Sine Nomine
130. Quod vir sapiens plus valet viro forti.
1872

 129. De amicicie vera probacione. 131. De divitibus quibus datur et pauperibus quibus id quod habent abstrahitur, quomodo deus eternaliter eos remunerat per celestem patriam. 

Cap. 130. (122.)

Quod vir sapiens plus valet viro forti.

Erat quidam rex, qui pauperem quemdam ad magnas divicias promovit eique unum castrum ad custodiendum commisit; ille sic sublimatus, superbus factus est valde, cum inimicis regis consilium habuit et ipsorum proditor factus castrum ipsis aperuit. Rex vero de hoc [111] multum contristatus consilium habuit, quomodo castrum rehaberet. Dictum est ei, quod non posset castrum rehabere, nisi tria haberet, scilicet fortitudinem, sapienciam et dilectionem una cum diviciis. Unde in regno suo fuerunt tres milites, quorum unus ceteris forcior, secundus sapiencior et tercius regem multum dilexit; isti tres milites sunt missi cum exercitibus, ut castrum invaderent. Primus miles fortis cum exercitu grandi processit per quandam forestam, in qua erant inimici regis, et incepit viriliter contra ipsos pugnare. Sed subito quedam sagitta exiit de ballista et eum in inguine[1] percussit et mortuus est. Miles sapiens post eum forestam intravit et incepit allegare jura, sic volens eos allicere; venit sagitta, que percussit eum inter pulmonem et stomachum et mortuus est. Hec videns tercius miles forestam intravit et incepit dulcia verba proferre et ornate loqui intantum, quod illum libenter audiebant et transire permittebant; verumptamen tantum cum eis fecit, quod introitum habuit in castrum, et sic inter eos conversabatur, quod omnes existentes in casro sunt cum eo confederati, et sic castrum pro rege[2] acquisivit et suum vexillum in summitate ordinavit. Cum rex hoc audivisset, quod tam prudenter castrum acquisivisset, illum ad magnas divicias promovit.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, qui illum pauperem scil. Adam primum parentem ad magnas divicias promovit, quando eum senescallum paradisi constituit, sed ille per peccatum perdidit. Unde in toto regno mundi pauci erant inventi, qui castrum predictum, i. e. paradisum poterant obtinere. Vocati sunt tres milites, per quos intelligo tria genera hominum; per primum mundi potentes, qui credunt per potenciam et fortitudinem mundanam paradisum acquirere; et licet sint ad hoc apti, venit tamen subito sagitta superbie et ipsos spiritualiter interficit; per secundum militem mundi sapientes intelligere debemus, qui incipiunt jura allegare, ut sunt judices, ecclesiastici, advocati et judices temporales, qui credunt per sapienciam suam paradisum acquirere; et dum incipiunt vitam tenere, venit sagitta avaricie, i. e. bursa plena pecunie et sic percutit [111b] eos et spiritualiter interficiuntur. Per tercium militem, qui dulciter sine tumultu loquebatur, Christianum simplicem totaliter in deo cor habentem poterimus intelligere, non confidens in pompa humana nec de ejus sapiencia, sed solummodo in deo juxta illud Psalm.: Beatus homo, qui sperat in domino. Certe talis castrum paradisi poterit acquirere, quod nobis prestare dignetur.




  1. inguine] orig. iguinie.
  2. rege] orig. lege.