Liber Primus | Liber Tertius |
1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34 |
HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM:
LIBER SECUNDUS.
[1]
His temporibus, id est anno dominicae incarnationis DCV, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanae et apostolicae ecclesiae XIII annos, menses VI, et dies X gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam regni caelestis sedem translatus.
De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum. Quia, cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conuersis iam dudum ad fidem ueritatis esset praelatus ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem: quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino.
Erat autem natione Romanus, a patre Gordiano, genus a proauis non solum nobile, sed et religiosum ducens. Denique Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus, uir magnae gloriae in Christo et ecclesia, eius fuit atauus. Sed ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati uirtute deuotionis exercuit.
Nobilitatem uero illam, quam ad saeculum uidebatur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis diuina gratia largiente conuertit. Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret. Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat. Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo Petro conloquens, enumeratis animi sui uirtutibus priscis, mox dolendo subiunxit: ‘At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem terreni actus puluere fedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque, quid tolero, perpendo, quid amisi; dumque intueor illud, quod perdidi, fit hoc grauius, quod porto.’
Haec quidem sanctus uir ex magnae humilitatis intentione dicebat;
sed nos credere decet nihil eum monachicae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de labore conuersionis multorum, quam de propriae quondam quiete conuersationis habuerat; maxime quia et pontificali functus officio domum suam monasterium facere curauit; et dum primo de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conuersatus palatio propositum uitae caelestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanae caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum coepit obseruantiae regularis habere; uidelicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur, cum incessabili causarum saecularium inpulsu fluctuaret, concussamque saeculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, uerum etiam ad caelestis exercitia uitae magis magisque succensus.
Nam hortati sunt eum, ut librum beati Iob magnis inuolutum obscuritatibus mystica interpretatione discuteret; neque negare potuit opus, quod sibi fraternus amor multis utile futurum inponebat. Sed eundem librum, quomodo iuxta litteram intellegendus, qualiter ad Christi et ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per XXX et V libros expositionis miranda ratione perdocuit. Quod uidelicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius inchoauit, Romae autem iam pontifex factus expleuit.
Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem ibi nouam heresim de statu nostrae resurrectionis, cum ipso, quo exorta est, initio, iuuante se gratia catholicae ueritatis, attriuit. Siquidem Eutycius eiusdem urbis episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria inpalpabile, uentis aereque subtilius esse futurum; quod ille audiens, et ratione ueritatis, et exemplo dominicae resurrectionis, probauit hoc dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum illa inmortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae;
iuxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dicit ipse discipulis: ‘Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.’ In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret.
Alium quoque librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et omelias euangelii numero XL conposuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit.
Libros etiam Dialogorum IIII fecit, in quibus, rogatu Petri diaconi sui, uirtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse uel audire poterat, ad exemplum uiuendi posteris collegit; ut, sicut in libris expositionum suarum, quibus sit uirtutibus insudandum, edocuit, ita etiam descriptis sanctorum miraculis, quae uirtutum earumdem sit claritas, ostenderet. Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetae partem, quae uidebantur obscuriores, per omelias XX et duas, quantum lucis intus habeant, demonstrauit. Excepto libello responsionum, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his inserentes historiis; libello quoque synodico, quem cum episcopis Italiae de necessariis ecclesiae causis utillimum conposuit, et familiaribus ad quosdam litteris. Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat.
Uerum inter haec, dum sollicitus pensaret, quia scriptura teste: ‘Omnis filius, qui recipitur, flagellatur’; quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius praesumtione respirabat.
Haec quidem de inmortali eius sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore restingui. Nam alii quidam pontifices construendis ornandisque auro uel argento ecclesiis operam dabant, hic autem totus erga animarum lucra uacabat.
Quicquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria; ita ut illud beati Iob ueraciter dicere posset: ‘Auris audiens beatificauit me, et oculus uidens testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem uociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me ueniebat, et cor uiduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et uestiui me, sicut uestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.’ Et paulo post: ‘Si negaui,’
inquit, ‘quod uolebant, pauperibus, et oculos uiduae exspectare feci. Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.
Quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.’
Ad cuius pietatis et iustitiae opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per praedicatores, quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens aeternae libertatis fecit esse participem; cuius fidei et saluti congaudens, quamque digna laude commendans, ipse dicit in Expositione beati Iob: ‘Ecce lingua Brittaniae, quae nil aliud nouerat quam barbarum frendere, iam dudum in diuinis laudibus Hebreum coepit alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis caelestibus uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei diuinae cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis terrore refrenatur, ut praue agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam uenire concupiscat.’ Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant.
Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum apostolorum Petri et Pauli super corpora eorum missae celebrarentur.
Sed et in ipsa missarum celebratione tria uerba maximae perfectionis plena superadiecit: ‘Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari.’
Rexit autem ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Focatis. Secundo autem eiusdem Focatis anno transiens ex hac uita, migrauit ad ueram, quae in caelis est, uitam. Sepultus uero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctae ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi:
Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumtum, Reddere quod ualeas uiuificante Deo.
Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt, Cui uitae alterius mors magis ipsa uia est.
Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro, Qui innumeris semper uiuit ubique bonis.
Esuriem dapibus superauit, frigora ueste, Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
Implebatque actu, quicquid sermone docebat, Esset ut exemplum, mystica uerba loquens.
Ad Christum Anglos conuertit pietate magistra, Adquirens fidei agmina gente noua.
Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc pastor agebas, Ut Domino offerres plurima lucra gregis.
Hisque Dei consul factus laetare triumphis; Nam mercedem operum iam sine fine tenes.
Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos usque perlata est; qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit. Dicunt, quia die quadam cum, aduenientibus nuper mercatoribus, multa uenalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios aduenisse, ac uidisse inter alia pueros uenales positos candidi corporis, ac uenusti uultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogauit, ut aiunt, de qua regione uel terra essent adlati. Dictumque est, quia de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus.
Rursus interrogauit, utrum idem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent inplicati. Dictum est, quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: ‘Heu, pro dolor!’
inquit, ‘quod tam lucidi uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestat!’ Rursus ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli uocarentur. At ille: ‘Bene,’
inquit; ‘nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa prouincia, de qua isti sunt adlati?’ Responsum est, quod Deiri uocarentur idem prouinciales. At ille: ‘Bene,’ inquit, ‘Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi uocati. Rex prouinciae illius quomodo appellatur?’ Responsum est, quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: ‘Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.’
Accedensque ad pontificem Romanae et apostolicae sedis, nondum enim erat ipse pontifex factus, rogauit, ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos uerbi ministros, per quos ad Christum conuerteretur, mitteret; se ipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papae, hoc ut fieret, placeret.
Quod dum perficere non posset, quia, etsi pontifex concedere illi, quod petierat, uoluit, non tamen ciues Romani, ut tam longe ab urbe secederet, potuere permittere; mox ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus diu desideratum; alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adiuuans.
Haec iuxta opinionem, quam ab antiquis accepimus, historiae nostrae ecclesiasticae inserere oportunum duximus.
