There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Prolegomenon Cap. 2 
Cap. 1.
1 Osculetur me osculo oris sui.

QUæ est ista tam inclyta? formæ tam elegantis & gratiæ? ut summi Regis osculum audacter appetens, dicat, Osculetur me osculo oris sui? Nunquid in somnis agit hæc anima, fingens sibi quod vult, raptans sese in spem quandam sine re, inanes formans intus apud se visiones, & jam nunc sperans apprehendere, quod nec laboriosis queat conatibus adipisci? Quo enim ascendit hic spiritus, auri in tantum immemor, & oblitus argenti, lapidem pretiosum non reputans, cuncta quæ mundus possidet, suisque possidenda communicat, in tantum respuens, ut haec manu perfectionis sanctæ repellens, dicat, Seorsum vos, abstractus a vobis amor meus in superna trajectus est, solum illum appetens qui vere solus est, cunctisque suæ causam pariter & eectum præstat essentiæ, in quem suspitans, sanctique impatiens desiderii, secum agit hæc anima, & loquitur dicens, Osculetur me osculo oris sui: non enim vana loquitur anima sic inspirata, sed summa. Jam diu rivos sapentiæ Salomonis ebibit, ipsumque in Ecclesiaste disputantem audivit: olim quidem delicata, & tenera, cum nondum a formis exterioribus ad interiora pervenerat, cum nondum a creatura ad Creatorem ascenderat, mundo totis hærebat amplexibus, rebus ipsis visibilibus se totis affectibus alligabat: scholam vero doctrinæ spiritualis ingressa, non plebium magistrum quempiam, sed summum illum in sapientia Salomonem audire meruit, Ecclesiæ sanctæ lectionem quandam introductoriam instituentem, qua electam quamque animam a mundo avocet; avocatamque & abstractam, illi qui mundo superior est, insolubili charitatis nexu consociet. Videns enim in spiritu summus ille Salomon omnem fere animam in terra quasi fodientem, secularibus se negotiis implicantem, amoremque suum non jam erigentem sursum, sed inferius inclinantem; ut erigeret incurvatam & miseram, de summo contemplationis suæ ad ima conversationis humanæ descendit, errantem revocans, præceptis illam salutaribus instruens & reformans, & sic demum per quosdam velut ascensionis gradus, ad sanctæ contemplationis & amoris summa perducens. Inprimis igitur ætati teneræ promittit magna, dicens, Parabolæ Salomonis ad sciendam sapientiam & disciplinam, & ad intelligenda verba prudentiæ, & suscipiendam eruditionem doctrinæ. Blanda suggerit, annectens, Audiens sapiens sapientior erit, & intelligens gubernacula possidebit.[1] Sic ipsi non statim mundi, & eorum quæ in mundo sunt contemptum prædicat, non arctioris vitæ ardua & excelsa commemorat; Prius namque quod animale est, deinde quod spirituale.[2] Unde magister optimus, ne statim gravia suadendo, animam quam erudiendam susceperat, in ipsis optundat initiis, ipsam ad suæ velut annos infantiæ transigendos, mundo & his quæ mundi sunt, uti libere, & in iis jucundari permittit: legem tamen sibi statuens, ne peccando diffluat, nec in usum malitiæ convertat & libidinis, quod magno dono magni percepit authoris. Proponit igitur attente jam audienti, Parabolas; & ipsam, quot Parabolis instruit, tot ad bene & honeste vivendum legibus informat & adstringit: quas nimirum Parabolas, si mentis oculo prudens lector attentius introspexerit, in ipsis ad conversationem honestam, mundi hujus possessoribus, vitaque communi degentibus, assignatam plenissime vitæ formam istelliget. Nam quia sine fide placere Deo est impoßibile,[3] in ipso statim tractatus exordio, fides, & cultus summæ divinitatis inculcatur, cum dicitur, Audi, fili mi, disciplinam patris tui, & ne dimittas legem matris tuæ.[4] Patris enim summi disciplina, quam ab ipso plenissime didicit Ecclesia, hæc est, Credere quoniam est, & quod diligentibus se remunerator sit,[5] & quod in sine temporum filium suum in carnem miserit, & per ipsum promissa impleverit. Lex vero matris Ecclesiæ, prima naturalis illa est, Dei digito in hominum cordibus exarata; secunda in tabulis conscripta lapideis; tertia, lex Evangelii in Spiritu Sancto & gratia ministrata. Legem itaque matris nostræ non dimittere, hoc est, ab unitate Ecclesia, & summæ divinitatis cultu, quem intus gratia inspirante suscepit, non recedere. Cætera vero mandata Decalogi, toto Parabolarum volumine, distinctis radiant locis; quibus, aliisque præceptis quam pluribus, quasi sanctum quoddam seculare proponitur, & secularium vita apto quodam rationis monderamine instituitur; quatenus sic utatur mundo, ut non declinet a Deo; sic permissa & submissa sibi possideat, ut a prohibitis indesinenter abstineat. In prima institutione, cum humanis satisfactum sit desideriis, & homini permissum sit temporalibus uti sobrie, juxta quod ad primum hominem divina voce dictum est, Crescite & multiplicamini, & replete eterram, & subjicite eam, & dominamini piscibus meris, & volatilibus cæli, & universis quæ moventur super terram;[6] secundæ jam institutioni locus est, ut de his quæ diu possedit homo, jam nunc audiat quid arbitrandus sit; an ipsis amore sit inhærendum, an sit ab his amor ad quiddam altius & longe melius erigendus: unde singula quæ sub Sole sunt, veritatis stylo percurrens Salomon, volumine secundo ait, Vanitas vanitatum, & onmia vanitats;[7] quam nimirum vanitatem rebus quibusque transitoriis inesse potenter ostendens, quod nequaquam vanis involvendus est animus, aut vanis amor implicanus, animam quam erudiendam susceperat, a vanitate sequestratam, seorsum applicat veritati, dum in ipsius operis sine subjugit, Adolescentia & voluptas vana sunt.[8] Et paulo post, Memento Domini Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam venias tempus afflictionis, & anni de quibus dics, non mihi palcent.[9] Et paulo past, in ipso sermonis exitu, Deum sime, & mandata ejus observa: hac est omnis homo.[10] Qua verborum compendiosa clausula, quid aliud mentibus homnium, nisi summæ ipsius divinitatis timorem, & debiti reverentiam cultus insinuat. Hæc enim via est, hic est accessus ad viam, si timore sancto comprehensus animus declinet semper illicita, & intus amoris igne accensa mens, indesinenter accingatur ad bona: homo namque medius in creaturæ rationalis ordine positus est, habens Angelum bonum supra se, malum inferius, post hujus elapsum vitæ ad alterutrius æqualem, juxta vitæ merita, perducendus. Hic itaque, sicut inter hos medius est, sic habet aliquid cum utroque commune, amorem, scilicet, cum ipso qui sursum est, timorem cum ipso qui est infra: timent enim mali angeli & contremiscunt, boni vero perfecte diligunt: & sicut ad amorem malus angelus non assurgit, sic ad timorem angeli boni non descendunt; juxta illud, Perfecta charitas foras mittit timorem.[11] Cum itaque bonum angelum solus amore totum rapiat in se, malum vero solus timor deorsum premat; non est, præter hominem, in totius ordine creaturæ, in quo timor dilectioni concurrat, in quo sibi duo hæc conjuncta conveniant. Homini itaq; dicitur, Deum time, & mandata ejus observa: hoc est omnis homo: ac si dicatur, Omne hoc, id est, totum hoc, timere, scilicet, & amando mandata servare, competit homini; ut timendo declinet itam, amando pertingat ad gratiam. Vel si dicatur, Hoc est omnis homo, id est, per timorem & amorem sit perfectus homo. Vel, Hoc est omnis homo, id est, Ad hoc creatus est omnis homo, ab eodem intellectu on discrepat, cum creationis ejus hic modus & causa sit, ut iram sic evitet, & gratiam promereatur. Hæc igitur anima, salutis monita non jam derivata procul, sed de ipso fonte, summo videlicet, Salomone percipiens, jam eodcta in Proverbiis, mundana quonam modo possideat; in Ecclesiaste vero, qua ratione jam possessa mente deserat & contemnat; jam nunc in Canticis audir, quomodo a visibilibus ad invisibilia transeat, & authori omnium tota virtute mentis, & pelnitudine affectionis inbæreat. Sic a morali disciplina, qua possessa sancte communicat, per rationalem, qua mundana recte dijudicat, sanctam illam & summam ingressa theotiam, jam quæ rostro sunt oblita penitus, montem illum sanctum verticemque mentis suæ conscendens, per medium mebulæ & caliginis, sanctum illum Moysem ad contemplationis alta prosequitur,[12] ubi secreto manens habitaculo, non alta tectorum laquearia, non ignava opum pondera, non fueata obsequentium latera, non agrorum in immensum continuata jugera, sed ut omnibus affluat abundanter, solum illum expetit qui est omnia, qui lux est & quies animarum, bonorum fons, & origo virtutum, quem apprehendere summum est, & quo perfrui jucundissimum: cujus intus impulsa desiderio, quod sentit exprimit, nec ultra se amplius intra silentii claustra cohibens, vel amantis more, sibi, vel cognatæ sibi cuiquam Virtuti cœlesti loquitur, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Errat quidem amor sæpius in judicio, & dum suo pronus fertur desiderio, quo se cunque verterit, sibi videtur id contemplari quod appetit, & alium quemlibet id in se experiri quod sentit: unde quasi constet aliis, quis ipsum amor trahat & in se velut absorbeat, cum quod intus agit foris exprimit, neminem designat ex nomine, sed discreta quadam indescretione sic ait, Osculetur me osculo oris sui. Quod quidem perfectæ mentis arcanum est, & animæ jam defæcatæ cum cœlesti Sponso soliloquium. Age enim, mentis aciem deflecte paululum, & paulisper a summis ad inferiora descende; attende animam adhuc infidelitate constrictam, quæ fidei nondum radios illuminata perceperit, Ecclesiæ nondum limina convigerit, Sponsum prorsus nesciret; nunquid huic Canticum judicabis recte competere? ut ad Sponsum animarum sanctarum loquatur, dicens, Osculetur me osculo oris sui? Nunquid non esset indecens hæc in ejus ore Parabola? Quod si animam attenderis illuminatam quidem fide, sed operibus mortuam, oppressam graviter peccatis & obrutam, longam sibi restem peccati facientem, nec ad bonum illo pœnitentiæ remedio recurrentem; nunquid huic recte poterit aptari Canticum, ut ore deformis, & horrenda facie, & toto fœda corpore, dicat tamen ad Patrem omnium, Osculetur me osculo oris sui. Munita vero fide, & sacramentis imbuta anima, nunc ad virtutis bonum se lege mentis erigens, nunc in peccati lapsu legem quæ in membris repugnat, excipiens; huic subjecta vicissitudini lugens & lugendo vociferans, O quis me liberabis a corpore mortis hujus![13] Nunquid apte cantabit Canticum, ut lacrymis obducta mœstitiæ, singultus pœnitentiæ trahens, dicat, Osculetur me osculo oris sui. Quod si progressus paululum, animam superiore quodam gradu consideres, æquali se quadam mediocritate moderantem, ut nec jam peccata quibus damnatio debetur admittat, nec ad virtutis adhuc alta conscendat, habitantem quodammodo cum Lot in Segor, montana nondum attingentem: hæc utique quo nondum virtutis summa contingit, eo plus exterioribus delectata, in osculi cœlestis appetitum minus fortiter inardescit; ut nec ipsi recte competat quod dictum est, Osculetur me osculo oris sui. Secretum jam nunc animæ spiritualis ingredere, attende animam jam stabilitam gratia, quam spiritus in montana protraxerit, quæ jam in excelsis habitare decreverit, quæ peccatum, mundo jam devicto calcaverit, quæ post Dominum cum Petro currens jam dixerit, Ecce, nos reliquimus omnia, & secuti summte;[14] hæc licet ab infidelitatis tenebris, a tegno peccati & mortis, ab impulsu tentationis, a torpore mentis longe sit; non tamen præsumit ut audeat, ubi summi Regis osculum, quod nondum forte gustavit, expectat, dicens, Osculetur me osculo oris sui: sed vel pedum Sanctorum osculo, cum Maria, contenta residet, vel juxta Joannem, cum amicis Sponsi stat, & gaudio gaudet ad vocem ejus,[15] quam suavitate plenissimam jam intus dire metuit, & in ipsa specie[16] quadam & futurorum promissione delectari pariter & quiescere. Hinc sextum perfectionis gradum, si jam potes, ascende, quo contemplationis alta amor jam sacratus ingreditur; ubi in monte sibi transfiguratur Dominus, & ab humanis absconsus oculis sanctissimum ille Moyses, cœlestium jam conscius secretorum, in ipso divinitatis suavissime requiescit arcano: hic Regem quem diligit in corde suo contemplans anima beatissima, & in Deum, quantum in hac vita fas est, extensa, dulcedine visionis æternæ resicitur, & contemplationis reflectens oculum ad universa quæ creata sunt, dum non tam ipsa, quam in ipsis summi miratur opificis sapientiam, indicibilemque potentiam, dedignans totum quod creatum est, in ipsam tota colligit, ipsi nexu charitatis & luce contemplationis adstringitur; & dum ejus decori, totum quod in creatura decorum est, non in minimo comparabile conspicit, ad ignem illum invisibilem ignescit & inardescit, & suavi divinitatis aculeo inflictum menti charitatis vulnus experiens, & beatitudinis futuræ, & sacratissimæ conjunctionis ejus quæ creati spiritus ad increatum nexu charitatis insolubili sine fine future est, quasdam sibi præ libari velut arrhas expostulans, interno; solumque sanctis ac supernis potestatibus audibili sono mentis exclamans, ait, Osculetur me osculo oris sui. Amor namque in Deum accentus charitas est, & ejus qui diligitur, intenta mente speculatio, contemplatio est: quæ ita sese comitantur, ut amore contemplatio suscitet, & contemplationem semper amor in anteriora promoveat; ut quo contemplatio supernæ lucis radio penetrat, amorem illuc post se trahit, ut sic proficienti animæ sit Dominus & illuminatio per contemplationem, & salus vera per charitatem; sicut dictum est, Dominum illuminatio mea, & salus mea; quem timebo?[17] Averia igitur a mundo anima, & ad Christum tota mente conversa,[18] oblita quæ retro sunt, & in anteriora se potenter extendens, mundum subtus se jam deorsum longe conspiciens, in æternitatem totam se rapiens, summa & æterna Domini Jesu contemplando conspiciens, & instanter amando desiderans, quia tota succumbit amori, & spis rituali languet desiderio, plenos tamen nondum sponsi præsumens amplexus, ut suo vel in aliquo satisfiat amori, petit osculum, & vel sibi, vel ad familiarem fortassis angelum mente loquens, spiritualibus spiritualia communicans, amore aperit suum, & amans ab amore sic exorditur, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Quæ quia in præfaciunculæ modum dicta sunt, cætera sequenti tomo explicabimus, aspirante Domino, qui vivit, & regnat per omnia secula seculorum. Amen.


Osculetur me osculo oris sui.

