Gallia Christiana 1715 01/Praefatio ad lectorem

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Gallia Christiana - T. 1 (1715)
Præfatio ad lectorem (p. xx-xxiii)


PRÆFATIO AD LECTOREM.


TRia nobis potissimum Lectorem monenda videntur, primum quidem quæ sit Galliæ Christianæ materia, deinde quibus de causis ad hoc scribendi genus excitati sunt Sammarthani fratres gemelli, quibus denique sit adjumentis a nobis absolutum. Quod spectat ad hujus operis argumentum, in animo fuit historiam contexere omnium Archiepiscoporum, Episcoporum, & Abbatum, hisque adjungere quantum fieri potuit catalogum primæ dignitatis cujuslibet cathedralis, necnon præpositos generales congregationum commorantes intra Gallias, quæ juxta limites antiquos Mari interno & Oceano, Rheno, Alpibus, & Pyrenæis clauduntur; ut sic universi Cleri Gallicani historia, ab origine fidei ad nostra usque tempora, locorum, personarum, & annorum ordine distincta, unico opere comprehenderetur. Unde apparet ; Primo quibus initiis fides Christi cœperit in Galliis, quibus incrementis propagata sit, quibus tandem gradibus consurrexerit ad honoris fastigium. Secundo manifestatur præstantia Cleri Gallicani super omnes Orientis & Occidentis, excepta Romana, ecclesias, ejusque hierarchica series perpetua. Tertio origines omnium fere ecclesiarum Franciæ, & monasteriorum, a quibus fundatæ, latifundiis auctæ, nobilitatæ privilegiis pontificum, episcoporum, & principum, quorum vetusta documenta publici juris fecimus, eodem quo se habent verborum tenore, quamvis barbaro, tum ad historiæ nostræ probationem, tum ut ex iis antiquitatis notitia accuratior a doctis eruatur. Quarto, quibus consuetudinibus & cœremoniis usa sit ecclesia Gallicana ; qua potestate viguerit sive in rebus sacris, sive in prophanis. Quinto, quos fidei & morum canones sanxerit in conciliis, quas hæreses extinxit, quos errores profligavit, quas disciplinæ regulas observari ab antiquo, quas in desuetudinem abire, quas restitui curaverit. Denique ut multa taceamus quæ spectant ad hujus operis argumentum & utilitatem, inde civitates episcopales illustrantur, per earum geographicas descriptiones & historicas, nobiliores regni familiæ, per gentilitia stemmata, chronologia denique per ephemerides præsulum ; quarum ex rerum collatione, temporum, locorum, & personarum, infiniti prope errores variis in libris emendantur, a quibus nos omnino abstinuisse si profiteremur, nimis superbum esset : nam in tam vasto pelago historiarum, fluctibus opinionum diversarum agitato, antiquitatis obducto caligine, nullatenus a via veritatis aberrare, non humanum est, sed prope divinum. De industria vero retulimus multorum sententias in rebus dubiis, & discrepantes chronologias ex plurimis cartulariis, codicibus, & historicis, tum ut sincerius vetustatis monumenta proferremus, cum etiam ne Lectori præjudicium afferremus. Censuimus autem fore commodius, si opus integrum in tres partes distribueremus, quarum prima archiepiscopos, secunda episcopos, tertia abbates contineret. At cum per quadriennium & amplius protracta sit ejus editio, crevit interim materia operis, unde episcoporum partem in duas redigere coacti sumus, quamvis ex numeris foliorum distinctio non appareat. Porro ordine alphabetico diœceses & abbatias recensemus, cum is sit facilior, ut in promptu, quæ investigat studiosus Lector reperiat, maxime cum ad marginem chronologia ubique notetur.

