There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
57. De perfectione vite.
1872

 56. De memoria mortis. 58. De confessione. 

Cap. 57. (49.)

De perfectione vite.

Titus in civitate romana regnavit, qui statuit pro lege, quod dies primogeniti sui ab omnibus sanctificaretur, et quicumque diem nativitatis filii sui per opus servile violaret, morte moreretur. Promulgata lege vocavit magistrum Virgilium et ait: Carissime, talem legem edidi; verumtamen sepe in occulto poterunt [peccata] committi, ad quorum noticiam pervenire non potero. Rogamus ergo te, ut secundum industriam tuam aliquam artem invenias, per quam potero experiri quales sint illi, qui contra legem delinquunt. Ait ille: Domine, fiat voluntas vestra. Statim Virgilius arte magica statuam in medio civitatis fieri fecit. Statua illa omnia peccata occulta in illo die commissa imperatori dicere solebat, et sic per accusacionem statue quasi infiniti homines erant condempnati. Erat tunc quidam faber in civitate nomine Focus, qui in illo die sicut in ceteris operatus est. Cum autem semel in stratu suo jacuisset, intime cogitavit, quomodo per accusacionem statue multi moriebantur. Mane surrexit et ad statuam perrexit et ait: O statua, statua, per tuam accusacionem multi sunt positi ad mortem. Voveo deo meo, si me accusaveris, caput tuum frangam. Hiis dictis domum perrexit. Hora prima imperator sicut solitus erat nuncios suos ad statuam destinavit, ut ab ea quererent, si aliquis contra legem commisisset. Cum autem ad statuam venissent et voluntatem imperatoris dixissent, ait statua: Carissimi, levate oculos vestros et videte, que scripta sunt in fronte mea. Illi vero cum oculos levassent, tria in fronte ejus clare viderunt, scilicet: Tempora mutantur, homines deteriorantur, qui voluerit veritatem dicere caput fractum habebit. Ite domino vestro nunciate, que vidistis et legistis. [42b] Nuncii perrexerunt et omnia domino suo retulerunt. Imperator cum hoc audisset, precepit militibus suis, ut se armarent et ad statuam pergerent, et si aliquis contra statuam aliquid faceret, eum ligatis manibus et pedibus ad eum ducerent. Milites ad statuam perrexerunt, dicentes: Placet imperatori, ut ostendatis illos, qui contra legem commiserunt, et quales erant illi, qui minas fecerunt. Ait statua: Focum fabrum accipite! Ille est qui in singulis diebus legem violat et michi minas facit. Illum comprehenderunt et coram imperatore duxerunt. Ait imperator: Carissime, quid est, quod audio de te? quare legem editam violas? Ait ille: Domine, legem illam servare non possum, quia omni die octo denarios oportet me habere, et illos sine labore non potero acquirere. Ait imperator: Et quare octo denarios? Qui ait: Omni die per annum duos denarios teneor dare, quos mutuavi in juventute, duos accommodo, duos perdo, duos expendo. Ait imperator: De istis manifestius debes michi dicere: Cui ait faber: Domine mi, advertite me! Duos denarios omni die teneor patri meo, quia cum essem puer parvulus, pater meus duos denarios super me singulis diebus expendit, jam pater meus in egestate est positus, unde racio dictat, quod ei subveniam in sua paupertate, et ideo omni die duos denarios ei trado; duos alios denarios filio meo accommodo, qui jam ad studium pergit, ut si contingat me ad egestatem pervenire, michi illos duos denarios reddat, sicut ego jam patri meo facio; duos alios denarios omni die perdo super uxorem meam, quia semper est michi contraria, aut proprie voluntatis aut callide complectionis, et propter ista tria quicquid ei dedero, hoc perdo; duos alios denarios super meipsum in cibis et potibus expendo. Levius bono modo transire non potero et istos denarios non possum obtinere sine continuo labore. Jam audistis racionem. Detis ergo judicium rectum! Ait imperator: Carissime, recte respondisti, vade et fideliter ammodo labora! Post hoc cito imperator defunctus est, et Focus faber propter suam prudenciam in imperatorem eligitur ab omnibus, qui imperium satis prudenter regebat. Ipso mortuo inter alios imperatores imago ejus depingitur et ultra caput suum octo denarii.

