SERMO I | SERMO III. |
SERMO SECUNDUS. Beth. 1.
recensere(Vers. 9.) In quo corrigit juvenior viam suam? Superiorum octo versuum non absurda nobis cecidit disputatio; ideoque et sequentia persequi studium fuit. Et primum litterae secundae, hoc est Beth, interpretatio consideranda est, quae in latino conversa, confusio declaratur. Sed qui viam suam corrigit, non confundetur. Verum quia is qui corrigit ante in errore fuit (quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexit a vero?), utique in lapsu positus, et adolescentiae luxu, ac lascivae aetatis captus illecebris, ubi ad juventutis provectus confinia sobria mente resipiscet: tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat, et plena probitatis assumat, diu secum volvit; et diversis fluctuans cogitationibus librat atque examinat, superiora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens, quemadmodum viam suam corrigat, offensionemque adolescentioris aetatis seria juventutis fronte praetexat. Unde ne diu dubitet hujusmodi, et incerto haereat, dat Propheta consilium, quasi cum eo ipse deliberans; tunc enim salubriora consilia credimus, si propensiore meditatione examinata videantur. Sed ipsa deliberationis susceptio docta definitione distinguitur, ut diversarum cogitationum concursus auferat dicens: In quo corrigit juvenior viam suam? Hic enim deliberantis est finis, quo viam suam corrigat. 2. Et respondit: In custodiendo verba tua. Et bene ad Dominum conversus respondit deliberanti, quasi prece atque oratione delata consilium hoc Domini inspiratione repererit; ut non praesumptionis humanae, sed dignationis divinae remedium crederetur. Mens enim nostra verborum coelestium conspersa seminibus, quae ante degenerabat in stirpibus, meliores cultus edere, fructusque afferre incipit. Dirigamus igitur semitas nostras, nec tortuosi serpentis sequamur anfractus. Viae enim Domini rectae; perversae autem viae errantium, de quibus dicitur: O qui reliquerunt semitas rectas (Prov. II, 13)! In ordinem seges laeta porrigitur, atque in versum quemdam vineta ponuntur: cervorum cursus directior, vulpeculae flexuosus. Ideo de Herode dicitur: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32); quia deflexerat a via recta, nec iter suum in juventute correxerat: dignus Hieremiae Threno, quo deflentur peccatores, qui jugum verbi in 982 juventute suscipere recusarunt. Ideo captivi ducti sunt, ideo deplorantur tamquam mortui; quia vitae nescierunt semitas, et digna opera cadaverum busto non declinaverunt. Flens ergo mortem perpetuam Judaeorum, dicit Hieremias: Bonum est viro cum tollit jugum in juventute: sedebit singulariter, et silebit; quia tulitin se (Thren. III, 27 et 28). 3. Non solum tollere jugum verbi, sed in juventute debemus tollere. Si enim sero tollamus, incipimus poenitentiam superiorum magis habere, quam tenere gratiam. Praeveniamus ergo juventutis annos correctione congrua; ut magis dicamus singuli: Deus qui pascis me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15); quam recordationem habentes lapsum defleamus dicentes: Delicta juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XIV, 7). Hoc debilitatis est remedium, illud robur salutis. Salutis medicina vulneri quaeritur: gratia sanitati. Ideoque ait: Bonum est viro, cum tollit jugum in juventute (Thren. III, 27). Ei autem qui post decursae juventutis annos jugum tulerit, non est statim perfectum bonum. Stimulant enim eum peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo peccandi, et usus erroris instabilem facit. Luctandum est diu hujusmodi viro, ut abolefaciat in juventute facta inveterata atque diuturna. Huic in periculo res est, illi in bono. 4. Denique sedebit ille singulariter, quasi is qui facile non inveniat aequalem, singularibus donatus praemiis: et silebit quietus et feriatus ab omni interpellatione mundanae sollicitudinis, et voluptatis: et divinis vacabit oraculis, quae solent singulariter sedentibus revelari, sicut sancto David, qui ait: Quoniam tu singulariter in spe constituisti me (Psal. IV, 10). Et hic quidem non in secreto solus sedebat, sed cum praeesset populis; singulari tamen gratia praeminebat. Elias solus sedebat, cum ab angelo, vel etiam corvis cibum deferentibus pasceretur (III Reg. XVII, 6, et XIX, 7). Solus non solum secretus a turbis, verum etiam segregatus a meritis plurimorum. Denique revelationes illi divinae gratiae refulgebant, cujus muneris fructum pro mercede adipiscebatur; quia a juventute sua jugum verbi suscipiendum putavit, nec trahenda longo diutius fune peccata. 