Quibus autem de causis ad id scribendi genus excitati sunt Sammarthani nostri, non abs re visum est hîc proferre. A teneris annis innato litterarum amore flagrantes, a Scævola parente suo, viro non ignoto doctis viris persuasi sunt, ut iis studiis animum adhiberent, quuæ publico commodo proficere possent ; postea viri illustris Jac. Augusti Thuani senatus Parisiensis præsidis, familiarissima societate per annos plures usi Parisiis, dum historiam perscriberet, cui, ipso teste, non mediocriter adlaborarunt adlaborarunt. Interim dum regia cartophilacia, nec non ecclesiarum complura tabularia evolverent, sibi proposuere animo, ut tum sacræ, tum prophanæ Galliarum historiæ veteris arcana monumenta scrutarentur ; ex quibus cum uberem materiam deprompsissent, sese addixere primum ut Regiæ Familiæ historiam conscriberent, cum interea ecclesiasticam meditarentur, Henrico-Ludovico Castanæo Rupi-posæo præsule Pictaviensi ipsos adhortante : qui propterea Romæ degens, cartularia Vaticani perlustrabat. Interea vero cum Johannes Chenu Bituricus, operis hujus umbram aliquam delineasset sub titulo chronologicæ historiæ episcoporum Galliæ, Fratres Sammarthani lubenter ei contulere, quæ jam digerere cœperant, ut ipse testatur. Quod idem postea Claudio Roberto præstitere, qui majoris operis molem aggressus, non modo plura Chenuto adjecit, sed augustiorem formam & ordinem superinducens, a Sammarthanis etiam non pauca recepit, quibus ejus liber cresceret & illustraretur, editus anno Christi 1626. Sed ut immensi laboris res est, ne ipse quidem metam attigit, gemellisque fratribus, post suam amplam messem, majus etiam spicilegium reliquit: Adeo verum est, quod scribit Seneca : Omnibus fœliciter hic locus se dedit ; & qui præcesserunt, non præripuisse nobis videntur, quæ dici poterant, sed aperuisse. Multum interest utrum ad consumptam materiam, an ad subactam accedas : crescit in dies, & invenis inventa non obstant. Quin etiam Divus Chrysostomus non modo vere de Scriptura, sed ad rem nostram aptissime pronunciavit : Puteum esse altum unde Majores nostri hauserunt, nec exhauserunt, haurimus & nos ; nec exhaurimus, posteritas hauriet nec exhauriet. Nam ut cuilibet legenti facile constabit, non modo in Democharis volumine de sacrificio Missæ, qui materiam nostram leviter attigerat, in Chenuti, Severtiique libris pleraque mutila, & hiulca, nec non erroribus sunt aspersa, sed etiam in Roberto maxima pars deest aut ecclesiarum, aut præsulum omisforum, aut rerum explicandarum, aut veterum monumentorum, quæ ad cathedralium, abbatiarum origines, incrementa, privilegia, jura, disciplinam & consuetudines spectabant. Insuper cum Robertus nonnulla pertractet de archiepiscopis Hispaniæ, Italiæ, Angliæ, quæ sunt extra Galliæ Christianæ limites, nec non plures dissertationes de virtutibus & vitiis, aut de jure canonico inseruerit quæ sunt ab historico aliena ; nemini mirum videbitur, si a fundamentis hæc moles ex integro reformetur ; ita ut jam quatuor voluminibus digesta, nunc in publicum proferatur.

His adde, quod propter morbosam senectutem Robertus cum huic labori se se imparem intelligeret, datis ad Gemellos fratres sæpius epistolis enixe rogavit, ut hanc provinciam susciperent ; & ipse Jacobus de Nuchese illustrissimus Antistes Cabilonensis, cui liber Roberti consecratus erat, nos humanitate summa semper prosequutus, fatis functo Roberto vehementer invitavit frequentibus litteris, ut huic operi sedulo incumberemus ; cui promovendo, multa conquiri & exhiberi nobis documenta diligentissime procuravit. Unde nullus vitio nobis vertet, quod in alienam messem, falcem immittere, & pii, docti, nobisque conjunctissimi viri Roberti gloriam tentaverimus obscurare.

Nihilominus cum magna rationum momenta revocarent Sammarthanos Gemellos, ut id oneris susciperent, nempe provectior ætas, operis moles ardua ; maxime vero cum sibi tunc proposuissent, historiæ genealogicæ domus regiæ seriem perficere nobilissimarum Galliæ familiarum. Tandem fluctuantes & incertos inclinavit Cleri GallicaniActa Cleri Gallicani 1646. generalis Cœtus, habitus Lutetiæ anno 1646. qui cum intellexisset per suum promotorem dignissimum Georgium d’Aubusson abbatem de la Feüillade, mox archiepiscopum Ebredunensem, Galliæ Christianæ maximam utilitatem, tum ad tuendam fidei nostræ possessionem, contra omnium temporum hæreticos, ad ecclesiasticæ disciplinæ in Galliis servanda monumenta, decus & gloriam conferre singulis diœcesibus ; demum ecclesiasticæ historiæ nebulas inde non modo fugari sensisset, sed ei magnum lumen afferri. Mandato suo speciali iis significavit, fore sibi rem gratissimam, si quamprimum fieri posset, id Ecclesiæ, & Franciæ publico commodo evulgarent. Accingebant ergo se se ad obtemperandum, cum paulo post civilium bellorum tempestas universam Galliam, maxime vero Lutetiam perturbavit. Illis autem eripuit ea, quibus fruebantur beata Musarum otia, sine quibus vix aliquid tranquille meditari possumus, armorum strepitus inter, buccinarumque clangores. Accessit huic publicæ calamitati, domestica, nempe obitus nostri Scevolæ sammartbani parentis colendissimi1650. 7 Septembris., quem tantis periculis charissimam patriam affligentibus, melior ipsi Deus consulens nobis abstulit, & reliquit gemino dolore mœrentes ; maxime vero Gemellum Ludovicum, desiderio germani potius tabescentem quam senio. Qua tamen acerbitate malorum minime fractus, injunxit nobis, ut sub eius moderamine Galliæ Christianæ editionem aggrederemur. At cum interim diligenti sollicitudine variis ex ecclesiis non pauca collegissemus, unde quarta pars operis adcresceret, ideo protracta est ejus in publicum emissio, ut diuturnitatem temporis, augmentum voluminis compensaret. Quod etiam nos a typographiæ mendis, levioribusque erroribus excusabit, potissimum vero eum alteram editionem accuratiorem, & ampliorem intra aliquot annos prodere Deo juvante destinemus.