[2]
Interea Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes ac, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur; coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita communem euangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent. Non enim paschae diem dominicum suo tempore, sed a XIIII usque ad XX lunam obseruabant; quae computatio LXXXIIII annorum circulo continetur. Sed et alia plurima unitati ecclesiasticae contraria faciebant. Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret: ‘Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis ad ingressum regni illius properandum. Adducatur aliquis eger, et per cuius preces fuerit curatus, huius fides et operatio Deo deuota atque omnibus sequenda credatur.’ Quod cum aduersarii, inuiti licet, concederent, adlatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce priuatus; qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet. Nec mora, inluminatur caecus, ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus. Tum Brettones confitentur quidem intellexisse se ueram esse uiam iustitiae, quam praedicaret Augustinus; sed non se posse absque suorum consensu ac licentia priscis abdicare moribus. Unde postulabant, ut secundo synodus pluribus aduenientibus fieret.
Quod cum esset statutum, uenerunt, ut perhibent, VII Brettonum episcopi et plures uiri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas praefuisse narratur, qui ad praefatum ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere uitam solebat, consulentes, an ad praedicationem Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui respondebat: ‘Si homo Dei est, sequimini illum.’ Dixerunt: ‘Et unde hoc possumus probare?’ At ille: ‘Dominus,’ inquit, ‘ait: “Tollite iugum meum super uos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.” Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et uobis portandum offerat; sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus.’ Qui rursus aiebant: ‘Et unde uel hoc dinoscere ualemus?’ ‘Procurate,’ inquit, ‘ut ipse prior cum suis ad locum synodi adueniat, et, si uobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite; sin autem uos spreuerit, nec coram uobis adsurgere uoluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a uobis.’
Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut uenientibus illis sederet Augustinus in sella. Quod illi uidentes mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant. Dicebat autem eis quia ‘in multis quidem nostrae consuetudini, immo uniuersalis ecclesiae contraria geritis; et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis, ut pascha suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, iuxta morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae conpleatis; ut genti Anglorum una nobiscum uerbum Domini praedicetis; cetera, quae agitis, quamuis moribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus.’ At illi nil horum se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant; conferentes ad inuicem, quia ‘si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.’
Quibus uir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi; et, si nationi Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia, ut praedixerat, diuino agente iudicio patratum est.
Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid collecto grandi exercitu ad ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir, a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit. Cumque bellum acturus uideret sacerdotes eorum, qui ad exorandum Deum pro milite bellum agente conuenerant, seorsum in tutiore loco consistere, sciscitabatur, qui essent hi, quidue acturi illo conuenissent. Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut, cum in VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum uiuere solebant. Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis orandi causa conuenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam aduentus cum intellexisset rex Ædilfrid, ait: ‘Ergo si aduersum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis arma non ferant, contra nos pugnant, qui aduersis nos inprecationibus persequuntur.’ Itaque in hos primum arma uerti iubet, et sic ceteras nefandae militiae copias non sine magno exercitus sui damno deleuit. Exstinctos in ea pugna ferunt de his, qui ad orandum uenerant, uiros circiter mille CCtos, et solum L fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium aduentum cum suis terga uertens, eos, quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit. Sicque conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreuerant.
[3]
Anno dominicae incarnationis DCIIIImo, Augustinus Brittaniarum archiepiscopus ordinauit duos episcopos, Mellitum uidelicet et Iustum; Mellitum quidem ad praedicandum prouinciae Orientalium Saxonum, qui Tamense fluuio dirimuntur a Cantia, et ipsi orientali mari contigui, quorum metropolis Lundonia ciuitas est, super ripam praefati fluminis posita, et ipsa multorum emporium populorum terra marique uenientium; in qua uidelicet gente tunc temporis Saberct nepos Aedilbercti ex sorore Ricula regnabat, quamuis sub potestate positus eiusdem Aedilbercti, qui omnibus, ut supra dictum est, usque ad terminum Humbrae fluminis Anglorum gentibus imperabat.
Ubi uero et haec prouincia uerbum ueritatis praedicante Mellito accepit, fecit rex Aedilberct in ciuitate Lundonia ecclesiam sancti Pauli apostoli, in qua locum sedis episcopalis, et ipse, et successores eius haberent. Iustum uero in ipsa Cantia Augustinus episcopum ordinauit in ciuitate Dorubreui, quam gens Anglorum a primario quondam illius, qui dicebatur Hrof, Hrofascastra cognominat.
Distat autem a Doruuerni milibus passuum ferme XXIIII ad occidentem, in qua rex Aedilberct ecclesiam beati Andreae apostoli fecit, qui etiam episcopis utriusque huius ecclesiae dona multa, sicut et Doruuernensis, obtulit; sed et territoria ac possessiones in usum eorum, qui erant cum episcopis, adiecit.
Defunctus est autem Deo dilectus pater Augustinus, et positum corpus eius foras iuxta ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli, cuius supra meminimus, quia necdum fuerat perfecta nec dedicata. Mox uero ut dedicata est, intro inlatum, et in porticu illius aquilonali decenter sepultum est; in qua etiam sequentium archiepiscoporum omnium sunt corpora tumulata praeter duorum tantummodo, id est Theodori et Berctualdi, quorum corpora in ipsa ecclesia posita sunt, eo quod praedicta porticus plura capere nequiuit. Habet haec in medio pene sui altare in honore beati papae Gregorii dedicatum, in quo per omne sabbatum a presbytero loci illius agendae eorum sollemniter celebrantur. Scriptum uero est in tumba eiusdem Augustini epitaphium huiusmodi: ‘Hic requiescit domnus Augustinus Doruuernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Aedilbertcum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et conpletis in pace diebus officii sui, defunctus est VII Kalendas Iunias, eodem rege regnante.’
[4]
Successit Augustino in episcopatum Laurentius, quem ipse idcirco adhuc uiuens ordinauerat, ne, se defuncto, status ecclesiae tam rudis uel ad horam pastore destitutus uacillare inciperet. In quo et exemplum sequebatur primi pastoris ecclesiae, hoc est beatissimi apostolorum principis Petri, qui, fundata Romae ecclesia Christi, Clementem sibi adiutorem euangelizandi, simul et successorem consecrasse perhibetur. Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime fundamenta ecclesiae, quae nobiliter iacta uidit, augmentare, atque ad profectum debiti culminis, et crebra uoce sanctae exhortationis, et continuis piae operationis exemplis prouehere curauit. Denique non solum nouae, quae de Anglis erat collecta, ecclesiae curam gerebat, sed et ueterum Brittaniae incolarum, nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniae proximam incolunt, populis pastoralem inpendere sollicitudinem curabat. Siquidem ubi Scottorum in praefata ipsorum patria, quomodo et Brettonum in ipsa Brittania, uitam ac professionem minus ecclesiasticam in multis esse cognouit, maxime quod paschae sollemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, ut supra docuimus, a XIIIIa luna usque ad XXam dominicae resurrectionis diem obseruandum esse putarent; scripsit cum coepiscopis suis exhortatoriam ad eos epistulam, obsecrans eos et contestans unitatem pacis et catholicae obseruationis cum ea, quae toto orbe diffusa est, ecclesia Christi tenere; cuius uidelicet epistulae principium hoc est:
Dominis carissimis fratribus episcopis uel abbatibus per uniuersam Scottiam Laurentius, Mellitus, et Iustus episcopi, serui seruorum Dei.