5. Potest juvenior iste qui fecit bonum, tollendo in juventute jugum verbi, nondum perfectus, qui adhuc juvenior, segregans vero se a colloquiis aequalium, quae plerumque corrumpunt bonos mores, et contagia volens fugere peccantium; ita intelligi singulariter sedere et silere, ne rudis aetatis facilitate labatur: sed intendere seniorum praeceptis, prophetarum oraculis, apostolorum magisteriis: laudandus eo quia prius vult loquenda cognoscere, quam proferre quae sentiat; antequam loqui discat, timens ne multiloquio peccatum contrahat. Unde puto et Pythagoram illum philosophum imitatorem juvenis hujus 983 prophetici instituisse sectam, ut discipuli sui quinquennio non loquentes tanto silentio loqui discerent; cum praesertim et David, superioris aetatis quam Pythagoram fuisse non dubium sit, qui ait: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2). Et quia forte aliquando aliquid locutus esset incautius; ideo postea a Deo poni ori suo custodiam postulavit. Esaiam quoque pythagoricis anteriorem fuisse quis nesciat? Qui cum audisset, clama (Esai. XL, 6); non prius clamaverit, quam audiret quid clamare deberet. Respondit enim: Quid clamabo (Ibid.)? Unde dictum est ei: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus, ut flos feni. Aruit fenum et flos ejus decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Ibid., 6 -- 8); et prophetica voce clamavit. 6. Uterque igitur juvenis praedicandus: ille tamen serus, hic cautus; ille se ipso contentus, et numquam sibi solus: iste pulchram aetati lubricae disciplinam adsciscens silentii; nec adhuc sibi abundans, sed aliis se timens credere: quaerens tamen a juventute congregare, quae in senectute et sibi et proximis suis prosint, ne dicatur ei: Quae in juventute non collegisti, quomodo invenies in senectute (Eccli. XXV, 5)? Ergo is si in concilio seniorum sederit, manum adhibebit ori suo; ut audiens sententias colligat, quod sibi ad maturiorem servet aetatem: quemadmodum Maria cum verba Christi audiret, conferebat ea omnia in corde suo (Luc. II, 51): quemadmodum Joannes cum caput suum supra pectus Jesu Domini reclinaret (Joan. XIII, 25), hauriebat profunda secreta sapientiae. 7. En tibi juvenem qui viam suam in juventute correxit. Piscator erat cum fratre suo; vidit Dominum Jesum, cum plicaret retia sua, et audivit dicentem: Venite . . . . faciam vos piscatores hominum . . . . et relictis retibus suis, et patre, secutus est eum (Matth. IV, 19 et 20). Viam saeculi coeperat currere: sed auditis Christi imperiis, deseruit vitam mundi, secutus est Christum: probavit quia in eo corrigit juvenior viam suam, si Christi verba custodiat, dicens ad eum: Diligamus ubera tua super vinum (Cant. I, 1). Sic tamen bibens, ut non absorberetur vino: sed gratia ejus laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret. Denique bibens hoc vinum, aperuit oculos suos, et vidit viam rectam, reliquit tortuosas vias dicens: Aequitas dilexit te (Ibid., 3); hoc est, non flexuosa itinera te sequuntur, sed solus ad te potest justitiae trames pervenire. Qui enim diligit justitiam, non se avertit a Christo. Quomodo enim arbitrum justitiae, remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia? 8. In hoc ergo juvene viam suam corrigente spectato magna mysteria, quae in Canticis Canticorum sanctus Salomon repletus Domini spiritu resultavit. Constitue Dominum Jesum recumbentem in convivio, reclinantem se Joannem supra pectus ejus, mirantes alios quod servus se supra Dominum reclinaret, quod caro illa 984 peccatrix supra templum Verbi recumberet, quod anima illa carnis vinculis innexa, aulam divinae plenitudinis scrutaretur. Haec ergo mirantibus aliis respondit anima Joannis: Fusca sum, et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4); fusca per culpam, decora per gratiam. Dicit et caro: Fusca sum, et decora; fusca pulvere saeculari, quem certando collegi: decora oleo spiritali, quo mundi hujus pulverem squalloremque detersi. Fusca per vitium: sed decora jam per lavacrum, quod abluit omne delictum. Fusca sum, quia peccavi: decora, quia jam me diligit Christus: quam relegaverat in Eva, recepit ex Virgine, suscepit ex Maria. 