PROLOGUS | SERMO II. |
SERMO PRIMUS. Aleph. 1.
recenserePrima littera Aleph dicitur, cujus interpretatio doctrina est. Sollicitus ergo auditor, plenos doctrinae versus esse qui sequuntur, debes praesumere. 2. (Vers. 1, 2.) Beati immaculati, inquit, in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus: in toto corde exquirunt eum. Quam pulcher ordo, quam plenus doctrinae et gratiae! Non prius, qui scrutatur testimonia ejus, dixit (potuit enim convenire secundum litteram), sed prius: Beati immaculati in via. Ante enim vita quam doctrina quaerenda est. Vita enim bona et sine doctrina habet gratiam: doctrina sine vita integritatem non habet. In malevolam etenim animam non cadet sapientia. Ideoque ait: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28); quia improbitate caecatur mentis oculus, et caligante sibi iniquitate, mysteria profunda invenire non potest. Primum ergo exercenda est vitae militia, corrigendi mores. Cum haec instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia; tunc ad studia percipiendae cognitionis veniamus suo ordine et via. Prima igitur sunt moralia, secundum mystica. In illis vita, in his cognitio; ita ut si perfectionem requiras, nec vita sine cognitione, nec cognitio sine vita sit: utrumque adstipuletur alteri. Ideoque ait Scriptura: Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitae, illuminate vobis lumen cognitionis (Ose. X, 12). Non prius illuminate, sed seminate: nec solum seminate prius ad justitiam; sed etiam vindemiate, inquit, ad fructum vitae: et sic illuminate lumen cognitionis, 974 ut perfectio non solum consitis, sed etiam receptis fructibus approbetur. In primo quoque psalmo hunc ordinem tenuit, ut in via ambulandum doceret prius, et tunc in Lege meditandum. Qui enim non abiit in consilio impiorum, utique de pietatis via, et justitiae semita non recessit: meritoque in via ambulans beatus pronuntiatur; et die ac nocte meditationem Legis exercens habet gratiam beatitudinis. 3. Quam institutionem secutus Salomon, librum de Proverbiis scripsit, in quo moralem locum uberius expressit, naturalem in Ecclesiaste, mysticum in Canticis canticorum: quamquam si diligenter discutias, et in Proverbiis mystica pleraque reperies, et in Canticis moralium suavitatem. Nam utique mysticum est: Sapientia aedificavit sibi domum et subdidit columnas septem, interfecit suas hostias, etc. (Prov. IX, 1). Hocque in Canticis lucet tam mysticum quam morale, in quo blanditiarum suavitas et affectus amantis exprimitur: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. I, 1). 4. Constitue ergo virginem desponsatam multo tempore, et justo ferventem amore, quae multa probata opera dilecti probabilium testium assertione cognoverit, desideriis suspensis dilatam frequenter, jam non ferentem moras; quae omnia fecisset, ut sponsum videret: aliquando votis potitam suis, ad improvisum sponsi adventum gaudio turbatam, non quaerere primordia salutationis, non verborum vices; sed statim quod desiderasset exigere. Ita ergo et sancta Ecclesia quae in primordiis mundi desponsata in paradiso, praefigurata in diluvio, annuntiata per Legem, vocata per prophetas, diu redemptionem hominum, Evangelii decorem, dilecti exspectasset adventum, impatiens morae in oscula ruit dicens: Osculetur me ab osculo oris sui. Et delectata osculis adjicit: Quoniam optima ubera tua super vinum. 5. Et ut moralius dicamus, intellige mihi carnem illam, quae madefacta fuerat in Adam serpentis veneno, quae criminum marcebat fetore, quae procedebat in filiabus Sion alta cervice et nutibus oculorum, et itinere pedum trahens tunicas, et pedibus suis ludens, crinium cincinnis et compositis vultibus, atque redimiculis et omni affectato decore plus dedecens: eamdem tamen plurimis edoctam oraculis quod venturus esset, qui serpentis illecebris exclusis, sancti Spiritus infunderet gratiam, ut omnis caro videret salutare Dei, omnis caro ad Deum veniret, inarsisse desiderio: sed metuentem ne ut impatiens, ut lasciva, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat, displiceret; et longiore quam ferre jam poterat, morantis adventus dominici exspectatione 975 quateretur: non immurmurantem tamen, nec transgredientem, sed levantem in omni loco puras manus sine ira et disceptatione in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantem se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis aut veste pretiosa; sed iis quae castitatis et bonae