Labore jugi, virtutis exercitatione continua, fidelis hæc anima eousq; perducta est, ut summi Regis aspiret ad osculum, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Inde est, quod nequaquam stylo prolabente currimus, sed velut in summis hærentes stamus, sanctæ istius animæ occulta simul & perfecta intente rimari cupientes, & imitari. Qua in te, illud primum occurit, quod ipsa sibi cum Apostolo confidentissime gloriari videtur, ut dicat, Gloria nostra hæc est, testimonium conscientia nostræ.[19] Nam quæ summæ divinitatis expetit osculum, novit proculdubio mundum se habere cor, munda se novit habere labia, honesta faciem, & tanti Regis osculo non indignam: ut videatur sibi recte competere quod dictum est, Despondi enim vos uni viro, birginem castam exhibere casto:[20] item alibl, Vt exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam, neque rugam:[21] non habet enim hæc ex immunditia maculam; non ex dublicitate rugam; non proavam ex odio proximi conscientiam; non prodeunt ex corde ejus homicidia, non adulteria, non cætera quæ opprimere conscientiam, & hominem solent inquinare: omni namque custodia servat ipsa cor suum, attente per Salomonem audiens, quoniam ex ipso vita procedit.[22] Stat ad januas cordis hujus timor Dei providus & solicitus, ne viriis unde quaque pateat ad ipsius secreta progressus: stant ad propugnacula cordis hujus severa virtutum agmina, quæ non ut dudum, adversiis peccata jam dimicant; sed de Domino Jesu, jam jam de iis habita victoria, gloriantur: quorum jamdiu pugnam quanto acerbiorem expertæ sunt, tanto jucundiori gloria jam triumphant. Stat desuper succincta castitas, quæ se carnis immunditiam abstinentiæ saxo contrivisse gratulatur. Stat vultu placido, castitati comes humilitas, nil altus sapiens; sed elationem mentis alta semper appetentem, Domini virtute reprimens, & fœdam capitis ipsius imfaniam, ad petram, qui Christus est, fortiter & prudenter effringens. Sic infidelitatem fides, spes desperatam miseriam, invidiam charitas, simplicitas dolum, malitiam innocentia, falsitatem veritas, & singulæ quæque virtutes opposita sibi vitia, velut menstruosa cadavera, ad veritatis faxum jam fortiter allisa, despiciunt. Videas hic antiquam illam carnis concupiscentiam, ad extinctæ suæ sobolis funera lamentantem; oblectamenta varia, & totum quod exquisitissima tentationis arte potest confici, calire Babylonis aureo circumferentem, hoc viribus, hoc arte tota machinantem, si quatenus infrigidata calefiere, & extincta valeant ad antiquum vitæ spirituna suscitari. Illudit ejaculanti sacer ille virtutum chorus, sciens manu Domini percussos ægyptios ad vitam ultra non revocandos: unde spiritualiter exultans, psalmum sumit & tympanum, carmen illud Moysis plena Domino jucunditate decantans, Canuemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum & ascensorem dejecis in mare.[23] Ascensor malus, malignus quisque spiritus est; equi mali, vitia pessima; quibus ensidentes Angeli mali, quo ferantur impetu manifestum est, cum misere tentatas animas in profundum inferi pertrahunt, & tormentis æternalibus, divina id agente justitia, subjiciunt. Hos extinctos sibi gloriatur hæc anima; & in virtutum medio residens, iis se jam totam credit, harum prorsus se committit obsequiis; huic & humillime virtus omnis obsequitur, præstans unaquæque quod suum est. Quis jam percurrat stylo, quis profequatur eloquio, perfectæ huic animæ quid decoris eximii virtus unaquæque conferat, quid admitandæ gratiæ virtus unaquæque subministret? Quis ipsius decorem ad plenum exprimat? quam & continentia castam, & simplicem innocentia, lenem mansuetudo, misericordia piam, providam circumspectio, temperantia sobriam, discretam prudentia, sortem reddit patientia, & per sacros justitiæ tramites, cum multa dirigit reverentia charitas jam perfecta? Ab ipso namque sacri timoris initio, statim gressus in humilitate desigens, hinc impudicitiæ castra pertransiens, sicque per virtutes reliquas, ut a Spiritu Dei in mente disponuntur, ascendens in vanitates & insanias falsas non ultra respiciens, seperiori jam quodam loco totam se credit amori, & de ipsius excellentissimæ committit plentitudini. Hic seorsum habitans, non potest non meditari quod diligit; nequit non contemplari, quod apperit: desuper immissa siti, in fontem illum vivum inardescit, & dulci pane quotidie lachrymarum resicitur; dum sua in longum protrahi desideria dolet, & lachrymis suffusa conqueritur. Hic illud secum frequenter repetit & revolvit,Mihi vivere Christus est, & mori lucrum: Dissolvi cupio, & esse cum Christo.[24] Et illud, Heu mihi quod incolatus meus prolongatus est.[25] Sentire quidem cogitur, & in se experiri compellitur, quid sibi desit a summo, ab æternitate quam procul sit. Absolutus a carne spiritus vidit manifeste quem diligit, fruitur bono quod appetit, sui dilatione desiderii non torquetur, prorsus dolore non tangitur; amor ibi totus in luce est, totus in gaudio conquiescit: amoris vero in præsenti vita fatigatio pulchre describitur, cum dicitur, Risus dolore miscebitur, & novißima gaudii lactus occupas.[26] In hac quidem vita, fidelis animæ risus hic est, quod conscientia munda, corde perfecto, amoris integritate plenissima, se novit in alta forsequi Dominum Jesum, & suæ mentis osculum in ejus humana simul & divina porrigere: hic vero risus adhuc dolori commistus est, & hoc gaudium luctus occupat; cum, quem corde sequitur, se nondum apprehendere novit; & quod plus omnibus appetit, id sibi differi considerat. Hinc amantis animæ dolor, hinc lachrymæ, quibus se per noctes lavat, & suæ stratum mentis irrigat, ut jam mundata mundetur amplius, & quæ pulchra fuerat, longe pulchrior enitescat. His confisa virtutibus anima, hujus sibi decoris conscia, post expugnata jamdiu vitia, post adepta virtutum munera, post diu progracta desideria, amore languens, contemplando se sursum erigens, cœlum mente pertransiens in doloris solatium, in quoddam jucunditatis optatæ prælibamentum, petit osculum, & exorditur hoc modo Candicum, quod dicitur Conticorum, Osculetur me osculo oris sui. Videas indignantem fortassis Angelum, & dicentem, Quid actum ast? quæ rerum tanta ista est & tam nova mutatio? quid summis ima permista sunt? nunquid cœlum sursum est frustra porrectum? homini frustra sedes in infimo constituta? nunquid cœlum penetrat mens humana? nec coeli plagas solum, sed & cœlorum intima, suis jam nequaquam finibus contenta, percurrit? Quod si sibi quomodo modo permissum est, quid hoc est, ut in istud extollat semens humana fastigium, & potentiæ creatricis, verbo cuncta operantis sapientiæ, nulli subjectæ necessitudini benignitatis, summæ, scilicet, & inaccessæ divinitatis expetat osculum, dicens, Osculetur me osculo oris sui? Nunquid Angelus, aut Archangelus, aut de virtutum numero, de Cherubin, vel Seraphin quicunque spiritus, sic vnquam secum tacite vel mente locutus est, ut ejus, cui trementes assistimus, cujus a tots eculis obediendo legationibus deservimus, osculum vel peteret unquam, vel iperaret? Incarnato quidem Verbo, & in terris humana sua percurrente Domino Jesu, magnum diximus,[27] & in oculis nostris hoc mirabile reputavimus,[28] ad pedes ejus admitti multierculam, quæ ipsis infigeret osculum, quos tamen & capillis ante terserat, & suarum abluerat unda lachrymarum. Transfigurante se in monte Domino,[29] & divina sua, quae & semper habuerat, humanis oculis revelante, nunquid amans ille Petrus, aut Joannes charissimus, ipsius osculum maestatis expetere præsumpserunt, qui vocem a magnifica delapsam gloria non ferentes, in terram proni concurrerunt. Hinc quoque raptus Apostolus,[30] cui credita sunt arcana cœli, & sancta illa silentii verba revelata, nunquid inter nos alta sapiens in cœlum sic posuit os suum, ut seipsum non mentiens, humana sua non sonsiderans, summæ divinitatis aspiraret ad osculum?[31] Ascendens quoque in montem Moyses, intra nubem latitans, ad tubæ sonitum contremiscens, nunquid hujus osculi se præsentat deliciis, qui carnalem tantum illam & cito abolendam legem, non jam cordibus hominum, sed lapideis tantum supplicat tabulis exarari? Cum, juxta Veritatem, Nemo inter natos mulierum Ioanne Baptista major sit;[32] & cum juxta eandem, Qui in regno cœlorum minor est, ipso longe sit major;[33] humanæ satis esse poterat animæ, angelus ipsam osculo si vel minimus excepisset. Hujus fortasse zelum, non ex ira vel malitia prodeuntem, virtus aliqua superna temperat, severe judicanti respondens, Non indignandum fore mortalibus, si laqueos optent mortis evadere, & libertatem gloriæ filiorum Dei, toto studeant conamine mentis apprehendere. Mortalium namque valde misera conditio est; in mundi medio constituti, infernum subtus, cœlum sursum contemplantur; & homini descendere non solum leve est, verum & non cadere difficillimum: ad hoc suo pondere caro prona est, tentationes urgent, maligni spiritus peccatorum funibus pertrahunt, saluti semper humanæ, sicut & nostræ jamdiu gloriæ, invidentes. Ut vero descensus facilis, sic est ascensus ad superna difficilis: in hos hominum vita est, in hoc pugna animarum, in hoc fervent studia sancte in mundo conversantium, ut peccatorum laqueos evadentes, in nostram se transferant libertatem, & se nobis vitæ puritate conforment, summæque divinitatis amore sonsocient. De lacu miseriæ, & de luto fæcis egressæ, vana mundi deserentes, immo mente calcantes animæ, quam pie suscipiendæ sunt, quanta a nobis charitate fovendæ, ne unquam degenerando respiciant; sed amorem suum in Patrem Luminum indesinenter accendant, quousque beatis dona repromissa percipiant? In sanctis itaque constituta desideriis anima, terrena respuens, cœlestia nondum apprehendens, in amoris sui quoddam velut incentivum, suorum permittatur schematibus uti verborum; præstertim cum osculum, aut amplexus, aut cubile, aut aliquid tale nominans, nil carnale cogitet, nil præsumat indignum, nil meditetur omnino nisi quod sanctum est: (Nam totum quod in osculo miera peccat, & carnalis affectio, ab ejus mente tam longe est, quam ipsa procul a vitio, virtute purificata, secessit.) Est enim & sanctum osculum, sicut meminit Apostolus, dicens, Salutare invicens in osculo sancto.[34] Et, juxta Veritatem, occurens Pater reverenti filio, Misericordia monts, & accurens cecidit super collum ejus & osculatus est eum.[35] His itaque, quæ zelus moverat in Supernis, agente modestia, consopitis, in tractatum sequentem, quæ inspirante Dominu, sunt dicenda, differemus.


Osculetur me osculo oris sui.

Ut tomo superiore jam dictum est, est quoddam fœdæ voluptatis osculum, cujus vel reminisci dedignatur animus in superna jam levatus: Sed est osculum sanctum, cujus meminit apostolus dicens, Salutate invicem in osculo sancto, & veritas in evangelio, misericordia motus Pater cecidit super collum filii sui, & osculatus est eum. Osculum itaque, quoddam reconciliationis est, quoddam congratulationis est, quoddam jucunditatis, & permissæ cujusdam & sanctificatæ voluptatis. Reconciliationis est osculum, cum ante discordes animi in pacem & amicitiæ gratiam aliquo mediante revocantur, & confœderationis & conjunctionis animorum, quæ sit intrinsecus, signum est osculum quod extrinsecus exhibetur. Osculum vero congratulationis, est, cum absentes jamdiu propinquos, & amicos a peregrinatione vel aliunde reversos, ad nos congratulando suscipimus, & interioris gaudii nostri certitudinem, ipso quod foris damus osculo demonstramus. Sponsi vero ad sponsam sanctificatæ cujusdam voluptatis est osculum. Est itaque triplex osculum, in quod suspirat ecclesia, & quod sibi dari fidelis anima quæque desiderat: optat enim ecclesia sancta reconciliationem, optat congratulationem, optat & sanctam illam, quæ est sine sine future, jucunditatem. Nondum enim incarnato Verbo, non erat ecclesiæ pax ad Deum, quæ post hujus elapsum vitæ, tita trahebatur in infernum. Homo namque se totum, in stirpe, scilicet, & propagine, obnoxium æternæ morti constituit, cum authori suo, a quo tot & tanta recenter acceperat, illi (inquam) non volenti solum, & jubenti, sed & minas intentanti, in re minima obedire contempsit. Nam etsi amoris experimentum magnum non sit, si in modico quis obediat; magnum tamen irreverentis animi signum est, summique contemptus indicium, siquis in re modica obedire contemnat: nam juxta Veritatem, Qui medico fidelis non est, quomodo erit fidelis in magno?[36] Quo itaque minus fuit in quo obedire contempsit homo, eo peccatum majus est quod incurrit, & supplicium majus est quod meruit. Nam qui in Judicem offendit æternum, proculdubio quod meruit æternum fuit; nam sine sine pœnam irrogat potestas illa judiciaria, quæ sine caret: & ut homo de manu Domini bonum sine sine perciperet, si in veritate stetisset; sic & malum sine sine meruit, cum a veritate recessit. Nam ut bonus angelus, primum lux, & postea firmamentum fuit,[37] cum ipsi, qui ad Auqilonem sedem cupiebat ponere; con consensit: sic & homo, si tentationi restitisset, hoc ipso contra tentationem & peccatum confirmari meruisset, ut deinceps nec peccare, nec tentari potuisset; sed statuto sibi dierum numero hic innocenter exacto, custato ligno vitæ, ad æquilatem angelorum, ipso qui creaverat & in hoc potenter operante, pervinisset. Sicut igitur æternum foret obedentiæ præmium: sic æqua lance justitiæ, cui post peccatum homo totus obnoxium, ruebat totus in infernum. Hinc enim propheta ait, Misericordi & veritas obviaverunt sibi,[38] quod idem est, acsi dicatur, misericordia & justitia sibi contra se venire cœperunt; nam qui sibi sunt obvii, ex adverso veniunt, & velut in oppositatendunt; sic misericordia & veritas, statim post peccatum, tendere in diversa cœperunt; ad pœnas hominem veritas exigebat, de cujus reparatione misericordia melius aliquid disponebat. Et fuit hæc mirabilis obviatio, justitia hominem ad inferna trahente, illa hominem ad amissa reducere cupiente. Sed invalescente justitia, in pœnas homo datus est, miserias, & ærumnas, & mortem gustans in seculo, corruptionem in sepulchro, & post omnia, tenebras in inferno. Cumque magna jam parte satisfactum esset justitiæ, punita jamdiu culpa, post annorum multa curricula, pulsanti semper & instanti, plurimum misericordiæ tandem locus datus est in excelsis, in ipsius sanctæ & summæ Trinitatis abditis & occultis; ubi tam mirabiliter, quam pie dispositum est, ut in quo creaverat universa Pater, in ipso perdita restauraret. Hoc consilium illud antequam est, de quo propheta ait, Consilium tuum, Domine, antiquum verum fiat. Hoc est quod a seculis absconditum,[39] vocat Paulus, sacramentum. Obedivit itaque Patri Filius, tam quidem mirabilius, tamque sacratius, quam non seniori junior, non majori minor, sed omnipotenti, magno, magnus, immensus, omnipotens, æqualis in omnibus, obedivit, sicut in propheta dictum est, In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam.[40] Magnus quippe liber est scientiæ & spientiæ Dei, in quo eum semper legeris, nullus ejus unquam finis occurrit: interiores ejus paginas solus ejus scriptor inspexit. In hoc & homines, & angeli sine sine proficiunt; & thesaurus ille Dei, quotcunque semper laurentibus, nunquam exhauriri poterit: a sine usque ad finem ejus sapientia sola & summa pertingit. In hoc omnes scribuntur homines, & dies formantur, meritaque singulorum comprehensa sunt, & unicuique beatitudo debita expressa continetur. In hujus libri capite quasi parte præcipura, scriptum est Incarnationis hoc sacramentum, eo quod in cunctis quæ mirabiliter operatus est Deus, creando singula, creata conservando, & quae conservat lege mirabili disponendo, nil adeo stupendum est aut mirabile, quam quod scipsum exinanivit Deus, temporalitatem æternus subiit, immoralis morte absorptus est, & in omnibus immutabili permanente lege naturæ, natura tantum divina in exinanitione sua, ad misericordiæ jubentis imperium, affectavidetur injuria. Sed opera Domino magna sunt, exquisita in omnes voluntates ejus,[41] & ipsius vera sunt judicia, in semetipsis justificata.[42] Ascendens itaque crucem Deus, & ad clavos manus innocentes expandens, ut locum mortis consecravit ad vitam, sic qui tenebantur in morte revocavit ad vitam. Ejus enim de cruce stillante sanguine petræ fissæ suat, ut corporalis pateret aditus, quo precium illud sacratissimum, angelicis exceptum manibus, perferretur ad inferos; ut ligni vitæ fructu communicato, in libertatem vitæ recurrerent, qui sub hujus gratiæ fide simus & expectatione tenebantur in inferno. Quid ergo est, in quo jam justitia conqueratur? In Paradito lignum Positum est, bonum ad vescendum, pulchrum oculis, aspectuque delectabile; & tulit mulier de frutu illius, & comedit; deditque viro suo, qui comedit:[43] & inobedientia sic consummata, ad mortem via parata est: in Ecclesia quoque lignum crucis erectum est, cujus & aspectus ejus erat temporalis illa mors, qua plectebantur rei, qui ob reatus varios addicebantur cruci: ad lignum hoc extendit manus æterna illa sapientia, & gustavit fructum hunc, non hoc suggerente serpente, aut muliere suadente. Olim quidem serpens hoc fecerat, ut mulier concupiscendo quod non debuit, uelut caro, delectaretur; vir in hoc ipsum, quasi sensus rationalis, acquiesceret, sicque viam sibi paraverat, qua immortalium[44] corda illaberetur, & ad se traheret universa: sed evacuatur ad crucem totum quod ejus est; Serpens Christo nil suggerit; non delectatur hic caro; sensus ipse rationalis in spiritu carnem trahit post se, ad sustinenda dura crucis, & mortis amata degustanda. Virtus igitur in cruce residet; & ipsam eo ascendente qui Dei virtus est & sapientia, in ipsa & virtus & sapientia collocatur. Hæc viam virtutis aperit; quæ licet arcta sit, tamen ducit ad viram. Lignum itaque Paradisi fructum protulit, quo posset & suggestio suscipi, & concupiscentia a quibusdam quasi bladitiis excitari: crux in Ecclesiæ jam sinu posita, fructum utique repræsentat, quem si mente gustaveris, nec intus hoste suggerente, nec carne tibi blandiente, succumbis; verum hostis prima sua congressione vincitur, & ad serviendum spiritui caro statim revocatur, & in consummatæ virtutis amorem totus homo reducitur. Hic itaque locus est, in quo justitiam misericordia, quæ vera pax est, osculatur; hic namque simul utrique satisfactum est, osculatur; hic namque simul utrique satisfactum est, cum & homo, misericordia sic agente, redimitur, & justitiæ longe plus quam debebatur exsolvitur; & justa apostolum, Quod adversum nos scriptum erat chirographum cruci Christi potenter affigitur, & deletur.[45] Chirographum namque sic conscribitur, ut postquam incisum & per partes divisum est, in utraque ipsium parte plena rei gestæ memoria teneatur. Hæc nostra est cum hoste maligno conditio: nam cum delinquimus, culpa penes nos est, ipso stylo perversi operis graviter exarata; quæ & hostis antiqui memoria statim excipitur, & firme retinetur impressa; ut si non sit qui redimat, nec qui salvum faciat, præsto sit ei semper quod objiciat: quod quidem Chirographum, Christi morte deletum est; per quam & nobis clupa remititur, & ipsius in nos accusatio jam non timetur. Sed quid istud ist, cum ad pœnam homo teneretur æternam, filius vero Dei mortem tantum temporalem horis quadraginta pertulerit? quomodo justitiæ divinæ, æternas ab homine pœnas exigenti, in ipsius morte satisfactum est? Sed procul dubio satisfactum. Appendantur enim in statera mors ipsa filii Dei, si placet, etiam momentanea, omnium hominum quantumcunq; debita mors æterna; cui dubitum est, quin præponderet ipsa mors unigeniti, licet temporalis, morti, licet æternæ, quorumcunque mortalium? Merito quippe majus est, & natura nirabilius, Deum mori, nulli peccato vel morti obnoxium, quam mori multitudinem quantumcunque mortalium & peccatorum. Inde nameque beatus Job, Vtinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, & calamitas quam patior, in statera.[46] Job quod est, dolens, designare Dominum Jesum, nulli jam dubium est: hic causam nostram ad Patrem agens, velut in cruce positus, ait, Vtinam appenderentur peccata mea; nostra quidem peccata, quibus iram meruimus, in unitate & sacramento corporis & capitis, sua nominans, atque dicens, Utinam attendas, Pater, peccata, quibus iram meruit homo, & calamitatem, id est, pœname quam in cruce patior ego, ad obedientiam tuam factus homo. Nam si utraque consideras (ut vere consideras) pœna mea, quasi arena maris, gravior apparebit, id est, pœna mea cum obedientia, longe peccatis hominum præponderabit; & tibi, in expiationem culpæ ejus, & præstationem pœnæ ab ipso debitæ, satis erit. Ecclesia itaque sancta, spiritu quo illustrabatur intelligens reconciliationem hanc, per manum mediatoris Domini Jesu dandam esse, inter soliloquia quibus ipsam fovebat spiritus, & accendebat amorem sanctum, intra moras jamdiu continuatæ spei, istud amoris Canticum inelectorum cordibus crebris iterabat suspiriis, ut diceret, Osculetur me osculo oris sui. In osculante vero patrem, a quo filius in hanc gratiam mittebatur, intelligens; ore vero ipso, quod ad osculum de more porrigitur, Filium qui mittebatur, qui os parris est & sapientia, designans; ipso vero osculo, quod osculantium est grata suavitas, Spiritum Sanctum, qui est amborum amor, exprimens; sanctæ summæque Trinitatis fidem, futuram quoque Verbi incarnationem, & per incarnati Verbi Sacramenta, plenam hominis cum Deo reconciliationem, tam verissime, quam devotissime profitebatur. Nam quid hac supplicatione sancta devotibus? Quid oratione purius esse potest? In ipsis statim docetur initiis, qualiter orandum sit, quatenus Altissimo supplicandum nam sine fide Deo placere impoßibile est;[47] & quae sine fide est oratio, exaudire non potest. Unde Jacobus ait, Postulet autem unusquisque in fide, nihil hæsitans:[48] orationi namquead penetrale majestatis excelsæ primum fides pandit introitum. Unde quæ exaudiri desiderat, a fidei Sacramentis exorditur, ut dicat, Osculetur me oscula oris sui; acsi dicat, Quod exaudiri desidero, in hac fide ad postulandum assisto; in ipsa deitatis susbstantia confiteor unitatem, in ipsa personarum confiteor & adoro Trinitatem. Unitatis est confessio, quod dictum est, Osculetur; Trinitatis vero quod & Osculans, & Os, & Osculum nomina ur. Osculans, ipse Pater est: quod ad osculandum porrigitur os ipsum, Filus est: & quod osculantis ore perficitur Osculum, Spiritus Sanctus est. Quæ quidem veritas, Trinitatis substantiam ipsam nec dissipat, nec distrahit Unitatis. Ipse quidem Osculans, nec Os suum est quo osculantur, nec ipsum Osculum quod Ore suo ministratur. Sic & Os ipsum, nec est ipse Osculans, nec ipsum Osculum quod datur. Ipsum quoque Osculum, nec est ipse Osculans, nec Os ipsum a quo est. Absit tamen ut cum Osculum dari ab aliquo conspicimus, tres ideo substantias intelligamus: una enim substantia osculantis est; & tam Os ipsum, quam Osculum, non inalia quidem, sed in ipsa solummodo Osculantis substantia est. Sic Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus, cum tres verissime sint Personæ, quarum nulla est altera, veritas ista Trinitatis, nihil adimit unitati, aut simplicitati substantiæ Dei; sicut nec ipsa simplicitas addit quicquam, vel minuit Personarum Trinitati. Quod vero non satis est in Deo divina credere, nisi & ipsius humilia verissime credantus, exquisitissimo verbo utitur, dicens, Osculum; per hoc & incarnandum Verbum, & quæ futura erat reconciliationis humanæ plenissime designans sacramentum. Quæ cum sic dicta sint, in tractatum sequentem, juvante Domino, & spiritum innovemus, & stylum.


