prae | II |
LIBER PRIMUS.
recensereExpositio Evangelii secundum Matthaeum. CAPUT PRIMUM.-- Abraham genuit Isaac; Isaac genuit Jacob (Matth. I, 2). (Homil. 25, in Evang., n. 8, et exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 17.) Dominus noster Jesus Christus ad redemptionem humani generis veniens, velut quemdam de se in necem diaboli hamum fecit. Quis enim nesciat quod in hamo esca ostenditur, aculeus occultatur? Esca quippe provocat, ut aculeus pergat. Assumpsit itaque Dominus noster corpus, ut in eo diabolus quasi suam escam mortem carnis appeteret. Quam mortem dum in illo injuste appetiit, eos, quos quasi juste tenebat, amisit. In hamo ergo incarnationis ejus captus est, quia, dum in illo appetiit escam corporis, transfixus est aculco divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas, quae ad se devoratorem duceret, ibi divinitas quae perforaret; ibi aperta infirmitas quae provocaret, ibi occulta virtus quae raptoris faucem transfigeret. In hamo igitur captus est, quia inde interiit unde devoravit; et in Redemptore nostro, dum per satellites suos escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Quasi hamus quippe fauces glutientis tenuit, dum in illo et esca carnis patuit, quam devorator appeteret; et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hac quippe aquarum abysso, id est in hac immensitate generis humani, ad omnium mortem inhians, vitam pene omnium vorans, huc illucque aperto ore cetus iste ferebatur: sed ad mortem ceti istius, hamus in hac aquarum profunditate caliginosa, est mira dispositione suspensus. Hujus hami linea, illa est per Evangelium antiquorum patrum propago memorata. Nam, cum dicitur: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob: cumque caeteri successores, interposito Joseph nomine, usque ad Mariam Virginem desponsatam describuntur, quasi quaedam linea, in cujus extremo incarnatus Dominus, id est hamus iste ligaretur, quem in his aquis humani generis dependentem aperto ore cetus iste appeteret; sed ore per satellitum suorum saevitiam morso, mordendi vires ulterius non haberet. Ad mortem igitur ceti humanis mortibus insidiantis, Dominus incarnatum unigenitum Filium suum misit, in quo dum mortalis caro conspicitur, et immortalitatis potentia non videtur, quasi hamus fauces raptoris tenuit, et sese mordentem momordit, et inde devorantem peremit, unde acumen potentiae, quo transfigeret, occultavit.
CAP. II.-- Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel (Matth. I, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 19.) Psalmista de Domino dicit: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Lapis angularis Dominus Jesus dicitur, vel quia in se hinc Judaicum, illinc gentilem populum suscipiens in una Ecclesiae fabrica, quasi duos parietes jungit: vel quia in terra, plebi Israeliticae nationes gentium copulans, utramque simul angelis in coelo sociavit. Hujus lapidis typum Jechonias rex tenuit, quem Matthaeus, dum quaterdenas generationes describeret, secundo numeravit. Quem enim fini secundae, ipsum rursum initio tertiae generationis inseruit: ipse namque in Babyloniam cum Israelitica plebe migratus est qui dum ab aliis ad alia ducitur, pro utriusque parietis latere non immerito secundo numeratur: cujus migrationis flexus angularem lapidem designat. Ubi enim ordo a rectitudine flectitur, ut eat in diversum, tanquam angulum facit. Recte ergo numerari bis potuit, quia per utrumque parietem, quasi duo in se latera ostendit. Unde et ejus bene imaginem tenuit qui in Judaea ortus, gentilitatem colligens, quasi Jerosolymis Babyloniam venit; atque hanc in semetipso fidei fabricam, prius discordiae studio scissam, arte charitatis intexuit.
CAP. III.-- Accepit Joseph Mariam conjugem suam; et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen ejus Jesum (Matth. I, 25). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 89.) Non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum. Ita dictum debet intelligi: non quod hanc post nativitatem Dei cognoverit, sed quod nequaquam illam contigit, etiam cum sui Conditoris matrem esse nescivit. Nam quia eam nequaquam contingere valuit, postquam redemptionis nostrae ex ejus utero celebrari mysterium agnovit, de illo profecto tempore necesse erat ut Evangelista testimonium ferret, de quo propter Joseph ignorantiam dubitari potuisset. Sic namque et per Psalmistam dicitur: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1, 2). Non quod a dextris Domini nequaquam Dominus sedeat, postquam inimicos illius feriens, ejus potestati substernit, sed quod in aeterna cunctis beatitudine praesidet etiam priusquam rebellium suorum corda conculcet. In qua nimirum sententia constat quia subjectis hostibus sine fine et posterius regnat.
CAP. IV.-- At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae (Matth. II, 5). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 26.) Israelitae prius Christum cognoverunt, quem in passione sua, post quasi incognitum contempserunt. Nam nasciturum Christum, nullus, qui plene legem didicit, ignoravit. Unde et Herodes rex, magorum occursione perterritus, sacerdotes et principes studuit solerter inquirere, ubi Christum nasciturum esse praescirent. Cui protinus responderunt: In Bethlehem Judae. Prius ergo noverant quem passionis suae tempore dum despicerent ignorabant.
CAP. V.-- Postquam Dominus Jesus in Jordane baptizatus est a Joanne, ductus est in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 27.) Hostis noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit; eos enim pulsare negligit, quos quieto jure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur, quo ex corde nostro, quasi ex jure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum nonnisi post baptisma se tentare permisit, ut signum nobis quoddam futurae conversionis innueret, quod ejus membra, postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent.
CAP. VI.-- Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 5). (In exposit. B. Job, lib, II, num. 43.) Antiquus hostis Redemptorem humani generis debellatorem suum, in mundum venisse cognovit. Unde et per obsessum hominem in Evangelio dicit: Quid nobis et tibi, Fili Dei, venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, et posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de ejus suspicatus est divinitate, ei in dubium venit suae fastu superbiae. Nil quippe nisi superbum sapiens, dum hunc esse humilem conspicit, Deum esse dubitavit. Unde et ad tentationum argumenta se convertit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Quia igitur passibilem vidit, non hunc esse Deum credens, dubitando tentavit, sed tentando conscientiam ejus penetrare, mentemque ejus tentatione turbare non potuit.
CAP. VII.-- Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde (Matth. IV, 8). (In exposit. B. Job, lib. III, num. 30.) Nequaquam sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione, concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster cum Deum incarnatum esse dubitaret, et hoc ex petitis miraculis tentando cognoscere vellet, etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se ei regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit, mentem tamen Mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut tamen ejus mens, interius divinitati suae inhaerens, inconcussa permaneret. Qui esti quando turbatus spiritu infremuisse dicitur (Joan. XI), ipse tamen divinitus disponebat, quantum ipse humanitus turbaretur: immutabiliter omnibus praesidens, et semetipsum mutabilem in satisfactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate, quam susceperat, etiam turbulentus fecit.
CAP. VIII.-- Ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV, 11). (Homil. 8, in Ezech., num. 24.) Postquam Unigenitus Patris minoratus paulominus ab angelis, incarnatus apparuit, mox Deus homo per humanitatem potestate sub angelis fuit, qui et priusquam per resurrectionis exaltaretur gloriam, divinitate super angelos fuit. De ipso quippe ante passionem scriptum est: Ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Sed tamen ut humanitatis ejus infirmitas monstraretur, rursum de eo scriptum est: Apparuit illi angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII, 34). In documento ergo utriusque naturae, huic et angeli ministrare, hunc et angelus confortare describitur. Unus quippe in utraque natura est, quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Cui tamen ante passionem suam et angeli ministrant, et hunc angelus confortat, post passionem vero et resurrectionem ejus, huic angeli ministrare possunt, sed jam hunc confortare non possunt: quia humanitatem, quam descendendo sub angelis assumpsit, ascendendo super angelos exaltavit.
CAP. IX.-- Ambulans Jesus juxta mare Galileae, vidit Petrum et Andream mittentes rete in mare, et ait illis: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 34.) Infirmos praedicatores mundo Dominus exhibuit, et per eos potentes quosque devicit. Attestante quippe Paulo: Infirma mundi prius elegit Deus, ut post confunderet fortia (I Cor. I, 27): Elegit quippe stulta mundi, ut confunderet sapientes: prius namque collegit indoctos, et postmodum philosophos; et non per oratores docuit piscatores, sed mira potentia per piscatores subegit oratores.