conversationis decerent gratiam, orare dicentem: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum. Jam volebat adhaerere Christo caro, jam festinabat innubere; ut esset unus spiritus, et fieret caro Christi, quae erat ante meretricis. Osculetur, inquit, me (osculatur nos Dei Verbum, quando sensum nostrum spiritus cognitionis illuminat); et tamquam despiciens omnes jucunditates et delectationes suas, coelestibus cupiens inhaerere mandatis ait: Quoniam optima praecepta testamentorum tuorum super omnem appetentiam carnis, et saeculi voluptatem. Meminerat enim se in Eva ante sic lapsam, dum voluptatem corporis praefert mandatis coelestibus. Ait: Unguentum exinanitum nomen tuum (Ibid., 2); hoc est, totus immundis impuritatibus diversorum facinorum fetebat hic mundus: nunc spirat ubique suavitas pudicitiae, unguentum fidei, flos integritatis. Et a mortalibus venit ad mystica dicens: Introduxit me Rex in cubiculum suum, exsultemus et laetemur in te, diligamus ubera tua super vinum (Ibid., 3). Simplex est enim osculum, negotiosum autem cubiculi secretum. 6. In ipso quoque Evangelio pulcherrimus de moralibus locus est; ut unusquisque vas suum mundet dicente Domino: Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis; ut fiat et id quod foris est mundum (Matth. XXIII, 26). Nam nisi se unusquisque intus mundaverit, etiamsi foris speciosus videatur et justus, similis erit dealbatis sepulcris; ut foris quidem justus videatur, intus vero sit fetidus. Sic est doctrina sine vitae innocentia. Sed nec ipsa doctrina potest mercedem habere, ubi gratiam non habet innocentiae. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Sed revertamur ad propositum psalmum. 7. Beati, inquit, immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Primus versus moralis, secundus mysticus. Quis hoc dicit? Propheta utique, qui fungebatur carnis alloquio, et dicit hoc post eum psalmum quo descripta est Domini nostri Jesu Christi passio. Ubi ergo et divina sacramenta revelata sunt, et induit Dominicae resurrectionis laetitiam, et passionis degustavit gratiam; vidit justorum congregationes, populos redemptorum, perditorum salutem, mortuorum resurrectionem, sanctificationem sacramentorum, et exclamavit dicens: Beati immaculati in via, hoc est: ecce maledicta terra in Adam coepit habere beatitudinem; si tamen legem Domini non derelinquat: ecce immaculatus est homo, qui erat ante pollutus. Quam pretiosum est custodire praeceptum Domini! quam pretiosum etiam praecepti ipsius scire mysterium! 8. Sed quis est immaculatus? Non utique qui in quacumque via ambulat: sed qui in Christo ambulat. Ipse enim dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6). In hac 976 via qui ambulat, errare non novit; si tamen ab hac via numquam recedat. Est et via Lex; et ideo dum immaculatus est, in lege Domini ambulet: nec ambulare in via hac desinat, ne immaculatus esse desistat. Non declinet in dexteram aut laevam, aut titubet, non resistat, non exspectet; sed ambulet superiora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens, ad destinatum sequatur, ad bravium festinet, contendat usque in finem; finis enim Legis est Christus. Multi volunt ambulare in via, sed non usque ad finem. Non ambulant Judaei usque ad finem, qui non usque ad Christum ambulant. Non ambulat Manichaeus in via, qui Legem refutat: sed ambulat vera fides quae et Legem suscipit, et plenitudinem Legis agnoscit. 9. Si quis ergo in via ambulat, scrutetur testimonia Domini. Quae licet mystica sint, tamen etiam moralia in se habent; quoniam melius potest ambulare in via, qui scrutatur Domini testimonia. Nam ut quis intemperantissimus captus adulterinae cupiditatis aestu, et victus libidine, vel indulgens flagitiis, qui repugnare nolit appetentiae suae carnis, conversus huc atque illuc, si neminem forte videat, in facinus ruit: idem tamen quamvis inveniat paratam occasionem potiendi, explorat diligenter omnia, in diversum oculos suos, incuriosus justitiae, sollicitus famae, detorquet frequenter, erubescit testimonium erroris, qui non erubescit errorem: ac si quem forte spectatorem cognoverit facinoris sui, verecundia sequestrat intemperantiam; et quamvis cum ancilla vel meretrice vulgari, ubi nullum sit deprehendendi periculum, tentamenta moliatur libidinis, pudore tamen inceptum deserit: quanto magis si quis allevet mentis oculos, et consideret plena esse angelorum omnia, aera, terras, mare, ecclesias, quibus angeli praesunt (mittit enim Dominus angelos suos ad defensionem eorum qui haeredes futuri sunt promissorum coelestium), concepto potest renuntiare peccato! Unde ista turba innocentium, nisi ex illis peccatoribus? Eadem natura est omnium, sed diversa disciplina. Circumcisio nihil est, et gentilitas nihil est: sed observatio mandatorum Dei, naturae ipsius auget gratiam. Merita commutat ille qui dicit: Tenebrae in circuitu, et parietes me operiunt: peccatorum meorum non erit memor Altissimus (Eccli. XXIII, 26). 