Osculetur me osculo oris sui.

Attendimus non unumquempiam justum ab Adamo usquead Christum; sed omnes in orbe terrarum longe lateque, in quos se gratia Spiritus Sancti diffuderat, intellexisse, de semine Adam unum quandoq; nasciturum, qui de admisso unius pro omnibus satisfaceret, & in seipso triumphata morte, in omnibus membris suis ipsam quandoque destrueret, & regno tradito Patri, homines Angelis adæquaret. Hæc itaque fides, & in spiritu revelatio, Sanctorum inflammabat desideria, & in futura mentes secula protrabebat, ut & hujus vitæ moram longam reputarent, que tanta differebatur expectatio; brevemque quasi priusquam corporalibus hoc intuerentur oculis, finiendam. Hos igitur omnes, quos una regebat fides, & provocabat spes, totam scilicer, pie credentium multitudinem, Salomon (in quo sedem sibi sapientia constituerat) ipsa qua illustrabatur luce considerans, ipsam, velut Sponsam, in promissi sibi jamdiu Sponsi desideria positam, sui verba desiderii depromentem inducit hoc modo, Osculetur me osculo oris sui. Trina veso repetitione, qua dicitur, Osculetur me osculo oris sui, triplex osculum notat, quod se optare demonstrat: primum reconciliationis, ut dictum est: alterum, congratulationis: tertium, illud æternæ jucunditatis. Reconciliationem vero optabat Ecclesia, quæ se totam in Adam peccasse cognoverat: & hoc, quia non per alium quam per Unigenitum Patris ipsum, videlicet, Sponsum suum, posse fieri cognoscebat. Optat ut ipsam osculetur Pater, quod est, ut ipsi remittat itam osculo oris, id est, incarnatione Unigeniti sui, qui & os & Verbum est Patris. Unde & expresse dictum est, osculans Pater; sed osculo Filii; quia cum salvet Pater non sua quidem, sed ipsa Filii sui salvat incarnatione, quos salvat. Quam tamen incarnationem, quia vere operatus est & Pater (cum inseparabilis sit totius operatio Trinitatis) ideo recte, cum osculum oris sit, osculari inde dicitur Pater, id est, ipsam carnis assumptionem quam non habet in se, hanc tamen in Filio operari. His itaque de reconciliationis osculo dictis, ad investigandum id quod congratulationis osculum dicitur, juvante Domino, accedamus. Hoc enim & usus habet, & scriptura sæpe commemorat. Ait enim Isaac filio suo, Accede ad me, & da mihi soculum, fili mi; & acceßit, & osculatus est eum.[49] Legitur etiam de Jacob, quia cum fidisset Leam, & cognovisset eam consobrinam suam esse, amovis lapidem quo puieus claudebatur, & adaquato grege osculatus est eam, & elevato voce flevit.[50] Laban etiam, cum audisset venisse Iacob, cucurrit obviam ei, complexusque, & in oscula ruens, duxit in domum suam.[51] Reverso etiam Jacob de Mesopotamia Syriæ, post longam illam peregrinationem legitur, quia currens Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum, stringensque collum ejus, & oculans, flevit.[52] Joseph quoque, cum amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit, & osculatus est omnes fratres suos, & ploravit super singulos.[53] Prodigum quoque filium, cum adhuc longa esset, vitid pater ipsius, & misericordia motus est, & accurens cecidit super collum ejus, & osculatus est eum.[54] Quibus nimirum omnibus congratulationis intelligitur osculum, quo suorum parentes & propinqui congratulabantur successibus, & intrinsecus, foris osculo demonstrantes. Hoc vero congratulationis osculum dari sibi sperat & expectat ecclesia: quod erit die illa novissima, cum vitæ merita collocabuntur, & reddet unicuique Dominus Jesus, prout gessit in vita, sive bona, sive mala. Ove namque perdita boni pastoris humeris tunc ad caulas reportata, convocabuntur amici ejus & vicini, sancti nimirum angeli, qui voluntatem ejus apud se continua stabilitate custodiunt, & ob hoc amici sunt; quique ipsius visione assidue perfruuntur, & ob hoc, vicini recte nominantur; quibus dicet, Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quæ perierat;[55] quod & de drachma perdita pari modo dicturus est.[56] Hæc erit congratulatio summa, cum pastori bono, non solum cœlestis illa beatorum spirituum applaudet Ecclesia, sed & quæ humeris humanitatis ejus reportata erit, de sua restauratione gratulanti sponso, gratulanti etiam Virtutum supernarum multitudini, congratulabitur. Implebitur ipsa dia, quod in historia continetur, manifestans enim se fratribus suis Joseph, præcepit ut egredenter cuncti foras, & nullus ingresset alienus agnitioni mutuæ. Elevavitque vocem cum fletu, & dixit fratribus suis, Ego sum Ioseph; & osculatus est eos.[57] Alieni erunt ipsa die quibus dicturus est Dominus. Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo & Angelis ejus.[58] Quibus ea die separatis, manifestabit se Dominus Jesus fratribus suis, dicens, Ego sum Ioseph; acsi patenter dicat, Ad memoriam revocetis quomodo venditus, & in mortis carcere positus, inde resurgendo prodierim; & jam manifeste cernite quod & septra regni habeam, & judiciariæ potestatis culmen in omnem creaturam a Patre sic donatus obtineam. Hic Sponsæ Sponsus, & Sponso Sponsa congratulabitur; & indivisibilis animorus conjunctio perpetua confœderatione solidabitur. Sponso sponsa congratulabitur, quod post infirma carnis, post carcerem, post flagella; post alpas, post sputa, post clavos, post mortem, post sepulchrum, post lapidem magnum admotum, in tantum sublimatus sit, ut in carne assumpta judicet omnem carnem, & omne genu cœlestium, terrestrium, & infernorum sibi flectat ad gloriam: ad Sponsam vero congradulatio Sponsi erit, quod in incentum non cucurrerit, in vanu nequaquam pugnaverit; quod triumphata morte, sub pedibus suis conculcato Sathan, Ecclesia sibi, quanto laborio suis, tanto & gloriosius, acquisierit; & acquisitam indicibili jam gloria munaverit, cujus quidem bonus illa die & universis applaudet, & singulis. Quod enim est illa Domini gratiarum actio, qua dicturus est illa die, Esurivi, & dedistie mihi manducare,[59] & cætera in hunc odum, nisi quædam Judicis ipsius, & Sponsi ad illa interna bona Sponsæ suæ congratulatio? Sex quippe commatibus distincta est, ipsa numeri perfectio totam bonorum omnium designans plentitudinem; qua in præsenti vita Domino complacet quæque fidelis anima; qua etiam Sponso suo tota se conformat Ecclesia. Misericordia quippe sunt opera, ut pascatur pauper, & potetur, & vestiatur nudus, & hospes tecto suscipiatur, infirmus visitetur, & clausus. Sed nunquid in iis solum beneplacitum est Deo? Nunquid non sibi virtus complacet una quæ que? Quid enim sancta illa virginitas? quid castitas honoranda? quid Sanctorum parsimonia? quid silentium? quid prædicatio sanct? quid justitia, fortitudo, temperantia, ac prudentia? quid virtutes innumeræ, quarum in Scripturis sanctis laus est, quibus in acquirendis sibi continuus & afsiduus Sanctorum labor insudat! Quod si in iis Domino beneplacitum, quid est quod in judicio, cum bonis Ecclesiæ congratulabitur, hæc sola commemorabit Dominus quæ corporaliter exhibita? Bona quidem sunt, sed non sola. Constat itaque, jam dicta verborum clausula omnes animæ dotes, Ecclesiæ bona generaliter omnia comprehendi. Esurit enim Dominus, & sitit: quod tamen dicendo, nulli sanctam Divinitatem subjicimus passioni; ipsius enim Divinitatis summæ vita impassibilis est; quantumque vita temporalis passioni subjecta est est obnoxia, tantum vita illa æterna & increata ab omni prorsus est passione procul & extranea. Ex more tamen Spripturarum esurire dicitur, & sitire; nec uno tantum modo, sed pluribus. Esurit enim Dominus in membris suis, esurit in se. In membris esurit, cum quis suorum corporalit aut spiritualis victus necessitate adducitur: cui nimirum passioni caritas diversis operibus misericordiæ subvenit, attenuarum cibo potuque reficiens, spiritualia desiderantem spiritualibus instruens & ædificans: nam ut fami sitique corporali subvenire pium est; ita & spiritualis victus egestati subvenire piissimum: nam ut veritatis judicio præcellit anima corpori; sic longe melius, longe sanctius est, ipsi quam corpori subvenire. Utrumque tamen bonum, utrumque Domino in gratiarum etiam actionem beneplacitum. Similis est & circa nuditatem inspectio. Alget corpore Dominus, alget & spiritu: corpore, cum frigoris inclementia nullo vestis operimento repellitur; spiritu, cum quis interius nullo virtutis indumento versitur. Hoc frigus ab Aquilone est, quo corda multorum non infrigidantur solum,[60] sed indurantur; de quo propheta, Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit[61] & Hanc Christi nuditatem in ejus membris operit, qui destitutum virtute virtutum exemplis informat & instruit. Cui congratulans Dominus in sinc dicturus est, Nudus fui, & operuistis me. Quomnam vero modo peregrinus & hospes in membris suis sit Dominus, palamest; in severo peregrinus & hospes est apud eos, qui nondum fidem quæ in ipsum est, susceperunt: qualibus & ipse air, Vulpes foveat habens, & volucres cœli midos: filim autem homonis non habes ubi caput suum reclines;[62] quia tenebrosa peccantium corda immundi spiritus & fradulenti possidentes inhabitant; Filius autem hominis non habes ubi caput suum reclinet. Caput enim Ecclesiæ est Christus; & caput Christi, Deus: & apud hos reclinat caput Filius hominis, qui ipsum æqualem Patri, coæternum, & consubstantialem confitentur: quibus Filius ipse, nec recens Deus est, nec alienus: (ipsis quippe recens est, qui ipsum aliquando incepisse, & non ab æterno a Patre genitum esse, protestantur: ipsis vero alienus, qui ipsum non idem in substantia esse cum Patre affirmare conantur.) Apud hos hospes est & peregrinus; quibus omnibus per prophetam dicitur, Musa fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, & in abusione.[63] Apud hos hospes est & peregrinus, pulsans per prophetas, per apostolos, per Scripturas omnes, ut ipsi aperiant; quibus Dominus illa die dicturus est, Hospes sui, & non collegistio me,[64] quia fidem quæ in me est, quam prædico, in quam missus sum, non admisistis. Unde datur intelligi, qui sint, qui suscipiant hospitio salvatorem; hi, nimirum, qui dogma sanæ fidei cohdigna veneratione suscipiunt, hæresin penitus exsecrantes, & ut columbæ simplices, munda tantum grana fidea golligentes; quibus quippe non satis est perfidem tantum salvatorem tecto suscipere, nisi & hunc suscipiant omnimoda caritate & virtute. Ipse namque alt, Ecce, ego sto ad astium pulsans, siquis audierit vocem meam, & aperuerit januam, inirobio ad illum, & cœnabo cum illo, & ipse mecum.[65] Intrat ad nos Dominus, cum ipsi cordis januam ad credendum aperimus: communi cœna reficimur, cum desuper amore concepto, ad opus omne bonum, dono gratiæ spiritualis extendimur.[66] Infirmos vero visitate, tam fraterna caritas, quam divina monet auctoritas. Nam quid humanitati plus congruit, quam ut homo homini, frater fratri, validus imbecilli, tum verbi solatio, tum subsidio operis, affectione pia, plenaue mentis compassione subveniat? Quod non solum corporaliter infirmanti,[67] sed ægrotanti spiritualiter ex hibendum est. Languor enim spiritus in multis adeo convalescit,[68] ut jam n iis nec confessionis sit vox, nec fensus pœnitentis. De iis ait apostolus, Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror?[69] Hi crebro visitandi sunt, & vitæ verbo commonendi, quousque septies oscitando, ossuum in confessionem dono septiformis Spiritus aperiant, & ipsis vitæ doctoribus, non tantum intus incalescendo, sed & exterioris hominis sui plena dispositione, conformentur. Hinc enim est, quod cum Elias suscitavit mortuum,[70] expandit se super illum: & Elisæus dum mortuum suscitavit, Os suum ori ejus, & oculos oculis, & manus manibus applicat.[71] Ut, sicut ait apostolus, membra sui corporis omnia quæ ante vasa iniquitatis ad iniquitatem fuerant, hi qui suscitantur a morte, doctores sanctos imitando, virtuti jam servire compellant. De iis ipsa Veritas ait, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.[72] Horum quidem levioribus morbis, alii gravioribus & diutinis fatigantur. Hi itaque quos peccati vetustas opprimit, quasi quidam animarum carcer includit; quorum assumens in se per sonam propheta, ait, Educ de carcere animam meam;[73] & illud, Infixus sum in limo profundi;[74] & item, Funes peccatorum circumplexi sunt me:[75] quos in lenitatis spiritu visitare, verbo vitæ compungere, & abstractos a vitiis virturi restituere, misericordia longe major est, quam clausos corpore, vinculis pie relaxatis, educere. Cum sing itaque mandara duo, unum ad dilectionem Dei, alterum ad dilectionem proximi pertinens, ex quibus tota lex pendet & prophetæ, qutæque constat humanae perfectio; superias jam dicta clausula totum in se complectitur, quo mandatum utrumque completur. Per hæc enim quæ Divinitatis intuitu proximis evhibentur, intelligenda sunt omnia, per quæ ipsorum cuicunque necessitati subvenimus, spirituali, sive corporali: in passionibus enim, fame, siti, nuditate, pernuria tecti, morbo, vinculis, nihil acerbius est: unde per hæc, quæ fratrem quemliber angunt vehementius & affligunt, intelligenda prorsus sunt omni, quibus agente misericordia, divinitatis intuitu, qualibet id exigenti necessitate corporali seu spirituali, subvenimus. In membris enim suis, duobus modis, ut dictum est, esurit, & sitit, & alget Dominus, nunc remedium corporale, nunc spirituale desiderans; uno vero modo in se: non enim a nobis hoc solum exigit, ut fratribus necessaria impendamus; vult ut nostra fides & caritas in ipsum principaliter intendatur, & in proximum ab ipso secundario derivetur. Quæ itaque spectant ad proximum, hæc in membris suis esurit, sitit Dominus, & expostulat: quæ vero non ad proximum sunt, sed ob Christi reverentiam observantur, hæc ea sunt quæ Dominus in seipso esurire dicitur, & sitire, quod ipsi hoc idem est, quod & velle. Veniens autem Dominus ad siculaneam, esurivit;[76] & pendens in cruce dixit, Sitio.[77] Quid esurivit, aut sitiit? nostram proculdubio salutem, nostram fidem, & quæ in ipsum est, caritatem, longanimaitatem, & continentiam, & virtures alias, quæ licet non intendant in proximum observantur ob Deum: virtutes enim quæ in proximum sunt, tam in se, quam in membris suis esurit; has vero quæ ad se, in seipso. Constat itaque jam dicta verborum clausula omnes animæ dores, Ecclesiæ bona generaliter omnia, comprehendi. Et hoc congratulationis est osculum in quod suspirat Ecclesia, quod in Spiritu postulat omnis anima, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Sic ad Patrem loquens, os ejus, juxta hunc sensum. Filium nominans & tam ipsius Patris quam Filii osculum, Spiritum Sanctum intelligens. Ait enim, Osculetur me Pater, id est, me dignam osculo, ipse qui creavit, efficiat; & hoc, Osculo oris sui, id est, per Spiritum Sanctum Filii sui, quios ejus est. Ipse enim Spiritus osculum est quod dat Pater; osculum quod dat Filius; quia vapor est, & procedens ab utroque suavitas: qui sicut ab utroque procedit, sic & Pater ipsum & Filius in beatorum corda diffundit. De ipso enim ait Dominus, Mittam vobis Spiritum:[78] & alibi, Spiritum quem mittit Pater in nomine meo.[79] Petit ergo a Patre, per Filium sibi Spiritum dari; ut de ipso gratiarum dona percipiens, in novum quendam decorem transeat, ut in illa die, a Patre per Filium vocem contratulationis audiar, & osculum congratulationis accipiat. Vox enim congratulationis est qua Dominus illa die dicturus est, Euge serve bone,[80] & illa ad Virtutes cœlestes, Congratulamini mihi de ove perdita. Congratulamini de drachma invenia;[81] acsi dicat, Quis sit, vel quantus Ecclesiæ decor, attendite; quot gratiarum donis, quanta virtutum gloria fulgeat, intelligire; quod pro tali ac pro tanta laboraverim, una mecum congaudete. Quæ (quæso) futura est ad vocem hanc toti Ecclesiæ pax? quæ animarum sanctarum futura est in mente tranquillitas? cum ad hanc Sponsi congratulationem, de sua jam gloria secura, non erit amplius quod timeat, quod de cætero perhorrescat. Et hæc quidem pax est ista securitas in quam suspirat Ecclesia; ut die illa, qua tremebunt angeli, pertimescent Archangeli, Sponsum sibi placatum habeat, & per ejus Spiritum sanctificata, in virtutum sibi decore complaceat; & per osculum Filii, qui Spiritus Sanctus est, a Sponso pacem, congratulationem, & dona repromissa percipiat: cujus nos participes efficiat Dominus Jesus, qui est in secula. Amen.


