauit, magna, ut in sequentibus dicemus, uitam fidelem felicitate conpleuit. Quod ubi rex Uulfheri conperit, fidem uidelicet prouinciae ex parte profanatam, misit ad corrigendum errorem, reuocandamque ad fidem ueritatis prouinciam Iaruman episcopum, qui successor erat Trumheri. Qui multa agens solertia, iuxta quod mihi presbyter, qui comes itineris illi et cooperator uerbi extiterat, referebat, erat enim religiosus et bonus uir, longe lateque omnia peruagatus, et populum et regem praefatum ad uiam iustitiae reduxit; adeo ut relictis siue destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam in perfidiae sordibus inter idola uiuere cupientes. Quibus ita gestis, et ipsi sacerdotes doctoresque eorum domum rediere laetantes.

 Liber Secundus Liber Quartus