There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
39. De reconciliatione dei et hominis.
1872

 38. De cautela delendi peccata. 40. De modo temptacionis et peritia. 

Cap. 39. (38.)

De reconciliatione dei et hominis.

Legitur in gestis Romanorum, quod inter duos fratres tanta erat discordia, quod unus frater omnes terras alterius destruxit. Audiens hec imperator graviter concepit contra fratrem persecutorem. Ille vero imperatoris Julii offensam percipiens venit ad fratrem suum, cui tot mala intulerat, petens misericordiam ab eo, rogans insuper eum, quatenus inter imperatorem et ipsum pacem reformaret. Circumstantes autem dixerunt, eum pacem non meruisse sed gravem penam. Quibus ille respondit frater scil. a quo pax postulabatur: Non est diligendus princeps, qui in bello est mitis ut agnus, in pace ferus ut leo. Licet ergo ut homo[1] non promeretur frater meus pacem erga me, tamen reconciliabo eum, si potero, quia injuria, quam michi intulit, satis vindicata est in illo, cum misericordiam imploret. Et sic inter imperatorem offensum et fratrem suum pacem reformavit.

Carissimi, isti duo fratres sunt filius dei et homo, inter quos magna est discordia, quando homo peccato mortali consentit. Et tamen tunc persequitur filium dei fratrem suum, quod quantum in eo est iterum vult eum crucifigere. Unde ad Hebr.: Crucifigentes[2] filium dei etc. Propter que offenditur summus imperator pater celestis. Accedamus ergo fratrem nostrum i. e. Christum et petamus ab eo misericordiam cum contricione cordis, et illud pro vindicta misericorditer reputabit, ut nobis culpam nostram remittat, et pacem inter imperatorem celestem et nos reformet. Si ergo tu times ejus justiciam, fuge ad ejus misericordiam quia major est ejus misericordia quam nostra miseria. Unde Psalmista: Misericordia ejus super omnia opera ejus, misericordias domini in eternum cantabo.




  1. homo orig. leo.
  2. Crucifigentes] orig. Crucigentes.