10. Non reveritus esses angelorum praesentiam, si praesentes esse crederes? Non metueres non dicam facere, sed loqui, aut etiam cogitare quod pravum est, si tibi divina Scriptura suasisset, quia Deus cogitationum arbiter, secretorum testis est verax, sicut ipse ait: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi (Esai. XLIII, 10)? Hominem vereris praesentem, Dei Patris et Filii non vereris praesentiam? Sed non vis credere, ne possis cavere: non vis audire, cum legitur, quia Deus novit occulta hominum, ne incipias scire quod timeas, et timere ne pecces. Audi ergo Scripturam divinam, ut convertaris a via prava et maligna. Noli sicut caecus oculis corporalibus, aut sicut surdus, qui eo quod non 977 potest videre aut audire praesentes, solum esse se credit: et in plurimorum coetu, dum putat nullum esse praesentem, perpetrare adoritur quod arbitratur esse secretum; non potest enim videntes videre qui non videt; similiter et tu mentis caecatus oculis noli aestimare quod sine teste delinquas; quia hominis praesentiam declinare potuisti. Plures sunt qui redarguant, quam quos cavere potuisti. Ipsum te fugere tui accusatorem non potes, quem convenit propria conscientia. Et si negas aliis, tibi non negas. Et si homini inficiaris, Deo fateris. Et si volueris negare, tuae te cogitationes revincunt. 11. Elisaeo assistebant angeli, quos videbat; et ideo agmina hostium non timebat: sed timebat puer ejus, qui angelos non videbat. Aperuit oculos ejus ad vocem prophetae gratia Dei, vidit angelorum exercitus, et credidit esse praesentes, quos antea, quia non videbat, putabat absentes (IV Reg. VI, 16 et 17). Et tu lege prophetam ut videas, lege ut aperiat oculos tuos: nec te hostilis legio perterreat, et obsessum esse te credas, qui liber es, qui munitus es spiritalibus turmis, si prophetam non derelinquas. Cum tibi propheta loquitur, quia Deus dixit: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24): cum tibi propheta dicit, quia plures nobiscum sunt (IV Reg. VI, 16), quia in circuitu nostro angeli sunt: attolle oculos mentis, et videbis non solum angelos, sed etiam Deum, qui dicat tibi: Aperi mihi, soror mea, proxima mea (Cant. V, 2). Pulsat ad januam et quando tu dormis: si tamen vel excitatus evigiles, vel vocatus januam tui pectoris aperias, introibit. Quod si fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in Ecclesia audire nolis; nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est, aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis: ita et tu primo averteris conniventi magis dissimulatione, quam refragatione praerupta? Nam cum ad Ecclesiam venis, et Christianum te asseris, sanus videris, aperis oculos, quibus possis videre: sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis ne videas tibi, etsi aliis videre videris; injicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae, et caecitatem infers cordi tuo, quod est gravius, voluntariam; ut videns non videas, audiens non audias. 12. Putas te solum esse cum fornicaris, et non recordaris quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora . . . . . ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32)? Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, quae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus: plena est terra majestatis tuae. Plenus est enim mundus sanctarum virtutum; quia plenus est nequitiarum. Plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis. Putas quod in lupanari Christus te non 978 videat, quem videt lupanar intrare? Putas quod in adulterio te non deprehendat, quem videt adulterium cogitantem? Num parietes refugit, qui spectat errores: et secretum criminis aversatur, qui scenam criminis intuetur? An putas tunc primum te intrare meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? Intrasti jam, quando cogitationes tuas meretrix introivit. Intrasti jam, quando ad potiendam prostibulae cupiditatem gressu mentis intrasti. Pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendae decorem oculos mentis aperuisti. Et si verum audire vis, quomodo te in lupanari non vidit Christus; quando te vidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti? Denique ipse dicit Dominus Jesus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28). Unde tamen tam religiosus in opinione, qui tam probrosus in crimine? 