9. Dicit etiam Synagoga, cujus mysteria hoc loco plerisque videntur exprimi: quae cum se rejici jam videret propter totius plebis impietatem, solabatur se tamen; quia ipsum Christum de populo suo, et Petrum et Joannem et Jacobum, Christo adhaerentes videbat, qui habebat eloquia sibi credita; et ideo dicebat: Fusca sum et decora, filiae Hierusalem; fusca per incredulitatem, decora per Legem: fusca per lapsum; decora, quia dilexit me sol, et prior facta sum congregatio Dei. Nolite refugere me, quia fusca sum; ideo fusca sum, quia sol me reliquit justitiae, qui ante me illuminare consueverat; amisi colorem vultus mei; obtusa facta est acies oculorum meorum, quibus ante solem videbam: in tenebris ambulo, quia diem Christi nescio. Nolite tamen despicere me; quoniam qui reliquit, potest rursum aspicere, misereri iterum. Solet congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos. Omnes tribus Israel convenite, aspicite me decoram ante dilectam: Nolite aspicere me, quoniam offuscata sum (Ibid., 5); hoc est, non solum aspiciatis, quia offuscata sum. Non est intuitus me sol, et ideo offuscata sum. Sed lucet sol super justos et injustos: super justos per gratiam, super injustos per misericordiam; illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens. Et gentibus non lucebat ante, nunc lucet: nunc illis oritur, qui oriebatur mihi; qui illis remisit, remittet et mihi. Nolite arbitrari quoniam offuscata sum, quod penitus reliquerit me sol, et jam non intueatur, non requirat aegram. Dissimulavit a me; quia non servavi mandata ejus: reconciliabitur, cum viderit meorum poenitentiam delictorum. Non vidit me sol, quia non recepi advenientem; non aperui fenestras, ut lumen vitae intraret. Cum aperuero, illuminabit oculos meos, qui venit ut totum mundum illuminaret, et videant etiam non videntes. 10. Filii matris meae pugnaverunt adversus me, posuerunt me custodem in vineis. Vineam meam non custodivi. Putant aliqui hoc de illis dici, qui Synagogem ad Legis praecepta constringunt; ut Legem custodiat, vineam suam tueatur, quam custodire non potuit. Denique custodiebat ut faceret uvas, fecit autem spinas. Quae sit igitur 985 vinea, venit David testificari nobis dicens: Vineam ex Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9). Possunt et apostoli esse filii matris ejus, qui vere impugnaverunt Synagogam dicentes: Ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46); et nationibus verbum Dei seminare coeperunt. Possunt et prophetae intelligi, qui monendo denuntiandoque, ut vineam suam custodiret Synagoga, nihil profecerunt. Fecit enim spinas improbitatis, quae virtutis uberes fructus deferre debuerat. Et ideo confitetur, quia populum suum custodire non potuit; meritoque sero quaerit tenere, quem cum teneret, amisit: multo dissimilior ejus quae dicit: Inveni quem dilexit anima mea, tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III, 4). 11. Denique illa invitat in hortum suum Sponsum: haec ubi pascat requirens, dicit ad ipsum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6). Cur quem dilexit anima mea dicis, et non quem diligit? Cur dimisisti, quem tenebas? Dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate: tenebas charitatis vinculis, amisisti longo fune perfidiae. Ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres. Dicis enim: Ubi pascis? ubi manes in meridie (Ibid.)? Meridiem nosti esse Ecclesiam, quae teneat Christum: et tu eum in noctibus quaeris? Dic, inquit, mihi, Christe: responde vel propter id quia ante carus fuisti atque dilectus mihi: etsi ego tantae praerogativam charitatis amisi; tu tamen quasi pius responde mihi: Ubi pascis? ubi manes? Reliquisti me, abiisti ad gentes: recessisti longe a me; et illis propior factus es, a quibus longe eras; sed factus es prope, quia crediderunt sanguini tuo: a me recessisti; quia ego crucem tuam non suscepi, ut mundi redemptionem, sed ut noxii damnationem. Qui autem receperunt te, Domine, sicut salutis auctorem, in meridie sunt. Illis luces, illis refulges, illis calet gratia tua, sicut meridies. Mihi matutinus eras, cum adhuc crederem: sed non credebam plene, quia non sum inventa in meridie; sicut Joseph cum fratribus suis qui coenabant meridie. Illis meridies factus es, qui pascuntur in divitiis tuis, et in te sperant. Ideo ut dixit David; Deduces eorum justitiam tamquam lumen, et judicium eorum tamquam meridiem (Psal. XXXVI, 6). 12. Quaeris ergo tamquam aliena, quae proxima eras: tamquam pauper, quae dives fuisti. Vis sequi, quae praecedebas: atque utinam vel sequaris, quos praecedere debuisti! Mercenaria esse desideras, quae ante mercenarios colligebas. Mercenariae utique vox ista dicentis est: Ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6). Quae proselytos ex gentibus ante suscipiebas, 986 nunc ipsa in nationibus vis pro proselytis suscipi, et tamquam advena congregari. 13. Respondit Jesus: Nisi noscas te decoram inter mulieres (Ibid. 7). Quid est se noscere, nisi ut sciat se unusquisque hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum, rationis capacem, qui terram suam excolere tamquam bonus agricola debeat aratro quodam, et falce sapientiae, ut vel dura findantur; vel luxuriantia recidantur: qui inferiorem sui portionem animi imperio debeat gubernare? Unde etiam in Lege scriptum est: Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo (Deut. XV, 9). Tibi, inquit, attende, non utique dicit pecuniae tuae, non possessionibus tuis, non viribus corporis: sed animo tuo ac menti tuae; unde omnia consilia, facta, cogitationesque manant. Tibi ergo attende ibi, ubi potiorem esse te nosti. Nosce te ipsum, quod Apollini Pythio assignant gentiles viri, quasi ipse auctor fuerit hujus sententiae; cum de nostro usurpatum ad sua transferant, et longe anterior Moyses fuerit, qui scripsit librum Deuteronomii, quam philosophi qui ista finxerunt. 