Dum nos sedes apostolica more suo, sicut in uniuerso orbe terrarum, in his occiduis partibus ad praedicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quae Brittania nuncupatur, contigit introisse; antequam cognosceremus, credentes, quod iuxta morem uniuersalis ecclesiae ingrederentur, in magna reuerentia sanctitatis tam Brettones quam Scottos uenerati sumus; sed cognoscentes Brettones, Scottos meliores putauimus. Scottos uero per Daganum episcopum in hanc, quam superius memorauimus, insulam, et Columbanum abbatem in Gallis uenientem nihil discrepare a Brettonibus in eorum conuersatione didicimus. Nam Daganus episcopus ad nos ueniens, non solum cibum nobiscum, sed nec in eodem hospitio, quo uesccbamur, sumere uoluit.
Misit idem Laurentius cum coepiscopis suis etiam Brettonum sacerdotibus litteras suo gradui condignas, quibus eos in unitate catholica confirmare satagit. Sed quantum haec agendo profecerit, adhuc praesentia tempora declarant.
His temporibus uenit Mellitus Lundoniae episcopus Romam, de necessariis ecclesiae Anglorum cum apostolico papa Bonifatio tractaturus. Et cum idem papa reuerentissimus cogeret synodum episcoporum Italiae, de uita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos adsedit anno VIII imperii Focatis principis, indictione XIIIa, tertio die Kalendarum Martiarum;
ut quaeque erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam rediens secum Anglorum ecclesiis mandanda atque obseruanda deferret, una cum epistulis, quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio et clero uniuerso, similiter et Aedilbercto regi atque genti Anglorum direxit. Hic est Bonifatius, quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopo, qui inpetrauit a Focate principe donari ecclesiae Christi templum Romae, quod Pantheon uocabatur ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum; in quo ipse, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genetricis atque omnium martyrum Christi;
ut, exclusa multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum memoriam haberet.
[5]
Anno ab incarnatione dominica DCXVI, qui est annus XXI, ex quo Augustinus cum sociis ad praedicandum genti Anglorum missus est, Aedilberct rex Cantuariorum post regnum temporale, quod L et VI annis gloriosissime tenuerat, aeterna caelestis regni gaudia subiit;
qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum prouinciis, quae Humbrae fluuio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperauit; sed primus omnium caeli regna conscendit. Nam primus imperium huiusmodi Aelli rex Australium Saxonum;
secundus Caelin rex Occidentalium Saxonum, qui lingua ipsorum Ceaulin uocabatur; tertius, ut diximus, Aedilberct rex Cantuariorum; quartus Reduald rex Orientalium Anglorum, qui etiam uiuente Aedilbercto eidem suae genti ducatum praebebat, obtinuit;
quintus Aeduini rex Nordanhymbrorum gentis, id est eius, quae ad Borealem Humbrae fluminis plagam inhabitat, maiore potentia cunctis, qui Brittaniam incolunt, Anglorum pariter et Brettonum populis praefuit, praeter Cantuariis tantum; nec non et Meuanias Brettonum insulas, quae inter Hiberniam et Brittaniam sitae sunt, Anglorum subiecit imperio; sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum rex Christianissimus, hisdem finibus regnum tenuit; septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit. Sed haec postmodum.
Defunctus uero est rex Aedilberct die XXIIII mensis Februarii post XX et unum annos acceptae fidei, atque in porticu sancti Martini intro ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli sepultus, ubi et Berctaregina condita est.
Qui inter cetera bona, quae genti suae consulendo conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, iuxta exempla Romanorum, cum consilio sapientium constituit; quae conscripta Anglorum sermone hactenus habentur, et obseruantur ab ea. In quibus primitus posuit, qualiter id emendare deberet, qui aliquid rerum uel ecclesiae, uel episcopi, uel reliquorum ordinum furto auferret;
uolens scilicet tuitionem eis, quos et quorum doctrinam susceperat, praestare.
Erat autem idem Aedilberct filius Irminrici, cuius pater Octa, cuius pater Oeric cognomento Oisc, a quo reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominare. Cuius pater Hengist, qui cum filio suo Oisc inuitatus a Uurtigerno Brittaniam primus intrauit, ut supra retulimus.
At uero post mortem Aedilbercti, cum filius eius Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis ibi adhuc ecclesiae crementis detrimento fuit. Siquidem non solum fidem Christi recipere noluerat, sed et fornicatione pollutus est tali, qualem nec inter gentes auditam apostolus testatur, ita ut uxorem patris haberet. Quo utroque scelere occasionem dedit ad priorem uomitum reuertendi his, qui sub imperio sui parentis, uel fauore uel timore regio, fidei et castimoniae iura susceperant. Nec supernae flagella districtionis perfido regi castigando et corrigendo defuere; nam crebra mentis uesania, et spiritus inmundi inuasione premebatur.
Auxit autem procellam huiusce perturbationis etiam mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perdurauerant, regni temporalis heredes reliquit, coeperunt illi mox idolatriae, quam, uiuente eo, aliquantulum intermisisse uidebantur, palam seruire, subiectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. Cumque uiderent pontificem, celebratis in ecclesia missarum sollemniis, eucharistiam populo dare, dicebant, ut uulgo fertur, ad eum barbara inflati stultitia: ‘Quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro Saba,’ sic namque eum appellare consuerant, ‘dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis?’ Quibus ille respondebat: ‘Si uultis ablui fonte illo salutari, quo pater uester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes; sin autem lauacrum uitae contemnitis, nullatenus ualetis panem uitae percipere.’ At illi: ‘Nolumus,’ inquiunt, ‘fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere nouimus, sed tamen pane illo refici uolumus.’ Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant: ‘Si non uis adsentire nobis in tam facili causa, quam petimus, non poteris iam in nostra prouincia demorari.’ Et expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire iusserunt.
Qui expulsus inde uenit Cantiam, tractaturus cum Laurentio et Iusto coepiscopis, quid in his esset agendum. Decretumque est communi consilio, quia satius esset, ut omnes patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu residerent.
Discessere itaque primo Mellitus et Iustus, atque ad partes Galliae secessere, ibi rerum finem exspectare disponentes. Sed non multo tempore reges, qui praeconem a se ueritatis expulerant, daemonicis cultibus inpune seruiebant. Nam egressi contra gentem Geuissorum in proelium, omnes pariter cum sua militia corruerunt; nec, licet auctoribus perditis, excitatum ad scelera uulgus potuit recorrigi, atque ad simplicitatem fidei et caritatis, quae est in Christo, reuocari.
