There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
38. De cautela delendi peccata.
1872

 37. De mentis in celum erectione. 39. De reconciliatione dei et hominis. 

Cap. 38. (37.)

De cautela delendi peccata.

Legitur quod tempore Henrici imperatoris secundi, cum quedam civitas obsessa fuisset ab inimicis suis, antequam inimici venerant ad civitatem, quedam columba in civitate descendit, circa cujus collum invente sunt littere, quas deferebat, talis sentencie: Generacio canina venit et erit gens contenciosa, contra quos per te et per alios legem tuam defendas.

Carissimi, per illam columbam quid intelligere possumus, nisi spiritum sanctum, qui in specie columbe descendit super Christum, qui nobis confert litteras, cum nostra peccata manifestat, et nunciat nobis, quod gens contenciosa venit ad obsidionem scil. ad obsidendum nos, scilicet homines ad perdendum. Et ideo dum lucem habemus spiritus sancti, legamus litteras i. e. peccata nostra per confessionem detegamus, ut legem dei servare possimus et mortem evadere, ne cause per mortem inveniantur in confessione non mundate in districto judicio. Tu ergo dives filii signum, qui sua sapiencia novit divicias distribuere et auferre habas; [34b] tu potens et fortis signum patris, qui sua potencia potest te robustum facere et infirmitatem dejicere. Habes tu peccata, obstat signum spiritus sancti, qui sua clemencia vult peccata nostra ad memoriam revocare; nisi ante deus hec signa ostenderet, homo judicium non recte crederet, sicut ipse ait Johannis iv: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.