Sine Nomine
77. Quod ad divitias non est anhelandum.
1872

 76. De concordia. 78. De constantia amoris mutui. 

Cap. 77. (69.)

Quod ad divitias non est anhelandum.

Erat quidam rex, qui duas filias habebat; una erat pulcherrima et omnibus amorosa, altera nigra et omnibus odiosa. Rex videns filias suas unam pulchram, aliam nigram, eis nomina imposuit; pulchre filie imposuit nomen scilicet Rosimunda, nigre filie nomen Gratia plena. Deinde preconem per totum regnum misit promulgando, quod omnes venirent, et filias suas in matrimonium daret illis, qui ad hoc digni essent. Quicunque vero pulchram filiam in uxorem accipiet, [62b] nichil cum ea nisi pulchritudinem obtineret; sed qui nigram filiam in uxorem acciperet, totum regnum post ejus decessum cum ea obtineret. Multi hoc audientes ad curiam regis venerunt, et cum duas filias viderent, omnes ad pulchram filiam currebant et eam in uxorem petebant. Gratia plena, nigra filia, amare flevit. Ait ei rex: O filia, ob quam rem affligitur anima tua? Ait illa: O domine, nullus est, qui me visitet, nec mecum loquatur; omnes ad sororem meam currunt et omnes me despiciunt. Ait pater: O filia, ignoras, quod omnia mea tua sunt, et qui te desponsaverit, regnum meum obtinebit. Illa sic comfortata a fletu cessabat. Post hec venit quidam rex ad curiam regis, et cum vidisset pulchritudinem Rosimunde, eam in uxorem peciit tantum cum sua pulchritudine. Rex pater puellam ei concessit et cum magno gaudio eam desponsavit. Stabat altera filia per multos [annos] antequam esset desponsata; tandem quidam dux nobilis sed pauper intra se cogitabat: Licet puella turpis fuerit, tamen quicunque eam habuerit, regnum cum ea obtinebit. Perrexit ad regem et eam in uxorem peciit. Rex vero gavisus est, eam desponsavit cum magno gaudio et post mortem regis totum regnum cum ea obtinuit.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, filia Rosimunda tam pulchra est mundus iste, unde pauci inveniuntur, qui non mundum super omnia appetunt, tamen nichil cum ea obtinebunt nisi suam pulchritudinem hoc est vanitatem et divicias; et sicut pulchritudo per infirmitatem, famem et senectutem adnichilatur, ita divicie hujus mundi transeunt per mortem et sepe ante, et ideo fatui sunt qui mundum desponsant. Altera filia scilicet Gratia plena, que est turpis et omnibus odiosa, certe est paupertas, quam miro modo deus dilexit, et ideo vocatur Gratia plena, quia per eam devenitur ad divicias; verumtamen pauci sunt, qui eam desponsare volunt, imo est omnibus odiosa; tamen qui eam desponsaverit, vitam eternam habebit.