14. Unde et Salomon oraculum divinum secutus scripsit in Canticis Canticorum: Nisi scias te decoram inter mulieres (Cant. I, 7); hoc est, nisi cognoscas te mortalem, rationalem, et tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas ut justificeris; nisi convertaris, et prior accuses delicta tua, venit dies mortis, et jam nullum conversionis remedium est: praeveniris dum non cogitas. Accende facem tuam, priusquam Sponsi tibi claudatur janua, qui exspectare diu non solet negligentes. Nisi scias te, inquit, decoram inter mulieres; et dicas: Fusca sum et decora (Cant. I, 4): fusca sum, quia peccavi: sed decora; quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum Deo: nihil tibi proderit patrum gratia; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Et alibi in Evangelio legisti (Luc. XIII, 11 -- 13), quia Abrahae filiam ligavit diabolus nequitiae suae vinculis, quam solvit Dominus die sabbati. Nisi ergo scias te, nihil tibi proderit. Et si dicas: Abrahae sum filia, quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem salvatur: sed te nobilitas generis non juvabit, nisi fides servaverit. Non te decipiat data patribus repromissio. Non suscipio personam hominis, non suscipio praerogativam generis; nisi videro congruentem generi morum nobilitatem, ut fiat justi generis electio. 15. Quod si scias te, et agnoscas quia peccato obnoxia es; exeundum in calcaneis gregum est tibi. Exi ergo nuda pede, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7). Qui sine peccato est, agnos 987 pascit, oves pascit. Quae autem peccato obnoxia est, pascit haedos qui a sinistris sunt; non enim potest esse in dextera pastoris boni. Sequatur magis dicentem Petro: Veni retro me, satana (Marc. VIII, 33). Sequendo Petrus in dextera meruit collocari; ideoque ei dicitur: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 16). Sed quo exeat, audi: Ad tabernacula, inquit, pastorum; hoc est, ad gentes, ad dispersionem. Ideoque dixit: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7); ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore salvam Synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociaverit, quae replevit hunc mundum; tabernacula enim pastorum, regna sunt terrae. Ideoque propheta David nationes annuntians credituras ait: Regna terrae, cantate Deo (Psal. LXVII, 33). Ergo sciat se juvenior, ut corrigat viam suam. 16. Sed dicis: Quis potest cognoscere viam juvenior, ut corrigat; cum Propheta dicat: Tria sunt impossibilia mihi intelligere, et quartum quod non agnosco: vestigia aquiiae volantis, viam serpentis in petra, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 18 et 19). Si Salomon fatetur quod non agnoscat vias viri in juventute; quomodo potest juvenior cognoscere? Cui respondebitur quod illae viae viri in juventute non cognoscantur, quae sunt secus vias serpentis in petra, et secus semitas navis fluctuantis, et vestigia volantis aquilae, quae ungues asperos habet, praedam includit, et supra nubes volat, in aere errat, in mari piscem interficit; et tamen non est impossibile hoc quartum, sicut illa tria; cognoscit enim Dominus qui sunt ipsius, et vult ut sciat se unusquisque, sciat se populus Dei. 17. Sed esto non cognoscantur errantium viae, sicut dicit Dominus: Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27): hic autem juvenior qui potest corrigere viam suam, fortasse juvenior sit aetate, non moribus; et habeat in primo flore juventutis suae senilem intellectum, de quo ait: Canities autem est intellectus hominibus (Sap. IV, 8), quibus maturitas consilii, gravitasque suppetit. Unde et Hieremiae dicitur: Noli dicere quia juvenis sum (Jer. I, 7). Et utique erat aetate juvenis; sed prohibet eum juvenem se dicere, qui esset maturioris prudentiae. Daniel cum puer esset, accepit spiritum quo dignus senectutis primitiis haberetur; ut redargueret senes ipse non senior longaevitate, sed gratia; erat enim in illo aetas senectutis vita immaculata (Dan. XIII, 45). Cui bene competit Davidicum illud dicere: Super seniores intellexi (Infra vers. 100). Ideoque tamquam de veterani consilii, et senilis scientiae viro divinum pronuntiavit oraculum: Quis prudentior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3) ? 