90. De libertate arbitrii. | 92. Christus elegit mori propter vitam nostram. |
Cap. 91. (83.)
De accidia et pigricia.Polemius regnavit, qui tres filios legitur habuisse, quos multum dilexit. Unde per se cogitavit disponere de regno suo, vocavit tres filios suos et ait: Quis vestrum est pigrior, ille regnum post meum decessum habebit. Tunc ait primus filius: Pater, michi ergo debetur regnum vestrum, quia adeo piger sum, quod ad ignem sedeo et prius crura permitto comburi, quam inde me retraherem. Secundus filius ait: Pater, michi debetur regnum vestrum, qui si circa collum meum funem haberem et mox suspendi deberem et gladium in manu mea tenerem, propter magnam pigriciam meam ad scindendam funem[1] manum meam non extenderem. Tercius filius dixit: Pater, ego regnare debeo, quia in [75b] pigriciis ceteros precedo; dum superius in lecto jaceo et gutte aque propter magnam pigriciam super caput et super utrumque oculum cadunt, me movere nescio ad dextram vel sinistram, nec volo. Rex cum hoc audisset, ei regnum legavit, reputans eum pigriciorem.
Moralizacio. Carissimi, iste rex est diabolus, qui est rex et pater super omnes filios superbie, ut Job dicit. Per primum filium bene designantur illi, qui sunt in societate perversa, scilicet in adulterio, in fornicacione, per quam ad malum intendunt; tamen magis eligunt in igne peccati cremari vel aduri, quam a tali pravo consorcio separari. Secundus filius signat illum, qui licet peccatorum suorum funibus videat se circumplexum et ligatum, quibus mox suspendendus est ad inferni patibulum, tamen ad eas scindendum non extendit, videlicet gladium lingue sue cum verbis in confessione. Tercius vero filius designat illum, qui doctrinam audit de paradisi gaudio et de inferni supplicio, et tamen pre nimia pigricia ducens statum suum parvum, scilicet peccatorum, et non deserit ad dextram premiorum amore et desiderio convertere, nec ad sinistram, ut peccatum dimittat saltem metu et terrore infernalium tormentorum.
- ↑ funem] orig. funam.