CAP. X.-- Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 49.) Scriptura sacra plerumque pauperes humiles vocare consuevit; unde in Evangelio cum adjectione spiritus nominantur. Quos enim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apud semetipsos pauperes sunt, qui in suis conscientiis elati non sunt.
CAP. XI.-- Beati qui lugent (Matth. V, 5). (Homil. 2, in Evang., num. 8.) Revocemus, fratres, ante oculos peccata quae fecimus; consideremus quam terribilis judex adveniat haec puniturus. Mentem formemus ad lamenta, vita nostra ad tempus amarescat in poenitentia, ne amaritudinem aeternam sentiat in vindicta. Per fletus quippe ad aeterna gaudia ducimur, Veritate pollicente, quae ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ad fletum vero per gaudia venitur, hoc eadem Veritate attestante, quae ait: Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25). Si ergo retributionis gaudium quaerimus in perventione, poenitentiae amaritudinem in via teneamus.
CAP. XII.-- Vos estis sal terrae (Matth. V, 13). (Homil. 17, in Evang., num. 10, 13, 14.) Considerandum nobis est, fratres charissimi, quod quia una eademque exhortationis voce non sufficit simul cunctos admonere, studeat quisque singulos, in quantum valet, instruere, privatis locutionibus aedificare. Debemus namque pensare quod a Domino sanctis dicitur apostolis et per apostolos nobis: Vos estis sal terrae. Si igitur sal sumus, condire mentes fidelium debemus. Vos igitur qui pastores estis, pensate quia animalia Dei pascitis; de quibus profecto animalibus Deo per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). Et saepe videmus quod petra salis brutis animalibus anteponitur, ut ex eadem salis petra lambere debeant, et meliorari. Quasi ergo inter bruta animalia petra salis debet esse sacerdos in populis. Curare namque sacerdotem necesse est quae singulis dicat, unumquemque qualiter admoneat, ut quisquis sacerdoti jungitur, quasi ex salis tactu, aeternae vitae sapore condiatur. Sal etenim non sumus, si corda audientium non condimus. Quod condimentum ille proximo veraciter impendit, qui praedicationis verbum non subtrahit. Sed tunc aliis vere recta praedicamus, si dicta rebus et exemplis ostendimus. Nullum autem puto, fratres charissimi, ab aliis majus praejudicium, quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit; quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus, nulla animarum lucra quaerimus, ad nostra quotidie studia vacamus. Et quia eo ipso quo caeteris praelati sumus, ad agenda quaelibet majorem licentiam habemus, susceptae benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum. Dei causas relinquimus, ad terrena negotia vacamus: locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis quod Jeremias, considerans mortem nostram et deplorans, dicit: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus. Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV, 1). Aurum quippe obscuratum est, quia sacerdotum vita quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba. Color optimus est mutatus, quia sanctitatis habitus per terrena, et abjecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides vero sanctuarii intrinsecus habebantur, nec sumebantur in summi sacerdotis corpore, nisi cum sancta sanctorum ingrediens in secreto sui Conditoris apparebat. Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus lapides sanctuarii, qui apparere semper debemus in secreto Dei, quos nunquam necesse est foris conspici, id est nunquam in extraneis actibus videri. Sed dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, quia hi qui per vitam et orationem intus semper esse debuerant, per vitam reprobam foris vacant. Ecce jam pene nulla est saeculi actio, quam non sacerdotes administrent. Dum ergo in sancto habitu constituti, exteriora sunt quae exhibent, quasi sanctuarii lapides foris jacent. Quia enim graeca voce platea a latitudine vocatur, sanctuarii lapides in plateis jacent, cum religiosi quique lata mundi itinera sectantur. Nec solum in plateis, sed et in capite platearum dispersi sunt, quia et per desiderium hujus mundi opera peragunt, et tamen de religioso habitu culmen honoris quaerunt. In capite ergo platearum dispersi sunt, quia et jacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis. Impletum est etiam in nobis, quod scriptum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Osee IX, 9). Sacerdos enim non distat a populo, quando actionem vulgi nullo vitae suae transcendit merito, cui et exhortationis sale, et exemplo actionis bonae, ad vitam aeternam doctor et dux debet existere. Quid autem animas hominum, nisi cibum Domini dixerimus, quae ad hoc sunt conditae, ut in ejus corpore trajiciantur, id est ut in aeternae augmentum Ecclesiae tendant. Sed hujus cibi condimentum nos esse debuimus; sicut enim diximus, missis praedicatoribus dicitur: Vos estis sal terrae. Si igitur cibus Dei est populus, condimentum cibi sacerdotes esse debuerunt. Sed quia dum nos ab orationis et eruditionis sanctae usu cessamus, sal infatuatum est; condire non valet cibum Dei, et idcirco ab auctore non sumitur, quia exigente fatuitate nostra, minime conditur. Pensemus ergo qui unquam per linguam nostram conversi, qui de perverso suo opere nostra increpatione correcti, poenitentiam egerunt: quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit? quis avaritiam? quis superbiam declinavit? Sic quippe debemus agere curam nostri, ut non negligamus curam proximi, ut quisquis ad nos jungitur, ex linguae nostrae sale condiatur. Iste itaque qui jam sanctus, admoneatur ut crescat. Ille vero qui adhuc iniquus est, admoneatur ut se corrigat: quatenus quisquis se ad sacerdotem junxerit, sale sermonis illius conditus redeat.
CAP. XIII.-- Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 83.) Occultanda sunt bona, quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus. Et tamen Veritas dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sed aliud est profecto cum in ostensione operis gloria quaeritur largitoris, aliud cum laus privata concupiscitur de dono largientis; ubi et rursus in Evangelio haec eadem Veritas dicit: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Opus ergo nostrum cum hominibus ostenditur, in cordis prius examine pensandum est, per ejusdem ostensionis studium quid quaeratur. Si enim dantis gloriam quaerimus, etiam publicata nostra opera in conspectu illius occulta servamus. Si vero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab ejus conspectu jam fusa sunt, etiamsi a multis ignorentur. Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exsultatione gaudere. Tunc namque solum innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis veraciter laus impensa calcatur: quam quia infirmi quique perfecte contemnendo non superant, restat necesse est ut bonum, quod operantur, abscondant.
CAP. XIV.-- Nolite putare, quoniam veni solvere Legem, sed adimplere (Matth. V, 17). (Hom. 16, in Ezech., num. 9.) Testamentum Vetus operum crimina compescuit, dari decimas praecepit; sed Testamentum Novum cogitationes pravas coercuit, derelinqui omnia, et pro Deo vitam corporis jussit cum praesenti saeculo despici. Minora quippe praecepta Israelitico populo per Legem data sunt (Exod. XIX); unde et eidem populo Moyses in campo locutus est. Altiora Dominus sanctis apostolis dedit; unde et eosdem de vitae mandatis in monte docuit. Dum vero Redemptor noster per Evangelium dicit: Nolite putare, quoniam veni solvere Legem, aut prophetas, non veni solvere, sed adimplere: adimplere venerat Legem, qui Legis justitiae gratiam addidit, ut quod illa jubebat in minimis, ipse perfici adjuvaret in summis; et quod illa coercebat ab opere, ipse resecaret a corde.
CAP. XV.-- Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 13; hom. 12, in Evang. sub init.) De doctoribus male viventibus Dominus dicit: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Mandatum solvit et docet, quando hoc quisque voce praedicat, quod vivendo non implet. Sed ad regnum aeternae beatitudinis pervenire non valet, qui non vult opere implere quod docet. Quomodo ergo in eo minimus vocatur, quia ad hoc nullo modo intrare permittitur? Regnum itaque coelorum praesentem Ecclesiam appellat, de qua scriptum est: Et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). In superno enim regno scandala, quae ex eo colligi debuerant, non habentur. Qui ergo mandatum solvit opere, et sic docet voce, in illo regno coelorum erit minimus, in isto nec minimus; in sancta vero Ecclesia doctor qui mandatum solverit minimus vocatur, quia cujus vita despicitur restat ut et praedicatio contemnatur.
CAP. XVI.-- Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 22). (In exposit B. Job, lib. XXI, num. 9.) Sic Dominus uniuscujusque actiones judicabit, ut ne minutissimae quidem cogitationes ejus judicio, ac verba tenuissima, quae apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. Hinc etenim Dominus dicit: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio: qui dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. Racha quippe in Hebraeo eloquio vox interjectionis est quae quidem animum irascentis ostendit, nec tamen plenum verbum iracundiae exprimit. Prius ergo ira reprehenditur sine voce, postmodum vero ira cum voce, sed necdum pleno verbo formata. Ad extremum vero cum dicitur, fatue, ira redarguitur quae cum excessu vocis expletur, etiam perfectione sermonis. Et notandum quod in ira perhibet reum esse judicio: in voce irae, quod est racha, reum concilio: in verbo vocis, quod est fatue, reum gehennae. Per gradus enim culpae crevit ordo sententiae, quia in judicio adhuc causa discutitur, in concilio autem jam causae sententia definitur, in gehenna vero ignis ea quae de concilio egreditur, sententia expletur. Quia ergo humanos actus subtili Dominus examinatione dijudicat; ira sine voce, judicio; ira in voce, consilio: ita vero in voce et sermone gehennae ignibus mancipatur.