[6]
Cum uero et Laurentius Mellitum Iustumque secuturus ac Brittaniam esset relicturus, iussit ipsa sibi nocte in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli, de qua frequenter iam diximus, stratum parari; in quo, cum post multas preces ac lacrimas ad Dominum pro statu ecclesiae fusas ad quiescendum membra posuisset, atque obdormisset, apparuit ei beatissimus apostolorum princeps, et multo illum tempore secretae noctis flagellis artioribus afficiens sciscitabatur apostolica districtione, quare gregem, quem sibi ipse crediderat, relinqueret, uel cui pastorum oues Christi in medio luporum positas fugiens ipse dimitteret.’ ‘An mei,’
inquit, ‘oblitus es exempli, qui pro paruulis Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendauerat, uincula, uerbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?’ His beati Petri flagellis simul ex exhortationibus animatus famulus Christi Laurentius mox mane facto uenit ad regem, et, retecto uestimento, quantis esset uerberibus laceratus, ostendit. Qui multum miratus et inquirens, quis tanto uiro tales ausus esset plagas infligere; ut audiuit, quia suae causa salutis episcopus ab apostolo Christi tanta esset tormenta plagasque perpessus, extimuit multum; atque anathematizato omni idolatriae cultu, abdicato conubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiae rebus, quantum ualuit, in omnibus consulere ac fauere curauit.
Misit etiam Galliam, et reuocauit Mellitum ac Iustum, eosque ad suas ecclesias libere instituendas redire praecepit; qui post annum, ex quo abierunt, reuersi sunt; et Iustus quidem ad ciuitatem Hrofi, cui praefuerat, rediit; Mellitum uero Lundonienses episcopum recipere noluerunt, idolatris magis pontificibus seruire gaudentes. Non enim tanta erat ei, quanta patri ipsius regni potestas, ut etiam nolentibus ac contradicentibus paganis antistitem suae posset ecclesiae reddere. Uerumtamen ipse cum sua gente, ex quo ad Dominum conuersus est, diuinis se studuit mancipare praeceptis. Denique et in monasterio beatissimi apostolorum principis ecclesiam sanctae Dei genetricis fecit, quam consecrauit archiepiscopus Mellitus.
[7]
Hoc enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius regnum caeleste conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta prodecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum; post quem Mellitus, qui erat Lundoniae episcopus, sedem Doruuernensis ecclesiae tertius ab Augustino suscepit. Iustus autem adhuc superstes Hrofensem regebat ecclesiam. Qui, cum magna ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanae et apostolicae sedis Bonifatio, qui post Deusdedit ecclesiae praefuit, anno incarnationis dominicae DCXVIIII. Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra, grauatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena quaeque transiliens, atque ad caelestia semper amanda, petenda, et quaerenda peruolans. Erat carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior.
Denique, ut unum uirtutis eius, unde cetera intellegi possint, testimonium referam, tempore quodam ciuitas Doruuernensis per culpam incuriae igni correpta crebrescentibus coepit flammis consumi;
quibus cum nullo aquarum iniectu posset aliquis obsistere, iamque ciuitatis esset pars uastata non minima, atque ad episcopium furens se flamma dilataret, confidens episcopus in diuinum, ubi humanum deerat, auxilium, iussit se obuiam saeuientibus et huc illucque uolantibus ignium globis efferri. Erat autem eo loci, ubi flammarum impetus maxime incumbebat, martyrium beatorum IIII Coronatorum. Ibi ergo perlatus obsequentum manibus episcopus coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiuerat. Nec mora, uentus, qui a meridie flans urbi incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo uim sui furoris a lesione locorum, quae contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit. Et quia uir Dei igne diuinae caritatis fortiter ardebat, quia tempestates potestatum aeriarum a sua suorumque lesione crebris orationibus uel exhortationibus repellere consuerat, merito uentis flammisque mundialibus praeualere, et, ne sibi suisque nocerent, obtinere poterat.
Et hic ergo postquam annis quinque rexit ecclesiam, Aeodbaldo regnante migrauit ad caelos, sepultusque est cum patribus suis in saepe dicto monasterio et ecclesia beatissimi apostolorum principis, anno ab incarnatione Domini DCXXIIII, die VIII Kalendarum Maiarum.
[8]
Cui statim successit in pontificatum Iustus, qui erat Hrofensis ecclesiae episcopus. Illi autem ecclesiae Romanum pro se consecrauit episcopum, data sibi ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio, quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus; cuius auctoritatis ista est forma:
Dilectissimo fratri Iusto Bonifatius.
Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro perfectio indicauit.
Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut uestri fructum laboris deseruit, dum ipse praedicatoribus euangelii fideliter repromisit: ‘Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi.’ Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aperiens corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae singulare mysterium. Magno enim praemio fastigiorum uestrorum delectabilem cursum bonitatis suae suffragiis inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus, praeparauit.
Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino: ‘Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.’ Saluati ergo estis spe patientiae et tolerantiae uirtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris. Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta sacri eloquii eruditione eius animum ad uerae conuersionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas uestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque uicinarum, uestrae praedicationis ministerio credimus subsequendam;
quatinus, sicut scriptum est, consummati operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et uere ‘per omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum,’
uniuersalis gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei, protestetur.
Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis inuitati, direximus, quod uidelicet tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam imperauimus;
concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente oportunitate, Domini praeueniente misericordia, celebrare; ita ut Christi euangelium plurimorum adnuntiatione in omnibus gentibus, quae necdum conuersae sunt, dilatetur. Studeat ergo tua fraternitas hoc, quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate seruare, intendens cuius rei similitudine tam praecipuum indumentum humeris tuis baiulandum susceperis. Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis repraesentes.
Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
[9]
Quo tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc est ea natio Anglorum, quae ad Aquilonalem Humbre fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino uerbum fidei praedicante Paulino, cuius supra meminimus, suscepit. Cui uidelicet regi, in auspicium suscipiendae fidei et regni caelestis, potestas etiam terreni creuerat imperii;
ita ut, quod nemo Anglorum ante eum, omnes Brittaniae fines, qua uel ipsorum uel Brettonum prouinciae habitabant, sub dicione acciperet.
Quin et Meuanias insulas, sicut et supra docuimus, imperio subiugauit Anglorum; quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
Huic autem genti occasio fuit percipiendae fidei, quod praefatus rex eius cognatione iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae uocabatur. Huius consortium cum primo ipse missis procis a fratre eius Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum praeerat, peteret;
responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quae cum Aeduino uerba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium Christianae fidei, quam uirgo colebat, esse facturum;
quin potius permissurum, ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum uenissent, uiris siue feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret. Neque abnegauit se etiam eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inueniri.
Itaque promittitur uirgo, atque atduino mittitur, et iuxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus uir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa ueniret, eamque et comites eius, ne paganorum possent societate pollui, cotidiana et exhortatione, et sacramentorum caelestium celebratione confirmaret.
Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Iusto archiepiscopo, sub die XII Kalendarum Augustarum, anno ab incarnatione Domini DCXXV; et sic cum praefata uirgine ad regem Aeduinum quasi comes copulae carnalis aduenit. Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem ueritatis aduocans, iuxta uocem apostoli, uni uero sponso uirginem castam exhiberet Christo. Cumque in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide deficerent, Domino adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret. Sed sicut apostolus ait, quamuis multo tempore illo laborante in uerbo: ‘Deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium, ne eis fulgeret inluminatio euangelii gloriae Christi.’
