Expositio Novi Testamenti/2

This is the stable version, checked on 7 Octobris 2021. Template changes await review.


 I III 


LIBER SECUNDUS.

recensere

Expositio Evangelii secundum Marcum. CAPUT PRIMUM.-- Erat Joannes in deserto baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum: et egrediebatur ad illum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordane flumine, confitentes peccata sua. Et erat Joannes vestitus pilis cameli (Marc. I, 4). (Homil. 40, in Evang., n. 3.) Sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret quod dives qui torquebatur apud inferos bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur. Nam quod pro sola inani gloria vestimentum pretiosius quaeratur, res ipsa testatur: nemo enim vult ibi pretiosis vestibus indui ubi non possit ab aliis videri. Quam culpam possumus melius etiam ex diverso colligere, quia si abjectio vilis indumenti virtus non esset, evangelista vigilanter de Joanne Baptista non diceret: Erat indutus pilis camelorum.

CAP. II.-- Et locustas, et mel silvestre edebat (Marc. I, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 45.) Locustarum nomine aliquando Judaicus populus, aliquando conversa gentilitas, aliquando adulantium lingua, aliquando vero per comparationem resurrectio dominica vel praedicatorum vita designatur. Quod autem Judaeorum populum locustae exprimant vita Joannis signat, de quo scriptum est: Quia locustas et mel silvestre edebat. Joannes quippe eum quem prophetiae auctoritate pronuntiat etiam specie ciborum clamat. In semetipso enim designavit Dominum quem praevenit. Qui nimirum in redemptionem nostram veniens, quia infructuosae gentilitatis dulcedinem sumpsit, mel silvestre edit. Quia vero Judaeorum plebem in suo corpore ex parte convertit, in cibo locustas accepit. Ipsos namque locustae significant, subitos saltus dantes, sed protinus ad terram cadentes. Saltus enim dabant, cum praecepta Domini se implere promitterent; sed citius ad terram cadebant, cum per prava opera haec se audisse denegarent. Videamus in eis quasi quemdam locusticum saltum: Omnia verba quae locutus est Dominus, et audiemus et faciemus (Exod. XXIV, 3). Videamus autem quomodo citius ad terram ruant: Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam (Num. XIV, 3). Locustae ergo erant, quia habebant saltum per vocem et casum per actionem.

CAP. III.-- Venit Jesus a Nazareth Galilaeae: et baptizatus est in Jordane a Joanne. Et statim ascendens de aqua, vidit apertos coelos, et Spiritum tanquam columbam descendentem et manentem in ipso (Marc. I, 2). (Homil. 2, in Ezech. n. 5; homil. 30, in Evang., n. 5 et 6.) Tricesimo aetatis suae anno Dominus ad fluvium Jordanis venit; ibique coeli sunt aperti, quia Spiritus in columba descendit. Idcirco autem Spiritus sanctus in columba monstrari voluit, quia omnes quos repleverit simplices puritate et mansuetudinis lenitate tranquillos facit. Ideo etiam in Redemptore nostro, Mediatore Dei et hominum, per columbam apparuit, quoniam unigenitus filius judex est generis humani. Sed quis ejus justitiam ferret, si, priusquam nos per mansuetudinem colligeret, culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus, mitem se hominibus praebuit, judex noster severitatem suam temperavit. Noluit peccatores ferire, sed colligere; prius voluit mansuete corrigere, ut haberet quos postmodum in judicio salvaret. In columba ergo super eum apparere Spiritus debuit, qui non veniebat ut peccata jam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem parcendo toleraret. In cunctis fidelibus Spiritus sanctus venit, sed in solo Jesu singulariter permanet, quia Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, in cunctis eum et semper et continue praesentem habet, quoniam idem Spiritus ex illo per substantiam profertur. In illo igitur manet qui solus et omnia et semper potest, et ejus humanitatem nunquam deserit ex cujus divinitate procedit, a quo per naturam nunquam recedit.

CAP. IV.-- Et vox facta est de coelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui (Marc. I, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 8; homil. 8, in Ezech., n. 21.) Aliquando coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut baptizato Domino scriptum est: quia vox de coelo sonuit, dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. Quod per alium evangelistam sic dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Quid est quod Pater de Filio loquitur, dicens: In quo mihi complacui? Omnis enim qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quo poenitet se sibi displicuisse indicat qui emendat quod fecit. Et quia omnipotens Pater, sicut intelligi ab omnibus poterat, humano modo locutus est de peccatoribus, dicens: Poenitet me fecisse hominem super terram (Genes. VI, 6), quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus, quos creavit. In solo autem sibi unigenito Domino nostro Jesu Christo complacuit, quia hunc inter homines hominem creasse non poenituit, in quo peccatum nullum omnimodo invenit, sicut de illo per Psalmistam dicitur: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). In solo ergo sibi Redemptore nostro complacuit Pater, quia in eo solo non invenit culpam in qua se reprehendat quasi per poenitentiam.

CAP. V.-- Erat Jesus docens, sicut potestatem habens (Marc. I, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 24, 25.) Bene a doctoribus docetur quod prius agitur quam dicatur. Nam doctrinae subtrahit fiduciam quando conscientia praepedit linguam. Unde etiam de Domino scriptum est: Erat enim docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei. Singulariter namque et principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit. Ex divinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit. Nos enim, quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quod sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus quales nonnullos corrigimus, aut tales aliquando fuimus, etsi jam divina gratia operante non sumus; ut tanto temperantius corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus agnoscimus. Si autem tales nec sumus nec fuimus quales adhuc illi sunt quos emendare quos curamus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus. Quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus, quia sicut nos nullis meritis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere, ut excitati posterius etiam ipsa possint bona quae nos ante accepimus praevenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum praecessurus erat, qui in morte ejus lapidantium vestimenta servabat? His ergo primum cogitationibus humiliare cor debet, et tunc demum increpare delinquentium iniquitates.

CAP. VI.-- Quid nobis, et tibi, Fili Dei? scimus qui sis, Sanctus Dei (Marc. I, 24). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 14; l. III, n. 28.) Antiquus hostis filium Dei incarnatum noverat, sed nostrae redemptionis ordinem nesciebat. Sciebat enim quod pro redemptione nostra incarnatus Dei Filius fuerat, sed omnino quod idem Redemptor illum moriendo transfigeret, nesciebat. Illum etiam ante se positum vidit quem, cognoscendo confessus, confitendo pertimuit, dicens: Quid nobis, et tibi, Fili Dei? venisti ante tempus torquere nos? Cognovit ergo prius quem pertimesceret, et tamen post non timuit, cum in illo quasi escam propriam mortem carnis esuriret. Dominus quippe noster ad humani generis redemptionem veniens, assumpsit corpus, ut antiquus hostis in eo quasi suam escam mortem carnis appeteret. Quam mortem dum in illo injuste appetiit, nos, quos quasi juste tenebat, amisit. Antequam autem malignus spiritus Redemptorem nostrum per mortem appeteret, cum eum miraculis coruscare conspiceret, clamabat, dicens: Scimus qui sis, Sanctus Dei. Qui haec dicens, cognoscendo Dei Filium, pertimescit et formidat; sed tamen vim supernae pietatis ignorans, nonnunquam, dum passibilem considerat, hominem purum putat.

CAP. VII.-- Et comminatus est Jesus immundo spiritui, dicens: Obmutesce, et exi de homine. Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo (Marc. I, 25). (Homil. 12, in Ezech., n. 24.) Cum aliquis terrena contemnere et coelestia coeperit amare, antiquus adversarius acriores ei quam consueverat tentationes admovet, ita ut plerumque sic resistentem animam tentet, sicut ante nunquam tentaverat quando possidebat. Unde et daemoniacus qui a Domino sanatur ab exeunte daemone discerpitur, sicut scriptum est: Et clamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo. Quid est enim quod obsessum hominem antiquus hostis, quem possessum non discerpserat, deserens discerpsit, nisi quod plerumque dum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat quam prius excitaverat quando hoc quietus possidebat? Unde scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore: et praepara animam ad tentationem (Eccles. II, 1).