18. Nunc illud advertamus, si possibile est ut corrigat juvenior viam suam, an non? Si non est; ergo mentitur Propheta: sed quia non mentitur, possibile est. Ita tamen possibile, ut quod impossibile videatur, fiat possibile; si custodiat junior verba Dei: si autem non custodiat, impossibile. Unde illud Evangelicum: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum 988 coelorum (Matth. XIX, 24). Quod hoc quoque libro impossibile esse dixit, sic tamen intelligimus impossibile esse, quia divites non custodiunt mandata Dei: si autem custodiant, fit possibile quod impossibile videbatur. Hic est camelus qui intrat per augustam viam; quae illum ante capere non poterat concupiscentem, jam capit custodientem mandata divina. Custodientem autem verba Dei, quia custodivit ea, Moyses quasi seniorem elegit (Exod. VII, 1); et nunc quibus hoc Spiritu Dei committitur officii, ut eligant seniores viros, eligunt sine dubio inter seniores juvenem corrigentem viam suam, in custodiendo verba Dei. Et si senioris aetatis virum elegerint, non quasi longaevum utique elegerunt, sed quasi custodientem verba Dei: quod si reperitur in juniore, utique et ipse est eligendus. Liquet igitur ex his quod non senectutis longaevitas eligatur, sed custodia verborum Dei. Denique ipse Moyses Jesum Nave et Caleb juvenes prae caeteris approbabat, quorum consilium in terrae electione magis, quam multorum seniorum, et ipse secutus est, et Deus praetulit (Num. XIV, 6 et 7). 19. Unde et illud de Jacob quod supra diximus: Deus qui pascit me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15); manifestat nobis de eo dictum, qui tulerit jugum verbi in juventute sua (Thren. III, 27 et 28), et recedens ab Esau et similibus ejus, sedit singulariter, in se tempus exspectans, quo possit cum disciplina proferre sermonem; et propterea spiritali est donatus alimento, adhuc aevi integer, sed veteranus consilio. Neque enim dignum est ut credamus quod tantus patriarcha de corporali cibo dixerit: Deus qui pascit me a juventute mea; quia nec corporalem panem desiderabat, cum diceret: Si Dominus Deus mecum est, ut det . . . . . mihi panem manducare, et vestem indui . . . . . omnium quae das mihi, decimam decimabo tibi (Gen. XXVIII, 20 -- 22). Nam si patres nostri spiritalem escam manducaverunt, et spiritalem potum biberunt; quanto magis sanctus Jacob cibo pastus est spiritali! 20. Ille quoque intellectus hoc loco suppetit, nec alienus a vero est; quia juvenior ille ex congregatione gentium populus, qui antequam in Christo crederet, tortuoso errabat anfractu; in eo corrigit viam suam quia Dei verba custodivit, quae noluit custodire populus Judaeorum; et ideo ille viam salutis invenire non potuit. Consideremus et sequentem versum. 21. (Vers. 10.) In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Si Deus repellit unumquemque, quem repellendum putat, videamus ne excusationem ei tribuat, qui cum sequi Deum vellet, repulsus sit. Et primum quemadmodum bonus Deus repellit sequentem, nisi ipse mereatur repelli? Sicut ipse Dominus ait: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 28); et ideo quasi vulpem repellit. Et alibi: Quia omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). Cui addit, nisi ei qui toto corde exquirit eum; ut quod deest naturae, id Dei operatione acquirat et gratia? Sicut Salomon, qui ex toto corde exquirens Deum, sapientiam 989 postulavit: et quia non opes sibi regias, sed divinae munus gratiae depoposcit, accipere meruit sapientiae disciplinam: repletus est Domini Spiritu, ut cognosceret mandata omnia (III Reg. 11 et 12). Qui autem non habet, ut in corde suo exquirat Dominum, et facit quidem opus Dei, sed negligenter facit, maledicto subjectus est, sicut legimus: Quia maledictus omnis qui opus Dei facit negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Merito ergo repellitur, quia maledicto dignus est, quia polluit magis et impedit opus quod negligenter putaverit exsequendum. 22. Consideremus ergo utrum bonitas sit repelli ab opere negligentem: an vero retineri. Et imaginem rei hujus ex aliis sumamus artibus. Curat medicus aegrotum, sed negligenter: et desidia medici virus alta vulneris serpit. Quanto igitur melius removeri hujusmodi medicum qui tempus terit, cum profectum nullum sentiat vulneratus; ut curandi officium ad eum medicum transferatur, qui maturius possit aegroto sua diligentia subvenire! Nonne clementior est qui repellit nihil proficientem, quam qui retinet ad discrimen aegroti? Constitue aliquem praepositum aedificantibus, vel etiam texentibus, qui debeat summam operis explicare; utrum is tibi probabilior videtur, si in id diligenter insistat, ac si quem forte incuriosum adverterit de iis qui operantur in domo aliqua construenda, repellat eum, melius credens non aedificare, quam hiantibus rimis aedificata dissolvi; atque aliquem in ejus substituat locum, qui cum diligentia aedificet? Similiter etiam textrini praepositum repulsorem negligentium, ut substituat diligentes, ne longa textrinum corrumpat incuria; non magis probabis, quam illum qui desides in sua negligentia perseverare patiatur? 