Anno autem sequente uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Aeduinum regno simul et uita priuaturum; qui habebat sicam bicipitem toxicatam; ut si ferri uulnus minus ad mortem regis sufficeret, peste iuuaretur ueneni. Peruenit autem ad regem primo die paschae iuxta amnem Deruuentionem, ubi tunc erat uilla regalis, intrauitque quasi nuntium domini sui referens; et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum fecit in regem. Quod cum uideret Lilla minister regi amicissimus, non habens scutum ad manum, quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante ictum pungentis;
sed tanta ui hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem uulneraret. Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Fordheri, sica nefanda peremit. Eadem autem nocte sacrosancta dominici paschae pepererat regina filiam regi, cui nomen Atanfled. Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias coepit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolore graui sobolem procrearet. Cuius uerbis delectatus rex, promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo seruiturum, si uitam sibi et uictoriam donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida ille, qui eum uulnerauerat, missus est; et in pignus promissionis inplendae, eandem filiam suam Christo consecrandam Paulino episcopo adsignauit; quae baptizata est die sancto pentecostes prima de gente Nordanhymbrorum, cum XI aliis de familia eius.
Quo tempore curatus a uulnere sibi pridem inflicto, rex collecto exercitu uenit aduersus gentem Occidentalium Saxonum, ac bello inito uniuersos, quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem recepit. Sicque uictor in patriam reuersus, non statim et inconsulte sacramenta fidei Christianae percipere uoluit;
quamuis nec idolis ultra seruiuit, ex quo se Christo seruiturum esse promiserat. Uerum primo diligentius ex tempore, et ab ipso uenerabili uiro Paulino rationem fidei ediscere, et cum suis primatibus, quos sapientiores nouerat, curauit conferre, quid de his agendum arbitrarentur. Sed et ipse, cum esset uir natura sagacissimus, saepe diu solus residens ore quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset faciendum, quae religio seruanda tractabat.
[10]
Quo tempore exhortatorias ad fidem litteras a pontifice sedis apostolicae Bonifatio accepit, quarum ista est forma:
Exemplar epistulae beatissimi et apostolici papae urbis Romanae ecclesiae Bonifatii directae uiro glorioso Æduino regi Anglorum. Uiro glorioso Aeduino regi Anglorum, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei.
Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit, ut haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque sufficiat; quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis ianuis, quae de semet ipsa proferetur secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit; ad adnuntiandam uobis plenitudinem fidei Christianae sacerdotalem curauimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi euangelium, quod Saluator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque sensibus inserentes, salutis uestrae remedia propinentur. Supernae igitur maiestatis clementia, quae cuncta solo uerbo praeceptionis suae condidit et creauit, caelum uidelicet et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, dispositis ordinibus, quibus subsisterent, coaeterni Uerbi sui consilio, et Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constituit, eique tantam praemii praerogatiuam indulsit, ut eum cunctis pracponeret, atque seruato termino praeceptionis, aeternitatis subsistentia praemuniret. Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est indiuidua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide ueneratur et colit; cui etiam summitates imperii rerumque potestates submissae sunt, quia eius dispositione omnium praelatio regnorum conceditur. Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
Quae enim in gloriosi filii nostri Audubaldi regis gentibusque ei subpositis inlustratione, clementia Redemtoris fuerit operata, plenius ex uicinitate locorum uestram gloriam conicimus cognouisse.
Eius ergo mirabile donum et in uobis certa spe, caelesti longanimitate conferri confidimus; cum profecto gloriosam coniugem uestram, quae uestri corporis pars esse dinoscitur, aeternitatis praemio per sacri baptismatis regenerationem inluminatam agnouimus.
Unde praesenti stilo gloriosos uos adhortandos cum omni affectu intimae caritatis curauimus;
quatinus abominatis idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem, eiusque Filium Iesum Christum, et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicae captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae Trinitatis cooperante potentia, absoluti, aeternae uitae possitis esse participes.
Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti hi, qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem colentes amplectuntur, eorum, quos colunt, exempla perditionis insinuant; unde de eis per psalmistam dicitur: ‘Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit.’ Et iterum: ‘Oculos habent, et non uident; aures habent, et non audiunt; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; similes ergo efficiuntur his, qui spem suae confidentiae ponunt in eis.’
Quomodo enim iuuandi quemlibet possunt habere uirtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam subpositorumque tibi manibus construuntur; quibus uidelicet artificium humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti; qui, nisi a te moti fuerint, ambulare non poterunt, sed tamquam lapis in uno loco posita, ita constructi nihilque intellegentiae habentes, ipsaque insensibilitate obruti, nullam nequc ledendi neque iuuandi facultatem adepti sunt? Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto repperire non possumus.
Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate. Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque, quae numquam uiuentem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, uobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod eatenus colebatis;
dum profecto meliores uos, qui spiritum uiuentem a Domino percepistis, eorum constructioni nihilominus existatis; quippe quos Deus omnipotens ex primi hominis, quem plasmauit, cognatione, deductis per saecula innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit. Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis caelestibus praemiis muneraret.
Suscipite uerba praedicatorum, et euangelium Dei, quod uobis adnuntiant; quatinus credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum eius Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem Trinitatem; fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.
Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est camisia cum ornatura in auro una, et lena Anciriana una; quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
[11]
Ad coniugem quoque illius Aedilbergam huiusmodi litteras idem pontifex misit:
Exemplar epistulae beatissimi et apostolici Bonifatii papae urbis Romae directae Aedilbergae reginae Aeduini regis.
Dominae gloriosae filiae Aedilbergae reginae, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei.
Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur, propinauit remedia;
quatinus sui nominis agnitionem diuerso modo gentibus innotescens, Creatorem suum suscepto Christianae fidei agnoscerent sacramento. Quod equidem in uestrae gloriae sensibus caelesti conlatum munere mystica regenerationis uestrae purgatio patenter innuit. Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis in uestri dignatus est confessione succendere; ex qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret.
Didicimus namque referentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem conuersionem nuntiantes peruenerunt, quod etiam uestra gloria, Christianae fidei suscepto mirabili sacramento, piis et Deo placitis iugiter operibus enitescat, ab idolorum etiam cultu seu fanorum auguriorumque inlccebris se diligenter abstineat, et ita in amore Redemtoris sui inmutilata deuotione persistens inuigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem incessabiliter non desistat operam commodare; cumque de glorioso coniuge uestro paterna caritas sollicite perquisisset, cognouimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens, ad suscipiendam uocem praedicatorum suam distulerit obedientiam exhibere. Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri ab agnitione summae et indiuiduae Trinitatis remansit extranea. Unde paternis officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem non distulimus conferendam; adhortantes, quatinus diuinae inspirationis inbuta subsidiis, inportune et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris nostri Domini Iesu Christi cooperante potentia, Christianorum numero copuletur; ut perinde intemerato societatis foedere iura teneas maritalis consortii. Scriptum namque est: ‘Erunt duo in carne una.’ Quomodo ergo unitas uobis coniunctionis inesse dici poterit, si a uestrae fidei splendore, interpositis detestabilis erroris tenebris, ille remanserit alienus?
Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas; ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet. Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura;
infundens sensibus eius, quantum sit praeclarum, quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit admirabile, quod renata praemium consequi meruisti. Frigiditatem cordis ipsius Sancti Spiritus adnuntiatione succende; quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat: ‘Saluabitur uir infidelis per mulierem fidelem.’ Ad hoc enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es, ut fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemtori tuo multiplicem resignares. Quod equidem, suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, adsiduis non desistimus precibus postulare.
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est speculum argenteum, et pectinem eboreum inauratum; quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
[12]
Haec quidem memoratus papa Bonifatius de salute regis Aeduini ac gentis ipsius litteris agebat. Sed et oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare dignata est, non minimum ad suscipienda uel intellegenda doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius. Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret; tandem, ut uerisimile uidetur, didicit in spiritu, quod uel quale esset oraculum regi quondam caelitus ostensum. Nec exinde distulit, quin continuo regem ammoneret explere uotum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius erumnis exemtus ad regni fastigia perueniret.
Erat autem oraculum huiusmodi. Cum persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit, per diuersa occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus uagaretur, tandem uenit ad Redualdum obsecrans, ut uitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando seruaret; qui libenter eum excipiens, promisit se, quae petebatur, esse facturum. At postquam Aedilfrid in hac eum prouincia apparuisse, et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognouit, misit nuntios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece eius offerrent; neque aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio, et copiosiora argenti dona offerens, et bellum insuper illi, si contemneretur, indicens. Qui uel minis fractus, uel corruptus muneribus, cessit deprecanti, et siue occidere se Aeduinum, seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, et insuper adiecit: ‘Si ergo uis, hac ipsa hora educam te de hac prouincia, et ea in loca introducam, ubi numquam te uel Reduald, uel Aedilfrid inuenire ualeant.’ Qui ait: ‘Gratias quidem ago beneuolentiae tuae;
non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit. Quin potius, si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior quisque morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniae prouincias tot annorum temporumque curriculis uagabundus hostium uitabam insidias?’
Abeunte igitur amico, remansit Aeduini solus foris, residensque mestus ante palatium, multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem uerteret, nescius.
Cumque diu tacitis mentis angoribus, et caeco carperetur igni, uidit subito intempesta nocte silentio adpropinquantem sibi hominem uultus habitusque incogniti; quem uidens, ut ignotum et inopinatum, non parum expauit. At ille accedens salutauit eum, et interrogauit, quare illa hora, ceteris quiescentibus, et alto sopore pressis, solus ipse mestus in lapide peruigil sederet. At ille uicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem transigeret. Qui respondens ait: ‘Ne me aestimes tuae mestitiae et insomniorum, et forinsecae et solitariae sessionis causam nescire; scio enim certissime qui es, et quare meres, et quae uentura tibi in proximo mala formidas. Sed dicito mihi, quid mercedis dare uelis ei, siqui sit, qui his te meroribus absoluat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat.’ Qui cum se omnia, quae posset, huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adiecit ille: ‘Quod si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in ueritate promittat, ita ut non solum omnes tuos progenitores, sed et omnes, qui ante te reges in gente Anglorum fuerant, potestate transcendas?’ At Aeduini constantior interrogando factus, non dubitauit promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio: ‘Si autem,’
inquit, ‘is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?’
Nec distulit Aduini, quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proueheret. Quo accepto responso, confestim is, qui loquebatur cum eo, inposuit dexteram suam capiti eius dicens: ‘Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius temporis ac loquellae nostrae, et ea, quae nunc promittis, adimplere ne differas.’ Et his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum.
Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet, gauisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus illius, laetoque uultu salutans eum: ‘Surge,’
inquit, ‘intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit; postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere.’ Quid plura? Fecit rex, ut dictum est; nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit.
Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idla; in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Ragenheri, occisus est.
Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.
Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit. Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce affatus: ‘Ecce,’
inquit, ‘hostium manus, quos timuisti, Domino donante euasisti; ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit; et si deinceps uoluntati eius, quam per me tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in caelis faciet esse participem.’
[13] Quibus auditis, rex suscipere quidem se fidem, quam docebat, et uelle et debere respondebat. Uerum adhuc cum amicis principibus et consiliariis suis sese de hoc conlaturum esse dicebat, ut, si et illi eadem cum illo sentire uellent, omnes pariter in fonte uitae Christo consecrarentur. Et adnuente Paulino, fecit, ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus uideretur.
Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: ‘Tu uide, rex, quale sit hoc, quod nobis modo praedicatur; ego autem tibi uerissime, quod certum didici, profiteor, quia nihil omnino uirtutis habet, nihil utilitatis religio illa, quam hucusque tenuimus. Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit; et nihilominus multi sunt, qui ampliora a te beneficia quam ego, et maiores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quae agenda uel adquirenda disponunt. Si autem dii aliquid ualerent, me potius iuuare uellent, qui illis inpensius seruire curaui. Unde restat, ut si ea, quae nunc nobis noua praedicantur, meliora esse et fortiora, habita examinatione perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus.’
Cuius suasioni uerbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit: ‘Talis,’ inquiens, ‘mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passeium domum citissime peruolauerit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec uita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec noua doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda uidetur.’ His similia et ceteri maiores natu ac regis consiliarii diuinitus admoniti prosequebantur.
Adiecit autem Coifi, quia uellet ipsum Paulinum diligentius audire de Deo, quem praedicabat, uerbum facientem. Quod cum iubente rege faceret, exclamauit auditis eius sermonibus dicens: ‘Iam olim intellexeram nihil esse, quod colebamus; quia uidelicet, quanto studiosius in eo cultu ueritatem quaerebam, tanto minus inueniebam.
Nunc autem aperte profiteor, quia in hac praedicatione ueritas claret illa, quae nobis uitae, salutis, et beatitudinis aeternae dona ualet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa et altaria, quae sine fructu utilitatis sacrauimus, ocius anathemati et igni contradamus.’ Quid plura? praebuit palam adsensum euangelizanti beato Paulino rex, et, abrenuntiata idolatria, fidem se Christi suscipere confessus est. Cumque a praefato pontifice sacrorum suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum septis, quibus erant circumdata. primus profanare deberet; ille respondit: ‘Ego. Quis enim ea, quae per stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a Deo uero donatam destruam?’
Statimque, abiecta superstitione uanitatis, rogauit sibi regem arma dare et equum emissarium, quem ascendens ad idola destruenda ueniret. Non enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel praeter in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat ad idola. Quod aspiciens uulgus, aestimabat eum insanire. Nec distulit ille, mox ut adpropiabat ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea, quam tenebat; multumque gauisus de agnitione ueri Dei cultus, iussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis.
Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem Doruuentionem, et uocatur hodie Godmunddingaham, ubi pontifex ipse, inspirante Deo uero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacrauerat, aras.
