There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
132. De invidis qui bonos per malam vitam inficiunt.
1872

 131. De divitibus quibus datur et pauperibus quibus id quod habent abstrahitur, quomodo deus eternaliter eos remunerat per celestem patriam. 133. De spirituali amicicia. 

Cap. 132. (124.)

De invidis qui bonos per malam vitam inficiunt.

Civitas quedam erat, in qua quatuor phisici fuerunt in medicina periti; junior alios tres in sciencia excellebat intantum, quod omnes infirmos ad eum venientes salvavit. Quod alii invidentes moti sunt contra eum et inter se dixerunt: Quomodo poterimus istum exstinguere? Ecce totus mundus ad eum currit et nichil poterimus propter eum lucrari. Ait unus de tribus: Ad tres leucas omni ebdomada visitat ducem et die crastina ad eum accedet. Ego stabo extra civitatem ad unam leucam, tu vero ad secundam[1] et alius ad terciam! Cum vero in fine prime leuce venerit, ei obviabo, signo crucis me signabo et quilibet vestrum similiter faciet, ille vero causam crucis queret; dicemus: Leprosus factus es. Et ex timore lepram incurret, quia dicit Ypocras: Homo timens lepram ex timore eam incurrit. Et cum leprosus fuerit nullus ad eum accedet. Quod factum est.

Carissimi, per istos tres medicos, qui quartum inficiebant, debemus intelligere tria vicia, que in isto mundo regnant, scilicet superbia vite, concupiscencia carnis et concupiscencia oculorum; vel signant diabolum, mundum et carnem; isti sunt medici reproborum, qui faciunt corpus in deliciis vivere, animam in inferno regnare. Medicus subtilis est quilibet bonus Christianus, sicut sunt prelati et confessores, qui habent nos spiritualiter curare, virtutes inserere et vicia exstirpare; sed heu proh dolor, sepe per illa tria vicia medicus spiritualis est infectus intantum, quod dignus non est gradum in ecclesia tenere, sed extra, ut sunt symoniaci et alii, qui sunt diversis viciis retenti. Carissimi, si voluerimus ab istis viciis cavere, extra viam ambulemus per [112b] opera misericordie, et sic poterimus ad regnum eternum pervenire, quod nobis concedat etc.




  1. secundam] orig. duas.