CAP. VIII.-- Surge, tolle grabatum tuum (Marc. II, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 46; hom. 12, in Ezech., n. 11.) In Scriptura sacra lectus, sive grabatus, aliquando voluptas carnis, aliquando repausatio in bonis operibus, aliquando requies temporalis accipitur. Quid est enim quod in Evangelio sanato cuidam Dominus dicit: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, nisi quod per grabatum voluptas carnis designatur? Et jubetur utique ut hoc sanus portet ubi infirmus jacuerat, quia nimirum omnis qui adhuc vitiis delectatur, infirmus jacet in voluptatibus carnis. Sed sanatus hoc portat ubi jacuerat, quia, divino adjutorio ereptus, a vitiis ejusdem carnis contumelias postmodum tolerat in cujus prius desideriis requiescebat. Per grabatum itaque, in quo carnis est requies, ipsa caro designatur, per domum vero conscientia figuratur. Et quia cum mente mortui in vitiis jacemus, in carnis delectatione quiescimus, infirmi portamur in lecto. Cum vero sanati fuerimus mente, ut jam pulsantibus vitiis carnis resistamus, necesse est ut tentationum contumelias de nostra carne toleremus. Aegro itaque ad salutem reducto praecipitur: Tolle grabatum tuum, id est porta lectum in quo portatus es, quia necesse est ut sanatus quisque portet contumeliam carnis, in qua prius jacebat aegrotus. Quid est ergo dicere: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, nisi porta tentationes carnis, in quibus hactenus jacuisti, et revertere ad conscientiam tuam, ut videas quae fecisti? Ac si diceret: Post exterius miraculum ad mentem tuam revertere, et qualem te intrinsecus Deo debeas exhibere perpende; et post peccatorum veniam, ne rursus quod juste feriatur admittas cave.

CAP. IX.-- Fecit Dominus Jesus ut essent duodecim cum illo (Marc. III, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 15.) Septenarius numerus apud sapientes hujus saeculi quadam sua habetur ratione perfectus, quia ex primo pari et ex primo impari consummatur. Primus enim impar ternarius est primusque par quaternarius. Ex quibus duobus septenarius constat, qui eisdem partibus suis multiplicatus in duodenarium surgit. Nam sive tres per quatuor, seu quatuor per tres ducimus, ad duodenarium pervenimus. Sed nos quia superno munere Veritatis praedicamenta percepimus, haec fixa scientiae altitudine despiciendo calcamus; hoc proculdubio inconcussa fide retinentes, quia quos Spiritus gratiae septiformis repleverit, perficit, eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est prudentiae, temperantiae, fortitudinis et justitiae operationem praebet. Qui in ipsis quoque quos ingreditur, suis quodammodo partibus augetur, dum et per Trinitatis notitiam quatuor virtutum actio accipitur, et per actionem virtutum quatuor usque ad manifestam Trinitatis speciem pervenitur. Et apud nos ergo septenarius perfectus est, sed longe dissimiliter, quia plene et non inaniter in duodenarium surgit, dum et per fidem opera, et rursum per opera perficit fidem. Sancti quoque apostoli gratiae septiformis spiritu implendi, duodecim sunt electi, quia in quatuor mundi partibus Trinitatem, quae Deus est, innotescere mittebantur. Duodecim ergo electi sunt; ut etiam ex ipsius numeri ratione causa claresceret quod per quatuor infima tria summa praedicarent.

CAP. X.-- Et imposuit Dominus Simoni nomen Petrus, et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi vocavit Boanerges, quod est filii tonitrui; et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thadaeum, et Simonem Chananaeum, et Judam Iscariotem, qui tradidit illum (Marc. III, 15). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 49.) Aliquando in tonitruo ipse incarnatus Dominus figuratur, qui ex antiquorum Patrum conveniente prophetia ad notitiam nostram quasi ex nubium concursione prolatus est. Qui inter nos visibiliter apparens, ea quae super nos erant terribiliter sonuit; unde et ipsi sancti apostoli de ejus gratia generati, Boanerges, id est filii tonitrui, sunt vocati. Aliquando autem tonitruus ipsa ejus praedicatio accipitur, per quam supernorum judiciorum terror auditur.

CAP. XI.-- Exiit seminans ad seminandum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et volucres comederunt illud (Marc. IV, 3). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 2.) In Scriptura sacra volucres aliquando in malis, aliquando in bono dantur intelligi, quia per eas potestates designantur aereae, nonnunquam bonorum studiis adversae. Unde Veritatis ore dicitur quoniam granum quod secus viam cecidit, venerunt volucres et comederunt illud; quia nimirum maligni spiritus humanas mentes obsidentes, dum cogitationes noxias ingerunt, verbum vitae a memoria evellunt.

CAP. XII.-- Aliud cecidit super terram, et statim orto sole exaruit (Marc. IV, 5). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 25.) In Scriptura sacra, cum sol figurate ponitur, aliquando per eum persecutio designatur, sicut Veritas in Evangelio dicit quod nata sine radicibus semina, orto sole, aruerunt, quia videlicet verba vitae in corde terrenorum hominum temporali momento virentia, superveniente persecutionis ardore, siccantur. Aliquando etiam per solem intelligentia, et acumen sapientium designatur, sicut per comparationem ad Salomonem dicitur: Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna mutatur (Eccles. XXVII, 12).

CAP. XIII.-- Et aliud cecidit inter spinas, quae suffocaverunt illud (Marc. IV, 7). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 39; homil. 15, in Evang., n. 1.) Sunt plerique qui jam aliena non appetunt, et ab hujus mundi jurgiis, inchoato quietis amore, dividuntur, erudiri in sacris eloquiis sitiunt, vacare supernis contemplationibus concupiscunt, nec tamen perfecta animi libertate curam rerum familiarium deserunt. Cui saepe dum licite serviunt, etiam illicitis hujus mundi jurgiis implicantur. Cumque terrenas res studiose tenere desiderant, cordis requiem deserunt quam quaerebant. Et cum substantia fugiens continua provisione protegitur, conceptus in animo divinae scientiae sermo dissipatur, quia, juxta Veritatis sententiam, obortum semen spinae opprimunt, cum verbum Dei a memoria importunae terrenorum sollicitudines tollunt. Veritas quippe dicit: Sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Divitiae fallaces sunt quae diu nobiscum permanere non possunt. Fallaces sunt quae nostrae mentis inopiam non expellunt. Solae autem verae divitiae sunt quae nos divites virtutibus faciunt.

CAP. XIV.-- Et aliud cecidit in terram bonam, et afferebat fructum tricesimum (Marc. IV, 8). (Homil. 17, in Ezech., n. 12.) Senarius numerus ideo perfectus esse dicitur, quia sexto die perfecit omnia opera sua Deus. Quod vero peccatori legem dedit, quae in decem praeceptis scripta est, et sex decies ducta in sexagenarium surgunt, recte per sexaginta bonorum operum perfectio designatur. Quod etiam aperte Dominus in Evangelio designat, qui cum parabolam seminantis exponeret, dixit: Aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et excrescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. Fructus enim terrae bonae triginta affert, cum mens perfectionem fidei, quae est in Trinitate, conceperit. Sexaginta affert, cum bonae vitae opera perfecta protulerit. Centum vero affert, cum ad aeternae vitae contemplationem profecerit. Sinistra enim nostra est vita praesens, dextera vero est vita ventura. Et recte per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio designatur, quia cum post triginta ac sexaginta ad centesimum numerum pervenimus, idem centenarius numerus in dexteram transit. Fides et operatio adhuc in sinistra est, quia hic adhuc positi, et credimus quod non videmus, et operamur ut videamus. Cum vero se animus in contemplationem aeternae vitae suspenderit, quasi ad dexteram manum computus pervenit.

CAP. XV.-- Qui habet aures audiendi, audiat (Marc. IV, 9). (Homil. 14, in Ezech., n. 2.) Sciendum quia oculi et aures corporis adsunt etiam carnalibus, eisque sunt in usu rerum quae corporaliter videntur: oculi vero et aures cordis solummodo spiritualium sunt, qui invisibilia per intellectum vident, et laudem Dei sine sono audiunt. Has omnipotens Deus aures quaerebat, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat. Quis namque in illo populo tunc esse poterat qui aures corporis non haberet? sed dum dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat, aperte monstratur quod illas aures quaereret quas omnes habere non poterant.