CAP. XVII.-- Item unde supra. (In exposit. B. Job, lib. V, num. 17.) Sciendum est autem quoniam saepe qui sunt in potestate ad subjectorum contumelias passim erumpunt, et hoc quod invigilantes regimini serviunt, per linguae procacitatem perdunt, minori scilicet formidine judicis verba pensantes, quia qui sine causa fratri, Fatue, dixerit, gehennae se ignibus addicit.
CAP. XVIII.-- Si offers munus tuum ad altare, etc. (Matth. V, 23). (Dialog. lib. IV, cap. 60, in pr.) Sciendum est quia ille recte veniam a Domino postulat, qui prius hoc quod in ipsum delinquitur relaxat. Munus enim non accipitur, nisi ante discordia ab animo repellatur, dicente Veritate: Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris quod habet aliquid adversum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum. Qua in re pensandum est, cum omnis culpa munere solvatur, quam gravis sit culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum, quamvis longe positum longeque disjunctum, mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare, ut scilicet Conditor noster, dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos solvat, qui munus pro culpa sumit. Veritatis enim voce attestante (Matth. XVIII) didicimus: quia servus, quia decem millia talenta debebat, cum poenitentiam ageret, absolutionem de debito accepit a domino; sed conservo suo centum sibi denarios debenti, cum non dimisit debitum, et hoc est jussus exigi quod ei fuerat jam dimissum. Ex quibus videlicet dictis constat quia si hoc quod in nos delinquitur ex corde non dimittimus, etiam rursus exigitur quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.
CAP. XIX.-- Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 18.) Aliquando a reatu adulterii nequaquam discrepat culpa fornicationis, cum Veritas dicat: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Quia Graeco verbo moechus adulter dicitur, cum non aliena conjux, sed mulier videri prohibetur, aperte Veritas ostendit quia etiam solo visu cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco vel ordine concupiscentis discernitur, quia scilicet sic hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa. In personis tamen non dissimilibus, idem luxuriae distinguitur reatus, in quibus fornicationis culpa quia ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris egregii lingua testatur, quae inter caetera asserit, dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor, VI, 9). Quod enim disjunctae reatu sententiae subdidit, quam valde a se dissideat ostendit.
CAP. XX.-- Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te (Matth. V, 29). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 57.) Nonnulli hominum ita otiosae mentis sunt, ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant; et nonnulli ita inquieti sunt, ut si vacationem laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius ad cogitationes vacat. Unde necesse est ut nec quieta mens ad exercitationem se immoderati laboris dilatet, nec inquieta ad studium contemplationis angustet. Saepe enim qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt; et saepe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis exstincti sunt. Hinc namque est quod nonnulli inquieti spiritus, dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt, et dum veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri erroris fiunt. Hinc per semetipsam Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Bonum tibi est cum uno in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Duae quippe vitae, activa videlicet et contemplativa, cum servantur in mente, quasi duo oculi habentur in facie. Dexter enim oculus contemplativa vita est, sinister activa. Sed sunt nonnulli, ut diximus, qui discrete intueri summa et spiritualia nequaquam possunt, et tamen alta contemplationis assumunt, atque idcirco in perfidiae foveam intellectus pravi errore dilabuntur. Hos itaque contemplativa vita, ultra vires assumpta, cogit a veritate cadere quos in statu suae rectitudinis humiliter poterat activa sola custodire; quibus recte hoc quod praefati sumus Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Ac si aperte diceret: Cum ad contemplativam vitam idonea discretione non sufficis, solam securius activam tene. Cum et in hoc quod pro magno eligis deficis, eo contentus esto quod pro minimo attendis; ut, si per contemplativam vitam a veritatis cognitione compelleris cadere, regnum coelorum per solam activam valeas saltem luscus intrare.
CAP. XXI.-- Si quis vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V, 40). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 21.) Divina voce praecipitur: Si quis tulerit tibi tunicam, et voluerit tecum in judicio contendere, dimitte illi et pallium. Et rursum: Si quis quod tuum est tulerit, ne repetas. Hypocritae tamen praelati assumpto sancto conversationis habitu, filiorum custodiam deserunt, et temporalia quaeque defendere etiam jurgiis quaerunt. Exemplo suo discipulorum corda perdere non trepidant, et quasi per negligentiam amittere patrimonia terrena formidant; animarum damna aequanimiter tolerant, jacturam rerum temporalium repellere etiam cum spiritus commotione festinant. Nam quanto magis terrena diligunt, tanto privari eis vehementius pertimescunt. Quia enim mente in hoc mundo aliquid possidemus, non docemur nisi cum amittimus: sine dolore namque amittitur, quod sine amore possidetur. Quae vero ardenter diligimus habita, graviter suspiramus ablata. Quis autem nesciat quia nostris usibus res terrenas Dominus condidit, suis vero animas hominum creavit? Plus ergo Deo se amare convincitur qui neglectis his quae ejus sunt propria tuetur. Perdere namque hypocritae ea quae Dei sunt, id est animas hominum, non timent, et ea quae sua sunt amittere, videlicet res cum mundo transeuntes, quasi districto judici posituri rationes timent; ac si placatum inveniant cui, desideratis rebus, id est rationalibus perditis, insensibilia et non quaesita conservant.
CAP. XXII.-- Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). (Reg. pastor, part. III, cap. 35.) Quisquis laudis concupiscentiam jam sufficit calcare, aedificationis fraudem perpetrat, si bona quae agit occultat; et quasi jactato semine radices subtrahit, qui opus quod imitandum est non ostendit. Hinc namque Veritas dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Ubi illa quoque sententia promitur, quae longe aliud praecepisse videtur, dicens: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Quid est ergo quod opus nostrum ita faciendum est ne videatur, et tamen ut debeat videri praecipitur, nisi quod ea quae agimus et occultanda sunt ne ipsi laudemur, et tamen ostendenda sunt ut laudem coelestis Patris augeamus? Nam cum justitiam nostram coram hominibus facere Dominus prohiberet, illico adjunxit: Ut videamini ab eis. Et cum rursus videnda ab hominibus bona opera nostra praeciperet, protinus subdidit: Ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Qualiter igitur essent videnda, et qualiter non videnda, ex sententiarum fine monstravit; quatenus operantis mens opus suum, et propter se videri non quaereret, et tamen hoc propter coelestis Patris gloriam non celaret. Unde fit plerumque ut bonum opus et in occulto sit, cum fit publice; et rursus in publico, cum agitur occulte. Qui enim in publico bono opere non suam, sed superni Patris gloriam quaerit, quod fecit abscondit, quia illum solum testem habuit, cui placere curavit; et qui in secreto suo bono opere deprehendi ac laudari concupiscit, licet nullus fortasse viderit quod exhibuit, tamen hoc coram hominibus fecit, quia tot testes in bono opere secum duxit, quot humanas laudes in corde requisivit.
CAP. XXIII.-- Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua (Matth. VI, 3). (Reg. past. part. III, cap. 20 et 35.) De expenso munere ne transitoria laus ab aliquo quaeratur, et a Domino praecipitur: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Id est, dispensationi piae nequaquam se gloria vitae praesentis admisceat, sed opus rectitudinis appetitionem ignoret favoris. Valde namque bonum suum dijudicat, qui ad ejus mercedem sufficere favores humanos putat. Cum enim pro recto opere laus transitoria quaeritur, aeterna retributione res digna vili pretio venundatur; de quo videlicet pretio Veritas dicit: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
CAP. XXIV.-- Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 69.) In cunctis operibus suis hypocrita quaerit honoris reverentiam, laudis gloriam, a melioribus metui, sanctus ab omnibus vocari. Sed cum transitoriis favoribus inhiat, perdit percipiendo quod laborat, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Sed haec merces teneri diu non potest, quia pro ostensis operibus honor tribuitur, sed vita ad terminum urgetur; laudes resonant, sed ad finem cum laudibus tempora festinant. Nequaquam quippe mentis ejus intentio in illa gloria figitur quae sine fine possidetur.