Osculetur me osculo oris sui.

Reconciliationis igitur & congratiulationis osculo demonstrato, superest ut voluptatis osculum, juvante Domino, prosequamur. Quod ne delicatis auribus molestum forte sit, si in tractandis spiritualibus corporalis cujusdam voluptatis reminiscimur, illud præ oculis habeant, quod epithalmium Sponsi & Sponsæ est quod agitur, nuptiale carmen est quod tractatur: nec mirum si in nuptiis, in rerum Sacramento spiritualium, istius osculi fiat mentio; cum ipsa Sposi & Sponsæ carnalis etiam commistio, in Scripturis Sanctis non modicum in spiritualibus explicet Sacramentum. Carnalis enim ista commistio, conjunctionis ejus quæ est in Domino Jesu, carnis, scilicet, & verbi, Sacramentus est: Sic & osculum istud Sponsi & Sponsæ, jucunditatis ejus quæ post tremendum illud judicium, & Sponsi cœlestis ad bona Sponsæ congratulationem, in æternum futura est, manifesta quædam demonstratio est. Voluptas enim, quædam fœda est, quædam vero sanctissima: & illa quidem sancta est, cujus meminit Propheta, dicens, Inebriabuntur ab ubertate domus tua; & torrente voluptatis tua potabis eos:[82] quæ quidem voluptas torrens dicitur, non quod cito transeat, sed quod abundanter infundat. De hac enim & Isaias, Non vidit oculus præter te, Deus, quæ præparasti diligentibus te.[83] Juxta quod Paulus ait, Nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se.[84] Unde & convenienter Propehta ait, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: Ebrietas enim statum mentis immutat, & a se quodammodo alienat; sic in illa gloria mutatio mentis erit non modica. Trahit nos in hac vita quædam carnis ad parentes, & propinquos, notos, & benevolos, affectio; in illa vita totum hoc absorbebitur; in Deum totus amor extendetur, in illum mens tota se colliget; patrem nesciet, ignorabit & matrem; erga neminem affectione tangetur, nisi quem Christo conformem noverit, quem corpori ejus compaginatum & unitum advertit: Tradet enim Dominus Iesus regnum Deo & Patri, & ipse erit omnia in omnibus.[85] In hac quidem vita, carnis quadam propagatione per patrem matremque traducimur; Sicque plures adinvicem quadam inter nos consanguinitate & affectione conjungimur: in regeneratione vero, nihil carni debetur, aut sanguini. Quis enim te de pulvere pater eriget? Quæ te mater ad vitam de morte perducet? Ad suum reducetur rerum ordo principium. Primus homo de terra creatus est, & mulier de offe ejus formata; sanguinisque profluvio quodam ab iis propagati sunt universi. Prima igitur hominibus creatio, de terra; secunda, de viro; tertia, de viro & fœmina; quarto, in Domino Jesu, non de viro, sed de fœmina: in regeneratione vero, sola illa futura est quæ in Adam præcessit. Nihil in illa jam erit, quod aut fœminæ debeamus, aut viro. Qui de terra formavit Adam, illa die de pulvere eriget universos; ut creationi[86] jam totum debeamus, nihil carni. Et sicut Adam soli fuit Domino, totius affectionis & amoris, & in omni bono tam corporali quam spirituali, debitor & obnoxius; sic omnino die illa, nulla nisi Domino quicquam debeamus. Ipse nobis pater, & mater, & frater, & soror futurus est, & in veritate resuscitatæ carnis vigor spiritus omnia possidebit; ubique[87] secundum carnem jam pater non erit, aut mater, nec alii omnino secundum carnem propinquitatis gradus esse poterunt. His omnibus felici jam commercio commutatis, ut horum loco quæ in carne habuimus, jam & secundum carnem patrem Deum habeamus; ut ipse nobis sufficiens voluptas sit, & omnia in omnibus. Nam si mentis oculum ad spiritualia deflectas, idem abundantius invenias. Hic enim auro delectatur homo, delecturat argento, & lapide pretioso, affectione pignorum, abundantia frugum & fructum, subjectione volucrum, jumentorum, & piscium, & quod sibi late patet & subjacet orbis terrarum: hæ magna voluptas est; sed imperfectis sensibus, & parum adhuc illuminatis. Fulgor auri perstringit oculum; sed nondum illuminatum. Homini glorificato si aurum porrigas, non ipsum afficis, aut delectas. Glorifactus oculus intuetur interius intuendo creaturam, ipsum qui creaturæ præest, conspicit & contemplatur. Intuenti mihi, corpus quod est foris opponitur, & quod est intus, absconditur: non hæc hominis glorificati visio est: ipsi, creatorem non abscondit cratura, sed aperit per corpus animam; in hac mentem, in mente memoriam, intellectum, & rationem, virtutes etiam omnes, quas intus mater gratia format, intuetur: nec tantum effectum operis conspicit, sed & manum illam mirabiliter formantem omnia, contuetur. Supernam illam sapientiam, mirabiliter in corporibus, longe in spiritibus mirabilius operantem aspicit; & cum miretur opus, longe plus miratur opificem, potenter omnia continente. Summum illum & superessentialem Spiritum insusum omni creaturæ, immensum miratur, & simplicem; quibusdam esse præstantem, non vitam; aliis vitam, sed insensibilem; aliis sensibilem, sed rationis expertem; aliis rationem, sed admistione corporis impeditam; aliis substantiam nulla commistione corporis involutam. In quibus omnibus venustatem venerabilem, & decorem indicibilem considerans, artem tamen ipsam plus in ipso miratur artifice, quam totam hoc quod attendit in ordine creaturæ: in quem mentis infigens oculum, velut in profundum maris, avolat; tanta in ipsa divinitate contemplans, quanta nec lingua dicere, nec in præsenti potest mens etiam sancta concipere. Movetur cœlum, suo feruntur astra circuitu, Planetæ suis moventur in circulis, deputatorum sibi movetur aer flatu spirituum, mare terram circumstringens reddit immobilem: in iis animalia formis variis & figuris obambulant, metallorum fulgent species, arrident fructuum grata suavitas; & innumerabilium rerum color, odor, atque sapor, sensus mortalium multa sua varietate perstringunt, & est in iis omnibus ordo pulcherrimus, merito ipsius sapientiæ sic disponentis universa, laudabilis. Glorificatus vero spiritus formas omnes in materia, decorem totum creaturæ mente percurrens, sanctum illud ingreditur summæ divinitatis arcanus; ubi rerum omnium causas, omnem denique creaturam, sicut in mente est, & semper vivit, longe plenius inspicit, quam eam, dum sub tempore laberetur, aspiceret. Thesauros itaque sapientiæ & scientiæ intrediens, totum quod ornare & beatificare mentem potest, invenit affluenter; ut nil ei jam desit in ulla gratia, sed confidenter jam dicat Domino Jesu, Sufficit mihi gratia tua.[88] Nam intra divinitatis unda collectus homo, a magnifica illa gloria mortali ejus absorpto, pace, & tranquillitate, omniumq; desiderabilium affluit abundantia. Sic cuiq; electorum infundente se superessentiali Spiritu illo & increato, ut in omnibus, ipse sit omnia, eo quod omnium appetibilium, & singulis, & universis, ipse in se, & ex se, sit indeficiens sufficientia. Hæc sanctorum spes est, hæc expectatio, hic ille finis, in quem, cum anima quæq; pervenerit, suum se beatissime cursum jam consummasse lætabitur. Hoc voluptatis est osculum, quod de loco voluptatis quem planteaverat Dominus a principio, dari sibi sancta Ecclesia, dari sibi fidelis anima quæque desiderat, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Modo itaq; mirabili, statim in operis ipso principio meminit finis, dicens, Osculetur me: ut illum, ad quem flagrat desiderio, qui rerum omnium initium & finis est, sibi quoque initium esse testetur & finem; ad quem nos perducat Dominus Jesus, cui cum Patre & Spirito sancto, sit gloria, honor, imperium in secula seculorum. Amen.


Osculetur me osculo oris sui.

Hec sunt verba Sponsæ, quibus Sponsum superius allocuta est: verba quæ sequuntur Sponsi sunt, quæ statim ad illa continuat, dicens;


Quia meliora sunt ubera tua vino. 2. Fragrantia unguentis optimis.

Quæ qualiter iis quæ sunt dicta cohæreant, videamus. Petentem quidem oculum, & in hoc zelo spiritus æstuantem, statim Sponsus advertit: & quia spes quæ differtur affligit animam, ne affligat eandem, & spem ejus in longum protrahendo differat, sic desideranti respondet; fiet quod postuals, Quia meliora sunt ubera tua vino. Quod tale est, acsi dicat Sponsus intra se; Tu quidem dilecta mea, tu Sponsa mea, tu mihi cœlesti conubio sociata, non inutiliter, nec ut sterilis, set utpote quæ filios parere, & hos, ut ad perfectum deducantur, enutrire apta es, ex hoc quod habes ubera rore cœlesti fœcundata. Hæc ita juguntur, ne lectio Spiritus Sancti minus sibi cohærens, & quasi dissuta videatur. A modo quid significent quæ dicta sunt, videamus. Imprimis tamen quærendum est, cur ab uberibus laus Sponsæ incipiat? Cur cæterorum, quæ laude digna prominent, laudem Sponsus ipse reticeat? Nam cur crinibus ornata facies, cur genæ, cur labia, cur oculi, quos columbinos consequenter nominat,[89] non laudantur? & imprimis tota laus Sponsæ circa ubera continetur? Quod ideo quidem est, quod cum in Sponsa, ut dictum est, multa Sponso complaceant; quo magis oblectetur nihil est, quam ut ipsa mater fiat, populos enutriat, & rore cœlesti fœcundata, uberibus Spiritu Sancto plenis, filiis innumeris documenta sancta, tanquam lactis alimenta, ministret. Hoc igitur est, in quo Sponsa magis complacet, in quo Sponso magis cordi est, unde magis laudatur, & ab ipso quasi præconiis extollitur. Num ad ubera divertamus, & quæ sint Ecclesiæ ubera, attendamus? Ubera igitur ab ubertate sunt dicta, eo quod in hæc magna quædam copia lactis influit, quam fugimus, quaque alimur, quaque dum annos infantiæ transigimus, sustentamur. Hæc sicut pectori infixa sunt, sic menti Ecclesiæ, quæ Sponsa est, duo sunt Testamenta proposita, ut in iis die meditetur ac nocte, & in iis abundantiam lactis colligat, qua innumeros populos alat, enutriat, & ad perfectum usq; perducat. Lac enim quoddam dulce, quoddam acidum est; utrumq; tamen bonum extat, & sapidum. Quid dulcius est, quam Deum unumcredere, ipsumq; toto corde, tota anima, tota mente diligere, proximum non lædere, ab homicidio, adulterio, & furro, & falso testimonio, & ab iis imnibus quæ Lege prohibentur, abstinere? voluntarie vero & malitio se peccantibus, lac acidum Lex ipsa proponit, hoc annectens, Reddat quis animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.[90] Quod quidem lac petienti videtur acidum, sed Regi bono, & secundum timorem Dei constituto Principi, lac placidum est, & gustu suavissimum; quia, pestileme flagellaro, stultus sapientior erit.[91] Et hæc est voluntas Domini, ut unus in populo multos cohibeat, & malitiose peccantes sic puniat, ut Ecclesia Dei multa pace congaudeat, & aliquem filiorum suorum, ob gustum lactis acidum, contristari abhorreat. Lactis vero hujus de quo agitur, substantia est, quæ resolvitur in butyrum, & in coagulum, in caseum, & serum: hæc virtutum gradus enunciant, quibus a minimo ad perfectum ascendendum est. Serum enim, quod fero de lacte colligitur, ipse est timor Domini, de quo dictum est, In isium sapientiæ timor Domini.[92] Ab hoc in pœnitentiam cordis, & confessionem oris, & satisfactionem operis, ascenditur: ut sic per orationum suffragia, per jejunia multia, par elecmosynas late distributas, & cuncta quibus peccata purgantur, in casei firmitatem, quasi virtutum quandam consolidationem, veniatur: & sic facto ad omnes quodam pacis coagulo, ad lata regua charitatis, quæ butyro designatur, fiat ascensio. Novi quoque Testamenti pagina dulcedine lactis hujus abundanter exuberat, quæ catarrhactas cœli nobis apertas insinuat; & quod in deliciis Dei dulcius habebatur, emissum nobis in salutem cœlitus esse, demonstrat. Hæc Verbum carnem factum, quod est, Deum factum homine, homini in se homine misericorditer subvenisse, declarat, quæ dicta ejus & facta, quæ Christus in vita hac mirabiliter gessit, ex primens; regnum quoque ejus, & vitam, quæ sine caritura est, bonis omnibus repromittens. Omnem homine venientem in hunc mundum hujus dulcedine lactis exhilarat. Cæteris tamen lac acidum propinat, dicens, Væ vobis Scribæ & Pharisæi, quia clauditis regnum cœlorum ante homines.[93] Quo in loco, Væ, septies interminans, lac illud innuit, quod vere in dentium stuporem acidum, in sine reprobis omnibus daturus est, dicens, Ite maledicti in ignem æternum, qui præparatus est diabolo & angelis ejus.[94] His itaque de Sponsæ uberibus, in modum præfatiunculæ, prælibatis, & illud adjiciendum est, quod sicut humano corpori sic infixa sunt ubera, ut unum partem dexteram, alterum lævam obtineat; sic omnis Scriptura divinitus inspirata, sic quidem monitis & verbis distincta est, ut quædam lævæ Ecclesiæ, quædam ejus dextræ deputatæsint. Habet enim Ecclesia lævam, habet & dextram. Læva ejus hæc vita est, ejus dextra vita quæ futura est, quæ & æterna est. Omnes itaque Scripturæ, quas vel primum, vel Testamentum novum continet, quæ sic editæ sunt ut vitam hanc præsentem instituant, docentes, qualiter hoc mundo, & iis quæ mundi sunt, homo uti debeat, ut vitam hanc absq; Dei offensa transcurrat, vitia declinando quæ Ecclesiæ uberi sinistro deputatæ sunt. Uberi vero dextro illæ assignatæ sunt, quæ mundum, & ea quæ mundi sunt, spernere ejus delicias abhorrere, Deum solum diligere, hunc appetere, hinc dissolvi, & esse cum Christo, persuadent. Vnde illud, Ecce electi Dei, carnem comant, spiritum roborant, dæmonibus imperant, miraculis coruscant, cœlestem patriam moribus & vita prædicant, & ad eam pertingere etiam per tormanta festinant; occidi possunt, flecti nequennt: & quæ hujusmodi sunt, uberi dextro recte competunt. His igitur uberibus ditata Sponsa alit populos, & primis enutrios virtutibus ad summa & perfecta perducit; & ei recte applaudit, dicens, Meliora sunt ubera tua vino. Vinum vero, cui comparata Sponsæ ubera, meliora dicuntur, quid significat, nisi scientias innumeras, quibus se humanus implicat animus, & involvit? adeo ut quæ Dei sunt negligat, & ea quæ Dei sunt, hæc inquirere & investigare contemnat. Has quis enumeret? has quis sub numero comprehendat? Artes quidem septem sunt, quæ ideo liberales dictæ sunt, quod iis homines liberi sua studia impendebant; discentes primo quæ sunt elementa loquendi, & hæc suis tam characteribus, quam nominibus exprimentes; iis sibi junctis aptantes syllabas, & ex syllabis dictiones, & ex dictionibus orationes, formantes: hanc suus labor implicat, in infinitum extendens animum, & nisi primo salutetur in limine, suis male cruciatibus torquens. Logica vero suis relinquatur sudoribus; quæ quo proficit amplius apud se, eo sibi dantes operam, plus a Deo avertit. Oratorum vero labor ornatus, tam falsitati deservit, quam iis quæ vera sunt; egregie dictum reputant, sive verum sit, sive falsum, quod ornate pronunciatur, & (ut secundum hos loquar) apposite. Hæc quo falsitati præstat obsequium, ab eo longe est qui simplex est veritas, sanctam præbens Evangelii & sine fuco scientiam Quid Arithmeticæ numeros, Musicæ consonantias aut dissonantias, Geometriæ figuras enumerem? in quibus labor est, & afflictio spiritus:[95] dicente sapientia, Deus creavit hominem rectum, & ipse infinitis miscuit se quæstionibus.[96] Porro Astronomia, cœlum coluris dividens & parallelis, planetis nomina dans & stellis, motusq; singulorum assignans, in eis qui sibi dati sunt circulis, nunc corundem stationes; nunc progressiones, nunc retrogradationes denotans, omnium deniq; adæquationes in anno uno philosophico, qui non minus quam qunidecim millia nnorum continet, suis regulis emeritur. Hæc Solis, in centum octoginta duobus circulis, aliorumque planetarum circulis sibi deputatis, elevationes, depressiones, mediasque stationes attendens, inundationes, exæstuationes, abundantiam, egestatemque, temporaque media distinguit, & quæ Deus ante secula certo ordine ventura disposuit, quodammodo præsagire præsumit: hæc multo vino mentes inebriat, & cum Dei opera studiose confiderat, a Deo deviat, & humilitatem ejus aut certe prorsus ignorat, aut minus amat. Sund & Artes quæ mechanicæ dicuntur, eæ mundi sapientibus usibus quidem necessariæ, sed non adeo dignæ reputantur; ut agricultura, architectura, lanificium, & textura, sutoria quoque, & cusoria, & fusoria, aliæque innumeræ quas necessitas, aut jucunditas, aut certe voluptas adinvenit. Hoc vinum est quo potatur, aut certe inebriatur mundus; ut dum quærit, quod necessitas, aut quod jucunditas, aut quod voluptas, aut quod curiositas suggerit, omittat ea quæ Dei sunt: & an incarnatus Deus, an passus, an resurrexit, & ascendit, & mortalibus æterna promiserit, aut prorsus ignorat, aut forte nota despiciat. Sed Sponsæ quid de iis Sponsus ait? Meliora sunt ubera tua vino; protestans longe fore melius lacte Ecclesiæ simpliciter enutriri, quam iis quæ dicta sunt, superbe & inutiliter inebriari. Hinc Isaias ait, Quare appenditis argentum vestrum non in panibus, & laborem vestrum non in saturitate?[97] Argentum enim non in panibus expendere, est eloquentiam & laborem in iis consumere, quæ Dei notitiam & visionem non dant: de qua ait David, Satiabor cum apparuerit gloria tua[98] Cur vero meliora reputari debent, causam annectit, dicens, Quia sunt fragrantia unguentis optimis. Vnguenta medicorum arte bene confecta, bene fragrare non dubium est. Horum quædam pubnitiva, quædam nitigativa, quædam conservativa sunt. Quædam enim pungunt, ut sanent; quædam mitigant ea quæ dolent; quæ dam conservant, ut a putredine intacta permaneant. Hic spiritualium virtutum effectus est. Pœnitentia namque dolet, admisisse quem piam id quod luget: post ejulatum, & confessionem, & satisfactionis opera, spes jam mitigat id quod dolebat: hinc charitas in vitam æternam, ea quæ sunt solidata, sonservat. Ubera ergo Ecclesiæ, meliora sunt, id est, simplices illæ doctrinæ quæ ab uberibus eliciuntur Ecclesiæ potentiores, & ad animæ salutem efficaciores sunt vino, id est, figmentis omnibus & inventionibus, quæ secularis adinvenit sapientia, ut iis, sequentes se, & sibi dantes operam, potet & inebriet: ideoque fragrantia sunt unguentis optimis, id est, eo modo fragrantia, quo fragrant unguenta quæ sunt optima.


