77. Quod ad divitias non est anhelandum. | 79. Quod quis nescit presumere non audebit. |
Cap. 78. (70.)
De constantia amoris mutui.Rex quidam pulchram filiam habebat, que erat duci nobilissimo desponsata, cum quo pulchram prolem habebat, et maxima inter eos erat dilectio. Dux vero moritur; de cujus morte factus est planctus magnus in civitate. Domina vero satis honorifice eum sepulture tradidit. Post mortem amici ejus ad [63] eam venerunt, ut secundo viro nuberet, allegantes sibi etatem integram ad pulchritudinem suam. Domina vero respondit: Virum alterum habere nolo, quia vir meus, qui mortuus est, erat tam bonus, dulcis ac dives per omnia, qui me ultra modum dilexit, et propter nimiam dilectionem inter nos ejus mors tantum me affligit, quod ut credo vivere non potero; si vero talem virum ponamus quod invenirem, possibile esset ei [ante] me mori, et tunc esset michi gravis afflictio; jam habeo, quod nunquam alium virum capere volo. Si malum virum acciperem, esset michi grave, post bonum [habere] pessimum.
Carissimi, rex iste est deus, filia anima ad dei similitudinem creata, que erat nobilissimo viro scilicet domino nostro Ihesu Christo per virtutem baptismi desponsata, qui summa dilectione nos dilexit, quia in cruce pro nobis mortuus est; ergo virum alium pro illo non accipias i. e. alium numquam tantum diligas et sic cum eo regnabis.