CAP. XXV.-- Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum (Matth. VI, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 43.) Intus in desiderio cordis est secretus clamor orationis, qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum replet Conditoris. Hinc est quod Anna ad templum pergens, ore quidem tacuit, et tamen tot sui desiderii voces emisit (I Reg. I). Hinc in Evangelio Dominus dicit: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum: et Pater tuus, qui videt te in abscondito, reddet tibi. Clauso quippe ostio, petit in cubiculo, qui tacente ore in conspectum supernae pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte per Psalmistam quoque dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus: praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17).
CAP. XXVI.-- Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem Dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 43). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 7.) In Novo Testamento nonnulla facta prohibentur, et magnae culpae esse deputantur, quae sub Veteri Testamento quondam tenere veritatis imaginem videbantur, et minoris culpae forsitan esse poterant atque putabantur; in quo Testamento per taurorum hircorumque victimas sacrificium non fuit ipsa veritas, sed umbra veritatis. Nam in Testamento Novo, praeceptis altioribus, manifestata per carnem veritate proficimus, justumque est ut facta quaedam, quae in illo populo umbrae veritatis deservierant, deseramus. Si quis vero per Testamentum Vetus aliquam culpam, sicut est mendacium, vult tueri, quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat necesse est rerum alienarum raptum, dicat retributionem injuriae, quae infirmis illic concessa sunt, nocere sibi non posse. Quae omnia cunctis liquet quanta animadversione Veritas insequitur, quae nobis jam suae significationis umbra postposita, in vera carne declaratur.
CAP. XXVII.-- Item unde supra. (Homil. 38, in Evang., n. 4; hom. 35, num 4, 5, 7.) Patres quippe Testamenti Veteris ex permissione Legis acceperant, quatenus adversarios suos odii retributione percuterent, sicut in lege scriptum est: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX, 18). Accepta quippe tunc justis licentia fuerat, ut Dei suosque adversarios quanta possent virtute comprimerent, eosque jure gladii ferirent. Quod in Novo procul dubio Testamento compescitur, cum per semetipsam praedicat Veritas, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos; et ad patienter toleranda quae ab eis inferuntur mala discipulos suos alibi cohortatur, dicens: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Idcirco possessio animae in virtute ponitur patientiae, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobisipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic mala proximi portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit: scriptum quippe est: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). Patiens namque est, ut aliena mala toleret; benigna vero est, ut ipsos etiam quos portat amet. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt: orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Virtus itaque est coram hominibus adversarios tolerare, sed virtus coram Deo diligere, quoniam Deus hoc solum sacrificium accipit quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. Sciendum vero quod ideo plerumque patientes esse videmur quia retribuere mala non possumus. Sed qui malum idcirco non retribuit, quia nequaquam valet, procul dubio patiens non est, quoniam patientia non in ostensione inquiritur, sed in corde. Sciendum praeterea est quod plerumque patientibus solet evenire, ut eo quidem tempore quo adversa patiuntur, vel contumelias audiunt, nullo pulsentur vel dolore, et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis curent innocentiam. Sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint ad memoriam revocantur, igne vehementissimi doloris instigantur, argumenta ultionis exquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt in retractatione sua semetipsos dijudicantes perdunt. Callidus namque adversarius quietis jam tempore ad victoris animum redit, et vel damna rerum, vel injuriarum jacula ad memoriam reducit; cunctaque quae sibi sunt illata vehemeter exaggerans, intolerabilia fuisse ostendit. Quiescentis igitur animum tanto furore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasse, etiam post victoriam, captivus erubescat, seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si praebeatur occasio, quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo sunt victores, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra capiuntur? Quibus isti sunt similes, nisi his quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leviter veniens recidiva febris occidit? Ille ergo veraciter patientiam servat qui et ad tempus aliena mala sine dolore tolerat, et haec eadem retractans, pertulisse talia se exsultat, ne patientiae bonum quod in perturbationibus custoditur, quietis tempore pereat.
CAP. XXVIII.-- Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. III, 44). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 38; lib. IV Dial., cap. 44.) Libentius sacrificium orationis accipitur, cum in conspectu misericordis judicis proximi dilectione conditur. Quod tunc veraciter quisque cumulat, si hoc etiam pro adversariis impendat. Hinc est quod magistra Veritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Hinc rursum ait: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra. Plus itaque pro se valere preces suas efficit, qui et has aliis impendit. Orant igitur sancti pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, et ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est nisi hoc, quod ait Apostolus: Ut det illis Dominus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26)? Sed facto judicio, cum eos in inferno ardere viderint, tunc pro eis non orabunt, quia jam nullatenus ad opera justitiae ab iniquitate commutari poterunt. Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo angelisque ejus aeterno supplicio deputatis; vel quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, scilicet quia de eis utique quos aeterno deputatos supplicio jam noverunt, ante illum justi judicis conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes justi mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando ad hoc aliquid judicabile de sua carne sese perpeti etiam ipsi noverunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando ab omni vitio corruptionis exuti, ipsi jam justitiae intimius et arctius inhaerebunt? Sic quippe mentes eorum per hoc quod justissimo judici inhaerent, vis districtionis absorbet, ut omnino eis non libeat quidquid ab illius internae regulae subtilitate discordat.
CAP. XXIX.-- Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes (Matth. VI, 61). (Homil. 32, in Evang., n. 3.) Hypocritae mira abstinentia plerumque se affligunt, jejuniis eorum ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur, sicque morti per abstinentiam appropiant, ut pene quotidie morientes vivant. Sed ad haec humanos oculos quaerunt, admirationis gloriam expetunt. Abstinentiam namque carnis e vicino nonnunquam vana gloria obsidet et comitatur quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur, et tanto celerius se foris fundit, quanto ad humanos oculos per ostensum pallorem exiit. Et plerumque fit ut hoc quod agi causa Dei creditur pro solis humanis favoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui inventus in itinere, crucem dominicam in angaria portat (Matth. XXVII); aliena quippe onera in angaria portantur, quando per vanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abstinentes et arrogantes, qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed abstinentiae fructum interius non requirunt? Crucem ergo Domini in angaria Simon portat, qui cum ad opus bonum ex bona voluntate non ducitur, rem justi sine fructu peccator operatur. Unde et idem Simon crucem portat, sed non moritur, quoniam abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium vanae gloriae mundo vivunt: ab ore proximorum admirationis sermo quaeritur, quia tanto labore nihil aliud nisi aestimatio humana cogitatur.
CAP. XXX.-- Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII. 15). (Homil. 17, in Evang., n. 4.) Multi cum regiminis curam suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent; et quibus prodesse debuerant, nocent: et quia charitatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant; et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt: de quibus Veritas dicit: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Qui vero locum regiminis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare: ut ex ipsa sua mansuetudine iram saevientium mitiget, et peccatorum vulnera in aliis ipse afflictionibus vulneratus sanet. Quem et si quando zelus rectitudinis exigit, ut erga subjectos saeviat, furor ipse de amore fit, non de crudelitate, quatenus et jura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna charitate diligat quos foris quasi insequendo castigat.
CAP. XXXI.-- A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 13.) Cum unum eumdemque bonorum et malorum habitum cernimus, cum ipsam in electis et reprobis speciem professionis videmus, unde nostrae intelligentiae suppetat ut electos a reprobis, veros a falsis comprehendendo discernat? Quod tamen citius agnoscimus si intemerata in memoria praeceptoris nostri verba pensamus, qui ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Neque enim sunt pensanda quae ostendunt in imagine, sed quae servant in actione.
CAP. XXXII.-- Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 12.) Antiquus hostis post Mediatoris et nostri Redemptoris adventum, multos qui baptismatis sacramento sunt signati, et sub Christianitatis nomine positi, quia recte vivere negligunt, post cognitionem Redemptoris suscipit, post lavacri undam polluit, post sacramenta coelestia ad inferni profundum rapit. Fidem enim tenent, sed vitam fidei non tenent, quia aut aperte illicita faciunt, aut ex perverso corde quae agunt prava sunt, etiamsi sancta videantur. Quia enim nonnulli confitendo fideles sunt, non vivendo hinc est quod voce Veritatis dicitur: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Luc. LXIV 6). Hinc rursum ait: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? Hinc Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Joannes dicit: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. 2, 4). Hinc est quod de ipsa prima sua Dominus plebe conqueritur, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Marc. VII, 6). Hinc Psalmista ait: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei (Psal. LXXVII, 36). Antiquus itaque adversarius toto nunc adnisu in illorum mortem se erigit quos contra se regnaturos tabescit; et quisque Christianus ejus servituti toties se subjicit, quoties ad iniquitatem decurrit et defluit. Si igitur ambulandi cautela negligitur, incassum credendo rectum iter tenetur, quoniam via quidem fidei ad coelestem patriam proficit, sed offendentes et recte vivere negligentes minime perducit.