23. Transi nunc ad eos qui mandata aedificant, et legem intexunt, et animam uniuscujusque receperunt sanandam. Nonne si quis eorum aedificet domum Dei cum justitia, texat indumentum cum diligentia, sanet animam cum gratia, opus bonum facit? si vero incuriosus ac remissus aliquis, fabri, textoris, medici spiritalis locum occupet, ut sacerdos summus, ut presbyter, ut minister altaris sacri; nonne commodius est non subire unumquemque id muneris, quod implere non queat, quam subeuntem, neque ipsum strenue suscepto fungi munere, et eripere locum alteri, qui naviter eum possit tueri? Quid! quod etiam ipsi consulitur, qui remissior cum sit, repellitur, ne plus offensionis contrabat. 24. Quid sit autem repelli consideremus; lectum est enim: Sicut vulnerati dormientes, projecti in monumentis, quorum non meministi amplius; et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt (Psal. LXXXVII, 5). Advertamus igitur quos vulneratos et projectos in monumentis repellit, quorum non meminerit amplius. Isti sunt qui a mandatis Dei repelluntur. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Et quia a mandatis Dei repelluntur, repelluntur utique de manu Dei. Et bene prospexit, ne quis de manu Dei videatur eripi; quia nemo potest quemquam rapere de manu Dei. Qui ergo privatur muneris suscepti officio vel gratia, non rapitur, sed rejicitur; ut dixit Dominus Jesus ad Hierusalem: Quoties volui congregare filios tuos . . . . . 990 et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Abstulit illis sanctificationem, altare thymiamatis, et orationis sacrarium, propitiatorium altare sacrificiorum, sacerdotum et levitarum ministeria; et tamen cum haec sublata essent omnia, quae secundum Legis mandata habebant, ait Apostolus: Numquid repulit Deus haereditatem suam . . . . . Non, inquit, repulit . . . . sed conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 1, 2 et 32). 25. Sunt ergo qui ad tempus a mandatis propter misericordiam repelluntur; sicut et illis consulitur qui vomuntur. Nam quemadmodum manens in corpore quod vomendum est, plus acescit: ita qui debet excludi, si retineatur, nec se corrigat, totum corpus exulcerat. Meritoque Angelo Laodiceae dicit testis fidelis et verus: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus; utinam frigidus esses, vel calidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15 et 16). Aperte negligentiam graviori damnat judicio, quam imprudentiam. Frigidus est enim qui fidem nescit: calidus qui Spiritus sancti fervore succensus est. Qui ergo calorem fidei non habet, tolerabilius illi fuerat fidem non accepisse, quam neglexisse. Est enim tepidus pejor frigido, ut Judaeus qui sibi videtur fidem habere quam non habet. Quanto tolerabiliorem causam gentilis habet, qui potest dicere: Non cognovi Legem, non audivi prophetas, ideo non credidi, quam ille qui legit omnia, ex quibus venturum Jesum crederet, et non credidit! Neuter quidem excusatur, nec ille qui legit, nec ille qui legere noluit: sed plus delinquit, qui negavit quod legerat, quam qui opera non fecit, quae facienda non cognovit. Quanta autem fidei et justitiae gratia est, ut in ore Dei sit, qui fidem tenet, et opera exercet justitiae: et quantum amittit, quem evomuerit ex ore suo Dominus Jesus, et ex suis visceribus ejecerit! quam pius tamen, qui et justos in ore suo tenet, et injustos non ante evomit, quam denuntiet evomendos! ut vel hujusmodi admonitione conversi dignum aliquid efficiant, quo non vomantur. Nunc tertium versiculum cousideremns. 26. (Vers. 11.) In corde meo, inquit, abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Propterea ergo mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim Deo, qui commissa sibi secreta mysteria putaverit indignis esse vulganda. Periculum itaque est non solum falsa dicere, sed etiam vera, si quis ea insinuet quibus non oportet. Quod vitium quadripartitum est, vel adulationis, vel avaritiae, vel jactantiae, vel loquacitatis incautae; quia dum adulari vult aliquis ei cui loquitur, effundit mysterium. Nonnulli etiam studio lucri mercedem proditionis sequuntur; ut tegenda silentio vendant loquendo. Alii, ut plura nosse videantur, et scientiam suam jactitent, aperiunt quod celare deberent. Plerique dum sine judicio loquuntur, verbum emittunt, quod revocare non possunt. Ideo vir laudatur serius, et non otiose. Erat homo abscondens sermones suos, ut apostolus Paulus, qui novit quid loquatur singulis, et quando quid loqui debeat. Unde et Corinthiis dicit: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2). Ideo hos in transitu videt: manet autem apud Ephesios; quod 991 ostium sibi magnum apertum esset, notum facere gentibus mysterium Christi (I Cor. XVI, 8 et 9). Ideo et Salomon tempus tacendi, et tempus esse loquendi docet (Eccles. III, 7). 