Carissimi, iste imperator est pater celestis, qui statuit pro lege, quod qui diem primogeniti sui violaret, [43] morte morietur. Dies ista est dies dominica, sive dies festivalis ab ecclesia ordinata, unde in veteri lege ac nova dicitur: Memento, ut diem sabbati sanctifices! Sed heu proh dolor, plures illis diebus peccata majora committunt, quam ceteris diebus! Tales poterunt assimilari cuidam pisci in mari, tamdiu bene est sibi, quamdiu est in mari, sed si contingat a casu, quod saltat supra tempore pluvie, et pluvia eum tangat, incipit mori, nec per multos dies statum ejus poterit recuperare, quousque fuerit de aqua maris saciatus. Eodem modo aliqui, quamdiu sunt per totam septimanam in mari hujus mundi laborantes, tamdiu bene videtur eis; sed si contingat eos diebus festivis ad ecclesiam pergere, et aliquem dulcem sermonem vel missam audire, eis videtur, quod sint in magna angustia, quousque sunt in operibus mundanis refocillati. Virgilius certe, qui statuam fecerat, est spiritus sanctus, qui predicatorem ordinaverat, ut annunciet virtutes et vicia, penam et gloriam. Sed heu et proh dolor jam poterit dicere predicator, sicut statua dixerat: Tempora mutantur. Hoc satis manifeste videmus in primitiva ecclesia, in statu omni, tempora erant meliora quam nunc, oraciones et preces quam modo. Terra dabat fructum suum magis habunde et omnia elementa, que sua erant, omnia sunt mutata propter peccata hominum, hoc apparebat in diluvio Noe. Secundo: Homines deteriorantur; sicut clare videmus. In antiquo tempore erant homines magis devoti, elemosinarii, caritativi, quam modo sunt. Et quare? Quia totus mundus in maligno positus est. Tercio: Qui voluerit veritatem dicere etc. Modo, si predicator peccata potentum predicet, statim minas ac murmuraciones habebit. Unde Ysaias: Loquimini verba placencia! Et ideo apostolus: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt. Focus est quilibet bonus christianus, qui fideliter sicut miles Christi laborat. Unde quilibet bonus christianus tenetur singulis diebus patri suo celesti reddere duos denarios, scilicet amorem et honorem; amorem, quia nos tantum diligit, quod pro nostro amore unicum filium suum de celis descendere permisit et morte turpissima condempnari; honorem, quia omnia ab ipso procedunt et sine eo nullum bonum agere poterimus. Item duos denarios filio accomodamus. Cujusmodi filius est? Certe ille, [43b] de quo Ysaias: Parvulus enim natus est nobis etc. scil. filius dei. Et quales denarios debemus ei accomodare? Certe duos omni die, scilicet bonam voluntatem et bonum actum, quamdiu sumus in hoc mortali corpore, et quando nos egeni sumus facti in die judicii, quando nudi apparebimus, tunc ipse nobis reddet illos denarios in vita eterna, sicut scriptum est: Centuplum accipietis et vitam eternam possidebitis. Item duos denarios perdimus super uxorem. Uxor ista est caro misera, que semper contrariatur spiritui. Denarii, quos expendimus super eam, sunt mala voluptas et actus malus, que continue operantur ex obliqua voluntate. Istos duos denarios perdimus, quia graviter propter hoc hic vel alibi puniemur. Item duos denarios omni die expendimus super nosipsos, si boni christiani sumus, scilicet dilectionem dei in toto corde, et diligere proximum sicut teipsum. Carissimi, si istos octo denarios expendere volueritis, ad gaudium eternum pervenire possitis.