CAP. XXXIII.-- Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 65.) Aliquando per coelos hi qui in coelestibus sunt conditi angelici spiritus possunt designari. Unde et in Oratione nostra dicere voce Veritatis instruimur: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Ut nimirum voluntas Dei sicut a superiore creatura agitur, ita in omnibus etiam ab humana infirmitate servetur.
CAP. XXXIV.-- Item unde supra. (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 37.) Possunt etiam in hac oratione per coelum justi et per terram peccatores accipi, ut videlicet voluntas nostri Conditoris, sicut in omnibus justis perficitur, ita et in omnibus quoque peccatoribus impleatur.
CAP. XXXV.-- Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 13.) Ecce panem nostrum dicimus, et tamen ut detur oramus. Noster quippe fit cum accipitur; qui tamen Dei est, quia ab illo datur. Et Dei est ergo ex munere, et noster fit veraciter per acceptionem.
CAP. XXXVI. Demitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). (Homil. 27, in Evang., n. 9.) Inimicus noster in nos deliquit graviter, damna intulit, juvantes laesit, amantes persecutus est. Retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta non essent. Advocatus enim noster precem nobis in causa nostra composuit, et ipse ejusdem causae judex est, qui advocatus. Preci vero quam composuit conditionem inseruit, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus dabitoribus nostris. Quia ergo ipse judex venit qui advocatus exstitit, ipse precem exaudit qui fecit. Aut igitur non facientes dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus, aut fortasse hanc conditionem in oratione intermittimus, et advocatus noster precem quam composuit non recognoscit, atque apud se protinus dicit: Scio quid monui, non est ipsa oratio quam feci. Quid ergo nobis agendum est, nisi ut verae charitatis affectum impendamus fratribus, nulla in corde malitia remaneat? Momentote quod monemur: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37). Ecce et debetur nobis, et debemus. Dimittamus ergo quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis.
CAP. XXXVII.-- Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13). (In exposit. B. Job, lib. XIII, 6.) Deus in tentationem inducere nos dicitur, cum nos ab adversario induci patitur. Unde Patrem postulamus in oratione dicentes: Ne nos inducas in tentationem. Neque enim in tentationem Dominus inducit, qui semper a tentatione subditos misericorditer protegit. Sed tamen in tentationem quasi ejus inducere est a tentationis nos illecebra non munire. Et tunc nos in tentationis laqueum non inducit cum tentari ultra quam nos possumus non permittit.
CAP. XXXVIII.-- Si enim remiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra. Si autem non remiseritis hominibus, nec Pater vester remittet peccata vestra (Matth. VI, 15). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 30.) Gravi mens nostra orationis suae tempore confusione deprimitur, si hanc aut sua adhuc operatio inquinat, aut alienae malitiae servatus in corde dolor accusat. Quid autem hac doloris macula reperiri deterius potest, quae in conspectu judicis charitatem non inquinat, sed necat? Vitam quippe animae quaelibet culpa polluit, servatus vero contra proximum dolor occidit. Menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur. Qui scilicet a transfixo corde si prius non educitur, nihil in orationis precibus divinae opis obtinetur, quia vulneratis membris imponi salutis medicamina nequeunt, nisi ferrum a vulnere ante subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nisi remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester qui in coelis est, remittet vobis peccata vestra (Ibid.). Hinc admonet, dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra (Marc. XI, 25). Hinc rursum ait: Date, et dabitur vobis: dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 38). Hinc constitutioni postulationis conditionem posuit pietatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ut profecto bonum quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Tunc ergo vere sine macula et confusione faciem ad Deum in oratione levamus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos commissa sunt, ex proprio zelo retinemus.
CAP. XXXIX.-- Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 53.) Cum Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur, quia cum illa quisque postulat quae fortasse juxta occultum judicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium qui non vult dare quod amatur; sed se magis Dominus quam ea quae condidit vult amari, aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Qui enim non ait, dabuntur, sed adjicientur vobis, profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur. Et tamen saepe homines dum bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod adjicitur, et illud non desiderant ubi adjiciatur; nec lucrum suae petitionis esse deputant, si hic sint temporaliter pauperes, et illic si beatitudine divites in aeternum vivant.
CAP. XL.-- Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? (Homil. 17, in Ezech. num. ult.; in exposit. B. Job, lib. VIII, num. 66.) Plerumque sanctos viros aspicimus mira agere, virtutes multas facere, leprosos mundare, daemonia ejicere, aegritudines corporum fugare, prophetiae spiritu ventura praedicere; sed haec aliquando dantur et reprobis. Unum vero signum est electionis, soliditas charitatis, sicut scriptum est: In hoc scietur, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis adinvicem (Joan. XIII, 35). Haec autem miracula cum electi faciunt, longe dissimiliter a reprobis fiunt. Quia quod electi ex charitate, hoc reprobi student per elationem agere; et per dona quae a Domino perceperunt, non ejus gloriam, sed proprios favores quaerunt, talesque se esse credunt quales se praedicari foris audiunt. Unde fit plerumque ut ad supernum quoque judicem cum fiducia veniant, quia tales se apud aeternum judicem credunt, quales ab hominibus foris habebantur. Sed cum in terrore districti examinis omnis anteactae fiducia sanctitatis ceciderit, et cum alieni oris testimonia sibi deesse cognoverint, ad sua se opera enumeranda convertent in judicio, dicentes: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed pro his operibus nequaquam praemium recipiunt retributionis, quia eis reprobatis in judicio protinus judex dicit: Nunquam novi vos. Discedite a me qui operamini iniquitatem. Inde ergo eos tunc eo districtior sententia percutit, quo nunc superna bonitas etiam ingratis sua dona largius infundit, fitque eis amplitudo muneris incrementum damnationis, quia per accepta bona in sua laude se nunc elevantes, inde contra dantem superbiunt unde ei jam amplius humiles esse debuerunt.
CAP. XLI.-- Nescio vos unde sitis: discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 59; lib. XXIII, num. 7.) Omnes arrogantes qui vel signis, vel scientia, vel prophetia, vel aliquibus magnis operibus pollent, atque per haec dona placere hominibus appetunt, et in virtutibus quas accipiunt laudes ab omnibus quaerunt, nunc intra sanctae sinum Ecclesiae Dominus tolerat et perfert, sed in futurum aperte ejicit, cum a secretis coelestibus per extremum et publicum judicium repellet. Ipsi tamen reprobandi venienti judici dona sua ad ejusdem memoriam revocabunt, et quae in ejus fecerint nomine replicabunt, cum dicent: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. VII)? Sed quomodo tales Dominus projiciens repellat ostendit, dicens eis quos reprobat: Nescio vos unde sitis: discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII). Scire Dei approbare est, nescire vero reprobare. Ac si aperte Dominus dicat: Ego arrogantes nescio, id est eorum vitam in sapientiae meae virtute non approbo, quia dum laudibus inflantur humanis, a vera inanescunt gloria aeternae retributionis.
CAP. XLII.-- Item unde supra. (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 18.) Quia enim scire Dei aliquando dicitur cognoscere, aliquando approbare; et scit iniquum, quia cognoscendo judicat, neque enim iniquum quempiam judicaret, si nequaquam cognosceret; et tamen iniquum nescit, quoniam ejus facta non approbat. Et novit ergo quia deprehendit, et non novit quoniam hunc in suae sapientiae specie non recognoscit; sicut de veraci quolibet viro dicitur quia falsitatem nesciat, non quia cum ab aliis falsum dicitur hoc reprehendere ignorat, sed eamdem ipsam fallaciam et scit in examine, et nescit in amore, ut videlicet hanc ipse non agat quam actam ab aliis damnat.