CAP. XVI.-- Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, etc. (Marc. IV, 26). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 46; Homil. 15, in Ezech., n. 5, 6.) Electus quisque a rudimenti sui teneritudine prius inchoans, ad robusta postmodum et fortia convalescit; quod aperte Dominus in Evangelio sub messis nomine demonstrat, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum si jaciat homo sementem in terram, et dormiat: et exsurgat nocte ac die, et semen germinet, et increscat, dum nescit ille. Cujus nimirum seminis incrementa denuntians, adjungit: Ultro enim terra fructificat primum herbam, deinde spicas, deinde frumentum plenum in spica. Cujus profectus quoque etiam finem subrogat, dicens: Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam venit tempus messis. Ecce Veritatis voce per qualitates frugum distincta sunt incrementa meritorum. Ait enim: Primum herbam, deinde spicas, deinde plenum frumentum in spica. Semen igitur homo jaciat in terram, cum cordi suo intentionem inserit bonam; et postquam semen jactaverit, dormit, quia in spe boni operis quiescit. Nocte vero exsurgit ac die, quia inter adversa et prospera proficit. Et semen germinat et crescit, dum ille nescit; quia dum adhuc metiri incrementa sua non valet, semel concepta virtus ad profectum ducitur. Et ultro terra fructificat, quia, praeveniente gratia, mens hominis spontanea ad profectum boni operis surgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam vero herba pervenit, cum se virtus animo concepta ad profectum boni operis pertrahit. Plenum vero frumentum in spica fructificat, quando jam in tantum virtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. Sed cum ex se produxerit fructus, statim mittet falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus, producto fructu, falcem mittit, et messem suam desecat, quia cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, ejus temporalem vitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad horrea coelestia perducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus; cum vero operari recta incipimus, herba sumus; cum autem ad profectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus; cum in ejusdem operatione perfectione solidamur, jam plenum frumentum in spica proferimus. Herba etenim Petrus fuerat qui passionis tempore per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante vocem ancillae timebat. Erat enim jam viriditas in mente, quia credebat omnium Redemptorem; sed valde adhuc flexibilis, pede conculcabatur timoris. Jam quidem per devotionem viridis, sed adhuc per infirmitatem tenera, cum ab ancillae subito unius flatu sermonis inflexus est. Jam in spicam surrexerat, quoniam eum quem moriturum confiteri timuerat, nuntiante angelo, viventem in Galilaea videbat. Sed ad plenum granum in spica pervenerat, quando veniente desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut vires persequentium caesus despiceret, et Redemptorem suum inter flagella libere praedicaret, et persequentibus principibus resisteret, dicens: Obedire oportet Deo, magis quam hominibus (Act. V, 29). Plenum frumentum inventus est, quando in tritura persecutionis tot verbera pertulit, et tamen nequaquam palearum more imminutus est, sed granum permansit. Nullus itaque qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit ut granum fiat. Paulisper quippe in unaquaque anima, ut ita dicam, internae gratiae humor exuberat, ut herba in frugem crescat. Nemo igitur quemlibet proximum, cum adhuc herbam videt, de frumento desperet; ab herbarum quippe foliis, quae huc illucque molliter defluunt, surgentia frugum semina solidantur.

CAP. XVII.-- Simile est regnum Dei grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit: et factum est in arborem magnam, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus (Marc. IV, 31). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 3.) Ipse quippe est granum sinapis, qui in horti sepultura plantatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret; granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam majestatis; granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus (Isa. LIII, 2); arbor, quia speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Hujus arboris rami sancti sunt praedicatores. Et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5)? In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis et consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant.

CAP. XVIII.-- Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Marc. V, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 50.) Absque concessione omnipotentis Dei, nullam malignus spiritus contra hominem habet potestatem, quia, attestante Evangelio, describitur quod nec manere in obsesso homine potuit, nec rursus invadere bruta animalia non jussus praesumpsit. Ipsi enim Redemptori nostro a legione quae hominem tenebat dictum est: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Qui hanc et ab homine expulit, et in porcos ire eosque in abyssum mittere concessit. Ex qua re colligitur quantae infirmitatis noster adversarius existat, cui si potestas summa licentiam non praebet, grassari nec in porcos valet. Quando ergo iste sua sponte nocere factis ad Dei imaginem hominibus audeat, de quo nimirum constat quod non jussus contingere nec porcos praesumat? Illi ergo nos necesse est sponte subdi cui et adversa omnia subjiciuntur in vita, ut tanto nostris hostibus potentiores simus, quanto cum auctore omnium unum efficimur per humilitatem.

CAP. XIX.-- Revertere primum in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Dominus (Marc. V, 19). (In exposit. B. Job, lib. XVI, n. 33, et l. VI, num. 60.) Aliud est Dominum cognoscere per fidem, atque aliud per speciem; aliud est invenire per credulitatem, aliud per contemplationem. Ex qua re agitur ut omnes electi eum quem fide cognoverunt videre quoque per speciem anhelent, cujus amore fragrantes aestuant, quia dulcedinis ejus suavitatem jam in ipsa suae fidei certitudine degustant. Sed qui contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis exerceant, quia primum est tempus actionis extremum contemplationis. Unde necesse est ut perfectus quisque prius virtutibus mentem exerceat, et postmodum haec in quiete contemplationis abscondat. Hinc est enim quod in Gerasenorum regione is quem legio daemonum Domino jubente dereliquit, ad Salvatoris sui pedes residet, verba doctrinae percipit, et de regione sua simul discedere, et cum salutis auctore esse concupiscit; sed tamen ei Veritas ipsa quae salutem contulit, dicit: Revertere primum in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Dominus (Ibid., 19). Amanti adhuc dilatio imponitur, ut ex dilati amoris desiderio meritum retributionis augeatur. Fit enim nobis omnipotens Deus dulcis in miraculis, et tamen in sua celsitudine manet occultus, ut quaedam monstrando de se, occulta nos inspiratione in suo amore succendat, et tamen in abscondendo majestatis suae gloriam, amoris sui vim per aestum desiderii augeat. Quid autem nomine domus, ad quam sanatus reverti praecipitur, nisi conscientia designatur, in qua habitamus contractando quid agamus? Revertere igitur, ei dicitur, in domum tuam, et narra quanta fecerit Dominus; id est a peccati jam vitio securus ad conscientiam revertere, et in vocem praedicationis excitare. Cum enim quamlibet parum de divina cogitatione percipimus, redire ad humana jam nolumus, et proximorum necessitatibus onerari recusamus. Quietem contemplationis quaerimus, nihilque aliud nisi hoc quod sine labore reficit, amamus; sed sanatos nos Veritas ad domum mittit, et narrare quae nobiscum acta sunt praecipit; ut videlicet prius mens exsudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplationem.

CAP. XX.-- Turbae te comprimunt et affligunt (Marc. V, 31). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 43; lib. III, num. 37.) Carnales intra sanctam Ecclesiam ea quae confitendo tenent vivendo non exhibent, et fidem quam tenere se asserunt premunt potius quam venerantur, dum sua magis illius nomine quam ejus adipisci lucra concupiscunt. Electi autem dum servare fidei meritum rectis operibus curant, ad auctoris sui notitiam inter reproborum tumultus appropinquant. Quod bene in Evangelio in muliere sanguinis fluxu laborante signatum est, quae premente turba sola Dominum tetigit. De qua cum Dominus diceret: Quis me tetigit? Petrus ratiocinando respondit: Turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? Sed audire causas verae rationis meruit, cum ei Dominus dixit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse. Ecce turbae premebant Dominum, et tamen sola tetigit quae ad illum humiliter venit, quia multi nimirum etiam in sancta Ecclesia reprobi veritatem cognoscendo premunt quam bene vivendo tangere negligunt. Premunt et longe sunt, quia divinam notitiam professionibus sequuntur, moribus fugiunt. Premunt, inquam, sed longe sunt, qui eidem fidei quam loquendo astruunt, agendo contradicunt. Multi ergo Dominum comprimunt, et una tangit, quia carnales in Ecclesia eum comprimunt a quo longe sunt, et soli tangunt qui huic veraciter humiles adjunguntur. Turba igitur premit, quia multitudo carnalium, quo intus admittitur, eo gravius toleratur. Premit et non tangit, quia importuna est per praesentiam, et absens per vitam. Carnales itaque, quo verbis professae fidei in Ecclesia sunt, eo bonos incorrectis suis moribus pejus premunt. Nonnunquam enim pravis nos sermonibus, nonnunquam vero solis perversis moribus insequuntur. Suadent namque aliquando quae tenent, aliquando vero etsi non suadeant, praebere tamen iniquitatis exempla non cessant. Qui igitur ad mala nos vel verbis, vel exemplis illiciunt, profecto persecutores nostri sunt, a quibus tentationum certamina sumimus quae saltem in corde vincamus.

CAP. XXI.-- Resuscitavit Jesus filiam principis (Marc. V). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 68.) Cum mira ope pietatis ad cor Veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium aestus ejicit, et post in eo virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evangelii historia innuit, in qua dum ad resuscitandam filiam principis invitatus Dominus duceretur, protinus additur: Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella. Foras ergo turba ejicitur ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus jacet mortua, non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.