[14]
Igitur accepit rex Aeduini cum cunctis gentis suae nobilibus ac plebe perplurima fidem et lauacrum sanctae regenerationis anno regni sui XI, qui est annus dominicae incarnationis DCXXVII, ab aduentu uero Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXXmus. Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit. In qua etiam ciuitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donauit. Mox autem ut baptisma consecutus est, curauit, docente eodem Paulino, maiorem ipso in loco et augustiorem de lapide fabricare basilicam, in cuius medio ipsum, quod prius fecerat, oratorium includeretur. Praeparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam. Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit. Paulinus autem ex eo tempore sex annis continuis, id est ad finem usque imperii regis illius, uerbum Dei, adnuente ac fauente ipso, in ea prouincia praedicabat; credebantque et baptizabantur quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati sunt de Quoenburga filia Cearli regis Merciorum.
Baptizati sunt tempore sequente et alii liberi eius de Aedilberga regina progeniti, Aedilhun et Aedilthryd filia, et alter filius Uuscfrea, quorum primi albati adhuc rapti sunt de hac uita, et Eburaci in ecclesia sepulti. Baptizatus et Yffi filius Osfridi, sed et alii nobiles ac regii uiri non pauci. Tantus autem fertur tunc fuisse feruor fidei ac desiderium lauacri salutaris genti Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus ueniens cum rege et regina in uillam regiam, quae uocatur Adgefrin, XXXVI diebus ibidem cum eis cathecizandi et baptizandi officio deditus moraretur; quibus diebus cunctis a mane usque ad uesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis ac locis plebem Christi uerbo salutis instruere, atque instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro remissionis abluere. Haec uilla tempore sequentium regum deserta, et alia pro illa est facta in loco, qui uocatur Maelmin.
Haec quidem in prouincia Berniciorum; sed et in prouincia Deirorum, ubi saepius manere cum rege solebat, baptizabat in fluuio Sualua, qui uicum Cataractam praeterfluit. Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae poterant aedificari. Attamen in Campodono, ubi tunc etiam uilla regia erat, fecit basilicam, quam postmodum pagani, a quibus Aeduini rex occisus est, cum tota eadem uilla succenderunt; pro qua reges posteriores fecere sibi uillam in regione, quae uocatur Loidis. Euasit autem ignem altare, quia lapideum erat; et seruatur adhuc in monasterio reuerentissimi abbatis et presbyteri Thryduulfi, quod est in silua Elmete.
[15] Tamtum autem deuotionis Æduini erga cultum ueritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum, Earpualdo filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua prouincia suscipere. Et quidem pater eius Reduald iamdudum in Cantia sacramentis Christianae fidei inbutus est, sed frustra; nam rediens domum ab uxore sua et quibusdam peruersis doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei deprauatus habuit posteriora peiora prioribus; ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire uideretur et diis, quibus antea seruiebat; atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum. Quod uidelicet fanum rex eiusdem prouinciae Alduulf, qui nostra aetate fuit, usque ad suum tempus perdurasse, et se in pueritia uidisse testabatur.
Erat autem praefatus rex Reduald natu nobilis, quamlibet actu ignobilis, filius Tytili, cuius pater fuit Uuffa, a quo reges Orientalium Anglorum Uuffingas appellant.
Uerum Eorpuald non multo, postquam fidem accepit, tempore occisus est a uiro gentili nomine Ricbercto; et exinde tribus annis prouincia in errore uersata est, donec accepit regnum frater eiusdem Eorpualdi Sigberct, uir per omnia Christianissimus ac doctissimus, qui, uiuente adhuc fratre, cum exularet in Gallia, fidei sacramentis inbutus est, quorum participem, mox ubi regnare coepit, totam suam prouinciam facere curauit. Cuius studiis gloriosissime fauit Felix episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum uenisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad praedicandum uerbum uitae praefatae nationi Anglorum. Nec uota ipsius in cassum cecidere; quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor inuenit. Siquidem totam illam prouinciam, iuxta sui nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem et opera iustitiae, ac perpetuae felicitatis dona perduxit, accepitque sedem episcopatus in ciuitate Domnoc; et cum X ac VII annos eidem prouinciae pontificali regimine praeesset, ibidem in pace uitam finiuit.
[16] Preadicabat autem Paulinus uerbum etiam prouinciae Lindissi, quae est prima ad meridianam Humbre fluminis ripam, pertingens usque ad mare, praefectumque Lindocolinae ciuitatis, cui nomen erat Blaecca, primum cum domu sua conuertit ad Dominum. In qua uidelicet ciuitate et ecclesiam operis egregii de lapide fecit; cuius tecto uel longa incuria, uel hostili manu deiecto, parietes hactenus stare uidentur, et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quaerunt, ostendi. In qua ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Iusto, Honorium pro eo consecrauit episcopum, ut in sequentibus suo loco dicemus.
De huius fide prouinciae narrauit mihi presbyter et abbas quidam uir ueracissimus de monasterio Peartaneu, uocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, praesente rege atduino, et multam populi turbam in fluuio Treenta, iuxta ciuitatem, quae lingua Anglorum Tiouulfingacastir uocatur; qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu.
Habuit autem secum in ministerio et Iacobum diaconum, uirum utique industrium ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.
Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquauersum imperium regis arduini peruenerat, fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in prouerbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato paruulo uellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se ledente ualeret. Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet. Tantum uero in regno excellentiae habuit, ut non solum in pugna ante illum uexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter ciuitates siue uillas aut prouincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuesset; nec non et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus uexilli, quod Romani tufam, Angli appellant thuuf, ante eum ferri solebat.
[17]
Quo tempore praesulatum sedis apostolicae Honorius Bonifatii successor habebat, qui, ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino euangelizante, conuersam esse didicit, misit eidem Paulino pallium; misit et regi atduino litteras exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fide ueritatis, quam acceperant, persistere semper ac proficere curarent.
Quarum uidelicet litterarum iste est ordo:
Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio atduino regi Anglorum Honorius episcopus seruus seruorum Dei salutem.
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim uos reges esse cognoscitis, dum regem et Creatorem uestrum orthodoxa praedicatione cdocti Deum uenerando creditis, eique, quod humana ualet condicio, mentis uestrae sinceram deuotionem exsoluitis. Quod enim Deo nostro aliud offerre ualebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitcntes, eum colere, eique uota nostra reddere festinemus? Et ideo, excellentissime fili, paterna uos caritate, qua conuenit, exhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad suam gratiam uocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus seruare omnimodo festinetis; ut, qui uos in praesenti saeculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et caelestis patriae uobis praeparet mansionem.
Praedicatoris igitur uestri domini mei apostolicae memoriae Gregorii frequenter lectione occupati, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro uestris animabus libenter exercuit, habetote; quatinus eius oratio et regnum uestrum populumque augeat, et uos omnipotenti Deo inreprehensibiles repraesentet. Ea uero, quae a nobis pro uestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei uestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus; et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et Paulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare.
Quod quidem tam pro uestrae caritatis affectu, quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum, et iuxta uestra desideria praeberemus.
Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat.