27. Prae caeteris autem Dominus Jesus in Evangelio declarat suo, dicens, Simile esse regnum coelorum thesauro abscondito in agro (Matth. XIII, 44). Utique non aurum, non argentum, non pecunia comparari potest regno coelorum: sed eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, quibus ipsum regnum acquiritur. Hunc ergo thesaurum sapientiae et cognitionis absconditum in agro, in quo plantata sunt verba Scripturarum coelestium; cum invenerit homo, abscondit illum in corde suo, nec divulgat eum: sciens quia si divulgaverit Babyloniis thesaurum Dei, magnam offensam contrahet; ut dicatur ei sermone prophetico: De semine tuo accipient, et facient spadones in domo regis (Esai. XXXIX, 7). Per quae significatur quia is qui prodiderit divina mysteria, posteritatem animae suae, seminariumque meritorum habere non possit. 28. Cave ergo ne divitias tuas perfidis prodas: et si amicitiam simulent, non illis aperias interiora domus tuae; non reseres thesauros regios, quos Babylonii scire non debent; ne veniant et capiant posteros tuos, et seminarium virtutis abscindant. Hoc est quod etiam in Evangelio dicit Dominus: Nolite mittere margaritas vestras porcis (Matth. VII, 6). Ideo bene facit qui abscondit eloquia Domini in corde suo, sicut abscondebat propheta David, sicut Maria, quae conservabat omnia verba Domini Jesu in corde suo (Luc. II, 51). Etenim si bonum est viro sermones suos abscondere, quanto magis sermonem Dei cordis nostri gremio debemus operire, debemus abscondere! 29. (Vers. 12.) Quarto versu dicit: Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. Non enim quicumque dixerit, Domine, Domine, ipse intrabit in regnum coelorum: sed qui voluntatem Dei fecerit. Ideo iste qui correxerit viam suam a juventute sua, custodierit verba Dei in toto corde, quaesierit Dominum Deum suum, nec repulsus sit a mandatis Dei, et dignus habitus cui committerentur arcana sapientiae, absconderit ea in corde suo, ne peccaret Deo; quasi habens eloquia Dei, gratias agit, dicens: Benedictus es, Domine; et desiderat ipsum doctorem habere, cupiens cognoscere secreta Legis, et quemadmodum interpretationem habeat: Si emeris puerum Hebraeum, et servierit tibi annis sex (Exod. XXI, 2), et reliqua, quibus praemissum est has justitias discere, quas proponit in conspectu filiorum Israel: haec a Domino quaerit discere, quae homines docere non poterant; nisi Deus ante docuisset. Quae posteaquam a Christo didicerunt apostoli, Ecclesia dicit: Introduxit me Rex in cubiculum suum (Cant. I, 3); hoc est, in illud secretum suum in quo sunt thesauri scientiae et cognitionis suae. Ideoque tibi dicitur: Cum oras, intra in cubiculum tuum (Matt. VI, 6), quod significat mentis animique secretum. In hoc cubiculum justitiarum Sponsa se poposcit induci; cum post odorem unguenti excurrerit, quod semper fluit, et numquam deficit. 30. (Vers. 13.). Ideo quasi edoctus Propheta justitias quinto versu dicit: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Et quomodo alibi dicit: Judicia 992 tua sicut abyssus multa (Psalm. XXXV, 7)? Quomodo Apostolus ait: O altitudo sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI, 33 et 34)? Si inscrutabilia sunt judicia, quomodo ergo judicia? quomodo omnia pronuntiavi, ait Propheta, judicia oris tui? Sed fortasse non eadem sunt judicia Dei, quae judicia oris ejus. Si alia sunt, bene dicitur: Cogitationibus tuis quis similis erit (Psal. XXXIX, 6)? Et ideo inscrutabilia sunt judicia ejus; quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Si autem nullus nisi Christus hoc dicit, qui potest dicere: Ego et Pater unum sumus (Joann. X, 30). 31. Distinguamus tamen, nec vereamur ne impugnet se velut contrariis Scriptura venerabilis. Consideremus enim quia non dixit: Judicia oris ejus sicut abyssus multa: sed Judicia tua dixit; nec Apostolus posuit: Inscrutabilia judicia oris ejus; sed: Inscrutabilia judicia ejus. Possumus enim judicia Dei aestimare, quae occulta nobis non patefecerit; judicia autem oris ejus, quae annuntiaverit, et per os prophetarum locutus est. Os enim Dei propheta intelligitur, cui dicitur: Clama; et ille ait: Quid clamabo? Et inspiratum est ut diceret: Omnis caro fenum (Esai. XL, 6). Quod utique locutus, oris Dei functus officio est; quia locutus est judicium Dei. Ergo prophetica oracula jam non sicut abyssus, sed etiam ipsa sunt abyssus; quia nemo potuit in coelo, vel in terra, aperire librum, nisi Christus. Veniamus nunc ad sextum versum. 