70. De compunctione fidelis anime. | 72. De ingratorum trucidacione. |
Cap. 71. (63.)
De remuneracione eterne patrie.Rex[1] erat, qui magnum convivium fecerat; deinde per totum regnum precones destinabat, ut preconizarent convivium, videlicet ut omnes cujuscumque condicionis ad convivium venirent et non tantum convivium bonum haberent, sed et divicias infinitas obtinerent. Cum autem precones per regna et castra ambularent, preceptum regis promulgando, erant tunc duo homines in una civitate manentes, unus fuit fortis et robustus, sed tamen cecus, alter claudus et debilis, sed optime videbat.[2] Dixit cecus claudo: Carissime, heu nobis duobus, per totum regnum dimulgatum est, quod rex tali tempore optimum convivium tenebit, ad quod non tantum quilibet habebit cibaria pro sua voluntate, sed divicias magnas recipiet. Tu vero es claudus ego vero cecus, et ergo ad illud convivium non poterimus accedere. Ait claudus: Si consilium meum feceris, ambo ibidem veniemus, et divicias et convivium sicut ceteri obtinebimus. Respondit cecus: Omne consilium quod est nobis utile sum paratus adimplere. Ait claudus: Tu es fortis et robustus in corpore, ego vero debilis quia claudus; me super dorsum tuum portabis, ego vero tibi viam dirigam, quia satis clare video et sic ambo ad convivium veniemus, et mercedem sicut ceteri obtinebimus. Ait cecus: Amen dico tibi, optimum consilium est; statim ascende dorsum meum. Et sic factum est, claudus viam ei ostendit et ipse eum portavit, et sic ambo ad convivium venerunt et divicias inter alios receperunt.
Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, qui pro omnibus nobis convivium eternum preparavit, juxta illud: Erat quidam homo, qui fecit cenam magnam etc. Ad illud convivium multi sunt vocati et qui ibidem accedit[3] divicias eternas possidebit. Cecus iste est quilibet dives ac potens hujus seculi qui fortis est et potens in corpore i. e. diviciis et mundi potencia, unde ceci sunt quantum ad vitam eternam, ignorant ea que sunt salutis, sicut talpa bene videt sub terra et habet multa diverticula, sed supra cecus efficitur nec scit seipsum juvare; sic et divites satis clare vident in temporalibus et ceci sunt in [58] spiritualibus. Claudus vero est bonus religiosus, qui claudicat in utroque pede, scilicet nichil in communi aut proprio possidet, tamen videt talis satis clare viam versus convivium eternum. Si ergo vos divites ac mundi potentes intenditis ad illud convivium accedere et premia ibidem accipere, necesse vobis erit religiosos ac ceteros pauperes super dorsa vestra portare, sed diligenter est advertendum, quando divites debent portare pauperes; certe elemosinas eis dando et in eorum necessitatibus subveniendo, hoc est pauperes portare et fideliter viris ecclesiasticis decimas dare. Si sic feceritis, nos viri religiosi tenemur vobis viam salutis ostendere quomodo poteritis ad vitam eternam pervenire. Precones, qui illud convivium clamabant, sunt sacre pagine doctores, scilicet predicatores et confessores, qui habent nos instruere publice et private quomodo ad eternum convivium poterimus pervenire.