Gallia Christiana 1715 01/Testimonia
ILLUSTRISSIMORUM AC REVERENDISSIMORUM EPISCOPORUM, & Abbatum aliquot in comitiis majoribus cleri Gallicani delegatorum, & aliorum doctorum virorum de Gallia Christiana testimonium.
L
Icet juxta veteres prima dos ecclesiæ sit cathedra una, super Petrum Domini voce fundata, illius tamen papa a singulis episcopis in solidum possidetur ; ita ut in eorum collegio per orbem diffuso, & per vices sibi succedentium episcoporum propagato, corpus ecclesiæ Catholicæ in perpetuum duraturæ, suo capiti connexum repræsenterur. Cùm autem ecclesia Gallicana ejus corporis sit pars nobilissima, multum intererat rei Christianæ, ut episcoporum origines & successiones in singulis Galliarum ecclesiis, ab ipsius fidei exordii, usque ad præsentem episcopatum, in publicum ederentur. Ex qua episcoporum serie, sanctitatis exempla, atque regiminis normam trahere posteri, ac præterea novatores agnoscere possent, nullam sibi cum antiquis ecclesiæ nostræ patribus intercedere fidei & doctrinæ consanguinitatem, qui ab unius cathedræ societate discesserunt. Opus quidem arduum erat post excidium veterum monumentorum, ex quibus rerum eruenda fides, tum origines istas (quæ a beato Luca in Galliam profecto initium habent, ut diserte docuit Epiphanius) tum successiones perscrutari, & in unum corpus compingere. Quare illorum diligentiæ negotium istud committendum fuit, qui libris editis fidem suam & eruditionem literatis viris jam antea probaverant. A clero itaque Gallicano superioribus annis congregato, Sammarthani illi hereditaria in litteris laude nomen insigne consecuti, præcipue delecti sunt, ut qui laboribus suis regum nostrorum stemmata & gesta pridem ornaverant, similem operam in episcorum Gallicanorum collectione navarent. Spem cleri implevit eventus, ut lectori plane constabit, qui quatuor ista Galliæ Christianæ volumina, æquo animo & studii sedulitate lustraverit. Ita censent inferius subscripti episcopi, qui singulari ex eorum lectione, animi voluptate percepta, quid aliis sperandum supersit, ex eadem lectione testantur. Datum Parisiis pendentibus comitiis generalibus cleri die xxxi. mensis Junii anni Domini mdclvi.
Petrus de Marca, archiepiscopus Tolosanus.
Petrus episcopus Montis-Albani.
Bernardus de Marmiesse episcopus Conseranensis nominatus, promotor etiam generalis.
C
Um nihil hominibus ecclesiasticis, ecclesiarum suarum historiæ scientia jucundius, & ad mores formandos utilius esse possit, multum sane debetur iis, quorum studio illa in ordinem redacta, velut e tumulo vivens florensque renascitur. Hanc difficilem operam Sammarthani fratres, viri quorum nomen musarum, scientiarumque ipsum nomen est, sedulo præstitere his in libris, quos cleri Gallicani jussu, de ecclesiæ Gallicanæ archiepiscopis, episcopis, & abbatibus nunc in lucem emittunt. Sane improbo labore in tot cartariis sepultis pulvere perscrutandis, acri judicio in originum difficultatibus extricandis, indefessa in tot voluminibus quæ legenda fuere evolvendis, diligentia opus fuit, ut tam operosum opus ad umbilicum perduceretur. Nemo vero scit quanti hæc constent, nisi qui eidem oneri humeros aliquando supposuerit. Nos igitur qui historiæ ecclesiasticæ stadium ingressi sumus, si quam his in rebus fidem meremur, lubenter testamur, utilissimos ecclesiæ Gallicanæ, imo & universæ hos libros fore, quippe quos ad ecclesiasticam prascriptionem adversus hæreticos probandam recte adducere possumus, nihil in illis quod sana doctrinæ repugnet, reperiri, imo multa nova, & scitu dignissima continere. Datum Lutetiæ Parisiorum Calend. Junii anni Incarn. mdclvi.
Antonius episcopus Venciensis.