Oleum effusum nomen tuum.

Hæc Sponsa ad Sponsum est amicabilis & honesta responsio. Gratificavit eam suo nuper Sposus elogio, dicens, Meliora sunt ubera tuas vino; fragrantis unguentis optimis. Quæ & illi velut gratias agens, hoc ei respondit elogio, dicens, Oleum effusum nomen tuum; acsi dicat, si mea laudanda sunt ubera, hoc tuo accessit præconio: quod enim meis profertur uberibus, hoc de tuo est, cujus nomen oleum effusum est. Qua nimirum responsione insinuat, fidem quæ in nomine Christi est, omnem fidem transcendere: & sicut oleum, quibuscunque misceatur liquoribus, omnes proculdubio trascendit & supernatat; sic fidem quæ Christi nomine signata & fundata, & apostolorum documentis est denunciata, omnibus quæ adversus hanc inventionibus jam dictæ sunt, vel forte poterunt inveniri superesse & prævalere: unde & dicitur, Nomen tuum est ut oleum, id est, fides quæ in nomine tuo est, sic est ut oleum. Quod ut magis exprimat, adjicitur, Effusum. Hoc enim oleum toto quidem tempore, quo verbum caro factum non est, non effusum extitit; quo prævalente peccato, misericordia non obtinente, omne hominum genus inferi tenebris addictum est, & sub maligni dominatione detentum: at postquam satisfactum est iræ, venitque tempus plenitudinis & gratiæ oliva illa fructisera, Deus scilicet., Pater, a quo onis boni origo est, columbam tanquam olivæ ramum ferrentem emisit, filiumque suum per hunc incarnari constituit; & oleum de ramo hoc expressum, tum late per mundum effudit, quam latissime incarnatio hæc toti mundo multis variisque modis innotuit. Hoc innumeris unctione sua profusit; Virtus enim de illo exibat, & omnes sanabat.[99] Hoc innumeros illuminando a cœcitatis tenebris ad fidem convertit. Hoc cœcis visum, surdis auditum, mutis eloquium reddidit, febrem fugavit, & paralytica membra restituit, & mortuos,

talem illis restituendo spiritum, suscitavit. Hoc suis gressibus maris unda solidavit. Hoc panes duodecimad novem millia hominum satianda apliavit. Quid iis enarrandis immorer? Joannem audiamus dicentem, Sunt & multa alia quæ fecit Jesus; quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros,[100] id est, fidem adhibere eorum multitudini, quæ in libris sund committenda, signorum. Hujus enim effusio olei mundum illuminat, Ecclesiæ faciem exhilarat, cibos aptat & præparat; ut sine hujus admistione, suo vix cibo spiritus satiari prævaleat. Nam ut Paulus ait, Sine fide placere Deo impossibile est.[101] Si enim sine charitate cuncta quæ mundi sunt offeram, me etiam ipsum ita ut ardeam, nihil sum. Si enim sine charitate id offerens, nihil sum; ergo sine fide id faciens, nihil esse prorsus invenior. In Marco, duo minuta vidua offerens, plus aliis qui magna offerebant dicitur obtulisse;[102] hic per duo minuta, charitatem Dei, & proximi intelligens, in quibus offerens Ecclesia, plus illius offert, qui sine iis sua dantes, multa offereunt & disperdunt. Fides ergo Christi, sine qua nec charitas, nec bonum quodlibet haberi potest, illa est quæ cibos animæ condit, aptat, & præparat, ut in fide oblata placeant; & quantumcunque minima, magna tamen sunt, & a Deo magnum quidem regnum, scilicet, cœlorum obtinentia. Recte ergo dictum est, nomen Christi, id est, fidem ejus, in qua nos salvari oportet, oleum effusum esse, id est, mundo communicatum, & virtutibus approbatum; propter quod sequitur;
Ideo adolescentulæ dilexerunt te.

Hinc enim amor adolescentularum excitatus est, hinc dilectionis origo extitit. Viderunt enim signa, viderunt & mirabilia quæ ei obsequebantur ad nutum; viderunt hominem in infirmitate positum, cuncta quæ sunt hominis, præter peccaturm & ignorantiam, continentem, & ea quæ super hominem sunt, facientem; motique sunt, ut hunc super hominem crederent, quem quadriaginta dierum & noctium jejunia sustinentem, aquam deinceps in vinum transmutantem, deinde in monte transfigurantem se, facieque in modum Solis resplendente, in vestimentis etiam candorem nivis exhibentem, cum mortuis colloquia habentem, Patremque de nube testamentum, Hic est filus meus dilectus, qui mihi per omnia complacet; hunc audite;[103] Sique novissime manifesta suscepta morte immortalitate de ipsa triumphantem, sicque ad cœlos unde venerat redeuntem; quid nisi Deum credere, venerari, & adorare, & super omnia diligere, potuerunt? Hunc itaque dilexerunt adolescentulæ, id est, animæ nuper ad fidem conversæ: qualem animam fuisse Petri in primis æstimo, cum dixit, Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.[104] Piscamus fuerat tota nocte Petrus, & nihil prorsus apprehenderat; in ejus verbo laxavit rete, & multitudinem copiosam apprehendit. Adolescentulus extiterat Petrus, & libenter Dominum audiebat; sed hoc facto firmatus, in adolescentem excrevit; post in juvenem firmissimum, & sic in virum perfectum evasit. De Paulo etiam persecutore quid referam? qui nunc persecutor, nunc adolescentulus effectus est, illustrante cum Domino, & dicente, Saule, Saule, quid me persequeris? Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequerit.[105] Ad hanc statim vocem vere conversus est, dicens, Domine quid me vis facere?[106] Sic factus adolescentulus, audivit ab Anania verba quibus excrevit, quibus vir magnus effectus est, & totius Ecclesiæ murus, atque defensor, & propagator. Sic infinitus credentium numerus, primum accedentes, & ab ispo vitæ verbum audientes, in modico primum allecti, deinde verbo plus illecti, ex quo signa & mirabilia intellexerunt, quibus nec resistere, nec contradicere poterunt, id verbo, id opere protestati sunt, nomen hoc solum adorandum esse, & præ cunctis quæ sub cœlo sunt, diligendum: unde subditur, Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentula dilexerunt te. Sequitur;


3 Trahe me post te.

Attendens itaque Sponsa adolescentularum gloriam, in qua per dilectionem susceptæ sunt; secundium quam, quæ fuerant adolescentulæ, jam reginæ censentur; & has considerans in hanc gloriam sublimari non potuisse, nisi traherentur a Patre, expandit sinum, dilatat orationem, orans pro se, ut ipsa in membris suis minimis pertrahatur ad Patrem; optans ut secum omnes occuramus in virum perfectum, & mensuram ætatis plenitudinis Christi;[107] unde & subdit quod sequitur, Trahe me post te. Sciendum est enim omnes quotquot currimus, in duas partes trahi, unam quæ dextra dicitur, alteram quæ sinistra. In finistram trahitur, qui malis semper operibus implicatus, in iis vitam consumit. In dextram vero trahitur, cui bonus præest angelus, ostendens ei bona quæ faciat, & his consummandis semper intendat: unde ad Deum loquens, ait, Post te, id est, in iis qui tibi placita sunt, in quibus te præducem habeam, in iis me derine, nec aberrare me, vel alias deflectere me permittas: sic enim scriptum est, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.[108] Vt ergo accedamus ad Deum, Patre trahente opus est, ut nos ipse præveniat, sic[109] ducem præbeat, & cum duxerit, ipse suscipiat. Item quoque scriptum legimus, Et ego si exaltatus fuero a terro, omnia traham ad meipsum.[110] Christus quidem a terra exaltatus est, cum in crucem est a terra levatus: item exaltatus est, cum terram deserens, in cœlo est ad dextram Patris collocatus: qua sui consideratione, vel in cruce positi, vel ad dextram Patris elevati, electa quæque trahit ad se, dum & se vitiis crucifigunt, & terrena non curantes, ad sedentem desuper in alta suspendunt. Alta namque petit, qui trahitur, & levare se super se totuse intendit, virtutum montem coram se conspicit, & dum ejus ardua apprehendere nititur, in imo se quandoque conspicit, & miratur. Clamat itaque dicens, Trahe me post te, quia de valle hac non ascendo, nisi per te. Quod si porrectam tibi manum Dei senseris, & extractum de valle miseriarum, & de luto fæcis agnoveris, manum apprehendere, tene, deosculare, & dic, Non dimittam te, nisi benedixeris mihi:[111] Illi gratias habe, qui vere deducet te, ut curras in odore unguentorum suorum: quod per simile dictum agnoveris. Currunt enim canes sagacitate narium, ut feras comprehendant, quæ dum fugiunt, odore sui densitatem aeris inficiunt, sicque viam sequentibus, qua comprehendantur, ostendunt. Relatio quidem ista, dæmonum figura est: fugiunt enim qui tentantur, & sunt maligni spiritus, qut mali homines, qui sequuntur, ut fugientes ad mala pertrahunt, & occidant, & de eorum mortibus glorientur, & se fatient. Sic in mundo perficitur odibilis ista venation, in qua auctor malitiæ spiritus cornu suggerit, voce monet, & ad suggerendum quod vult, homines malos spiritusque perversos admittit, & innumeros, tentationi non resistentes, occidit. Dei vero Spiritus longe in contrarium operatur: hic dat velle bonum, dat effectu peragere quod bonum est; dat in iis oblectari quæ sursum sunt, & eorum quæ sursum sunt incessabiliter odore respergi. Divini Spiritus unctio quidem mirabilis, qui eam, quam perungit, pellem, habilem reddit & consutilem, & ad summi regis ornamentum præstat aptabilem. Hujus unguenti odore perfunditur, qui assidue in lege Domini meditatur, aptans sese, ut quibuscunque resistat noxiis, nullis se addicat peccatis, sanctorum se moribus applicet, hos imitando se santificet, & odore perfusus unguentorum spiritualium, in his semper gaudeat, securus oblectetur & quiescat. Obsecrat igitur in hunc modum, Trahe me post te, id est, Tu, ad quem non venitur nisi per te, mihi funem tui amoris innectte, quo pertrahar ad te, quo alias[112] divertere non sinat me. Ait enim Salomon, quic funiculus triplex non facile rumpitur;[113] quem si membris meis maligni manu innecti permiseris, ut cor meum cogitando mala pertrahat ad se, linguam meam hæc loquendo totam inflammet ex se, & corpus meum hæc agendo inclinet totum & divertat ad se; quid mihi, nisi ut dicam illud apostoli? Infelix ego homo: quis me liberabit de corpori mortis hujus?[114] Tu mihi, Domine, respondeas, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.[115] Hæc me tua, Domine, gratia liberet, quia fortis es & potens: in hoc prælio, tu funem ejus de manu potenti fortior eripias; tu hunc abrumpast; tu funiculum tuum triplicem totum membris meis annectas; ut te intus corde sapiam, te & tua lingua denunciem, & solum ea quæ tibi placita sunt, opere devotus adimpleam. Tu volentem me sequi te, a maligno potenter eripias, post te ambulare facias, ut cum ambulavero post te, non in incertum currere incipiam, sed coronam quam promisisti diligentibus te, per te huc tractus, apprehendam. Hoc quidem est quod sequitur;


Curremus in odore unguentorum tuorum.

Id est, erepti a maligno per te, ad bonum incitati a te, ad summum perducti trahente te, curremus, id est, tota vira nostra proficiemus; In odore unguentorum tuorum, id est, odoramento virtutum spiritualium, quibus tuos tangis, & ungis. Optans itaque bonis dona,[116] eosque ad meliora pertrahi desiderans, ait, Trahe me post te; ut me volentem, & currentem, & toto corde desiderantem te, in hoc adjuves, ut beato tandem sine apprehendam te, & cursu bono consummato, secure jam requiescam, & delecter in te. Quia vero quidam nec currunt, nec apprehendere post te cursum volunt, hos tua dignetur visitatio, ut lumen eis veritatis aperias, & illuminatos ad te trahas, & dato eis fune charitatis, ad te perducas. Hos, magnus ille Paulus significat, qui ante vocationem suam totus post Sathan currebat; sed postea, percussus a Domino, prostratus, & illuminatus est, & prædicator mirabilis effectus, fune hoc triplici alligatus, post Deum currens, gladio cunsummatus est. Sive itaque volentem, & potentem currere, trahas post te ut plus currat, & eo perveniat, quo pervenire non poterat, nisi per te; sive nolentem, & impotentem currere, convertas, sicque data gratia illumines, ut & ipse apprehendat te. In odore bono unguentorum tuorum, id est, virtutum spirantium ex te, curremus, tibi referentes gratiam qui apprehendisti nos, & laudes referentes in gloria, ad quam nos tuo munere perduxisti. Sequitur,


Introduxit me Rex in cellaria sua: exultabimus, & lætabimur in te.

Est edita superius oratio, qua dictum est, Trahe me post te; curremus in odore unguentorum tuorum. Quæ ne videatur inutilis, & sine fructu prolata, consequenter adjungitur, Introduxit me Rex in cellaria sua. Ecce enim jam tracta est, tracta quidem, & in ipsa Regis cellaria introducta. Quis vero dignius Rex appellatur, quam qui omnium habens jura regnorum, ea quibus vult, & quando vult, & quamdin vult, distribuit; & in iis mores hominum considerans, eos aut coronat pro meritis, aut attendens insolentiam affligit digne pro commissis. Hic vere Deus est, qui uno cuncta regit imperio, qui ea quæ sursum sunt, & quæ deorsum continet, suum dans singulis esse creaturis, ut sint, & bene sint, & ipse super omnia dominans Deus. Hic est, que desiderans hæc Sponsa, id est, anima, vel Ecclesia, tota peccatis purgata, ejus jamdiu flagitavit osculum, ipsum quærens apprehendere, cujus jam sentit in se desiderium. Quod nimirum, quia summæ beatitudini prope est, differtur adhuc, nec datur osculum, donec anima, vel Ecclesi, ex creaturis intelligat, an elegerit dignum. Inde est, quod aut per angelum, aut per virtutem aliquam, Sponsa hæc in cellaria Regis introducitur, ut ejus aut noscat opes, & ex opibus quis sit, qualisque, quantusque sit is quem desiderat, recogniscat. Quod advertens Sponsa hæc, & agens gratias, ait, introduxit me Rex in cellaria sua: exultabimus, & lætabimur in te. Ecce quod in cellariis est, in cellariis exultat: & sunt quidem cellaria divini palatii pars aliqua, opes in se Regis continens, & secreta. Regis vero palatium illud est, cujus meminit propheta, dicens, O Israel, quam magna est domus Dei & ingens? locus possessionis ejus magnus, & non habet consummationem excelsus, & immensus.[117] Hinc ejus attendamus palatium, quod utique tantum est, quantum creatura protenditur. Ejus longum, latum, & altum, omnis emetitur creaturæ dimensionem. Quod si mente procedas ulterius, audi Scripturam; ait enim, Non habet consummationem, excelsus, & immensus: in omni quippe creatura Deus est. Sed nunquid cum creatura consummatus est Deus, ut ubi finem suscipit creatura, ibi finem fortiatur & Deus? Absit hoc, & ab humana procul intelligentia repellatur. Deus enim sicut immensus est, sic infinitus est, & æternus: quod si infinitus est, non est utique quod finem habeat; sed ubi terminum creaturæ constituit, ibi in simplicitate & puritate sua se suscipit: juxta quod in Evangelio testatur veritas, dicens, Clarifica me pater apud temet ipsum, claritate quam habui antequam mundas fieret.[118] Erat quippe tunc Panter in Filio & Spiritu sancto, erat Filius in Patre & Spiritu sancto, erat & Spiritus Santus in Patre & Filio, beatam complens Trinitatem, & unam sanctificans in substantia unitatem. hoc itaque Regis palatium est; & sunt eius cellaria, mansiones quædam cœlestes, quarum meminit Dominus, dicens, In domo Patris mei mansiones multa sunt.[119] Quæ quidem mansiones, cœlestium virtutum habitationes diversæ sunt, & diversæ gloriæ, quibus secreto modo suo quem movit Dominus, easdem disponit & ordinat, ut in iis locum gloriæ & habitationis suæ sanctæ constituat. Hæc quis discernit & separat? horum contubernia quis dividit & dijudicat? Alta quidem est, & intellectu nostro incognita, incomprehensibilis illa omnium virtutum & angelorum inhabitatio, qui nobis invisibiles, stantes & stabiles in tentatione reperti sunt; & corruentibus iis qui mente contra Dominum elati ceciderunt, merito suæ constantiæ stabiliti, & Deo perpetua charitate conjuncti sunt. Quorum ut nobis nota sunt nomina, sic sunt virtutes incognitæ, cœlum & terram continentes, cuncta quæ fiunt in iis disponentes, vitam justorum moderantes, & quæ debentur malis supplicia non ignorantes: quorum numerum scit solus conditor Deus, qui hos creavit ab initio, & eorum perenni fruitur & jucundatur obsequio: horum naturam scit trinitas sancta, scit numerum in trinitate persona secunda, Dominus noste Jesus Christus, qui cum as passionem duceretur, ait, Converte gladium tuum in locum suum. An put as quia non possum rogare Patrem meii, & exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorii.[120] Quæ duodecim legiones septuaginta nove millia, & nongenti, & nonaginta duo, id est, octoginta millia, octo minus inveniuntur. Aliorum vero nobis incognitus est numerus, qui inæstimabiles Deo laudes resonant, & iis occupati laudibus non fatigantur, aut deficiunt, sed harum frequentatione laudum potius delectari, magis est; ut vel in ejus quam cernunt majestatis amore & agnitione semper proficiant, vel ad perfectum adducti, in eo quod jam diu adepti sunt, sine fine stabiles perseverent. Hæ itaque mansiones cellaria sunt, in quibus introductam se dicit hæc Sponsa, ostendens se per angelum, aut per virtutem aliquam, harum informari exemplis; ut Deum contemplando, ipsum tota virtute diligat, & ejus laudem sine intermissione foveat, & non in temporalium & transeuntium affluentia delectari se, sed horum potius continua frequentatione ostendat, dicens, Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus, & lætabimur in te. Exultare enim, mente gaudere est, & lætari, gaudium quod interius est, signo quod sit extrinsecus, demonstrare. Vi itaq; gaudium quod concepisse se nunciat, Deo totum attribuat, adjungit, In te: vana est enim simul exultatio, & vana lætitia, nisi quæ fundatur in Domino: unde Psalmista ait, Lætamini, justi, in Domino, & gloriamini omnes recti corde.[121] Itemque Psalmum inchoat, dicens, Exultate, justi, in Domino; retos decet collaudatio.[122] Ecce quæ lætitia & exultatio, quam laus utique prosequitur & gloriatio, tota quidem ex Deo est, cum Deus toto corde, tota anima, tota mente colligitur, cum cor tuum ad amandum proximum, sicut & ad teipsum, aperitur: & horum omnium remuneratio non in hac vita quæritur, sed in futura patientissime expectatur: unde & subditur;


Memores uberum tuorum super vinum.