13. Sed adquiesco tibi quod Jesus te nolit videre, nolit revincere, qui nolit accusare, nolint videre et angeli. Sed videt diabolus, qui tecum introivit, immo qui te introduxit: vident ministri ejus, qui te circumdederunt, ne videres angelos Dei: vidit Belial, vidit legio, qui te impulerunt; ne quis revocaret, ne quis teneret. Noli putare quod colludium tibi praestet silentii, qui vult tecum supplicii habere consortium. Studet plures similes sui videre; et in eo habet gloriam, quod plures perditos fecerit. Ipse est incentor, ipse accusator, ipse in Judam introivit, ipse eum ad proditionem impulit, ipse misit ad laqueum. Quanti dicturi sunt in illo die adversus eum: Tu nos circumvenisti, tu impulisti (Gen. III, 13)! Exemplum quaeris? Accipe dicentem Evam praevaricationis suae auctorem fuisse serpentem. Sed illum implicavit, non se absolvit. Cui respondit Dominus: Non praeceperam ne gustaretis de ligno solo, quod est in medio paradisi (Ibid., 11)? Respondebit ergo Veritas et pluribus: Diabolum audistis suadentem noxia, me non potuistis audire vitalia mandantem. 14. (Vers. 3, 4, 5, 6.) Et ideo operemur justitias: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas! Tunc non confundar, cum perspiciam in omnia mandata tua. Non solum mandasti, inquit, custodiri mandata tua, sed etiam custodiri nimis. Quando hoc mandavit? In paradiso quidem mandavit Adae, ut custodiret mandata: sed fortasse non mandaverat nimis custodire; et ideo lapsus est, ideo inflexus voce mulieris suae, ideo deceptus erat a serpente, putans quod si in parte aliqua recederet a mandato, non penitus erraret: sed quia semel a semita mandatorum recessit, totam deseruit viam, et exspoliavit omnibus nudumque reliquit. Ideo Dominus, quia lapsus erat, qui in paradiso erat, postea te per Legem, per Prophetas, per Evangelium, per Apostolos monuit, ut nimium custodias mandata Domini 979 Dei tui. Omne, inquit (Matth. XII, 36), verbum otiosum quod locutus fueris, reddes pro eo rationem. Noli dissimulare: ab aliquo mandato iota unum, aut unus apex non praeterit. Noli recedere de via. Si in via ambulans vix tutus es a latrone; quid facies si te extra viam vagantem invenerit? Dirigantur gressus tui; et ne infirmus sis ad dirigendum, precare ut dirigat Dominus vias tuas. 15. Hic optat: Utinam dirigantur viae meae! Alibi dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et exaudivit me . . . . . et statuit pedes meos in petra, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX, 2 et 3). Roga ergo et tu, ut Dominus dirigat vestigia mentis tuae; quo possis Domini custodire justificationes. Non confunderis, cum respexeris in omnia mandata ejus. Ante enim confusus es in Adam et Eva. Denique nudus factus es, operuisti te foliis; quia confundebaris: abscondisti te a conspectu Dei; quia erubescebas, ita ut tibi diceret Deus: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Cum illi dicit, tibi dicit; Adam enim interpretatione latina homo dicitur, hoc est: Homo, ubi es? Et Adam respondit: Timens quia nudus eram, et tota mente confusus, ante conspectum tuum venire non ausus sum (Ibid., 10). Ergo ne confundamur, custodiamus mandata Domini, et custodiamus omnia. Nam si quis unum mandatum custodiat, et aliud praevaricetur, nihil ei prodest. Custodivit se aliquis a sanguine, non custodivit ab adulterio; utique in uno convictus, punitur etiam legibus saecularibus: nec prodest ei alterius criminis abstinentia, si in altero fuerit deprehensus. 