S
I majorum longa stemmatum serie, & fumosis avorum imaginibus, nullum magis optabile spectaculum oculis posterorum osterri potest. Quanta dulcedine, hæc a fidei Christianæ in Gallia publicatæ primordiis, fratrum Sammarthanorum labore ad nostra usque tempora delineata episcoporum sucessio, fidelium animos implere debebit ? Conspectæ antenatorum effigies, eorum præclara facinora in nepotum mentes revocant : ipsique generosæ æmulationis studio ardua quæque aggrediuntur, ac se vicissim præbent succedentibus in exemplum. Ita virtus domestica per propagines crescit : ita nobilitatis antiquæ lumen, in claris familiis occidere nescit, sibique in posteris superstes redit, ac temporum tenebras, hominumque oblivionem æterno splendore superat. Verum hoc egregium, sacræ dignitatum ecclesiasticarum successioni accedit : quod non solum, ut in humanis comparatum est, virtutibus & exemplis hæreditas sit locupletior ; sed ipsa Religionis dogmata per manus succedentium decurrentia, ingenuo & incontaminato natalium fulgore ad seros pronepotes perveniunt. Etenim hæc sacra genealogia, illibatum divinæ fidei depositum, in ecclesia servat : hoc ab apostolis prælegatum sacræ traditionis pignus incolume, catholicam unitatem cum veritate compaginat : hæc indivulsa ecclesiæ patrum series, a Christo doctrinam in publicis thesauris reponens, eam ab omni hæreseon & schismatum latrocinio vindicat. Ergo, ecclesia Gallicana procedentibus in publicum majoribus assurgat : fratribus Sammarthanis, vultus eorum ac mores opere mirabili efformantibus, plaudat : ac mecum tantorum in artificum laudes, & gratias, symbolum suum conferat. Lutetiæ Parisiorum Calend. Julii anno mdclvi.
Franciscus Bosquet, episcopus Montispessulani.
C
Oeperant pridem illustri sane opera Sammarthani fratres ecclesiasticas origines ab ipsis ecclesiasticas origines ab ipsis ecclesiæ nascentis exordiis ex antiquitatis penetralibus eruere, opus arduum, hortante tamen clero fratrum adunata opera incœptum : sed proli dolor tot vigiliarum fructus, & abortivi fœtus properante nimis authorum fato, infecto opere perierant, cum succurrente numine, avulsis e sæculo parentibus, adfuere filii, qui nec territi longa ac difficili tot præteritorum sæculorum indagatione, nec laboriosa tot rerum collectione perculsi, sed generoso, pioque parentum proposito adhærentes, has ecclesiasticas origines omnium votis expetitas, & expectatas, indefesso labore peregerunt. Eximium, ac commendatum per se opus, quo tot Pontificum præclare gesta reviviscunt ; ea est enim illustrium quorumcumque facinorum luctuosa conditio, ut ni historia rapido, velocique decurrentium temporum lapsui, tanquam torrenti moras positura obsistat, æterna licet memoria digna, in tenebris tamen & alta sæculorum oblivione, tanquam in profunda voragine demersa jaceant ; a temporum ergo injuria tot sanctorum præsulum memoriam vindicaverunt Sammarthani, cum pene sepultas pontificum historias in lucem edunt, vel dispersas & pecularibus locis cognitas publici juris faciendo, toto orbi commendant, cum annuntiant. Reddunt igitur ecclesiæ Gallicanæ suos antistites, ab apostolis longo ordine primitivos patres ; stemmata sane quæ (ut cum Tertul. loquar) consanguinitatem apostolicæ doctrinæ hujusce temporis præsulibus cum episcopatu novatoribus probant transmissam, cum successores demonstrant. Impar ego tanto operi digne laudando, perabunde tamen huic oneri satisfecisse existimo, explicando suppositum opus, quod difficili, sed rei literariæ fœlici molimine tandem exhaustum, numerisque suis omnibus absolutum, propria pulchritudine consurgit. Hæc sunt quæ de hoc opere sentit & subscribit. Datum Lutetiæ die prima, Julii anno mdclvi.