Hic vero attendendum est, quod hæc exultatio & lætitia, tota ex memoria procedit uberum, quæ Sponsa, Sponsi ipsius ubera esse confitetur: quod, qua ratione verum sit, considerandum est. Sponsus enim, prima sui responsione Sponsæ respondit superius, Non est tua repellenda oratio, quia meliora sunt ubera tua vino: unde cum hic, Sponsus Sponsæ dicat esse ubera, & in sequenti, Sponsa Sponsi ubera esse profiteatur, illis aut eadem ubera esse necesse est, aut equidam assignate diversa: sed ne moram impedimenta faciant, ubera eadem Sponse fore testamur, & Sponsæ. Hæc enim ubera, divina fore testamur eloquia; quæ quidem Dei sunt, ab ipso divinitus inspirata: sunt & Ecclesiæ, ipsi ad enutriendos & erudiendos populos, ex Dei gratia concessa. Ait igitur hæc Sponsa, Exultabimus, & lætabimur in te; memores uberum tuorum, id est, divinorum eloquiorum, quæ a te inspirata sunt, & a te mihi dante concessa. Super vinum, id est, super intelligentiam omnium eloquiorum, quæ, ut vinum avertit animos, sic animam auertunt a te, & manibus detinent occumatam. Sequitur;


Recti diligunt te.

Qvæ nimirum adjectio, supradictorum est commendatio. Nullus enim diligit, nisi qui rectus est, nec quis rectus esse potest, & non diligere. Rectus enim est, qui caput ad hoc erigit ad quod creatus est, illuc toto corpore extenditur, unde sibi esse, vivere, sapere, & intelligere, concessu est. Vnde hoc cuiquam, nisi a Deu est? Ait enim Psalmus, Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, & non ipsi nos.[123] Qui ergo se ad Deum erigit, rectus est, quia illuc proculdubio tendit, unde sibi ista adesse recognoscat: qui vero deorsum flectitur, qui ad mundum inclinatur, caput deorsum figens, pedes sursum erigens, monstro assimilatur, & curvus est; de quo propheta ait, Miser factus suus, & curvatus sum usque finem,[124] ejus proculdubio plangens miseriam, qui sic a bono discedens, terminat in morte vitam. Nolens vero in hunc modum nos incurvari Dominus, mulierem in Evangelio decem & octo annis inclinatam, nec valentem sursum respicere, sanatam erexit, de infirma sanam, de curva rectam faciens; seipsum esse ostendens, cujus dilectio sanar, & erigit, rectos facit, & suscipit. Sequitur;


4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem.

Sponsum sum hactenus Sponsa alloquuta est, quæ est vel Ecclesia Dei, vel anima quæque perfecta, jam mundum nauseans, & Deum puro corde contemplans: hæc autem expetens osculum, ait, Osculetur me osculo oris sui. Quod quia nondum datur, sed in tempus illud defertur, quo post resurrectionem omnium, animæ corporibus ipsis coadunatæ, in quibus gratum Deo famulatum exhibuerunt, perenni jucundabuntur æternitate, & simul immortalitate donabuntur. Sed ei a Sponso responsum est; Quod petis osculum, nunc quidem non do, sed cum jam Deus erit omnia in omnibus, & fratrum vestrorum impletus erit numerus, tunc me donaturum promitto: ad quem fratrum implendum numerum, te quidem aptam considero; & hoc ideo, quia meliora sunt ubera tua vino. Qua exhilarata responsione, iterum ipsum alloquitur, dicens, Oleum effusum nomen tuum: & item illud, Trahe me post te, ut tuorum uberum adjuta virtute, cum ea multitudine quæ deceat te, tandem perveniam ad te. Jam vero edocta quid agendum sit, & quod ejus uberibus populos enutriri oporteat, ut cum iis in salutem ampliata concurrat, præ oculis illud habens, Melior est obedentia qua in victima, & ouscultare, magis quam offerre adipem arietum;[125] obedit, & humiliata se conuertit ad populos, dicens, Nigra sum, filiæ Ierusalem. Jerusalem vero, civitatem quis esse nesciat, quam præ omnibus elegit Dominus ut in ea doceret, & in ea verba vitæ ederet, in ea & ejus finibus miracula operaretur, quibus mundus obstupesceret, & mirabiliter per Angelum inchoata in Nazareth, postmodum edita in Bethlehem, & in ea ad ultimum passione sua, & resurrectionis gloria, ascensione quoque, & Sancti Spiritus missione, compleret. Hanc vero alloquens, dicit, Nigra sum & formosa, filiæ Ierusalem. Ejus vero dicit filias, omnes prædicatione Domini Iesu ad ipsum conversas animas; quæ vel ipsum corporaliter, vel ejus prædicationem antea per prophetas & justos alios, vel postmodum per apostolos, & eos qui fidem iis habuerunt, audire meruerunt: has filias nominat, quasi supplices, quasi parentes, nihil contra Patris gerentes imperium, fidem, ut sibi credita est, observantes, & in hac observanda usque ad vitæ terminum, spreta morte qualibet, constantissime perseverantes. Quia vero, ut ait Salomon, Iustus prior est accusator sui, de se sumens exordium, ait. Nigra sum. Quod quidem testimonium, de se despicabile, plus attenditur, quam commendatione dignissimum. Quis enim Sponsæ decor est, si nigra, si fusca, si in visu horrenda Sponso appareat? si quæ fugit amor, hæ præsentet amplexibus; & quæ sequitur, quæ jucunde suscipit, his plane carens inveniatur. Attendendum itaque nigredinem hanc plus habere formæ in se, plus decoris, plus honoris, & honestatis, omni eo quod visus allicit, quod mortalium affectus in se rapit & distrahit: inde enim subditur, Nigra sum, sed formosa. Hanc nigredinem, spirituales operantur affectus. Sanctus enim Spiritus hanc inducit nigredinem: ipse Dei amorem infundit cordibus, contemptu dat seculi, caduca dat spernere, amare quæ æterna sunt: ad hæc affectus excitat, iis acquirendis laborat, in iis orat, in iis jejunat, in iis corpus assidue macerat, mundumque sibi, & se mundo contemtibilem parat. Hanc sibi nigredem Dominus noster Jesus Christus affuturam declarat, dicens, Quia oportet me ire Ierosolymani, & multa pati a senioribus, & Scribis, & principibus Sacerdotum, & occidi.[126] Quam quidem ejus nigredinem Evangeliorum textus denunciat, exsequens ea quæ sustinuit, quæ pro homine redimendo pati voluit; quamque novissime mirabiliter resurgendo, & sic in cœlos ascendendo, Spiritumque Sanctum mittendo, in miram decoris formam transmutavit. Apprehendit & hæc nigredo Petrum ejus apostolum, cum Herodes illum quatuor tradens quaternionibus militum, captum detinuit, & vinctum duabus catenis in carcere fortiter alligavit; qui cum in mane producendus esset ad gladium, ipsa nocte edoctus per angelum, omnes pertransivit custodias, portam quoque ferream, quæ ultro sibi aperta est, Angelo ducente, evadens, Ad se reversus, dixit; Nunc scio vere quia emisit Dominus angelum suum, & eripuit me, &c.[127] Paulus quoque se hæc participare asserens, ait, In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagus super modum, in mortibus frequenter.[128] Hanc itaque nigredinem, in Christo qui caput est totius Ecclesiæ, & in membris ejus præcipuis, Petro & Paulo idcirco assignavimus, ut hinc constet, quia omnes qui pie volunt in Christo vivere, necesse est ut persecutionem corporalem, qualem isti, vel qualem omnes per mundum late martyres invincibiliter pro Christo passi sunt, sustineant; aut certe spiritualem, qualem plangit apostolus, dicens, Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis hujus?[129] Omnes enim nigredo insolvit[130] vel qualis ex persecutione corporis est, vel qualis ex impetu animi reluctantis. Ait ergo Sponsa hæ filiabus Jerusalem, quas erudiendas suscepit; filiæ Jerusalem, attendite quia nigra sum, ad omne quidem periculum, ad omne genus mortis suscipiendum prompta, ad omnem tentationem subeundam parata; ita ut neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Potestates, nec cætera quæ sequuntur, quæ apostolus connumerat, eam separate queant a charitate Dei, qua est in Christo Iesu[131] Tu quoque quæ filia Jerusalem dici desideras, me spectando, exemplum me tibi proponendo, sta, accedens ad servitutem Dei, ne facile movearis; quia ex hac nigredine indicibilis tibi forma decoras adveniet: sic enim scriptum, est, Nigra sum, sed formosa. Quæ quidem forma hinc primo est, quod ad imaginem & similitudinem Dei homo creatus est; ad imaginem, ex ratione; ad similitudinem, ex virtutis imitatione: Nam si rationem quis habeat, & virtutem imitari desistat, imago quidem est; sed in qua placere possit, deest similitudo: de qualibus scriptum est, Videns autem Deus, quod multa malitia hominum esset in terra, & cuncta cogitatio cordis esset intenta ad malum omni tempore; pœnituit eum,[132] & delevit, non agnoscens imaginem deformatam, & non admissa similitudine in decorem. In tanta vero multitudine hominum quæ aquis deleta est, quod erant facies quæ secundum hominem dicebantur pulcherrimæ, ex apta Dei compositione? quod cæsaries altæ? quam profunda pectora? quam operationi patentes scapulæ? quot corpora ad usus bonos, si voluissent, composita? quot tibiæ? quot manus? quot bracchia? in quibus si nil quæreretur, nisi quod extra pulchrum est, non utique involverentur aquis, aut raperentur ad infima. Sed ii omnes obvoluti peccati nigredine, in domum nigram, infernum, scilicet, nigredinis hujusmodi principi deputatam, demersi sunt, inibi experientes, quæ sit differentia inter denigratos peccato, & inter hos qui pro Christo, passionibus, & his quæ passionibus comitantur, adstricti sunt. Hi strident in tenebris; aliorum gloria in luce est: unde & hic dictum est, Nigra sum, sed formosa. Ecclesia enim Dei nigra est, vel passione corporis, vel maceratione carnis, & spiritus attritione, quia Christum sequitur, quousque pertingat ad ipsum. Sequitur;


Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

Dvobus præmissis, duo quoque sund subjecta. Ei namque quod dictum est, Nigra sum, subjungitur id quod dictum est, sicut tabernacula Cedar: ei vero quod positum est, sed formosa, supponitur id quod dictum est, sicut pelles Salomonis. Quæ sic posita sic intelligamus. Cedar namque filius suisse Ismael intelligitur;[133] qui postquam adolevit, inter fratres suos habitare dedignatus, sibi solitudinem inhabitandam elegit, erigens sibi tabernacula, quæ aeris omnem inclementiam susciperent, & nullam vel æstus vel frigoris enormitatem devitarent. In iis Cancrum æstuantem sustinebat, in iis rigentem frigore Capricornum non metuebat, in iis occursantium sibi quorumlibet impetus sustinebat, & militantium arma confringens, eis & virtute corporis, & tabernaculorum soliditate resistebat. Ait igitur Ecclesia, vel anima quæque perfecta, se nigram esse sicut tabernacula Cedar, quia, sicut hæc nullis poterant occursionibus repugnari; sic & hæ, ab amore Dei, & cu tu justitiæ illius, nullis poterant minis, nullis poterant adversantium terroribus, aut flagellis averti: juxta illud beati Pauli, Scio quod nulla omnino creatura separabit me a charitate Dei, qua est in Christo Iesu.[134] Sequitur quod jam dictum est, sicut pelles Salomonis. Quæ quidem pellis, non ovium, non caprarum, non aliquorum omnino animalium intelligedaest; sed ipsa pellis Salomonis; de qua & alibi dictum est; sed ipsa pellis Salomonis; de qua & alibi dictum est, Pelle & carnibus vestisti me, ossibus & nervis compegisti me.[135] Hæc itaque pellis est faciem ejus contegns, & cervicem, collum ejus muniens, pectus & brachia, vitalia quoq; operiens, & reliqua corporis, quantum est, intra se claudens atque concludens. Salomonem vero, quis nesciat Regem extitisse ditissimum, cui dedit Dominus cor sapiens & intelligens, in tantum, ut nullus ante eum sibi similis extiterit, quique regna omnia a flumine terræ Philistim, usque terminum Ægypti obtinuerit, offerentia sibi munera, & sibi cunctis diebus vitæ suæ servientia. Huic quid deesse potuit, quod sibi in victu & vestitus ornatu non obedierit? Summus enim decor, & summa formositas huic affuit; quem, nullo carere quo vita hominum adornari queat, quisquis bene sanus inteeligit. Huic ergo pelli, Ecclesia sancta, vel anima quæque perfecta, recte se comparat, dicens, Formosus sum sicut pellis Salomonis; quia sicut in iis rebus humanis, nihil hac pelle pulchrius, nihil dignius intelligitur; sic in iis quæ ad Deum sunt, nihil sancta Ecclesia, nihil anima perfecta ornatius, aut accuratius invenitur. Quod si quis altius speculationem erigat, potest per hunc Salomonem, magnus ille Salomon intelligi, Dominus noster Jesus Christus, qui in suo sanguine pacavit universa, qui fecit utraque unum, cœlestia & terrestria confœderans, ut in cœlis sit Deo gloria, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Hujus pelli se conformat Ecclesia, & quæque fidelis anima, sperans certa spe, ut cum eo sit in beata immortalitate, immortalis futura, & æterna beatitudine in incorruptione donanda. Vnde & sequitur;


5 Nolite me considerare, quod fusca sim, quia decoloravit me Sol.

Acsi dicat, Nigra quidem sum, innumeris decolorata passionibus, horribilibus affecta tormentis: sed vos quæ filiæ vultis esse Jerusalem, nolite hoc attendere, nolite passiones meas ante oculos pnere, & has tanquam intolerabiles reputare. Quid Romæ in Petro per crucem passa sum, quid per Paulum in gladio, quid per Joannem in dolio, quid per Andream in Achaia, quid per singulos apostolos in mundi locis diversis, denique per Stephanum, per Jacobum in Judæa, quid per Polycarpum, quid per Dionysium, quid per Laurentium, quid per Vincentium, quid per Thebæam Legionem, quid per omnes mundum late martyres sustinuerim, quomodo in iis decolorata sum, ne attendatis; sed propter quid ista perpessa sum; quem fructum per istam consequar; quam beata donari me gloria certissima spe teneam. Hinc attendite, hinc considerate, quod hanc decoloratione ipse Sol justitiæ fecit in me. Hæc pro eo passa sum, qui Sol est justitiæ, qui reformabit corpus nostrum configuratum corpori claritatis suæ, ut cum eo perenni vivam gloria, & beatitudine perfruar sempiterna. Sequitur;


Filii matris meæ pugnaverunt adversum me, posuerunt me custodem in vineis.

Nigram se fuisse dicit Ecclesia; unde vero nigredo hæc primo contigerit, consequentur ostendit, dicens, Filii matris meæ pugnaverunt adversum me. Hos matris suæ filios dicit, ex Abraham, & Isaac, & Iacob stirpe progenitos; qui cum omnes filii hominum toto orbe terrarum, in lævam partem declinarent ut adorarent idola, & iis sacrificarent, id facere renuverunt, sed potius in fide unius Dei, qui cuncta creaverat, per quem cuncta consistunt, stabiles, immobiliter permanserunt. Hos in hoc, matris suæ, id est, divinæ gratiæ, filios fuisse protestatur; quos, mundo perperam declinante, ab eius revocavit erroribius, & hac in fide stabiles sibi, tanquam filios, conservavit: quibus cum tempus gratiæ per prophetas multipliciter revelatum fuisset, & postmodum inter eos, nato de cœlis Domino, evidenter signis & virtutibus apparuißet, hunc tamen suscipere, huic credere, ejus prædicationi, innumeris licet virtutibus declaratæ, fidem adhibere renuerunt: sed in lege per Moysem data stabiles esse decernentes, hunc post signa, & virtutes, & miracula, per manus discipuli sui traditum, apud judicem innocentem accusare, sibique datum accipere, & omnia innocenter sustinentem cruci affigere voluerunt. Hanc vitam resignantes, dati sunt in sensum reprobum, & eam recipientes potestatem acceperunt, ut sint filii Dei; juxta quod in propheta dictum est, Vocabo non plebem meam, plebem meam, & non dilectam meam, dilectam; & non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit in hoc loco, ubi dictum est eis, non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.[136] Hos vero dudum matris gratiæ filios, dum adhuc status ille maneret, dum in suspenso forent adhuc prophetiæ, cum nondum signa, nondum virtutes declaratæ; nunc vero nequaquam filios, sed hostes acerbissimos; & homicidas impuros se dicit impugnasse Sponsa hæ; ut capite confracto, confringerentur & membra; & Christo sublato, ut sperabant, de medio ejus ad purum Ecclesia tolleretur. Hoc in Actibus Apostolorum plane ostenditur; uboi Exurgens Princeps Sacerdotum, & omnes qui cum illo erant (quæ est haresis Saducæorum) repleti sunt zelo; & injecerunt manus in Apostolos, & posuerunt eos in custodia publica;[137] & his per Angelum potenter ereptis, cœcis postmodum denunciaverunt, ne omnino loquerentur in nomine Domini Iesu. Hi vero, divinæ gratiæ dudum filii, nunc ab offerente se gratia plene reprobi pugnam fecerunt adversum me. Sed novi populi fidem suscipientes, verbumque Dei, Deum verum, & hominem factum confitentes, huic se corde subdentes, me, quæ a primo Abel extiti, quæ cum Henoch Deum habere promerui, quæque omnes justos quibus hæc gratia revelata est, in me suscepi, me sibi custodem in vineis posuerunt, quas orbe toto longe lateque constituerunt. Hos nimirum vineas dicit Ecclesia sanctas, quas in suo sanguine, qui fidem Christi susceperant, plantaverunt, & in ejus gloriam consecraverunt. His præposita Sponsa hæc, dicit, se custodem, positam fuisse in vineis: quibus, etsi custodiam quantam potuerit adhibuerit, se eas tamen non custodiisse confitetur. Quod ad opinionem hominum dictum intelligimus: nam qui gladio consummati sunt, qui igne consumpti sunt, qui quæ potuit excogitare mundus, suppliciis absumpti sunt, quis hoc digne custoditos intelliget? Secundum opinionem hanc, dicit hæc Sponsa,


Vineam meam non custodivi.