CAP. XXII.-- Herodes decollavit Joannem Baptistam (Marc. VI). (Epist. 64, l. XI, in Resp. ad interrogat. et in exposit. B. Job, lib. XIII, n. 41, et l. III, n. 11. In Ezech. l. II, hom. 3, n. 21.) Cum cognata misceri prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerit facta. Pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio coronatus. Cui non est dictum ut Christum negaret, et tamen pro confessione occisus est, sed quia idem Dominus noster Jesus Christus dixerat: Ego sum Veritas (Joan. XIV, 6), quia pro veritate Joannes occisus est, videlicet et pro Christo sanguinem fudit. Quis autem non obstupescat quod praevalere perversi contra bonorum innocentiam permittuntur? cum Herodias apud temulentum regem saltatu filiae obtinet ut caput amici Sponsi, prophetae et plus quam prophetae ante ora convivantium in disco deferatur. Non enim sine gravissima admiratione perpendo quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, atque ut ita dixerim, priusquam nasceretur renatus, ille amicus Sponsi, ille quo inter natos mulierum nemo major surrexit, ille sic propheta ut plus esset etiam quam propheta, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltatu capite truncatur, et vir tantae sanctitatis pro risu turpium moritur. Nunquidnam credimus quid fuisse quod in ejus vita illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo et silvestre mel edit? Quid Deo vel de qualitate sui tegminis deliquit qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conversatione sua offendere potuit qui de eremo non recessit? Quis illum loquacitatis reatus polluat qui disjunctus longe ab hominibus fuit? Quando illum vel silentii culpa attigit qui ad se venientes tam vehementer increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira ventura (Matth. III, 7)? Quid est quod Dei voce Joannes laudatur, et tamen pro temulentae verbis in saltationis praemium moritur? Quid est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit quos sic sublimiter ante saecula elegit, nisi hoc quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis, et foris usque ad despecta dejicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit? Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat, si hic cruciat quos amat; aut quomodo ferientur qui in judicio arguendi sunt, si sic eorum vita premitur qui ipso judice teste laudantur. Si igitur errantibus hujus mundi potentibus, fratres charissimi, libere loqui decernimus, Joannis auctoritas ad animum reducatur, qui, nequitiam Herodis reprehendens, pro verbi rectitudine occidi non timuit. Et quia Christus est veritas, ipse ideo pro Christo, quia pro veritate, animam posuit.

CAP. XXIII.-- Date illis vos manducare (Marc. VI, 37). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 22.) Per praedicatores sanctos audientium subjectorum jejuna corda Dominus pascit, sicut de populis esurientibus discipulis conquerentibus respondit Dominus, dicens: Date illis vos manducare. Quod sic tunc eorum manibus factum esse credimus, ut hoc eorum verbis quotidie fieri sine cessatione videamus. Hoc enim agit Petrus, cum per Epistolas loquitur, ut verbi pabulo corda nostra male jejuna satientur; hoc Paulus, hoc Joannes per Epistolas loquentes operantur, ut mentes nostrae sacramenta coelestia percipiant, et inediae suae fastidium quo moriebantur vincant.

CAP. XXIV.-- Et discubuerunt in partes, per centenos, et per quinquagenos (Marc. VI, 40). (In exposit. B. Job, lib. XVI, num. 68.) Diversae Ecclesiae in singulis mundi partibus positae unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes de Deo recta sentientes concorditer vivunt. Hanc namque in Evangelio Dominus per conviventium populorum, et per locorum distinctionem concordiam designavit, cum satiaturus de quinque panibus populos, quinquagenos per turmas, vel centenos discumbere praecepit; ut videlicet turba fidelium escam suam, et locis disjuncta et moribus conjuncta perciperet. Jubilaei quippe requies, quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni discumbunt; quoniam sunt nonnulli qui jam a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli qui perversis cogitationibus superatis habent jam requiem mentis.

CAP. XXV.-- Abiit in montem orare (Marc. VI, 46). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 56.) Non est perfectus praedicator qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Hinc est quod ipsa Veritas per susceptionem nostrae humanitatis nobis ostensa, in montem per noctem orationi inhaeret, miracula per diem in urbibus exercet, ut perfectis innuat praedicatoribus, quatenus nec activam vitam amore speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia penitus operationis nimietate contemnant, sed quieti contemplantes sorbeant quod occupati erga proximos loquentes refundant. Speculando quippe in Dei amorem surgitur, sed praedicando ad utilitatem proximi reditur. Tunc autem ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit et quo bene descendit ad infima, eo valenter recurrit ad summa.

CAP. XXVI.-- Adducunt surdum et mutum, et deprecabantur eam ut imponeret ei manum (Marc. VII, 32). (Homil. 10, in Ezech., n. 20.) Audimus verba Dei si facimus, et tunc ea proximis recte loquimur, cum prius ipsi fecerimus. Quod bene Marcus evangelista confirmat, cum factum Domini miraculum narrat, dicens: Adducunt autem surdum et mutum, et deprecabantur eum, ut imponeret illi manum. Cujus ordinem curationis insinuat, dicens: Misit digitos suos in auriculas ejus, et exspuens tetigit linguam ejus, et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Effeta, quod est, adaperire. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Quid est enim quod Creator omnium Deus, cum surdum et mutum sanare voluisset, in aures illius suos digitos misit, et exspuens linguam ejus tetigit? Quid per digitos Redemptoris, nisi dona sancti Spiritus designantur? Unde cum in loco alio ejecisset daemonium, dixit: Si in digito Dei ejicio daemona, profecto pervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Qua de re per evangelistam aliud dixisse describitur: Si ego in spiritu Dei ejicio daemones, profecto pervenit in vos regnum Dei (Matth. XII, 28). Ex quo utroque loco colligitur quia digitus spiritus vocatur. Digitos igitur in auriculas mittere est per dona sancti Spiritus mentem surdi ad obediendum aperire. Quid est vero quod exspuens linguam ejus tetigit? Saliva nobis est ex ore Redemptoris accepta sapientia in eloquio divino, saliva quippe ex capite defluit in ore. Fa ergo sapientia quae ipse est, dum lingua nostra tangitur, mox ad praedicationis verba formatur. Qui suspiciens in coelum ingemuit, non quod ipse necessarium gemitum haberet qui dabat quod postulabat, sed nos ad eum gemere qui coelo praesidet docuit, ut aures nostrae per dona sancti Spiritus aperiri, et lingua per salivam oris, id est per scientiam divinae locutionis, solvi debeat ad verba praedicationis. Cui mox Effeta, id est adaperire, dicitur; et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus. Qua in re notandum est quia propter clausas aures dictum est, adaperire; sed cui aures cordis ad obediendum apertae fuerint, ex subsequenti proculdubio etiam linguae ejus vinculum solvetur, ut bona quae fecerit ipse etiam facienda aliis loquatur; ubi et bene additur: Et loquebatur recte. Ille enim recte loquitur qui prius obediendo fecerit quae loquendo admonet esse facienda.

CAP. XXVII.-- Misereor super turbam (Marc. VIII, 2). (Homil. 21, in Ezech., n. 21, 22.) Oportet ut praedicatores in peccato positis praedicent, et cum jam coeperint peccata relinquere et ad innocentiam festinare, necesse est ut erga eos in ore doctoris incrementa praedicationis excrescant, et quibusdam doctrinae suae verbis tanto vehementius insistat, quanto eos gravius cecidisse considerat. Libet inter haec ad medium Evangelii verba deducere, cujus sacra historia per hoc quod factum miraculum narrat mira quae quotidie aguntur denuntiat. Nam cum fessi et jejuni ad Dominum populi convenissent, discipulis Dominus dicit: Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Turba Dominum triduo sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit per poenitentiam declinans, ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. Quos dimittere jejunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae suae pabulo dimittuntur. Ne ergo lassentur in hujus peregrinationis itinere, pascendi sunt a doctoribus sacra admonitione. Sicut alibi de esurientibus plebibus apostolis praecepit, dicens: Date illis vos manducare. Et rursum: Nolo dimittere eos jejunos, ne deficiant in via. Ac si diceret: In praedicatione vestra verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo jejuni remanentes, in hujus vitae labore succumbant. Valde autem pensanda est pia sententia quae processit ex ore Veritatis, qua dicitur: Quidam enim de longe venerunt. Est aliquis qui nil fraudis et nil carnalis corruptionis expertus; ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, ad ministerium spirituale conversus est. Neque iste venit de longinquo, quia usus conjunctione concessa, per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt, et ad omnipotentis Dei servitium convertuntur: hi videlicet ad Deum de longinquo veniunt. Quanto etenim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Nam et prodigus filius qui patrem deseruit, abiit in regionem longinquam in qua porcos pavit, quia vitia nutrivit. Dentur igitur alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in Deum vires reparent, quas in flagitiis amiserunt; quia saepe a doctoribus tanto necesse est ut largioribus cibis doctrinae satientur, quanto fessi majoribus vitiis venerant.

CAP. XXVIII.-- Video homines tanquam arbores ambulantes (Marc. VIII, 24). Sunt quaedam contemplativae vitae quae per quasdam modo imagines videntur, ut postmodum sicut sunt in ipsa sua virtute et natura videantur. Nam Paulus ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et caecus cum impositione manuum Redemptoris jam lumen recipere coepisset, requisitus est quid videret; et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes. Homo quippe natura rationalis est, arbor autem nec sensibilis est, nec vivit. Et quid iste illuminatus caecus significat, nisi genus humanum? Cui cum Dominus contemplationis oculos aperit, prius quaedam in aenigmate conspicit, ut postmodum illa vera et rationabilia coelestium agmina, sicut sunt posita, aspiceret. Unde et illic subditur: Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus, et coepit videre, et restitutus est, ita ut videret clare omnia. Prius itaque per speculum vidit et similitudinem, ut postmodum clare videret et perfecte.