Superest, ut id quod promissum tertio, moneamus quibus præcipue adjumentis librorum, & personarum, hoc opus confectum est, & absolutum. Pervagandum ergo fuit per omne genus scriptorum, præsertim historicorum, tum illorum qui de tota Gallicana gente scripserunt, cum illorum etiam qui in illustrandis singularibus provinciis, & diœcesibus suum studium posuerunt ; quorum scripta depravata historicæ fidei multis locis restituimus. Percurrenda insuper fuerunt conciliorum acta & decreta ; summorum pontificum rescripta & epistolæ, martyrologia ; conquirendi & evolvendi complures manu exarati libri, e divite penu variarum bibliothecarum deprompti ; excutienda quoque vetera monumenta innumera, quæ tum in Vaticano, curiæ Romanæ scriniis, regio chartophilacio, tum regestis summarum Galliæ curiarum, necnon quæ in secretis tabulariis ecclesiarum cathedralium, cœnobiorum, & illustrium regni familiarum abdita latebant ; quorum nobiliorem partem pene obliteratam, e pulvere & tenebris, non sine gravibus impensis & laboribus in lucem edimus. Quibus tamen nos facere satis non potuisse fatemur, nisi tum Cleri Gallicani generalis Cœtus, suis beneficiis, cum etiam multorum præsulum sollicitudo, in exhibendis suarum ecclesiarum chartophilaciis, operosi laboris molestias nobis mitigasset ; quibus sane nunquam satis amplas referre gratias possumus.

Sed profecto nulla nos unquam tenebit oblivio, eruditorum hominum, qui suis, studiis nos ad hoc opus promovendum, non mediocriter adjuvarunt : quos inter viri eximii Petrus & Jacobus Puteani fratres, regi Christianissimo a consiliis, & bibliothecis, de omnibus litteratis meritissimi. Michaël de Marolles abbas Villælupæ, clarus variis libris, quibus & humanas, & divinas scientias illustravit ; qui liberalitate singulari nobis codices suos communicavit de provincia Turonensi. Testamur etiam nostram gratitudinem erga Antonium de Vyon, dominum d’Herouval Cameræ computorum auditorem, qui ex hujus scriniis, aliisque, membranas, exemplaria, & cætera id genus prisca monumenta humanissime nobis subministravit. Beneficio autem baronis Riantiensis schedæ V. C. Nicolai Claudii Fabricii Peireskii nobis patuerunt. Denique R. P. Franciscus Boulartus abbas quondam sanctæ Genovefæ de Monte Parisiis, plures catalogos sui ordinis abbatum canonicorum Regularium B. Augustini, nobis potissimum exhibuit. Abbatum quoque ordinis Cisterciensis non paucas nomenclatura præbuit R. P. de Lancy. Inter externos etiam præcipuo nobis commendandus Ferdinandus Ughellus, Florentinus, abbas sanctorum Vincentii & Anastasii ad Aquas Salvias, ord. Cisterc. qui de episcopis universæ Italiæ scripsit, nobisque multorum præsulum notitiam contulit, ex actis publicis Consistorialibus, libris provisionum prælatorum, & registris Vaticani.

Cum autem omnium nomina recenseamus, qui aliquid ad hoc opus contulerunt, & necesse fuerit ex omnibus fere ecclesiarum, & monasteriorum tabulariis, archivis publicis ac privatis intra Gallias, manuscripta colligere, suis locis ea declarabimus. Universos denique historiæ ecclesiasticæ studiosos enixe hortamur, quandoquidem hoc opus spectat ad Religionis, totiusque Cleri commendationem, & nominis Francici gloriam, publico commodo & nobis conferant, si quæ arcana recondunt, benignius autem excusent, si quid humanitus est erratum.