CAP. XLIII.-- Domine, puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquetur. Cui Jesus protinus respondit, dicens: Ego veniam, et curabo eum (Matth. VIII, 6, 7). (Homil. 28, in Evang., n. 2.) Solerter hic nobis est intuendum quod cum quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum, rogaret Dominum ut descenderet et sanaret eum, respondit ei, dicens: Vade, filius tuus vivit. Quid est ergo quod regulus rogat ut ad filium ejus veniat, et tamen ire corporaliter recusat; ad servum vero Centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, Centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid est hoc nisi quod superbia nostra retunditur? quia in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur; cumque pensamus quae circa eos sunt, interiora profecto minime providemus. Dum ea consideramus quae in corporalibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. Redemptor vero noster, ut ostenderet quia quae alta sunt hominum sanctis despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum Deo despecta non sunt, ad reguli filium ire noluit, ad servum vero Centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo nostra superbia quae nescit pensare homines propter homines. Sola, ut diximus, quae circumstant hominibus pensat, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. Ecce non vult ire filius Dei ad filium reguli, et tamen ire paratus est ad salutem servi. Certe si nos cujuspiam servus rogaret ut ad eum ire deberemus, protinus nobis superbia nostra in cogitatione tacita responderet, dicens: Non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de coelo venit qui servo occurrere in terra non despicit et tamen humiliari in terra contemnimus qui de terra sumus.
CAP. XLIV.-- Caeci illuminati diffamaverunt Jesum (Matth. IX, 31). (Mixtim ex Moral. lib. XIX, n. 36, et Dial. lib. I, cap. 9.) Sanctorum virorum est bona quae fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Hinc est quod Dominus Jesus duos juxta viam caecos sedentes illuminans, praecepit dicens: Videte ne quis sciat. De quibus illico scriptum est: Illi autem abeuntes, diffamaverunt eum per totam terram illam. Sed quaerendum nobis est quid sit hoc quod ipse Dominus, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi invitus indicatur. Nunquidnam unigenitus Filius Patris, et sancto coaeternus Spiritui, hac in re velle habuit quod implere non potuit, ut miraculum quod taceri voluit, minime potuerit abscondi? sed Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, nobis hoc in exemplo actionis praebuit ut, pro nostrarum virium modulo, ejus vestigia sequentes inoffenso pede operis, praesentis vitae carpamus viam. Miraculum namque faciens, et taceri jussit, et tamen taceri non potuit; ut videlicet electi ejus, exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis prodantur inviti; quatenus et magnae humilitatis sit quod sua opera taceri appetunt, et magnae utilitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus voluit fieri quidquam, et minine potuit; sed quid velle membra ejus debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit. Illius igitur exemplum sequentes, et facta quidem sua occultando, seipsos custodiant; sed dum produntur inviti, bona ad proximos suos exempla transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur, et eorum occultatio sit custodia propria, eorumque publicatio sit utilitas aliena.
CAP. XLV.-- Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16). (Mixtim in exposit. B. Job, lib. I, n. 2, et hom. 30, super Evang., n. 5, ac Regul. pastor. part. III, c. 11.) Elaborare debent simplices ut simplicitatis bono prudentiam adjungant, quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant. Hinc per semetipsam discipulos suos Veritas admonet, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Qua in re notandum est quod discipulos suos, nec de columba sine serpente, nec de serpente sine columba voluit Dominus admonere, sed utraque necessario conjunxit in admonitione, quia videlicet in electorum cordibus simplicitatem columbae debet astutia serpentis acuere et accendere, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperare; quatenus nec seducti per prudentiam calleant, nec ab intellectus studio cum simplicitate torpescant. Hinc Paulus ait: Nolite pueri effici sensibus (I Cor. XIV, 20). Ecce prudentiam serpentis audivimus, nunc de simplicitate columbae moneamur: sed malitia parvuli estote (Ibid.).
CAP. XLVI.-- Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 27). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 26, et hom. 6, in Ezech., n. 1.) Cum aliqua mystica de occultis prophetarum verbis a credentibus agnoscuntur, quid aliud quam profunda de tenebris revelantur? Unde ipsa quoque Veritas discipulis in parabolis loquens, ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; id est, aperte exponite quae in allegoriarum obscuritatibus audistis. Cum enim mysticos allegoriarum nodos per explanationem solvimus, in lumine dicimus quod in tenebris audivimus.
CAP. XLVII.-- Veni separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis domestici ejus (Matth. XX, 36). (In exposit. B. Job, lib. exposit, B. Job, lib. III, num. 13.) Antiquus adversarius non solum per semetipsum, sed per eos etiam qui nobis adhaerent, statum satagit nostrae mentis inclinare. Cum enim cor nostrum sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium repit. Hinc per prophetam dicitur: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam (Jer. IX, 4). Hinc rursum scriptum est: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccles. XXXII, 26). Callidus namque adversarius cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur qui plus caeteris amantur; ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis ejus gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat.
CAP. XLVIII.-- Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet (Matth. X, 41). (Homil. 20, in Evang., num. 12.) Quanta sit virtus in continentia et susceptione indigentium ostendit Redemptor noster, cum ait: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. In quibus verbis notandum est quia non ait: Mercedem de propheta, vel mercedem de justo, sed mercedem prophetae, et mercedem justi accipiet. Aliud est enim merces de propheta, aliud merces prophetae, et aliud merces de justo, aliud merces justi. Quid enim est dicere, mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat, quamvis ipse prophetiam non habeat, apud omnipotentem tamen Dominum prophetiae praemia habebit? Iste enim prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo indiget alimento; et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui igitur alimentum prophetae propter hoc quod propheta est tribuit, prophetiae illius vires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophetae accipiet qui etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante oculos Dei exhibuit, quod adjuvit. Ille fortasse justus est, et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro justitia fiduciam majorem habet; hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, et fortasse pro justitia adhuc loqui libere non praesumit, justitiae illius libertatem sibi participem facit, ut cum eo pariter justitiae praemia recipiat quem sustinendo adjuvit, quatenus eamdem justitiam libere loqui potuisset.
CAP. XLIX.-- Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam (Matth. XI, 7)? (Mixtim ex lib. XXXIII, exposit. in Job, n. 7, et hom. 9, in Ezech., n. 16.) Hoc in laude beati Joannis Baptistae turbis Judaeorum a Domino dicitur, cum mentis mobilitas, quae nonnunquam in sacro eloquio per arundinem designari solet, in eo esse denegatur: post interrogationem enim Domini subintelligitur, non. Quod quia negando dixerit, non affirmando, subjuncta verba testantur, cum ait: Sed quid existis in desertum videre, hominem mollibus vestitum. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Arundo autem vento agitata modo flatibus erigitur, modo flatibus inclinatur. Omnis autem infirmus animus qui vel derogatione dejicitur, vel laudibus exaltatur, arundo vento agitata est. Quod Joannes non erat, quia inflexibilem mentis verticem inter laudes hominum et derogationes tenebat, et ejus mentem sancto Spiritu solidam per diversas partes nullus linguarum flatus inclinabat.
CAP. L.-- Quid existis in desertum videre? prophetam utique dico vobis, et plusquam prophetam (Matth. XI, 7). (Homil. 3, in Evang., n. 3.) Joannes requisitus, respondit, dicens: Non sum propheta (Joan. I, 21) Quia enim plusquam prophetam se noverat, esse prophetam se negabat. Qui idcirco plusquam propheta dicitur, quia prophetae officium est ventura praenuntiare, non etiam ostendere. Joannes vero plusquam propheta est, quia quem verbo dixit digito ostendit.
CAP. LI.-- A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur (Matth. XI, 12). (Homil. 20, in Evang., n. 14.) Turbas quae veniebant ad suum baptismum Joannes admonebat, dicens. Facite fructus dignos poenitentiae. Et rursus: Qui habet duas tunicas, det non habenti (Matth. III, 8). Unde jam patenter datur intelligi quid est quod Veritas dicit: A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Luc. III, 8). Quae supernae verba sententiae nobis sunt magnopere perscrutanda. Nam quaerendum est quomodo vim perpeti regnum coelorum possit. Quis enim coelo violentiam irrogat? Et rursus quaerendum est si pati vim regnum coelorum potest, et violenti rapiunt illud, cur eamdem vim a diebus Joannis Baptistae, et non etiam ante pertulerit? In lege vero scriptum est: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. Cunctis ergo legentibus liquet quia peccatores quosque poena suae severitatis perculit, non autem poenitentia ad vitam reduxit. Cum vero Joannes Baptista Redemptoris gratiam praecurrens poenitentiam praedicat, ut peccator, qui ex culpa mortuus est, per conversionem vivat, profecto a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur. Quid est autem regnum coelorum, nisi locus justorum? Solis enim justis coelestis patriae praemia debentur, ut humiles, casti, mites et misericordes ad gaudia superna perveniant. Cum vero quis vel superbia tumidus, vel carnis facinore pollutus, vel iracundia accensus, vel crudelitate impius, post culpas ad poenitentiam redit, et vitam aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. A diebus ergo Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, quia qui poenitentiam peccatoribus indixit, quid aliud quam coelorum regno fieri violentiam docuit? Recogitemus ergo, fratres charissimi, mala quae fecimus, et nosmetipsos assiduis lamentis atteramus; haereditatem justorum, quam non tenuimus per vitam, rapiamus per poenitentiam. Vult a nobis omnipotens Deus talem violentiam perpeti; nam regnum coelorum rapi vult nostris fletibus, quod nostris meritis non debetur.