CAP. XXIX.-- Assumpsit Jesus Petrum (Marc. IX, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 29.) Noviter conversi prius suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto jam tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto in Deo altius cognovere quod ament. Unde et Petrus prius in montem ducitur, prius claritatem transfigurationis dominicae contemplatur, et tunc demum tentari ancilla interrogante permittitur (Matth. XXVI), ut per tentationem factus sibi ex infirmitate conscius, ad illud flendo et amando recurreret quod vidisset; et cum eum timoris unda peccati in pelagus raperet, esset prioris dulcedinis anchora quae retineret.

CAP. XXX.-- Et vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix (Marc. IX, 2). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 8.) Dominus sanctis omnibus quibus dictum est, Vos estis lux mundi (Matth. V, 14), in illa aeterna gloria vestietur. Unde et per Evangelium dicitur quia transfigurato in monte Domino, vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix. In qua transfiguratione quid aliud quam resurrectionis ultimae gloriae nuntiantur? In monte enim vestimenta ejus sicut nix facta sunt, quoniam in supernae claritatis culmine omnes sancti luce fulgentes justitiae ei adhaerebunt.

CAP. XXXI.-- Faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Non enim sciebat quid diceret (Marc. IX, 4). (In expos. B. Job, lib. VIII, num. 91, 92.) Tabernaculum construitur ut ab aestu corpus et frigore defendatur. Quid itaque hoc loco tabernaculi nomine, nisi aedificatio terrenae felicitatis exprimitur? Per quam super se reprobi casura multiplicant, ut se a praesentis vitae necessitatibus quasi ab aestu et imbribus defendant. Honoribus enim excrescere ambiunt, ne despecti videantur; terrena aggregando exaggerant, ne inopiae frigore tabescant. Ubi ergo mentis habitationem construunt, ibi procul dubio tabernacula figunt. At contra justi gaudent in hac terra despici, nec dolent se necessitatibus affligi; et quia contra praesentia se adversa non muniunt, quasi contra aestus et pluvias habere tabernaculum nolunt. Hinc est quod attestante Paulo (Hebr. XI) Abraham in casulis habitat quia habentem fundamenta civitatem quam supernus artifex construxit, exspectat. Unde et Petrus jure reprehenditur quia necdum mentis perfectione roboratus, veritatis claritate cognita, figere tabernaculum in terra conatur. Quasi munitum sibi dives ille tabernaculum construxerat, qui dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos multos, requiesce, comede et bibe, et epulare (Luc. XII, 19, 20). Sed quia tabernaculum ejus in veritatis fundamento non subsistit, illico audivit: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam abs te; quae praeparasti, cujus erunt (Vers. XX). Vitae enim fugientis amatores, dum studiose se in praesentibus construere conantur, ad aeternam repente poenam rapiuntur.

CAP. XXXII.-- Elias venturus est, et restituet omnia (Marc. IX, 11). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 66; homil. 12, in Ezech.; in exposit. B. Job, lib. XI, num. 24.) Quamvis ad coelum raptus Elias esse perhibetur, mortem tamen distulit, non evasit. Quis est enim homo qui vivit, et non videbit mortem? Veniet itaque restituturus omnia, quoniam ad hoc nimirum huic mundo restituetur, ut et munera praedicationis impleat, et carnis debitum solvat. Sancta Ecclesia quamvis nunc Judaeos amiserit, in fine tamen hujus saeculi dupliciter recipit quando gentibus ad plenum susceptis, ad ejus fidem currere omnis quae tunc inventa fuerit etiam Judaea consentit. Hinc namque scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Hinc in Evangelio Veritas dicit: Elias venit, et ipse restituet omnia. Nunc enim amisit Israelitas Ecclesia quos convertere praedicando non valet, sed tunc, Elia praedicante, quotquot invenerit colliget, quod amisit plenius recipiet. Ex plebe quippe Judaica quotquot inventi fuerint convertentur, et ad Eliae praedicationem multi ex his qui tunc ex Judaeis in infidelitate remanserint, ad cognitionem veritatis redibunt, et Dominum Jesum jam nequaquam quasi purum hominem contemnentes, ejus divinitati se inhaerere congaudebunt. Judaei namque ante incarnationem Domini, eum esse venturum crediderunt, et annuntiaverunt, sed postquam in carne apparuit, hunc esse negaverunt; et quem venturum dixerant, praesentem contempserunt, et nequaquam ea credendo secuti sunt quae patres suos praedixisse meminerunt. Elias autem veniens sicut per Malachiam dicitur, Reducet corda filiorum ad patres eorum (Malach. IV, 6): quoniam hoc de Domino incipient filii intelligere, Elia praedicante, quod patres eorum praedicavere.

CAP. XXXIII.-- Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23). (Mixtim ex lib. XXII, num. 49; in exposit. B. Job, et hom. 15, in Ezech., n. 4.) Fides nostra ad perfectionem suam quibusdam gradibus ducitur, quia pars ejus prius accipitur ut in nobis postmodum perfecte compleatur. Hinc est quod Redemptori nostro a discipulis dicitur: Auge nobis fidem (Luc. XVII, 5), ut quae jam accepta per initium fuerat quasi per augmenta graduum ad perfectionem veniret. Si enim in credentis mente non proficeret, quidam veniens ad Dominum qui curari volebat suum filium, et interrogatus an crederet, minime dixisset: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat et incredulus erat. Adhuc ergo ascendebat ad fidem quam jam perceperat qui et jam se credere et adhuc ex incredulitate dubitare clamabat.

CAP. XXXIV.-- Comminatus est Jesus spiritui immundo (Marc. IX, 24). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, n. 33, 34.) Cum antiquus hostis aliquem tentare incipit, prius quasi consulens, blanda et illicita animo suggerit, post ad delectationem pertrahit, ad extremum per consensionem possidens, violenta peccandi consuetudine, poenae insolubiliter constringit. Hinc est quod nonnulli peccata longo tempore perpetrata in semetipsis ipsi reprehendunt, et haec ex judicio fugiunt; sed vitare opere nec decertantes possunt. Sciendum est etiam quod plerumque eis quos ceperit, tunc graviores culpas ingerit, cum praesentis vitae termino illos propinquare cognoscit; et quos per initia prava ceperit, ad finem deteriores reddit, ut ejus tentamenta quo citius cessatura sint, eo valentius compleantur. Quia enim suis poenis eorum satagit aequare supplicium, in eis ardentius ante mortem nititur omnia exaggerare peccata. Plerumque jam cor male subditum possidet, sed tamen divina illum gratia repellit, et misericordiae manus ejicit quem ad se captiva voluntas introduxit. Cumque a corde expellitur, acriores infigere stimulos iniquitatum conatur, ut eos tentationum fluctus mens ab illo impugnata sentiat quos etiam possessa nesciebat. Quod bene in Evangelio exprimitur, cum exire de homine spiritus immundus Domino jubente narratur. Nam cum daemoniacus puer fuisset oblatus, scriptum est: Comminatus est Jesus spiritui immundo, dicens: Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo. Ecce non eum discerpserat cum tenebat, exiens discerpsit, quia nimirum tunc pejus cogitationes mentis dilaniat cum jam egressui divina virtute compulsus appropinquat, et quem mutus possederat cum clamoribus deserebat, quia plerumque cum possidet, minora tentamenta irrogat; cum vero de corde pellitur, acriori infestatione perturbat. Hostis itaque cor hominis possidens, semper in malitia ex posterioribus crescit; cor deserens, vehementioribus cogitationum stimulis percutit. Tanto igitur quisque debet initia tentationis fugere, quanto finem ejus intelligit citius solvi non posse. Superabile namque est omne quod hostis initio suggerit, sed inde sequitur quod vinci vix possit.

CAP. XXXV.-- Et factus est sicut mortuus (Marc. IX, 25). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 50.) Carnales homines illos quasi mortuos deputant quos nequaquam secum vivere carnaliter pensant, qui scilicet ea non habent quae ipsi habent vel solummodo amant. Qui enim ab hujus mundi appetitu moritur, a terrenis profecto mentibus omnimodo exstinctus aestimatur. Quod bene nostri miraculum Redemptoris signat, cum ab immundo spiritu hominem liberat, de quo scriptum est: Clamans et multum discerpens, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus: ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit. Velut mortuus quippe ostenditur qui a maligni spiritus potestate liberatur, quia quisquis jam terrena desideria subegit, vitam in se carnalis conversationis exstinguit, et mundo mortuus apparet, quia possessore pravo qui per immunda desideria se agitabat caret. Quem multi mortuum dicunt, quia qui spiritualiter vivere nesciunt, eum qui carnalia bona non sequitur exstinctum funditus arbitrantur.