Hoc est, a suscipiendis pro Christo tormentis, non prohibui: quos tamen in vitam æternam, ubi non sunt pericula, sed solum æterna gaudia, jam præmisi. Huic consequenter annexum est;


6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

HÆc enim Sponsa Sponso suo confessa est, quod licet posita custos in vincis, eas vel eam propter unam fidei charitatisque dilectionem, non custodivit, id est, a fervore subeundæ passionis non compescuit; sed eas exhortando & animando, ad promissa sibi cœlorum gaudia certissima spe transmisit. Hinc quo centior efficiatur, & de spe illa nemo sibi dubius habeatur, emittit orationem dicens, Indica mihi ubi paseas, ubi cubes; præmisso tamen hoc, Quem diligit anima mea. Solet enim mos esse supplicantibus, ut cum dari sibi vel fieri quicquam supplicaverint, prætendant aliquid, sive porrigant, unde faciem ejus cui supplicatur, sibi pacatam fore intelligant: unde, quia in donis cœlestibus nihil charitate eminentius, nil quod dari possit dilectione charius invenitur, suam quæ postulat pr{[ae}}tendit dilectionem, dicens, Indica mihi, quem diligit anima mea; ut quod postulat; postulanti simul, & diligenti non negetur. Quid enim Deo charius? quid animæ nostræ dilectione acceptabilius invenitur? Percurras omnia quæ in mundo sunt, nil huic comparabile, nil, Deo tam acceptabile quod offeratur, tibi occurret. Mundum enim, & omnia quæ mundi sunt, creavit Deus; sed qua de causa? ut esset quidem habitatio hominis: hominem vero hic qua de causa constituit? ut ni mareret, & ei ex dilectione animæ obediret. Finis igitur & causa creationis rerum hic est, ut Deum tota anima diligamus, illi in omnibus placeamus, ei indivisibiliter adhæreamus: juxta quod dictum est, Qui conjungitur Domino, unus Spiritus est.[138] Hæc igitur Sponsa conjuncta Deo, habens omnes, quæ sunt & quæ futuræ sunt, animas conjunctas Deo, illa, quam dictat nobis Paulus Apostolus, unitate, quid rogare Sponsum potest, quod deneget? super quo potest interpellare, quod non exaudiat? Ait ergo, Tu quem diligit anima mea, indica mihi ubi pascas. Quod breve verbum, quam late possit extendi intelligimus, si Dominum omnium quæ longe lateque pascuntur, pastorem recte cognoscimus. Ipse enim ait, Ego sum Pastor bonus;[139] Pastor, inquam, bonus, per quem nec ales esurit, per quem nec omnia quæ cibo sustentantur alieno esurrunt. Sed quid ad nos de eorum pastu inquirere, qui cum ipso donante pascantur, nec agunt donanti tratias, nec, ut has referre noverint, donantis gratias perceperunt? Homines itaq; sunt quos pascit Deus; quibus subdit omnia quæ in mundo sunt, oves & boves, universa etiam pecora campi, volucres cœli, & pisces maris. Quorum, quidam hæc dona Dei digna gratiarum actione percipiunt; alii vero non attendentes quæ sint, aut unde sint, aut qua de causa data sint, hæc omnia fortuna velut occupatione comprehendunt; nec quis auctor eorum, aut quis dator, ulla ratione cognoscunt. Hos igitur omnes cum pascat Deus, penes cum est, quos aut digne pro sua gratiarum actione remuneret, aut indignos a sua mensa æterna damnatione rejiciat. Sed quid ad nos ista tractare, cum hæc corporalia sint, & hæc Sponsa Dei Spiritualia? plus intendat inquirere, dicens, Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas. Spirituale igitur pabulum quærendum est, quo Sponsum pascere dignum sit, & quo pasti, spirituales efficiantur. Panis enim quidam corporalis est, quo corpus alitur; & est panis quo Spiritus enutritur. Panis quo corpus alitur, aratro procuratur & sarculo: panis quo spiritus enutritur, desursum ministratur e cœlo. Est enim panis vitæ, Scriptura sancta, a Patre luminum divinitus inspirata; & est panis vitæ, virtus unaquæq; perfecta: est panis vitæ, corpus Christi, nobis in sacramentum & sanctificationem concessus. Hi panes sunt, quorum meminit propheta, dicens filiabus Sponsæ, Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus.[140] Sion enim, specula, Ecclesia sancta est, de sublimi virtutum specula contemplans assidue Dominum Iesum, & ejus pavide & solicite præstolans adventum. Hujus pars quædam, jam cum Domino glorificata gaudet in cœlis; quædam adhuc exilium sustinens, a Domino peregrinatur in terra: juxta partem hanc, vidua est quasi a viro suo, Domino, scilicet, Iesu separata, qui in regionem longinquam abiit, quando cum assumpti corporis veritate cœlos penetravit, & in die plenæ lunæ, id est, glorificationis futuræ, reversurus. Hanc viduam Dominus benedicens benedicit, modo, scilicet, duplici[141] benedictione; dans ei gratiam in via ne deficiat; dans tandem gloriam in patria, ut a laboribus requiescat. Pauperes vero ipsius panibus reficit, qui pauperes spiritu sunt; qui licet, in peregrinationis suæ solatium, temporalia quædam possideant, ad hæc tamen animum non inclinant, sed ad datorem omnium amorem sursum erigunt, & affectum. Hos panibus jam dictis reficit, pane scilicet, scripturarum, pane virtutum, pane sacramentorum, pane, scilicet, candidissimo, qui est panis angelorum; de quo dictum est, Panem angelorum mandatavit homo.[142] Hi panes sunt, quorum sermo mominit Evangelicus, dicens, Quis vestrum habebit amicum, & ibit ad illum media nocte, dicens, Amice, commoda mihi tres panes; quoniam amicus meus venit ad me, & non habeo quod ponam ante illum.[143] Bene amicum suscipit, qui ipsum hoc pane triplici reficere & honorare intendit. Panis itaque scripturarum in iis panibus primus est, eo quod in spirituali profectu primum est, nosse in quem credas, & quem diligas; secundum, iili conformari quem amas; tertium, in hoc ipso cofirmari, ne respicias, ne recedas. Per scripturas itaque cognoscimus, per virtutem conformamur, confirmamur vero per sacramentum. Pane scripturarum illuminamur ad fidem, ut postmodum confirmemur ad virtutem; unde scriptum est, Declaratio sermonum tuorum illuminat, & intellectum dat parvulis.[144] Est enim verbum quod auditur prolatum, & est verbum quod permanet natum: ex declaratione vero verbi quod auditur prolatum, concipitur intellectus & cognitio verbi quod semper permanet natum; hic est Christus Jesus Dominus noster; cujus fides certe concipitur, cum verbum Dei, scriptura sancta, sobre & fideliter aperitur & exponitur. Scriptum quippe est, quod cognoverunt eum in fractione panis.[145] Evangelical patet historia: Dominus cum discipulis gradiebatur, nec quidem cogniscebatur, qui hospitio ab eis susceptus est, & tandem in fractione panis est cognitus. O beata fractio qua Christus cognoscitur! qua Christus in suorum corde concipitur! Panis itaque scripturarum primus est; quod etiam revelat Dominus, dum faciens miracula, quinque millia hominus, quinque panibus; quatuor vero millia, septem panibus reficere dignatus est. Scriptum namque est, Cum, acceptis quinque panibus, aspiciciens in cœlum, benedixit, & fregit, & dedit discipulis suis panes, discipuli autem turbis.[146] O admiranda benedictio! quæ panes dum frangit, non minuit; auget cum distribuit; multiplicat cum in multorum refectione consumit; quod pani corporeo innaturale est, hoc redigit in naturam. Pentateuchum tradidit apostolis, præcipiens ut frangant, & omnibus distribuant, ut omnes saturentur ex iis, & expositorum maneant multæ reliquiæ: sic & Heptateuchum benedicens, frangi præcepit populis, & ex hoc sportas expositorum quamplures impleri. Huic enim pani natura est, ut cum frangitur, & distribuitur, & in multorum correctione communicatur, augeatur semper; & unde videtur minui, inde potius dilatatione & incrementa suscipiat. Pentateuchum vero, id est, quinque libros Mosis, & Heptateuchum, quæ sunt quatuor Evangelia, apostolorum epistolæ, & Actus eorum, quos scribit Lucas, Paulus etiam apostolus[147] Hæc suis exhibet Dominus, ut sint hæc quasi femina, & multa ex his fruges oriatur, quibus tota cohærens Deo multitudo pascatur, & plene reficiatur. Virtutum vero panis est, cum ex audito verbo virtutuem mente concipimus, & in ea firma & stabiles permanemus; cum vitiorum dedecus propulsantes, hæc mortificamus opere, declinamus sermone, cogitatu formidamus attingere. Sic sit virtuti locus in mente; ut quod ambitio late complectitur, id pro Christo contemnatur; quod quod incontinentia suggerit, in castitate perimat;[148] quod extollitur per superbiam, id humilitate frangatur; & omne late vitium potenti charitatis imperio procul pellatur. Hujus meminit Psalmista dicens, Fuerunt mihi lacryma mea panes die ac nocte.[149] Nam cum amorem Dei diceret præferendum seculo, respondebatur ei, ut hoc manifesto panderetur miraculo; dicebant enim, Ubi est Deus tuus?[150] Qua audita cordis duritia, ad lacrymas propheta convertitur, pro iis orans ut emolliantur, ut tandem convertantur; has quidem lacrymas pro panibus habens, & sibi refectionem existimans. Meminit ejusdem dicens, Percussus sum ut fœnum; & aruit cor meum; quia oblitus sum comedere panem meum.[151] Nam nisi panis hic virtutum assidue comedatur, ut eo quis roboretur, falce peccati percutitur, & ejus viror decidit, & illico flos ejus emarcescit. Idem namque propheta replicat dicens, Tota die exprobabant mihi inimici mei; & quare? Quia cinerem tanquam panem manducabam,[152] id est, peccato, quasi virtute oblectabar. Hi panes sunt, quos in alveolo intriverat Habacuc,[153] ut eos deferet messoribus, quem in capillo suo tulit Angelus Domini, & in impetu spiritus sui posuit eum in Babylone, ut eos deferret Danieli. Hos enim panes virtutum in cordis sui alveo contriverat ille Daniel; & ibidem, quae, & qualia, & quanta posset virtus experiebatur. Panis hic ille est, qui Eliæ fugieni a facie Jesabel, ad caput est positus, in quo sibi dictum est, Surge, comede; grandis enim restat via. Surrexit ergo, & comedit, ambulavitque in fortitudine cibi illius quadriginta diebus, & quadraginta noctibus, usque ad montem Dei, Horeb.[154] Hic itaque panis ille est, quem flagitamus quotidie, dicentes, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie;[155] quia absque hoc pane virtutis & gratiæ, ad panem sacramenti quemlibet accedere injustum est, aut pervenire. Hic vero tertius ille sacramenti panis, quem de se, moo mirabili Dominus efficit, quem Ecclesiæ suæ in vitam communicandum concedit, cui cum quis credendo pariter & edendo no communicaverit, haud dubium, quod vitam æternam habiturus minime sit. Hæc itaque de pastu Sponsi dicta sussiciant; quem si sic intelligimus, ut vel pastum præbeat, vel pastum ipse suscipiat, nihil refert; cum iis panes hos prædicando distribuit, vel panes eosdem credendo & amando suscipiunt; ipse unus & idem sit, qui pascatur & pascit, & in iis, velut in membris suis fidelibus, delectetur & quiescat. Vnde enim subditur, Ubi pascas, & ubi cubes, eo quod in his cubile suæ quietis habeat, quos aut iis pascit panibus, aut qui eisdem panibus, doctore fideli verbum ministrante, reficiuntur. Hoc enim adjungitur, In meridie. Meridies etenim, dies medius dicitur, quo sol lucet ferventius, & dies solito serenior illucescit. Suus itaque unicuiq; meridies est, cum oblitus temporalium, spiritualia jam mente percurrit; & corporalium immemor, ea quæ sunt spiritus, mente[156] oculis anteponit. Hinc Stoicorum, Epicuræorum, Peripateticorum dogmata, hinc multa studiosorum figmenta prodierunt, qui summum bonum via sibi nondum propalata, alius sic, alius vero sic statuentes, Christum ducem non habentes, in sua quique meridie erraverunt. At vero Abrahæ in convalle Mamre sedenti,[157] in ostio tabernaculi sui, in fervore diei, ut scriptum est, apparuit Dominus; eique unitatem substantiæ, in qua vere est, & trinitatem in personis evidenter ostendens, hunc veræ fidei professorem demonstravit. De quo in Evangelio Dominus, Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit & bavisus est.[158] Tunc enim diem trinitatis ejus manifeste conspexit, cum ipsum in trinitate personam tertiam, & Deum unum in ipsa trinitate intellexit. Sic enim scriptum est, quod apparuit Dominus sedenti in tabernaculo,[159] in quo unitas substantiæ demonstratur: cumque aperuisset oculos, apparuerunt tres viri;[160] ecce mysterium Trinitatis. Quibus cum postea dictum sit, Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; ecce mysterium Vnitatis. Sed afferam panxillum aqua, & lavate pedes vostros: ponamque buccellam panis, & confortate cor vestrum; postea transibitis: idcirco enim detus es;[161] ecce mysterium Trinitatis. Et post hæc; omni sub mysterio Trinitatis comprehenduntur, usque ad illud, Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite.[162] Hæc nobilis illa meridies est, in qua cubat Dominus, in qua requiescit: sicut & illa Moysi,[163] qua in agni sanguine populum Dei de Ægypto educendum intelligit: sicut & hæc novissime, qua se Dominus præfigurans apostolis, faciem suam in modum Solis, & vestimenta in candore nivis ostendit; etiam vox de cœlo sonuit, Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacni.[164] De hac ait hæc Sponsa. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi cubes in meridie, id est, quæ sit illa meridies, Vbi cubes, id est, ubi quiescas, & locum ubi quietis & pausationis intimæ præparas; Ne vagari incipiam posi greges sodalium tuorum. Vagari dicitur, qui non uno mentis suæ sensu tenetur, nunc unum approbans, nunc aliud de eadem re sentiens, nec certum sibi quid statuens ut in eo maneat, & sibi credulitatis suæ fundamenta constituat. Quod ne sibi contingat, exigit hæc a Sponso certiorari, quænam sibi meditatio placeat, quæ de se sentire, vel aliis prædicare debeat, ut in iis perseverans, post gregest sodalium suorum non discurrat, nec eorum numerum augeat, qui se Domini sodales bona de eo quædam sentiendo construunt, alia vero pessime mentiendo contradicunt. Sequitur;


7 Si ignoras te, O pulcherrima inter mulieres, egredere.

Edocta Spiritu sapientiæ Sponsa hæ oravit Dominum, ut suo hanc doceret Spiritu, ubi pasceret, ubi sibi cubile in meridie eligeret. Postmodum vero paulisper elata spiritu, subjungit quod dictum est, Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Vnde minas videtur intendere, quod nisi fiat quod postulat, ipsa se alienorum gregi immisceat. Quod attendens Dominus ipsi elatæ paululum simul & paulisper iratus effertur,[165] juxta quod dictum est, Cum sancto Sanctus eris, & cum viro innocente innocens eris; & cum electo electus eris, & cum perverso perverteris.[166] Dominus enim, ut Sancto sanctus, innocens innocenti, electo electus; sic

justissime perverso perversus invenitur. Vnde dicenti, Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Respondet Dominus, Si ignoras te, O pulchra inter mulieres, egredere. Attendendum vero est, quod dicitur, O pulchra inter mulieres! Hanc enim in Sponsam elegit sibi Dominus, ut cum ipso sit, cum ipso maneat, cum ipso sibi comitatum bonæ fidei gerat, nec ab eo unquam cujusquam perversione discedat: pulchra igitur est, quæ sit elata est, sic dilecta, ut aliis in muliebri statu permanentibus, ipsa in Reginæ thronum electa sit, & super omnes principatum habens, constituta. Sunt autem & hæ mulieres, inter quas hæc electa est (quarum hæc comparatione decora, immo admiranda videtur) omnes Ethnicorum animæ, Publicanorum, Iudæorum, non sequentium legem, & Christum non confitentium, Christianorum etiam, qui verbis confitentur, nosse se Deum, factis autem negant. Vt hoc ergo sibi in memoriam reducatur, dicitur, O pulchra inter mulieres, si ignoras te. Grande quidem periculum est anim{[ae}} perfectæ, vel Sponsæ electæ, ignorare se: hoc quidem ignorare, quod a summo Patre omnium Deo, ex nihilo creata sit, & tamen ad ejus imaginem & similitudinem formata Imago quidem est (ut supra diximus) ex ratione, sciens quid justum sit, quid injustum sit, quid agendum sit, quid declinandum, quod sibi fieri non vult, hoc proximo denegandum, & multa hujusmodi: quæ omnia observans anima, ejus a quo creata est plene exprimit & observat imaginem. Similitudo vero est, cum fide suscepta procedit ulterius, eligens sibi virtutes, quæ diligat, quas foveat, quibus ei a quo creata est, jure complaceat, & omnia hæc mente & actione collecta, charitate consummata, donet & offerat. Est præterea quod ad imaginem & similitudinem Dei creata dicitur, quia sic quidem creata est ut nunquam esse desinat; sed in perpetuam æternitatem manens consistat, perpetuo retinens bonum quod de manu Domini virtute promeruit, aut certe malum, si merita illud exegerint. Est & aliud in quo se ignorare non decet Sponsam, sed ejus perpetuam justum est retinere notitiam, quod is qui ante secula Deus semper, & non homo, ob hanc redimendam & reducendam, & in Sponsæ dignitatem sibi coaptandam, pro ea factus est homo, mortalis de immportali, passibilis de impassibili, corruptibilis de incorruptibili, & ea quæ longa Evangeliorum explicat series passus omnia sustinuit, ut hanc ad Patrem reduceret, & in gloria secum glorificaret. Han quis enarret gloriam? quam nec oculua vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam præparavit Deus diligentibus se. Hæc si ignorat anima aut Sponsa dilecta, quid restat nisi ut dicatur sibi, Egredere, quasi a meo recede collegio, Et abi post vestigia gregum, passus illorum quos greges tibi nominas, id est, dicta eorum & sententias prædica, & undiquaque annuncia: & pasce hœdos tuos. Ecce quis sibi fructus eveniet, si de bonorum collegio egressa fuerit, si male gradientes audierit, si, quod ipsi prædicant & docent annunciaverit. Quis fructus hic? quia pascet hoedos suos, id est, motus carnales, lascivos & foetidos; hos pascet, laxando fræna luxuriæ, & vitiis omnibus, ut in eos erescant hœdos, quos in sinistra positos die ultima Dominus in supplicium et missurus æternum.[167] Sequitur;
Juxta tabernacula pastorum.