A. Franciscus Berterius, abbas sancti Petri Lesatensis, & B. Mariæ de Capella.
C
Um præclarum hoc Sammarthanorum opus mente ac cogitatione revolvo, non tam equidem ecclesiæ Gallicanæ gratulor, quod tot viros & virtute insignes, & religione suspiciendos tulerit, quam quod Sammarthani fratres incredibili quodam erga suos amore incensi, ad eorum memoriam ab interitu vindicandam ingenium, artemque omnem contulerint. Quid enim magis laude dignum esse potest, quam non pati occidere quibus æternitas debetur ? Vivunt certe nomina consumptis corporibus excellenti scriptorum manu ; virtusque sepulta jacet, si præconem non invenerit. Unde quantum Sammarthanæ genti cives nostri debeant, non facile est verbis exprimere. Cui nimirum hoc veluti a natura insitum est, ut in exornandis illustribus viris semper invigilaret, insudaretque. Id Scævola pater vir præstans ingenio ac stylo, in elogiis Gallorum doctrina illustrium concinnandis fœliciter ostendit. Longe fœlicius & utilius Gemelli fratres, beata Scævolæ proles, in his originum Galliæ Christianæ voluminibus elucubrandis id ipsum exhibens, in quibus oculis subjiciunt admirabilem texturam (illegible text) hoc est divinorum ecclesiæ nostræ procerum, qui nobis loquuti sunt verbum Dei ; ut illorum intuentes exitum conversationis, par esset imitari fidem. Sed admirandum illud & immortali laude dignum opus, invidentibus fatis, imperfectum diu latuisset, ni pia filiorum manus succurrisset ; qui operosa industria, tanto labori Coronidem imponendo, & publici juris faciendo, parenti simul & patruo pie parentarunt. Gaudeant ergo Petrus, Abelius, & Nicolaus fratres, quod ingenii, decorisque paterni consortes, acceptum ei restituerint diem : faustum, fœlixque sit, quod pia cura veros tetigerit nepotes, nec in eis tantæ posteritatis amor perierit : sciantque qui sic egregiis viris reddunt honores, ipsos suæ non carere pretio virtutis. Hoc lubens ob egregia tum publice erga patriam, cum privatim in se gentem Spessæam Sammarthanorum merita, grata recordatione remunerans, posteris testatum esse voluit, & debuit. Lutetiæ Paris. D. xv. Julii. A. S. mdclvi.
Ludovicus Henricus Faius Spessæus Theol. Paris. sacri Consistorii comes, abbas sancti Petri Viennensis.
H
As ecclesiarum Christianarum origines, & deductas ab ipsa infantia ad hæc usque tempora episcoporum Gallicorum successiones, maxima cum admiratione legi. Quis enim tantum opus meditatus, admiratione non moveatur modo, sed etiam non obstupescat, cum in eo viderit innumerorum episcoporum & abbatum memorabilia gesta, dictaque e laceris antiquitatis ruderibus, & densissimis tenebris eruta, & secundum seriem annorum plusquam mille & sexcentorum digesta ; quid quisque unoquoque anno magnum & memorabile dixerit, tentaverit, gesserit, ordine dispositum, & rudium sæculorum squalore deterso, omnium oculis nitide & plane expositum ? Urbium depopulationes, eversiones, excidia ; Barbarorum efferata vis, omnia miscens, polluens, pessundans, cui Gallia toties succubuit : Temporis diuturnitas, immensorumque sumptuum jactura, quos in bibliothecis, archivis, & actuariis adeundis, penitissime inspiciendis, eruderandis & ab omni fabularum fuligine emaculandis, facere oportuit ; tot denique difficultatum monstra, hydra fœcundius hinc pullulantia, quæ Herculem ipsum terrere poterant, clarissimos & eruditissimos Sammarthanos fratres ab hoc plusquam Herculeo labore aggrediendo, & conficiendo non deterruerunt. Quisquis igitur antiquitatum Christianarum curiosus, scire avet uniuscujusque ecclesiæ incunabula, rudimenta, incrementa, quibus pietatis magistris adoleverit, quibus gradibus ad summum illum quem conspicimus splendorem assurrexerit, qui sanguine suo unamquamque fundarunt, aut fundatam sustentarunt ; quæ, quotve præclara pro fide in Christum certamina, una quæque ediderit ; qui imperatores, reges, principes, magnates pietatis templa ædisicarunt, aut refecerunt, amplissimis fundis & principalibus censibus donarunt ; innumeraque alia animum antiquitatis ecclesiasticæ amantem solicitare solita, quæ paucula hac in charta describi non possunt. Hos libros quæsito potiundi securus, diligenter evolvat, & lustret, cum vix unquam spes frustrabitur. Nihil est in eorum lectione reformidandum, omnia sunt in vado (illegible text). Ubique viget & pellucet animus catholicus, veritatis amicus : Quæ certa, asserunt ; quæ dubia, ne veritati aliquando forsan emersuræ præjudicium faciant, in medio relinquunt, & propositis in utramque partem melioribus argumentis, judicium decretorium lectori committunt. Ita lecto hoc opere admirando, & laboriosissimo, de eo censebat Johannes Morinus Congregationis Oratorii D. N. Jesu Christi Presbyter.