CAP. XXXVI.-- Qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Marc. IX, 41). (Reg. pastor. part. I, cap. 2.) Nemo amplius in Ecclesia nocet quam qui perversa agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Indigni autem quique tanti reatus pondera fugerent, si Veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Per molam quippe asinariam saecularis vitae circuitus et labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit vel exemplo, melius profecto fuerat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent; quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.

CAP. XXXVII.-- Item unde supra. (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 57.) Quid per molam asinariam nisi actio terrena signatur? Quae dum colla mentis per stulta desideria constringit, hanc in laboris circuitum mittit. Quid vero per mare nisi praesens saeculum figuratur? Sunt itaque nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, et ad contemplationis studium, humilitate postposita, ultra vires intelligentiae surgunt, non solum se in errorem dejiciunt, sed infirmos quosque a gremio unitatis dividunt. Qui igitur unum de minimis scandalizat, melius illi fuerat alligata collo mola asinaria in mare projici, quia nimirum perversae menti expedibilius esse potuisset, ut, occupata mundo, terrena negotia agere et, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret. Sunt enim nonnulli inquieti spiritus qui, dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt; et dum Veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri errorum fiunt.

CAP. XXXVIII.-- Habete sal in vobis: et pacem habete inter vos (Marc. XXIX, 49). (Mixtim ex homil. 8, in Ezech., n. 8, et Regul. past. part. II, cap. 4.) Sunt nonnulli qui dum plus sapere quam est necesse student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut hebetes stultosque contemnunt. Unde per semetipsam Veritas admonet, dicens: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Per sal quippe designantur verba sapientiae. Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis augmentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit, et idcirco inexcusabiliter multo majus supplicium merebitur, quia si voluisset, prudenter potuisset vitare peccatum. Quisquis igitur habere sal sapientiae studet atque laborat, curet necesse est quatenus a pace concordiae nunquam recedat. Praeterea cum rector ad loquendum se praeparat, sub quanto cautelae studio eloquatur attendat, ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum forte sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Qui igitur sapienter loqui nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur, implens quod dicitur: Habete sal in vobis, et pacem habete iuter vos.

CAP. XXXIX.-- Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo (Marc. X, 17)? (Homil. 37, in Evang., n. 6.) Dominus per alium evangelistam dicit: Quis ex vobis volens turrim aedificare, non prius computat sumptus, qui necessarii sunt (Luc. XIV, 26)? Ecce juxta Veritatis vocem qui turrim aedificat, prius aedificii sumptus parat. Si igitur, fratres, humilitatis turrim construere cupimus, prius nos ad adversa hujus saeculi praeparare debemus. Hoc enim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste vero aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus, ad istud sumptus facimus, si habita relinquamus. Istos sumptus ille dives habere non potuit, qui possessiones multas possidens, magistrum requisivit, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Qui cum praeceptum audisset omnia relinquendi, tristis abscessit, et inde angustatus est in mente, unde foris latior fuit in possessione. Quia enim in hac vita amabat sumptus celsitudinis, tendendo ad aeternam patriam, habere noluit sumptus humilitatis.

CAP. XL.-- Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 46.) Omnia quae creata sunt bona sunt, attestante Moyse, qui ait: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Genes. I, 31). Sed hoc solum bonum principaliter bonum est per quod haec omnia quae bona sunt non principaliter existunt; de quo bono Veritas dicit: Nemo bonus, nisi unus Deus.

CAP. XLI.-- Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt (Marc. X, 23). (In exposit. B. Job, lib. IV, praefat. cap. 3; Regul. pastor. III part., cap. 20.) Rarum valde est ut qui aurum possident ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritas dicit: Difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum. Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperant? Quod tamen ut Redemptor noster valde rarum et ex solo divino miraculo evenire posse monstraret: Hoc, inquit, apud homines impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Divites igitur avari, cum vel plura ambiunt vel obtinere cuncta quae ambierint possunt, audiant quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 20)? Ac si aperte Veritas dicat: Quid prodest homini si totum quod extra est congregat, si hoc solum quod ipse est damnat.

CAP. XLII.-- Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum coelorum (Marc. X, 25). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 38.) Cameli nomine Dominus in sacro eloquio exprimitur. Quia enim ad onera suscipienda sponte se camelus humiliat, non immerito Redemptoris nostri gratiam designat, qui in eo quod infirmitatis nostrae onera suscipere dignatus est, a potestatis suae celsitudine sponte descendit. Unde per Evangelium dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam (Joan. X, 18). Et unde iterum dicit: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Quid enim nomine divitis nisi quemlibet elatum, quid appellatione cameli nisi propriam condescensionem signat? Camelus enim per foramen acus transit, cum idem Redemptor noster usque ad susceptionem mortis per angustias passionis intravit, quae passio velut acus exstitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem camelus per foramen acus quam dives coelorum regnum ingreditur, quia nisi ipse prius infirmitatis nostrae onera suscipiens per passionem suam formam nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem illius superba rigiditas inclinaret.

CAP. XLIII.-- Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Marc. X, 38)? (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 9; homil. 27, in Evang., num. 4; homil. 35, in Evang., num. 7.) Filii Zebedaei Jacobus et Joannes, interveniente matre, locum celsitudinis et gloriae a Domino quaerebant, sed ejusdem gloriae iter ignorabant. Confessionis quippe illius celsitudinem a dextris sinistrisque quaerebant, sed quanta ad hanc esset itineris angustia minime videbant. Ad viam ergo per quam ad celsitudinem venirent a Domino tumentia illorum corda revocantur, et eorum mox oculis imitandus calix passionis objicitur; ut videlicet si ad sublimitatis gaudia tenderent, prius viam humilitatis invenirent. Dixit ergo eis Jesus: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Ac si dicatur eis: Jam vos locus delectat celsitudinis, sed prius vos via exerceat laboris, per calicem enim pertingitur ad majestatem. Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet; sic per amarum poculum confessionis, pervenitur ad gaudium salutis. Et quoniam duo sunt martyrii genera, unum in occulto opere, aliud in publico, testatur ipse Dominus, qui cum requisisset, dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et illi dixissent: Possumus; illico subsecutus est, dicens: Calicem quidem meum bibetis. Quid enim per calicem nisi dolorem passionis accipimus? De quo alio loco: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Zebedaei autem filii, id est Jacobus et Joannes, non uterque per martyrium occubuit, et tamen quod uterque calicem biberet audivit. Joannes namque per martyrium nequaquam vitam finivit, sed tamen martyr exstitit, quia passionem, quam non suscepit in corpore, servavit in mente. Mori quippe a persequente martyrium est in aperto opere, ferre vero contumelias, odientem diligere, martyrium est in occulta cogitatione. Et nos igitur, etiamsi nullo ferro percutientium trucidemur, martyres esse possumus, si patientiam veraciter in animo custodiamus.

CAP. XLIV.-- Stans Jesus caecum illuminavit (Marc. X). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 63.) Omnis creatura quia ex nihilo facta est, et per semetipsam ad nihilum tendit, non stare habet, sed defluere. Rationalis vero creatura, eo ipso quo ad imaginem auctoris est condita, ne ad nihilum transeat, figitur; irrationalis autem nequaquam figitur, sed donec visionis suae ministerio speciem universitatis impleat, transeundo tardatur. Nam etsi coelum ac terra post in aeternum permanent, ex semetipsis tamen nunc ad nihilum properant, sed pro eorum usu quibus serviunt in melius mutata perseverant. Stare ergo solius Creatoris est, per quem cuncta non transeuntem transeunt, et in quo aliqua ne transeant retinentur. Unde et Redemptor noster, quia divinitatis ejus status capi ab humana mente non potuit, hinc se nobis ad nos in carne veniens creatus, natus, mortuus, sepultus, resurgens et ad coelestia rediens quasi transeundo monstravit. Quod bene per Evangelium illuminato caeco innotuit, cui transiens auditum praebuit, sed stans oculos reparavit. Per humilitatis quippe dispensationem transire habet, per divinitatis vero potentiam, qua ubique praesens est, stare. Voces igitur caecitatis nostrae Dominus audire transiens dicitur, quia humanae miseriae factus homo miseretur. Stans autem lucem reparat, quia infirmitatis nostrae tenebras ex virtute divinitatis illustrat.

