There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
58. De confessione.
1872

 57. De perfectione vite. 59. De superbia nimia et quomodo superbi ad humilitatem maximam sepe perveniunt; satis notabile. 

Cap. 58. (50.)

De confessione.

Rex quidam regnavit nomine Asmodemus, qui statuit, quod quicumque malefactor captus esset et coram judice ductus, si tres veritates posset dicere tam veras, contra quas nullus posset objicere, quantumcumque malefactor vitam suam obtineret cum tota sua hereditate. Accidit casus, quod quidam miles contra regem forefecit, fugam peciit et in quadam foresta latuit, in qua multa mala commisit, quia omnes intrantes spoliavit aut occidit. Judex cum hoc audisset, insidias in circuitu foreste ordinavit, eum deprehendit, et ligatis manibus ad judicium venire fecit. Ait ei judex: Carissime, nosti legem? Qui ait: Eciam, domine. Si debeo salvari, oportet me dicere tres veritates, aliter mortem evadere non possum. Ait ergo judex: Imple beneficium legis aut hodie cibum non gustabis donec fueris suspensus. At ille: Domine, fac fieri silencium! Quo facto ait: Domine, ecce hec est prima veritas: Vobis omnibus denuncio, quod toto tempore vite mee extiti malus homo. Judex hoc audiens ait circumstantibus: Estne verum, quod ille dicit? At illi: Si non esset malefactor, ad istum punctum non venisset. Ait ergo judex: Dic michi secundam veritatem. Qui ait: Secunda veritus est ista: Michi multum displicet, quod in ista forma huc veni. Ait judex: Certe credimus tibi. Dic ergo terciam veritatem, et teipsum a morte salvasti. Ait ille: Hec est tercia veritas: Si semel potero evadere, ad istum locum numquam in ista [44] forma venirem. Ait judex; Amen dico tibi, satis prudenter te liberasti, vade in pace. Et sic per tres veritates[1] salvatus est ille miles.

Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui istam legem edidit, scilicet quod quicumque malefactor i. e. peccator per graciam dei captus fueris et coram discreto judice ductus i. e. confessore, dicas tres veritates tam veras, quod demones contra te non poterunt objicere et hereditatem regni celestis obtinebis. Prima veritas est: Ego sum malus homo, i. e. in tali peccato et sic de singulis, ecce confessio. Secunda veritas est: Displicet michi etc. i. e. multum michi displicet, quod tantum deum meum offendi, ecce contricio. Tercia veritas est: Si semel possem evadere per viam satisfactionis, numquam ad peccatum redirem voluntarie, et sic per consequens vitam eternam obtinebis.




  1. veritates] orig. virtutes.