[18]
Haec inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius pro illo est in praesulatum electus; qui ordinandus uenit ad Paulinum, et occurrente sibi illo in Lindocolino, quintus ab Augustino Doruuernensis ecclesiae consecratus est antistes. Cui etiam praefatus papa Honorius misit pallium et litteras, in quibus decernit hoc ipsum, quod in epistula ad Aeduinum regem missa decreuerat; scilicet ut cum Doruuernensis uel Eburacensis antistes de hac uita transierit, is, qui superest, consors eiusdem gradus habeat potestatem alterum ordinandi in loco eius, qui transierat, sacerdotem; ne sit necesse ad Romanam usque ciuitatem per tam prolixa terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo sempor fatigari. Quarum etiam textum litterarum in nostra hac historia ponere commodum duximus.
Dilectissimo fratri Honorio Honorius.
Inter plurima, quae Redemtoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud etiam clementer conlata suae pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affatus unianimam dilectionem quadam contemplatione alternis aspectibus repraesentat. Pro quibus maiestati eius gratias indesinenter exsoluimus, eumque uotis supplicibus exoramus, ut uestram dilectionem in praedicatione euangelii elaborantem et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam, perpeti stabilitate confirmet, et ad augmentum ecclesiae suae potiora per uos suscitet incrementa; ut fide et opere, in timore Dei et caritate, uestra adquisitio decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii exordia pullulat, conualescendo amplius extendatur; ut ipsa uos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, uosque uox ista ad aeternam festiuitatem euocet: ‘Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos;’
et iterum: ‘Euge, serue bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.’ Et nos equidem, fratres carissimi, haec uobis pro acterna caritate exhortationis uerba praemittentes, quae rursus pro ecclesiarum uestrarum priuilegiis congruere posse conspicimus, non desistimus inpertire.
Et tam iuxta uestram petitionem, quam filiorum nostrorum regum uobis per praesentem nostram praeceptionem, uice beati Petri apostolorum principis, auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex uobis diuina ad se iusserit gratia euocari, is, qui superstes fuerit, alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua etiam re singula uestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere; quia, ut haec uobis concederemus, longa terrarum marisque interualla, quae inter nos ac uos obsistunt, ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum uestrarum iactura per cuiuslibet occasionis obtentum quoquo modo prouenire; sed potius commissi uobis populi deuotionem plenius propagare Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
Data die III Iduum Iunii, imperantibus dominis nostris Augustis, Heraclio anno XXoIIIIo, post consulatum eiusdem anno XXoIIIo, atque Constantino filio ipsius anno uicesimo tertio, et consulatus eius anno IIIo; sed et Heraclio felicissimo Caesare id est filio eius anno III, indictione VII, id est anno dominicae incarnationis DCXXXIIII.
[19]
Misit idem papa Honorius litteras etiam genti Scottorum, quos in obseruatione sancti paschae errasse conpererat, iuxta quod supra docuimus; sollerter exhortans, ne paucitatem suam in extremis terrae finibus constitutam, sapientiorem antiquis siue modernis, quae per orbem erant, Christi ecclesiis aestimarent; neue contra paschales computos, et decreta synodalium totius orbis pontificum aliud pascha celebrarent.
Sed et Iohannes, qui successori eiusdem Honorii Seuerino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem errore corrigendo litteras eis magna auctoritate atque eruditione plenas direxit;
euidenter astruens, quia dominicum paschae diem a XVa luna usque ad XXIam, quod in Nicena synodo probatum est, oportet inquiri. Necnon pro Pelagiana heresi, quam apud eos reuiuescere didicerat, cauenda ac repellenda, in eadem illos epistula admonere curauit; cuius epistulae principium est:
Dilectissimis et sanctissimis Tomiano, Columbano, Cromano, Dinnao, et Baithano episcopis; Cromano, Ernianoque, Laistrano, Scellano, et Segeno presbyteris; Sarano ceterisque doctoribus seu abbatibus Scottis, Hilarus archipresbyter et seruans locum sanctae sedis apostolicae, Iohannes diaconus et in Dei nomine electus; item Iohannes primicerius et seruans locum sanctae sedis apostolicae, et Iohannes seruus Dei, consiliarius eiusdem apostolicae sedis.
Scripta, quae perlatores ad sanctae memoriae Seuerinum papam adduxerunt, eo de hac luce migrante, reciproca responsa ad ea, quae postulata fuerant, siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, repperimus quosdam prouinciae uestrae contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri heresim renouare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et XIIII luna cum Hebreis celebrare nitentes.
Quo epistulae principio manifeste declaratur, et nuperrime temporibus illis hanc apud eos heresim exortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse inplicitos.
Exposita autem ratione paschalis obseruantiae, ita de Pelagianis in eadem epistula subdunt:
Et hoc quoque cognouimus, quod uirus Pelagianae hereseos apud uos denuo reuiuescit; quod omnino hortamur, ut a uestris mentibus huiusmodi uenenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda heresis damnata est, latere uos non debet;
quia non solum per istos CC annos abolita est, sed et cotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne, quorum arma conbusta sunt, apud uos eorum cineres suscitentur. Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium posse sine peccato hominem existere ex propria uoluntate, et non ex gratia Dei?
Et primum quidem blasphemiae stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: ‘Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.’
[20]
At uero Aeduini cum X et VII annis genti Anglorum simul et Brettonum gloriosissime praeesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militauit, rebellauit aduersus eum Caedualla rex Brettonum, auxilium praebente illi Penda uiro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse ex eo tempore gentis eiusdem regno annis XX et IIbus uaria sorte praefuit; et conserto graui proelio in campo, qui uocatur Haethfelth, occisus est atduini die IIII Iduum Octobrium, anno dominicae incarnationis DCXXXIII, cum esset annorum XL et VIII; eiusque totus uel interemtus uel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum unus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem iuris iurandi peremtus est.
Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia uel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus ex ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus erat pagano saeuior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat nominis ignarus; at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans. Sed nec religioni Christianae, quae apud eos exorta erat, aliquid inpendebat honoris. Quippe cum usque hodie moris sit Brettonum, fidem religionemque Anglorum pro nihil habere, neque in aliquo eis magis communicare quam paganis. Adlatum est autem caput Aeduini regis Eburacum, et inlatum postea in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse coepit, sed successor eius Osuald perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti papae Gregorii, a cuius ipse discipulis uerbum uitae susceperat.
Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse uideretur, Paulinus adsumta secum regina Aedilberge, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Uenit autem illuc duce Basso milite regis Æduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Uuscfrean filium atduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum uasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantiae conseruata monstrantur.
Quo in tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus praesul illius ad Honorium papam a Iusto archiepiscopo legatarius missus absortus fuerat fluctibus Italici maris; ac per hoc curam illius praefatus Paulinus inuitatione Honorii antistitis et Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usque dum et ipse suo tempore ad caelestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua ecclesia moriens pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit.
Reliquerat autem in ecclesia sua Eburaci Iacobum diaconum, uirum utique ecclesiasticum et sanctum, qui multo exhinc tempore in ecclesia manens, magnas antiquo hosti praedas docendo et baptizando eripuit; cuius nomine uicus, in quo maxime solebat habitare, iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pacein prouincia, et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta morem Romanorum siue Cantuariorum multis coepit existere; et ipse senex ac plenus dierum, iuxta scripturas, patrum uiam secutus est.
Liber Primus | Liber Tertius |