CAP. XLV.-- Jesus sedens super asinum, venit Jerusalem (Marc. XI). (Mixtim in exposit. B. Job, lib. XXX, num. 40, et homil. 7, in Ezech., num. 2.) In amore auctoris et Redemptoris nostri fideles animae ex Judaico populo, et ex gentilitate convenerunt. Unde et idem Redemptor noster cum asellum sedens, Jerusalem tenderet, sicut evangelista testatur: Multi vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini (Marc. XI, 7). Asinorum vel asinarum nomine aliquando mansuetudo simplicium designatur, et Jerusalem visio pacis dicitur. Quid ergo signat quod Dominus sedendo asinum Jerusalem ducit, nisi quod simplices mentes dum praesidendo possidet, eas usque ad visionem pacis sua sacra sessione perducit? Salvator itaque noster asellum sedens Jerusalem tendit, quando uniuscujusque fidelis anima, regens videlicet jumentum suum, ad pacis intimae visionem perducit. Jumentum sedet etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam edomant, ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant. Alii vero frondes, vel ramos de arboribus caedunt, et sternunt in via, quia in doctrina veritatis, verba sententiasque Patrum ex eorum eloquiis excerpunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientes humili praedicatione submittunt. Quod indigni quoque et nos modo facimus. Nam cum Patrum sententias in sermone exhortationis assumimus, frondes de arboribus caedimus, et has in via omnipotentis Domini sternimus. Sed qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant: Osanna. Praecessit quippe Judaicus populus, secutus est gentilis, quia omnes electi, sive qui ex Judaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in Mediatore Dei et hominum crediderunt et credunt. Qui praeeunt, et qui sequuntur, Osanna clamant. Osanna autem Latina lingua salva nos dicitur. Ab ipso enim salutem priores quaesierunt, sequentes quaerunt, et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur, quoniam una spes, una fides praecedentium et sequentium populorum. Nam sicut illis peccata passione et resurrectione ejus sanata sunt, ita nos praeterita passione illius, permanente in saecula resurrectione salvamur. Quem enim priores nostri ex Judaico populo crediderunt et amaverunt venturum, hunc nos et venisse credimus et amamus, ejusque desiderio accendimur ut eum facie ad faciem contemplemur.

CAP. XLVI.-- Cathedras vendentium columbas Dominus evertit (Marc. XI, 15). (Homil. 17, in Evang., num. 13; in exposit. B. Job, l. XXV, num. 36.) Vobis sacerdotibus lugens loquor: quia nonnullos vestrum cum praemiis ordinationes facere agnovimus, spiritualem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno temporalia lucra cumulare. Cur ergo ad memoriam vestram non redit quod vox dominica praecipiens dicit: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Cur non ante mentis oculos revocatis quod templum Redemptor ingressus cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes? Qui namque sunt in templo Dei hodie qui columbas vendunt nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam impositionem Spiritus sanctus coelitus datur? Columba igitur venditur quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur, quando hi qui spiritualem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos sacerdotio privantur. Et quidem multa sunt alia praepositorum mala quae humanos modo oculos latent, et plerumque se pastores sanctos hominibus exhibent, atque in occultis suis videri turpes ante interni arbitri oculos non erubescunt. Ecce modo negari hominibus potest quod latenter agitur; ille certe judex venturus est, cui tacendo quisque se non potest celare quem negando non potest fallere. Veniet, veniet profecto dies ille, nec longe est, in quo pastorum Pastor appareat, et uniuscujusque facta in publicum deducat. Et qui modo subditorum culpas per praepositos ulciscitur, tunc praepositorum mala per semetipsum saeviens damnabit. Unde et ingressus templum per semetipsum, quasi flagellum de funiculis fecit, et de domo Dei pravos negotiatores ejiciens, cathedras vendentium columbas evertit; quia subditorum quidem culpas per pastores percutit, sed pastorum vitia per semetipsum ferit. Quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari vel nequeunt, ejus proculdubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum si a discipulis quidquid prioris est damnabile modo toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicet emendari. Sed curandum summopere est ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio, ne dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur, ne eum sibi praeesse quisque despiciat quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Nam vires nostras veraciter examinare negligimus; et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt districte judicamus. Communia haec mala sunt quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur, quia et omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur: et rursum qui subjecti sunt rectorum suorum actiones judicant, et si ipsos regimen tenere contingeret, se posse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae sunt agenda videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat, et nonnunquam is qui subjectus est hoc, cum praelatus fuerit, faciat quod dudum fieri subjectus arguebat; et pro eo quod illa qui judicaverat perpetrat, saltem quia judicavit erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimatione singularis sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibi rectorum facta displiceant. Et quoniam rectores habent judicem summum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim, sicut supra dixi, frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit, significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum.

CAP. XLVII.-- Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi (Marc. XIII, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 22, 23, 24.) Antiquus hostis in fine saeculi, vas proprium illum perditum hominem, Antichristum scilicet, ingredietur, et suis viribus traditus pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos virtute laxabitur; quem quamvis saevitia ad crudelitatem dilatat, superna tamen misericordia dierum brevitate angustat. Hinc enim per semetipsam Veritas dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ad initio mundi usque modo, neque fiet. Hinc rursus ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro. Quia enim et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit misericorditer breviatos dicit, profecto ut et superbiam terreat de temporis adversitate, et infirmitatem refoveat de brevitate. Sed considerandum valde est in quo tunc atrocior quam nunc se erexerit antiquus hostis surgat. Quae enim poenarum genera non novimus, quae non jam vires martyrum exercuisse gaudemus? Alios namque improviso ictu immersus jugulo gladius stravit; alios crucis patibulum affligit, in quo mors et provocata repellitur, et repulsa provocatur; alios hirsutis serra dentibus attrivit; alios armata ferro insultans ungula carpsit; alios belluina rabies morsibus detruncando comminuit; alios ab intimis viscerum per cutem pressa vis verberum rupit; alios effossa terra viventes operuit; alios in altum demersos in mortem praecipitium fregit; alios in se projectos aqua replendo absorbuit; alios edax flamma usque ad cineres depasta consumpsit. Cum igitur antiquus hostis in fine mundi per Antichristum nequius insurrexit, quid est quod in his tormentis tunc atrocius crescat, nisi hoc quod in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Surgent pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24)? Nunc enim fideles nostri mira faciunt cum perversa patiuntur, tunc autem hujus hostis satellites, etiam cum perversa inferunt, mira facturi sunt. Pensemus ergo quae erit humanae mentis illa tentatio, quando pius martyr et corpus tormentis subjicit, et tamen ante ejus oculos miracula tortor facit? Cujus tunc virtus non ab ipso cogitationum fundo quatiatur, quando is qui flagris cruciat signis coruscat? Nimirum enim hostis ille antiquus et altus tunc erit veneratione prodigii, et durus crudelitate tormenti, quoniam non sola tunc potestate erigitur, sed etiam signorum ostensione fulcietur.

CAP. XLVIII.-- Et dabunt signa magna, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marc. XIII, 22). (Mixtim in expos. B. Job, lib. XIV, n. 27, et lib. XXXIII, n. 61, ac homil. 9, in Ezech., n. 8.) Cum electi conspexerint signa et miracula quae facient ministri et praedicatores Antichristi, quoddam dubietatis nubilum in corde patientur, et ex eorum prodigiis mendacibus caligo trepidationis ad momentum in eorum cordibus generabitur. Unde Veritatis ore per Evangelium dicitur: Surgent pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi; quod videlicet Dei electi casuri non sunt, sed magnis terroribus trepidaturi, quoniam tanta tunc circa justos iniquitate effrenabuntur, ut etiam electorum corda non parvo terrore feriantur. Qua in re valde quaerendum est quomodo aut hi qui sunt electi possunt in errorem induci, aut cur si fieri potest quasi ex dubietate subditur, cum quid faciendum sit Dominus omnia praesciens praestolatur. Unum enim ex duobus est, quia si electi sunt fieri non potest; si autem fieri potest, electi non sunt. Sed quia electorum corda et trepida cogitatione concutientur, et tamen eorum constantia non movebitur, una hac sententia Dominus utrumque complexus est, dicens: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi enim jam errare est in cogitatione titubare, sed protinus si fieri potest subjungitur, quia proculdubio fieri non potest ut in errore electi plene capiantur. Ista ergo dominici sermonis dubitatio ex electorum cordibus designatio tentationis fuit, quia qui electi sunt ad persistendum per signa praedicatorum Antichristi tentabuntur ad cadendum. Per hoc ergo quod dicitur si fieri potest hoc exprimitur quod electi in corde tentabuntur. Nutant enim, sed non cadunt. Dicitur ergo si fieri potest quia trepidabunt, et tamen dicuntur electi quia non cadunt. Dubitatio ergo sermonis a Domino in electis exprimit trepidationem mentis, quos electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistunt.