Pastorum quidam boni sunt, qui oves suas ad vitam erudiunt, &, si necessitas exigat, pro iis mori non desistunt: horum exemplar optimum Jesus Christius Dominus noster. Sunt & alii, qui commissos sibi greges in mortem prave docendo pertrahunt: & in hoc sibi tabernacula, velut auditoria quædem in quibus solenniter possint audiri, desigunt. Commotus itaque Sponsus, dat Sponsæ elatæ consilium; ut, si boni pertæsa consilii, tentat effugere, juxta horum tabernacula tentet sibi tentorium figere, & docere, ut quos par reatus ligat in culpa, par quoque torqueat cruciatus in pœna. Sequitur;


8 Equitatui meo in curribus Pharaonis aßimilavi te, amica mea.
Qvod amantis est agit hic Sponsus. Quam sibi in Sponsam elegerat, hanc commendavit verbis, delinivit obsequiis, ampliavit promissis. Quæ promissa suscipiens, dum prono fertur desiderio, paulisper excessit in verbo, dicens, Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Verbum quidem, quod nec cogitare debuerat, & si cogitatione præsumptum fuerat, dicendo tamen aperiri fas non erat. Ad verbum hoc paulisper commorus Sponsus, unde gratiæ referri debuerant, inde sibi minas intendi dedignans, moderate responderit, verbum iræ dicens, Si ignoras te, O pulchra, egredere, & abi, horum vestigia prosequens quos tu tibi pastores nominas; cum quibus quia mihi nulla communio est, a meo tibi recedendum erit collegio. Sponsa vero, verbum suum graviter a Sponso suscipi intelligens, ingemiscit, & condolet; & quia verbo offenderat, verbo vel quicquam efferre contremiscit. Quod ubi Sponso, vel interveniente Angelo, vel eo quo scit omnia modo, innotuit, virum oblitus Sponsum induit, dolenti condoluit, pœnitenti illico commissa remisit, memor ejus quod dictum est, Confitebor adversum me injustitiam meam Domina, & tu remisisti impietatem peccati mei.[168] Igitur absterlis odiis, ira summota, ut ea quæ nunc dicta sunt amoveantur a memoria, & in statum pristinum revocetur hæc Sponsa, illam verbo amicabili convenit, verbo quod nondum audire promeruit, dicens, Amica mea; sic innuens, sibi jam in te gratum esse totum quod erat a gratia imminutum. Ait ergo, Amica mea, aßimilavi te equitatus meo. Hic vero quis equitatus Sponsi intelligitur, nisi qui pro Sponso fortiter ubique pugnant, & victorias ejus, cœlo, & aere, terra, marique dilatant? Hæc Angelorum illa multitudo est, quæ pirmo cum agerentur prælia, cum dixit superba cohors, Ponam sedem meam ad Aquilonem, & ero similis Altissimo, [169] suo concorditer adhæsit Principi; illi qui se creaverat dans honorem & gloriam, exturbatori resistens, ad omnem ejus confusionem & ignominiam. Hunc itaque de cœlo dejectum, ab ea quam dudum sperare poterat gloria, irrevocabiliter alienum in infernum dejicit, loca ei horroris & vastæ solitudinis inhabitanda committit, ut nulla eis pateat egressi, nisi quam divina dat dispensatio; ut hinc egressio, aut electos probent, aut ad damnationem præscitos apta sibi tentatione præcipitent. Hinc Dominus Iesus, & præcipua ejus membra, Petrus, & Paulus, & apostoli omnes, cunctaque per mandum millia ipso instigante, & in malorum cordibus immittente, cruci, & cladio, aliisque passionibus innumeris addicti sunt, ut horum tentationibus probarentur, & nec ipsa devicti, in æterna gloria susciperentur. Ait enim Joannes, Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariota:[170] & Dominus in Job, Ecc in manu tua est, veruntamen animam illius serva.[171] Ecce, quod in capite sibi potestas data est, & in membris ejus optimis. Nam quæ sibi in Job potestas data est, eadem sibi in Petro, & in Paulo, aliisque per mundum electis omnibus, concessa potestas est; ut eos aut morte tentaret, aut carne deprimeret, animas tamen eorum illæsas ipse custodiret. Sic in iis victoriam obtinens equitatus Dei, eandem & in homines exercuit, eorum fraude contaminatos primo aquis submergens diluvii, postquam civitates peccato addites[172] sulphure perdens & igni; postmodum vero in filios Abrahæ, sævientem Pharaonem plagis durissimis exercens Dominus, cum necdum resipisceret, in illum, mare cum curribus & equitibus ingressu, ut ambulantes per siccu in medio maris filios Israëlis apprehenderit, immisso equitatu cœlesti, vindictam Domino exercuit, & tam Regem ipsum quam Principes, currus, & aurigas, & equites, aquis ad locum pristinum ipsorum ministerio reductis, absorbuit; sicque suum populu gloriosa victoria liberavit. Hoc itaque est quod Sponsus ait, Amica mea, aßimilavite equitatui mea, in curribus Pharaonis, id est, dum Angelicus comitatus in subvertendis curribus Pharaonis occuparetur; te illi meo comitatui similem constitui, sic agens pro te, sic pugnans pro te, sic eruens te, tanquam equitatui meo participem semper habere volens te. Iuxta quod Judæis a Domino dictum est, Erratis, nescientes scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in cælo.[173] Quantum vero est, assimilari iis, quorum ea virtus est, ea potestas, quædemonstrata est in Lachish, in exercitu Sennacherib, quo minas intendente in Ierusalem factum est,[174] ut ea nocte veniret Angelus Domini, & percuteret de castris Assyriorum centum octoginta quinque millia virorum, ad liberandam Ierusalem. Quod si uno percutiente Angelo, tot hominum millia prostrata sint, quic fieret si totus in terram Dei equitatus insurgeret? nec unum quidem ex reprobis superesse contingeret. Ait enim Dominus, cum eum apprehenderet prophana gens, & Petrus ad hunc defendendum gladio servum Principis percuteret, Mitte gladium in vaginam. An putas, quid non possum rogare Patrum meum, & exhibebit mihi, plus quam duodecim legiones angelorum?[175] Qui quidem numerus octoginta millia continet, octo minus: etiam in defensionem Elisei multa quidem millia missa sunt, quæ, orante Eliseo ut aperiret Dominus oculos pueri, ipsi puero sunt demonstrata: sice enim dictum est, Ecce mons plenus equorum, & curruum igneorum, in circuito Elisei.[176] Hic itaque equitatus est dei, in quibus pugnat, quibus sua exercet mysteria,[177] quibus Sponsam, quam ex hominibus elegit, assimilat, eamque sibi in decore, potestate conformat, & virtute. Ait itaque, Amica mea, assimilavi te, it est, in prædestiatione mea, jam similem te feci, equitatus meo, id est, Angelis meis, quos ad exercendas ultiones meas ad bella mea, ad ea quæ hominibus valde videntur gravia, transmitto, ut in corribus Pharaonis nuper ostensum est. Sequitur;
9 Pulchræ sunt genæ tuæ, sicut turturis: collum tuum sicut monilia.

Ait Sponsus ad Sponsam, ut eam deliniat, ipsamq; sibi in omnibus pacatam reddat, nec ad hœdos suos pascendos aliquatenus resilire permittat, Assimilavi te, amica mea, equitatui meo, id est, collegio meo similem te in omnibus in prædestinatione constitui. Quia vero quod prædestinatum est, id actu impleri necesse est; ut cœlesti digna efficiaris collegio, oportet ut qui in tuo corpore locum genarum obtinent, sic quasi genæ turturis sint, & hujus in se volucris quasi similitudinem repræsentent. Hujus enim volucris hæc natura est: uni pari jungitur, quo intercepto alteri non sociatur: sedet in ramis arborum jam emortuis, foliis fructuque carentibus: ibi gemit, & gemitum pro cantu emittit. Quos itaque in corpore suo velut genas habere hæc Sponsa intelligitur, hos genis turturis similes habere præcipitur. Sunt enim genæ quæ cibum masticant, mandunt, & minuunt, & aptum ut in corpus trajiciatur, efficiunt. Hi, sancti scriptores sunt, qui Dei verbo edocti, scripturas sanctas mente concipiunt, seseque iisdem reficiunt, easque in usus Ecclesiæ sanctæ communicando, ipsam nuptiis habilem, Deoque charam, & æterno dignam connubio reddunt. Hi se pari junctos intelligunt Iesu Christo Domino nostro, qui com in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servus accipiens, in similitudinem hominum factus, & habitu inventus ut homo.[178]Huic tanquam pari se jungunt, huic adhærent, hunc diligunt; & cum in cœlum jam ab eis Pagina:Foliot Canticum.pdf/90 Pagina:Foliot Canticum.pdf/91 Pagina:Foliot Canticum.pdf/92 Pagina:Foliot Canticum.pdf/93 Pagina:Foliot Canticum.pdf/94 Pagina:Foliot Canticum.pdf/95 Pagina:Foliot Canticum.pdf/96 Pagina:Foliot Canticum.pdf/97 Pagina:Foliot Canticum.pdf/98 Pagina:Foliot Canticum.pdf/99 Pagina:Foliot Canticum.pdf/100 Pagina:Foliot Canticum.pdf/101 Pagina:Foliot Canticum.pdf/102 Pagina:Foliot Canticum.pdf/103 Pagina:Foliot Canticum.pdf/104 Pagina:Foliot Canticum.pdf/105 Pagina:Foliot Canticum.pdf/106 Pagina:Foliot Canticum.pdf/107 Pagina:Foliot Canticum.pdf/108 Pagina:Foliot Canticum.pdf/109 Pagina:Foliot Canticum.pdf/110 Pagina:Foliot Canticum.pdf/111 quod tignis cedrinis opertum est, quiescere tutum & securum. Cedrus enim & cupressus imputribilis naturæ sunt, corrumpi nesciunt, viriditatem suam conservant pariter & odorem: odore quoque sup serpentes fugant & enecant, & sub iis quiescentibus, securitatem sic purant. Sic ergo ægitur hæc domus, in quam a Sponsa invitatur Sponsus. Non hic descendit pluvia, a qua eam protegant cedri & cupressi obumbracula. Hi namque cedri angeli quippe sunt, quibus domus hujus est commissa custodia: de iis namq; dictum est, Nolite scandalizare pusillos has: dico enim vobis, quod angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in cœlis est.[179] Luque eria vero que tignis munimen parant & fortitudinem, quæ suam conservant viriditatem, & odorem conservant optimum, quibus serpentes enecantur, hi sunt Archangeli sancti, robur parantes angelis, semper virides ea quidem viriditate qua creati sunt, ipsaque qua donati sunt, cum restiterunt dicenti, Ponam fedem meam ad Aquilonem, & ero similis Altissimo.[180] Et odor virtutum suarum spiritus enecat, ne bonorum corda perturbent, ne a bonis initiis ad majora confurgant. Attendendum vero, quod cum dicit Sponsa, Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cupressina, illo utatur dicendi genere, quo per partem totum intelligitur: in lecto enim, cui potior pars adscribitur, funadmentum ipsius domus & parietes intelliguntur: in tignis vero, & laquearibus, que tecti pars potissima sunt, omnia quæ tecti sunt adscribuntur. Sequitur;

  1. Prov 1.1, &c.
  2. Cor. 1. 15.46.
  3. Heb. 1 1.6.
  4. Prov. 1.8.
  5. Heb. 1 1.6.
  6. Gen 1.28.
  7. Eccles. 1.2.
  8. Cap. 11.10.
  9. Cap. 12.1.
  10. Ibid. vers. 13.
  11. Job 1.4
  12. Exod 19.20. & 20.21.
  13. Rom. 7.24.
  14. Matth. 19.27.
  15. Joh. 3.19.
  16. f. spe
  17. Psal. 16.1.
  18. Phil. 3.13.
  19. Cor. 2. 1.12.
  20. Cor. 2. 11.2.
  21. Eph. 5.27.
  22. Pro. 4.13.
  23. Exod. 15.6.
  24. Phil. 1.21,23.
  25. Psal. 119.5.
  26. Pro. 14.13.
  27. f. duximus,
  28. Luc. 7.38.
  29. Matth. 17.2.
  30. Cor. 1. 12.4.
  31. Exod. 19.
  32. Matth. 11.11
  33. Ibid.
  34. Rom. 16.16.
  35. Luc. 15.20.
  36. Luc. 16.10.
  37. Isai. 14.13.
  38. Psal. 84.11
  39. Col. 1.26.
  40. Psal. 30.9.
  41. Psal. 110.2.
  42. Psal. 18.10.
  43. Gen. 3.6.
  44. f. in mortalium
  45. Col. 2.14
  46. Job. 6.2.
  47. Heb. 11.6.
  48. Jac. 1.6.
  49. Gen 27.26, 27.
  50. Gen. 29.10, 11.
  51. Ibid.
  52. Gen. 33.4.
  53. Gen. 45.14, 15.
  54. Luc. 15.20.
  55. Luc. 15.6.
  56. vers. 9.
  57. Gen. 45.1.&c.
  58. Matth. 15.41.
  59. Matth. 25.37.
  60. Job. 37.9. & Eccle. 43.22.
  61. Psal. 147.17.
  62. Matth. 8.30.
  63. Psal. 30.19.
  64. Matth. 25.43.
  65. Apoc. 3.20.
  66. f. accendimur.
  67. f. infirmato,
  68. f. invalescit,
  69. Cor. 2. 11.19.
  70. Reg. 3. 17.21.
  71. Reg. 4. 4.34.
  72. Matth. 9.12.
  73. Psal. 141.8.
  74. Psal. 68.13.
  75. Psal. 118.61.
  76. Matth. 21.18.
  77. Joan. 19.28.
  78. Joan. 15.26.
  79. Joan. 14.26
  80. Matth. 25.21.
  81. Luc. 15.6.
  82. Psal. 35.9.
  83. Is. 54.4.
  84. Cor. 1. 2.9.
  85. Cor. 1. 15.24, 28
  86. f. creatori
  87. f. ibique
  88. Cor. 2. 12.9.
  89. Vers. 14
  90. Ex. 21.23, 24, 25.
  91. Prov. 29.25.
  92. Psa. 110.10.
  93. Math. 23.13.
  94. Matth. 25.41.
  95. Eccles. 1.17.
  96. Eccles. 7.30.
  97. Isa. 55.2.
  98. Psal. 16.15.
  99. Luc. 6.19.
  100. Joan. 21.25.
  101. Heb 11.6.; Cor. 1.13.
  102. Mar. 12.44.
  103. Luc. 9.15.
  104. Luc 5.8.
  105. Act 9.4, 5.
  106. Vers. 6.
  107. Eph. 4.13.
  108. Joan. 6.44.
  109. f. se
  110. Joan. 12.32.
  111. Gen. 32.26.
  112. qui alio
  113. Eccles. 4.12.
  114. Rom. 7.24.
  115. Vers. 25.
  116. f. bona,
  117. Bar. 3.24, 25.
  118. Joan. 17.5.
  119. Joan. 14.2.
  120. Mat. 26.52, 53.
  121. Psal. 31.11.
  122. Psal. 32.1.
  123. Psal. 99.3.
  124. Psal. 37.7.
  125. Reg. I. 15.22.
  126. Matth. 16.21.
  127. Act. 12.11.
  128. Cor. 2. 11.23.
  129. Rom. 7.24.
  130. f. obvoluit, ut infra.
  131. Rom. 8.38, 39.
  132. Gen. 6.5, 6.
  133. Gen. 25.13.
  134. Rom. 8.39.
  135. Job 10.11.
  136. Ose 1.10. & Rom. 9.25, 26.
  137. Act. 5.17, 18.
  138. Cor. 1. 6.17.
  139. Joan. 10.11.
  140. Psal. 131.15.
  141. f. &
  142. Psal. 77.25.
  143. Luc. 11.4, 5.
  144. Pasl. 118.130
  145. Luc. 24.35.
  146. Matth. 14.19.
  147. Joannis etiam Apocalypsis.
  148. f. id castitate perimatur;
  149. Psal. 41.4.
  150. Ibid.
  151. Psal. 101.5.
  152. Ver. 9.10.
  153. Dan. 14.32.
  154. Reg. 3. 19.7, 8.
  155. Luc. 11.3.
  156. f. mentis
  157. Gen. 18.1.
  158. Joan. 8.56.
  159. Gen. 18.1.
  160. Ver. 2.
  161. Ver. 3, &c.
  162. Ver. 10.
  163. Exod. 12.
  164. Matth. 17. 5.
  165. f. fertur,
  166. Psal. 17. 26, 27.
  167. Matth. 25. 41.
  168. Psal. 31.5.
  169. Isa. 14.14.
  170. Joan. 13.2.
  171. Job 2.6.
  172. f. addictas
  173. Matth. 22. 29, 30
  174. Reg 4. 19. 35
  175. Matt. 26. 52, 53.
  176. Reg. 4. 6. 17.
  177. ministeria,
  178. Phil. 2. 6, 7.
  179. Matt. 18.10.
  180. Is. 14.14.
 Prolegomenon Cap. 2