CAP. LII.-- Non quod intrat in os coinquinat hominem (Matth. XV, 11). (Lib. XI, Epist. 64, ad August., in Resp. 10.) Sicut in Veteri Testamento exteriora opera observantur, ita in Novo Testamento non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur, sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut immunda manducare prohibeat, in Evangelio tamen Dominus dicit: Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem; et paulo post subjecit exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae. Ubi ubertim indicatum est, quoniam illud ab omnipotente Deo pollutum esse ostenditur in opere quod ex pollutae cogitationis generatur radice. Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil esse mundum (Tit. I, 15): et mox ejusdem causam coinquinationis annuntians subjungit: Coinquinata sunt enim eorum mens et conscientia. Non est ergo cibus immundus ei, cui mens immunda non fuerit.
CAP. LIII.-- Si quis vult post me venire, abneget semetipsum (Matth. XVI, 24). (Mixtim ex lib. XXXIII, in Job, n. 13, et hom. X, in Ezech., num. 7.) Sunt nonnulli qui vias Veritatis appetentes, et aeterna cupientes, valde se a mundo alienos reddunt, dum non solum aliena non appetunt, sed etiam sua derelinquunt; et non solum in eo gloriam non quaerunt, sed hanc, cum se obtulerit, etiam contemnunt: et tanto omnipotentis Dei amore replentur, ut, mutata mente, sibimet extranei esse videantur, implentes hoc quod Veritatis voce dicitur: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Semetipsum enim abnegat qui, calcato typho superbiae, ante Dei oculos se alienum esse demonstrat. Seipsum abnegat qui mutatur ad meliora, qui incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat.
CAP. LIV.-- Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 3; lib. IV Dial., cap. 33, in fin.) Cum de angelis per Paulum dicitur: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Quomodo videre semper faciem Patris possunt, si ad ministerium exterius pro nostra salute mittuntur? Quod tamen citius solvimus, si quantae subtilitatis sit angelica natura pensamus. Neque enim sic a divina visione foras exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priventur; quia si Conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec jacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare possent, fontemque lucis quem egredientes ipsi perderent, caecis nullatenus propinarent. In hoc est itaque nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta, quia nos et loco circumscribimur, et caecitatis ignorantia coarctamur; Angelorum vero spiritus loco quidem circumscripti sunt, sed tamen eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius quippe exteriusque sciendo diffusi sunt, quia ipsum fontem scientiae contemplantur. Quid enim de his quae scienda sunt nesciunt, qui scientem omnia sciunt? Eorum itaque scientia comparatione nostrae valde dilatata est, sed tamen divinae comparatione scientiae angusta; sicut et ipsi illorum spiritus comparatione nostrorum quidem corporum sunt spiritus, sed comparatione summi et incircumscripti spiritus corpus sunt. Et faciem ergo Patris semper vident, et tamen ad nos veniunt, quoniam ad nos spirituali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se unde recesserant per internam contemplationem servant.
CAP. LV.-- Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in te factae sunt, etc. (Matth. XI, 21). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 7.) Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in te factae sunt, olim in cinere, et cilicio poenitentiam egissent. In cilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinere vero pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi solet ad poenitentiam, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per judicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens poena justa vitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliae surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit. Potest quoque cilicio ipso per recordationem et poenitentiam dolorum punctio designari, quia quasi quodam cilicio peccatorum pungitur, dum in mente sua asperis redargutionum stimulis confricatur. In cinere quoque poenitentiam agit, quia ex primo peccato quid per justum judicium factus sit solerter attendit.
CAP. LVI.-- Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia, etc. (Matth. XI, 25). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, n. 4; l. XXV, num. 32.) Dominus per infirmitatem carnis nostrae obtutibus apparens, dum alios reprobat, alios vocat, mira judicia exhibuit, quae a nobis et cogitari possint, et comprehendi non possint. Ait namque: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant: et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Unde cum de hujus rei causa loqueretur, ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita Pater. Atque mox tanquam rationem quamdam absconsionis et revelationis adjungens, ait: Quia sic fuit placitum ante te. Quibus nimirum verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione praesumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit: hoc videlicet ostendens, quia injustum esse non potest quod justo placuit. Quod autem ait: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus; sapientes et prudentes videlicet superbientes vocavit, quia nimirum superbientibus veritatis cognitio denegatur. Qui enim non subjunxit: Revelasti ea stultis, sed parvulis, tumorem se damnasse innotuit, non acumen.
CAP. LVII.-- Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 9.) Ad se venire nos Dominus praecepit, nimirum non gressibus corporis, sed profectibus cordis; ipse namque ait: Veniet hora quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Et paulo post: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum (Joan. IV, 21). In corde ergo gressus esse insinuat quando et ut veniamus vocat, et tamen motu corporis nequaquam nos ad alia transire denuntiat. In Scriptura sacra nonnunquam appellatione gressuum, vel motus mentium, vel profectus accipimus meritorum; quibus profecto gressibus ad semetipsam nos Veritas vocat, dicens: Venite ad ne, omnes qui laboratis.
CAP. LVIII.-- Tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 16). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 66; lib. XXX, num. 50; lib. XX, num. 39.) Magna est servitus saecularium negotiorum, quibus mens vehementer atteritur, quamvis in eis sponte desudet. Quasi enim quodam jugo servitutis premunt prospera, dum appetuntur; premunt adversa, dum formidantur: hoc videlicet jugum grave servitutis vidit Dominus saecularium cervicibus impressum, cum diceret: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos. Nihil grave mentis nostrae cervicibus imponit, qui vitari desiderium omne quod perturbat praecipit. Nihil grave subjectis jubet qui declinare laboriosa hujus mundi itinera admonet: Jugum meum suave, et onus meum leve est. Asperum quippe jugum, et durae, sicut diximus, servitutis pondus est subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Deum enim contra votum cuncta fugiunt quae prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post, ex pavore amissionis, premunt. Hoc etiam jugum servitutis a discipulorum cervice solvebat Dominus, cum diceret: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34): illico subjungens: et curis hujus vitae. Amant enim homines pro hujus mundi gloria etiam laborum tribulationes, cunctisque pro ea sudoribus libenter serviunt, et gravium jugo devotissime colla submittunt; cujus servitutis conditione et jugo carere est jam in mundo nihil concupiscere. At si quis semel a dominatione desideriorum temporalium colla mentis excusserit, quadam jam etiam in hac vita libertate perfruitur; dum nullo desiderio felicitatis afficitur, nullo adversitatis terrore coarctatur.
CAP. LIX.-- Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 53, 54, 56.) Contra superbiae pestem audiamus cuncti, quod discipulos Veritas admonet, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam humilitatis nostrae suscepit, ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit: ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum probra, passionum tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta igitur humilitatis est virtus, propter quam solam veraciter edocendam, is qui sine aestimatione est magnus usque ad passionem factus est parvus? Quia enim originem perditioni nostrae praebuit superbia diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe noster inter omnia conditus, videri super omnia voluit elatus: Redemptor vero noster magnus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus. Sed melius et elationis causam detegimus, et fundamenta humilitatis aperimus, si brevi commemoratione perstringimus quid mortis auctor, quid vitae suadeat Conditor. Ille nihil aliud mentes sibi subditas docet quam celsitudinis culmen appetere, cuncta aequalia mentis tumore transcendere, societatem hominum alta elatione transire, ac sese contra potentiam Conditoris erigere, sicut de eis per Psalmistam dicitur: Transierunt in dispositionem cordis, cogitaverunt et locuti sunt nequitias, iniquitatem in excelsum locuti sunt (Psal. LXXII, 7). Iste autem ad sputa, ad palmas, ad colaphos, ad spineam coronam, ad crucem, ad lanceam et mortem veniens, membra sua admonet, dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Quia igitur Redemptor noster corda regit humilium, et mortis auctor rex est superborum, aperte cognoscimus quod superbia evidentissimum est signum reproborum, at contra humilitas electorum. Cum ergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat sub cujus serviat potestate rectoris. Unde et per Evangelium dicitur: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Qui ergo sub rege superbiae militant, licet aliquando speciem humilitatis assumant, semetipsos tamen in omnibus celare nequaquam possunt, quoniam eorum superbia diu latere non sustinens, cum ex alia tegitur, ex alia actione nudatur. Qui vero sub rege humilitatis militant, pavidi semper et ex omni latere circumspecti, adversum elationis jacula pugnant, et quasi contravenientes ictus solum magis in suo corpore oculum custodiunt, dum in semetipsis principaliter humilitatem tuentur. Cum ergo Dominus omnibus quos vocat, dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, nihil est aliud se mitem in magisterio humilemque dicere, nisi relictis exercendae difficultatibus elationis, plana quaedam bene vivendi itinera demonstrare.