CAP. XLIX.-- Adolescens sequebatur eum, amictus sindone, etc. (Marc. XIV, 51). (In exposit. B. Job, lib. XIV, n. 54 et 57.) Cum Judaeorum plebs miracula nostri Redemptoris cerneret, hunc ex signis honorabat, dicens: Hic est Christus. Cum vero humanitatis ejus infirma conspiceret, eum Creatorem credere dedignabatur, dicens: Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). Sed quid mirum eum perpeti ista a plebibus, cum ipsi quoque qui legis doctores esse videbantur, qui eum verbis propheticis incarnandum esse perhibebant, et incarnatum viderunt, ab eo tamen, suadente perfidia, divisi, et a fide veritatis aversi sunt. Scribae itaque et legis doctores, qui erudire populos ad vitam consueverant, dum incarnatum Deum conspicerent, consiliis suis multos ab ejus fide diviserunt, quamvis prius ad credendum incarnationis ejus mysterium per prophetarum verba multos docuisse viderentur. Quos etiam non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum quoque Dominum turba populorum est secuta, et usque ad passionem illius saevitiae facibus accensa. In qua videlicet passione discipulorum corda turbata sunt, et cum ad crucis aram ventum esset, eosque gravis ex persecutione Judaeorum timor invasisset, singuli fugerunt; mulieres vero quae ad praeparanda subsidia corporis exterioribus Domino mysteriis servierant, adhaeserunt. Stetit quidem aliquandiu Petrus, sed tamen post territus, negavit. Stetit etiam Joannes, cui ipso crucis tempore dictum est: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27); sed perseverare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est: Adolescens quidam sequebatur illum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum: at ille, rejecta sindone, nudus profugit ab eis. Qui etsi post, ut verba sui Redemptoris audiret, ad aram crucis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres autem non solum non timuisse neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum memorantur stetisse.

CAP. L.-- Invenerunt hominem Cyrenaeum (Marc. XV, 21). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 72.) Plerumque se hypocritae mira abstinentia affligunt, omne robur corporis atterunt, et quasi carnis vitam funditus in carne viventes exstinguunt, sicque per abstinentiam morti appropiant, ut pene quotidie morientes vivant; sed ad haec humanos oculos quaerunt, admirationis gloriam expetunt, attestante Veritate, quae ait: Exterminant facies suas ut appareant hominibus jejunantes (Matth. VI, 16). Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, et pectus interrumpentibus suspiriis urgetur. Sed inter haec ab ore proximorum admirationis sermo quaeritur, nihilque tanto labore aliud nisi aestimatio humana cogitatur. Quos nimirum bene Simon ille significat, qui dominicae passionis tempore in angaria crucem Domini portabat, de quo scriptum est: Invenerunt hominem Cyrenaeum venientem obviam sibi, nomine Simonem: hunc angariaverunt, ut tolleret crucem Jesu. Quod enim per angariam agimus, non hoc ex studio amoris operamur. Crucem ergo Domini Jesu in angaria portare est afflictionem abstinentiae pro alia quam necesse est intentione tolerare. An non Jesu crucem in angaria portat qui quasi ad praeceptum Domini carnem domat, sed tamen spiritualem patriam non amat? Unde et Simon idem crucem portat, sed nequaquam moritur, quia omnis hypocrita corpus quidem per abstinentiam afficit, sed tamen per amorem gloriae mundo pejus vivit; quia et saepe per sanctitatis imaginem locum regiminis indignus assequitur, qui nisi aliquid in se virtutis ostenderet, nullum percipere honorem mereretur; sed transit quod delectabiliter obtinet, et poenaliter quod sequitur manet. Sanctitatis fiducia nunc in ore hominum ponitur, sed cum internus judex secreta cordis examinat, exterius vitae testes quaerit.

CAP. LI.-- Et perducunt eum in Golgotha locum: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV, 22). (Homil. 14, in Ezech., n. 6.) Omnia quae Dominus incarnatus verbis docuit prius factis ostendit, sicut scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1). Quia enim vocare nos ad coelestem patriam venit, nimirum bona transitoria despicere, et mala temporalia non timere docuit. Unde et opprobria despexit, injurias pertulit, mortem non timuit, crucis patibulum non refugit; et cum hunc voluissent rapere et regem constituere statim fugit. Quid nobis his exemplis aliud innuit, nisi ut debeamus hujus mundi et adversa non metuere, et prospera vitare? Quia plus plerumque ejus bona occupant animum quam mala perturbent. Ante passionem vero suam contumelias audivit, nec tamen contumelias reddidit; traditorem suum diu tacitus pertulit, eique salutanti dare osculum non recusavit: suscepit mortem crucis, ne mori timeremus; ostendit die tertia resurrectionem, ut nos resurgere posse crederemus. Post passionem quoque suam, de his qui se crucifixerant ad fidei gratiam vocavit, bonum pro iniquitate reddidit, et nos exemplo suo de omnibus instruxit.

CAP. LII.-- Item unde supra. (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 11.) Ad excedentem igitur omnia Redemptoris nostri vitam mentis oculos tendamus, ut in vita et in ejus praeceptis agnoscamus quid in nostra vita minus habeamus, et ad vitae ejus exempla nostram vitam dirigamus. Hinc namque scriptum est: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non maledicebat: dum pateretur, non comminabatur (I Petr. II, 21). Hinc per Paulum dicitur: Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum: qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta (Hebr. XII, 1). Ad hoc itaque Dominus apparuit in carne, ut humanam vitam admonendo excitaret, exempla praebendo accenderet, moriendo redimeret, resurgendo repararet.

CAP. LIII.-- Surrexit, non est hic (Marc. XVI, 6). (Homil. 21, in Evang., n. 6, 7.) Duae erant vitae, quarum unam novimus, alteram nesciebamus. Una quippe mortalis est, alia immortalis: una corruptionis, alia incorruptionis; una mortis, alia resurrectionis. Sed venit Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus; suscepit unam, et ostendit alteram: unam pertulit moriendo, et ostendit alteram resurgendo. Si igitur nobis mortalem vitam scientibus resurrectionem promitteret carnis, et tamen hanc visibiliter non exhiberet, quis ejus promissionibus crederet? Factus itaque homo apparuit in carne, mori dignatus est ex voluntate, sed resurrexit ex potestate, et ostendit exemplo quod nobis promisit in praemio. Ecce vero redit ad memoriam quod crucifixo Dei Filio Judaei insultantes, dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei. Qui si tunc de cruce descendisset, nimirum insultantibus cedens, virtutem nobis suae patientiae non demonstrasset. Sed exspectavit paululum, toleravit opprobria, irrisiones sustinuit, servavit patientiam, distulit admirationem. Et qui de cruce descendere noluit, de sepulcro surrexit. Plus igitur fuit de sepulcro surgere, quam de cruce descendere; plus fuit mortem resurgendo destruere, quam vitam descendendo servare. Sed cum Judaei hunc ad insultationes suas de cruce descendere minime cernerent, cum morientem viderent, eum se vicisse crediderunt, nomen illius se quasi exstinxisse gavisi sunt.

CAP. LIV.-- Praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). (Mixtim ex homil. 29, in Evang., n. 1 et 2, et lib. VI exposit. B. Job, n. 20 et 21.) De Domini morte nomen ejus per universum mundum crevit, quia post resurrectionem suam ad praedicandum Evangelium suum per omnem terram discipulos suos misit, dicens: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Omnis creaturae nomine homo signatur, quia in ipso vera species et magna communio universae creaturae ostenditur. Omne namque quod est, aut est et non vivit, aut est et vivit, sed nequaquam sentit; aut est et vivit, et sentit, sed non intelligit nec discernit; aut est et vivit, sentit, intelligit et discernit. Sunt namque lapides, nec tamen vivunt; sunt arbusta, vivunt quidem nec tamen sentiunt: herbarum namque et arborum vita viriditas vocatur, sicut per Paulum de seminibus dicitur: Insipiens tu: quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur (I Cor. XV, 36); sicut bruta animalia vivunt et sentiunt, nec tamen intelligunt aut discernunt. Homo itaque quia habet commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, discernere cum angelis, recte nomine omnis creatura exprimitur, in quo juxta aliquid omnis creatura tenetur. Unde cum Veritas discipulis Evangelium omni creaturae praedicare praecipit, omnem creaturam solum hominem intelligi voluit, cui commune aliquid cum omnibus creavit. Sic itaque post resurrectionem, postquam discipulos suos ad praedicandum Evangelium misit, illi profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis; et postquam in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, de morte Domini nomen ejus per mundum crevit, ex qua hunc infidelis turba exstinxisse se credidit. Et quae gaudebat occisum, dolet mortuum, quia hunc ad suam gloriam cognoscit pervenisse per poenam. Si igitur, fratres charissimi, nostri Redemptoris membra sumus, praesumamus in nobis resurrectionem futuram quam in capite nostro constat esse factam. Resurrectionis ejus gloriam tota mente diligamus, et pro ejus amore moriamur. In resurrectione auctoris nostri ministros ejus angelos concives nostros agnovimus. Ad horum ergo civium illam frequentem solemnitatem festinemus; his, cum necdum visione possumus, desiderio et mente jungamur: adjuvet omnipotens Deus ad vitam desiderium nostrum, qui pro nobis in mortem dedit unicum Filium suum eumdem Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.