71. De remuneratione eterne patrie. | 73. De avaricia quod multos excecat. |
Cap. 72. (64.)
De ingratorum trucidatione.Legitur de quodam rege, qui filium unicum habebat, quem multum dilexit ac tenerrime nutrivit. Cum autem puer ad etatem legitimam pervenisset, de die in diem regem impulsabat, ut regnum ei dimitteret, eo quod impotens esset et ipse potens. Rex vero ait: Carissime, si securus essem, quod me benivole et cum honore tractares toto tempore vite tue, tibi illud concederem et omnem humanitatem quam pater tenetur filio tibi prestarem. At ille: Domine, coram satrapis et nobilibus imperii juramentum prestabo, quod nullum defectum habebitis sed in majori honore quam meipsum vos habebo.[1] Rex vero credens dictis ejus regnum ei dedit et nichil sibi ipsi retinuit. Cum vero coronatus esset et in solio positus, ultra quam credi potest cor ejus est elevatum; per aliquos annos patrem suum in honore habebat et post hec honorem nec aliqua bona ei dedit. Ille vero cepit sapientibus regni conqueri, quod ejus filius pactum non tenebat; sapientes vero, qui semper eum dilexerunt, regem arguebant quod male patrem suum tractasset. Rex hoc audiens furore repletus, patrem suum in quodam castro inclusit, ubi nullus accessum habere poterat ad eum, in quo loco famem et multas miserias paciebatur. Accidit eodem tempore, quod rex in eodem castello pernoctabat, pater vero ad eum accessit et ait: O fili, miserere patri tuo seni, qui [58b] te genuit et omnia dedit! In hoc loco famem et sitim pacior, jam sum in gravi infirmitate positus et haustus vini me confortaret. Ait rex: Ignoro si sunt vina in castro isto. Ait ille: Immo fili quinque dolia vini sine scitu vestro senescallus hujus castri habet et non audet perforare ea et michi haustum dare, rogo te ergo fili; des michi de primo dolio. Ait: Non faciam quia mustum et nec valet pro senibus. At ille dixit: Des michi ergo de secundo dolio. Qui ait: Hoc non faciam; hoc pro corpore meo custodiam et pro juvenibus qui mecum sunt. At ille: Des ergo michi de tercio. Qui ait: Non faciam quia vinum forte est et tu es debilis et infirmus; posset esse causa mortis tue. Ait ille: Des michi de quarto dolio. Qui ait: Non faciam quia nimis vetus et acetosum est et non multum valet et precipue pro complexione tua. Ait pater: Fili des ergo michi de quinto dolio. At ille: Absit a me quia feces sunt; satrape regni michi imponerent quod te occidissem si feces tibi dedissem. Pater hoc audiens ab eo tristis recessit, et statim occulte satrapis regni litteram scripsit, quomodo filius ejus eum tractabat ut propter deum eum a tali miseria sublevarent. Satrape omnes ei compaciebantur, statim regimen receperunt et patrem sicut prius regem constituerunt, filium suum in carcerem posuerunt, ubi propter miseriam defunctus est.
Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, filius quilibet christianus, quem tenerrime diligit, quamdiu homo in puritate vite manet; omnia homini dedit que homo habet et ipse factus est pauper secundum quod testatur scriptura: Vulpes foveam habent etc. Sed cotidie Christus famem et sitim patitur, hoc est in suis membris scilicet pauperibus et debilibus, unde scriptum est: Quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis. Et cum deus petit a nobis haustum vini de primo dolio. Dolium illud est puericia nostra quam deus a nobis requirit ut ei serviamus in puericia; puer vero malus respondet: Mustum, hoc est puer sum, non possum jejunare, orare, in dei servicio vigilare. Demum deus a nobis requirit, ut demus ei de secundo dolio; respondit malus filius: Non possum dare juventutem meam deo serviendo, quod tunc mundus deridet me [dicens]: Ecce ille juvenis stultus homo non vult conversari cum hominibus, et sic juventutem meam mecum [59] retinebo, consedendo, bibendo, mundo serviendo. Demum deus requirit a nobis de tercio dolio; respondet malus filius: Vinum ferratum est, hoc est jam sum in fortitudine mea; si penitenciam facerem, fortitudinem meam diminuerem, ad bella et ad hastiludia volo accedere et ea que mundi sunt exercere ac post fortitudinem penitenciam agere. Deus videns quod de istis tribus dictis doliis nichil potest habere, querit de quarto dolio haustum unum. Respondet malus filius: Vinum nimis vetus et acetosum est, hoc est dictum, jam sum senex, jam non possum jejunare, vigilare, quia natura mea est debilis. Demum deus querit de quinto dolio unum haustum; respondet malus filius: Feces sunt, hoc est dictum, heu michi decrepitus sum, defecit salutare meum. Dum bona potero facere non feci, modo sum impotens et talis sepe cadit in desperacionem, et sic moritur homo miser. Contra tales erit querimonia gravis et tunc in die judicii deus cum tota curia celesti sentenciam dabit dicens: Ite maledicti etc. a quo nos liberare dignetur.
- ↑ habebo] orig. habeo.