16. (Vers. 7, 8.) Confitebor tibi, Domine, in directione cordis (advertis quas vias dirigas) in eo cum didicero judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque. Hoc loco mystica plenius cognoscere se velle testatur, ut ingrediatur penetralia mysteriorum coelestium, et aperiantur sibi thesauri sapientiae et scientiae in Christo absconditi. Unde et Salomon ait: Attrahe nos post te: in odorem unguentorum tuorum nos curremus. Introduxit me Rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Et fortasse illud quod ait supra: Osculetur me ab osculo oris sui (Ibid., I), significat Spiritus sancti supervenientis gratiam, sicut angelus ad Mariam dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quando autem introduxerit eam Rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris compunctio declarat, sanguinis effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis mysterium; ut osculum quasi sponsa acceperit: in cubiculum autem Christi sit introducta Ecclesia, non jam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta; nec solum thalamum sit ingressa, sed etiam legitimae claves copulae consecuta sit. Ideoque quasi in thalamo sita ait: Colligatio guttae frater meus mihi, inter media ubera requiescet (Cant. I, 12). Quod si cubiculum quaerimus, ipse nos edoceat, qui ait: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum: et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6). Cubiculum Ecclesiae corpus est Christi. Introduxit eam Rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claves; ut aperiret sibi thesauros scientiae sacramentorum, clausas antea fores panderet, cognosceret 980 quiescentis gratiam, defuncti somnum, virtutem resurrectionis. 17. In illo cubiculo justitias Domini Jesu nupta reperit. Quae sunt illae justitiae? Utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia cum venienti ad baptismum diceret Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit Jesus: Sine modo; sic enim decet nos adimplere omnem justitiam (Matth. III, 14 et 15). In illo cubiculo justificationes Domini didicit, cognovit consilium Dei, sicut scriptum est: Quia omnis populus audiens, et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Joannis: pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in se, non baptizati ab eo (Luc. VII, 29 et 30). Quod illi spreverunt, nos eligamus, et sequamur consilium Dei, quo nihil potest esse sublimius; hoc enim divinum, quo fit remissio peccatorum. Cum didicerit itaque justitias Domini, Deum timens non confundetur. Denique et Paulus ait: In nullo confundar (Philip. I, 20). 18. Et quia nullus potest perfectus esse sine favore Dei, neque tutus; ideo rogare debet, ne penitus eum derelinquat Deus. Nam supra rogavit David ne derelinqueretur dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus (Psal. XXXVII, 22); hic ait: Ne derelinquas me usquequaque, hoc est, multum. Supra forte quasi adhuc imperfectus, et in magnis perturbationibus positus ne derelinqueretur, timebat: hic autem jam fortior non timet derelinqui ut tentetur; sed rogat ne penitus derelinquatur. Plerumque enim derelinquit Deus quos vult probari: penitus autem derelinquit quos deserit. Dereliquit penitus Judam: non dereliquit autem sanctum Job, in cujus patrimonium, in cujus corpus potestatem diabolo dedit (Job II, 6); in animam autem non dedit. Nam si dedisset in animam, penitus dereliquisset eum. Numquid non ideo derelictus est Job, ut relictus probaretur, probatus coronaretur? Dereliquit igitur Judam, cui ait: Quod facis, fac celerius (Joan. XIII, 27). Dereliquit enim penitus, quem sceleris sui permisit effectui. Alios autem apostolos cum vidisset esse turbatos, quia dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire (Ibid., 33); addidit: Non turbetur cor vestrum (Joan. XIV, 1). Et infra: Iterum venio, et accersio vos ad me ipsum; ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid., 3). Denique turbatus Petrus qui derelinqui timeret ait: Domine, quo vadis (Joan. XIII, 36)? Vidit Dominus turbari eum, et respondit ei: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea (Matth. XIV, 30 et 31). Sic et in mari cum titubaret, clamavit ad Christum; et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret. 19. Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur: vel dolere, quod aliquando derelinquatur; siquidem ipse Filius se dicit derelictum, sicut habes: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1)? Et ille quidem numquam derelictus a Patre est, cum quo Pater semper est. Scriptum est enim: Ecce jam venit hora, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Sed secundum corpus in quo est traditus passioni, vox ista processit; quoniam derelinqui nobis videmur, quando sumus in periculis constituti. 981 Unde et Paulus ait de Patre Deo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Dereliquisse videtur; quia non pepercit, qui tradidit morti: sed non penitus dereliquit, cui dicitur: Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10).