32. (Vers. 14.) In via, inquit, testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Alii in auro, alii in argento, alii in vestibus; alii in possessionibus, vinetis, oleis, segetibus; alii in operibus picturae, marmorum; in diversis denique singuli delectationes habent: spiritalis in via testimoniorum coelestium delectatur, tamquam omne possidens patrimonium, in omnibus dives; sicut Apostolus dicit: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei nostri, quae data est vobis in Christo Jesu: quia in omnibus divites facti estis in ipso, in omni verbo, et in omni scientia (I Cor. I, 4 et 5). In tantum doctrina Apostoli Corinthii profecerunt, ut qui ante non poterant nisi sicut parvuli lac solum bibere, postea in omnibus divitiis abundarent cognitionis et verbi. Delectabatur ergo David in omnibus divitiis cognitionis, scientiae, sapientiae, et in omni actu bonorum operum. Et si quis nunc intentus divinis, triplicem illam sapientiae hauriat disciplinam, θεωρητικὴν, πρακτικὴν, λογικὴν; bonus studio percipiendae cognitionis, pulchrior erit exsequendae rationalis moralisque doctrinae gratiam tenens. Qui prophetica aenigmata Dei spiritu revelante cognoverit, Evangelii altitudinem in operibus comprehenderit et consiliis, apostolici sermonis moralitatem adverterit; is tamquam in omnibus dives, uberem capiet voluptatem. 33. Et quia suavis est corporalis voluptas, ideo non quasi pro gratiae qualitate cum spiritalibus comparatur; sed quasi ad testimonium suavitatis arcessitur. Siquidem et Apostolus docet invisibilia et sempiterna Dei a nobis per ea intellecta esse, quae facta sunt (Rom. I, 20). In Canticis quoque habemus 993 scriptum: Equae meae in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea. In quo dum velocium equorum cursui similitudo Ecclesiae comparari videtur, aestimatur dives ejus gratia. Non igitur unam equam divitis regis accipias: sed absolute pro equitatu, ut saepe diximus, qualis ovis illius est pro grege ovium. Pharao igitur ut potentissimus rex, et praedives habebat equos potentes, ut Scriptura dicit currus Pharaonis; quasi potentissimum genus ad bellorum usum, et subsidium praeliandi. Denique his curribus Pharao fugientes Hebraeos facile comprehendit. Sicut ergo equi juncti concorditer trahunt currum, et patienter suscipiunt jugum, et portant congrua cum gratia, et jugi illius susceptione mansuescunt: sic et congregatio nationum gentilibus indomita moribus se ante jactabat; ubi vero suscepit jugum dicentis: tollite jugum meum . . . . quia leve est: et onus meum, quia suave est (Mat. XI, 29 et 30); et coepit Sponsa Christi concordia et mansuetudine populorum esse sublimis, et toto circumferri orbe, tamquam currus equis velocibus supra mundum rapta, ascendit ad Sponsum. 34. Denique et in posterioribus Canticorum partibus dicit: Posui te currus Aminadab (Cant. VI, 12). Multos currus habet in se Ecclesia, quos omnes spiritalibus habenis Dominus regit: et una anima multas cogitationes habet, quas Domini habena restringit et revocat; nequando in praeruptum noster hic currus feratur. Aminadab autem interpretatione significatur pater beneplaciti, cujus filius legitur in Numeris Naason princeps populi (Num. II, 3), qui sit intelligendus interpretatione serpentinus; et agnoscis istud, si repetas, quia sicut serpens pependit in ligno qui te redemit. 35. Ergo anima currus est Dei, ut ira ejus, et libido, et timor, et omnes saeculares concupiscentiae refrenentur. Ecclesia quoque currus est Dei, quae regenda est gubernaculis Christi; ne diversorum populorum motus eam dissensionesque perturbent. Illo quoque Naason bene intelligitur Christus; quia virga Aaron conversa in serpentem illos serpentes Aegyptios devoravit (Exod. VII, 12). Has ergo divitias habeamus, his delectemur, ut currant nobis equi rationabiles, et commoremur in praeceptis eorum. 36. (Vers. 15.) Et ideo ait: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Qui enim exercetur in verbis apostolorum, Jesu Domini mandata cognoscit, et considerat vias ejus, quibus finis est Christus, qui ait: Ego sum via (Joan. XIV, 6). 37. (Vers. 16.) Et in tuis justitiis meditabor, non obliviscar verborum tuorum. Admonet hic locus memores Scripturarum nos esse debere, et justitias ejus non solum sermone, sed etiam operis imitatione meditari. Non enim qui disputant Legem, et non faciunt quae Legis sunt; sed qui factores Legis sunt, justificantur.