91. De accidia et pigricia. | 93. De hereditate et gaudio fidelis anime. |
Cap. 92. (84.)
Christus elegit mori propter vitam nostram.Legitur de quodam rege, qui habuit uxorem nomine Corneliam. Accidit quadam vice, quod in castro regis sub quodam muro inventi fuerunt duo serpentes, unus masculus, altera femella. Quod audiens rex interrogavit a suis magistris et doctoribus, quid hoc significaret, et dixerunt, illos serpentes ibidem latere in signum mortis viri vel mulieris, et dixerunt: Si occideretur masculus, vir moreretur, et si occideretur serpens femella, uxor moreretur. Quo audito rex dixit: Occidere masculum serpentem et femellam vivere! Quia libencius vellet mortem suam, quam mortem uxoris sue, et assignans causam dixit: Si uxor mea vivit, posset multos filios producere, qui possunt in regno meo succedere, quia, si ipsa moreretur, regnum heredem non haberet.
Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, qui nos regit sicut rex, cujus uxor erat humana natura, scilicet in utero virginis copulata. Sed in hoc mundo quasi in hac domo hujus sponsi duo serpentes fuerunt [76] inventi scilicet legis antique et nove. Serpens femella erat benignitas divine misericordie. Hec uxor humana natura vivere per graciam non potuisset, sed sponsus scilicet Christus elegit sibi mortem in cruce, ut humana natura viveret. Eciam potest hunc sensum applicare de carne et spiritu; ita oportet, quod caro tamquam masculus infructuosus occidatur.