CAP. LX.-- Malus homo de malo thesauro profert mala (Matth. XII, 34). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 23.) Plerumque doctor qui audet docere quae negligit agere, cum desierit bona loqui quae contempsit operari, docere subjectos incipit prava quae agit; ut justo Dei omnipotentis judicio jam nec in bono linguam habeat qui bonam vitam habere recusat, quatenus cum mens terrenarum amori rerum intenditur, de terrenis rebus semper loquatur. Unde Veritas in Evangelio dicit: Ex abundantia cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala (Luc. VI, 45). Hinc etiam Joannes ait: Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur (Joan. IV, 5).
CAP. LXI.-- De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem (Matth. XII, 36). (Regul. pastor. part. III, c. 14.) Multiloquio vacantes, quia per multiplicia verba dilabuntur, plerumque diu otiosa cavere verba negligunt, ad noxia perveniunt, ut aliena prius loqui libeat, postmodum detractionibus eorum vitam, de quibus loquitur, mordeat, ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Hinc Salomon dicit: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). Hinc Jacobus dicit: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Ibid., 19). Hinc rursus ait: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Hinc iterum linguae vim definiens, adjungit: Inquietum malum, plena veneno mortifero (Ibid.). Hinc per semetipsam Veritas admonet, dicens: Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint, reddent rationem de eo in die judicii. Otiosum quippe verbum est quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensemus quae poena multiloquium maneat in quo etiam per innoxia verba peccatur.
CAP. LXII.-- Colligite zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum (Matth. XIII, 30). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 98; lib. IV Dial., cap. 35.) Sicut in domo Patris mansiones multae sunt pro diversitate virtutis, sic damnatos diverso supplicio gehennae ignibus subjicit disparilitas criminis. Quae scilicet gehenna licet cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus; quia juxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris; sic damnatis una est gehenna quae afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Nisi enim tormentorum summam meritorum acta dirimerent, nequaquam judex veniens ad judicium se messoribus perhiberet esse dicturum: Colligite zizania, et ligate in fasciculos ad comburendum. Messores quippe angeli zizania ad comburendum in fasciculos ligant, cum eos qui aeterno igni tradendi sunt, pares paribus, in tormentis similibus sociant; ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, avari cum avaris, fallaces cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum infidelibus ardeant; et ut quos similis culpa inquinat, par etiam poena constringat. Cum ergo similes in culpa ad tormenta similia ducantur, quia in locis poenalibus eos angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad comburendum ligant.
CAP. LXIII.-- Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno suo omnia scandala (Matth. XIII, 41). (Homil. 12, in Evang. n. 1, 3, 6.) Regnum Dei non semper in sacro eloquio venturum regnum dicitur, sed nonnunquam praesentis temporis Ecclesia vocatur. Neque enim in illo regno beatitudinis, in quo pax summa est, inveniri aut esse scandala poterunt, quae colligantur, ubi profecto reprobi non admittuntur.
CAP. LXIV.-- Item unde supra. (Homil. 38, in Evang., n. 2.) Plerumque in sancto Evangelio regnum Dei, vel regnum coelorum praesens Ecclesia nominatur; congregatio quippe justorum regnum coelorum dicitur, quia per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1). Et Salomon ait: Anima justi sedes sapientiae (Sap. VII, 27). Paulus etiam dicit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 28): liquido debemus colligere, quod si Deus sapientia, anima vero justi sedes sapientiae, dum coelum dicitur sedes Dei, coelum ergo est anima justi. Hinc per Psalmistam de sanctis praedicatoribus dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Regnum ergo coelorum est Ecclesia justorum, quia dum eorum corda nil ambiunt in terra, per hoc quod suspirant ad superna, jam in eis Dominus quasi in coelestibus regnat.
CAP. LXV.-- Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti (Matth. XIII, 47). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 34.) Regnum coelorum vocatur Ecclesia, cujus dum mores Dominus ad superna sublevat, jam haec ipsa in Domino per coelestem conversationem regnat. Quae recte etiam sagenae in mare missae comparatur ex omni genere piscium congreganti, quia missa in hoc gentilitatis saeculum, nullum respuit, sed malos cum bonis, superbos cum humilibus, iracundos cum mitibus, et fatuos cum sapientibus capit.
CAP. LXVI.-- Dominus ambulans supra mare. Navicula autem, in qua transfretabant, in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus (Matth. XIV, 24). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 45.) Beatus Job de Domino dicit: In fortitudine illius maria sunt congregata (Job. XXVI, 12). Quid aliud maris nomine, quam praesens saeculum designatur? In quo corda hominum terrena quaerentium diversis cogitationum fluctibus intumescunt, qui elatione superbiae incitati, dum alterna intentione se impetunt, quasi adversanti se unda collidunt. Sed jam in fortitudine Domini maria congregata sunt, quoniam incarnato Domino, discordantia saecularium corda concorditer credunt. Jam Petrus in mari ambulat; quia nimirum Christi praedicatoribus, illa quondam tumida humili auditu corda subtracta sunt; ut recte etiam in Evangelio hujus mundi mansuetudinem figuraverit, quod procellosa maris aqua Domini pedibus presso tumore calcata est.
CAP. LXVII.-- Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, etc. (Matth. XVI, 19). (Dialog. lib. II, cap. 23, sub fin.) Petrus apostolus in hac adhuc carne erat, qui audiebat: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Cujus nunc vicem ligandi et solvendi obtinent qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent, et adhuc in hac carne corruptibili degentes solvere possunt animas in illo jam invisibili judicio constitutas. Sed ut tanta valeat homo de terra, coeli et terrae Conditor in terram venit e coelo. Atque ut judicare caro etiam de spiritualibus possit, hoc ei largiri dignatus est, factus pro hominibus caro Deus; quia inde surrexit ultra se infirmitas nostra, unde sub se infirmata est Dei firmitas.
CAP. LXVIII.-- Absit a te, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22). (In exposit. B. Job, lib. III, num. 38.) Sciendum est quia carnales in Ecclesia aliquando metu, aliquando vero audacia suadere bonis perversa contendunt. Cumque ipsi vel pusillanimitate vel elatione deficiunt, haec justorum cordibus infundere, quasi ex dilectione moliuntur. Carnalem videlicet mentem Petrus ante Redemptoris mortem resurrectionemque retinebat; carnali mente Sarviae filius duci suo David adjunctus inhaeserat; sed tamen unus formidine, alter elatione peccabat. Ille quippe magistri mortem audiens, dixit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc: hic vero injurias ducis non ferens, ait: Nunquid pro his verbis non occidetur Semei, qui maledixit Christo Domini (II Reg. XIX, 21)? Sed illi mox dicitur: Redi post me, Satana; et hic cum germano protinus audivit: Quid mihi et vobis, filii Sarviae; cur efficiamini hodie mihi in Satan? Mala itaque suadentes, angeli apostatae appellatione censentur, qui blandis verbis ad illicita quasi diligentes, trahunt. Valde vero deteriores sunt qui huic culpae, non formidine, sed elatione succumbunt.
CAP. LXIX.-- Reges terrae a quibus accipiunt tributum (Matth. XVII, 21)? (Homil. VII, in Ezech., n. 4.) In nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum, aliquando vero pro nihilo contemnendum. Quod in ipso nostro auctore didicimus, qui dum tributum Petro inquisito peteretur, prius paradigma proposuit, per quod se nihil debere respondit, dicens: Reges terrae, a quibus accipiunt tributum, vel censum; a filiis suis, an ab alienis? Illico respondit: Ergo liberi sunt filii. Sed postquam liberum se esse monstravit, ne fortasse scandalum cuiquam faceret, subdidit: Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare: et mitte hamum, et eum piscem, qui prius ascenderit, tolle, et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te (Matth. XV, 11). Qui rursum cum diceret: Quia omne quod in os intra non coinquinat hominem, tunc accedentes discipuli dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt? At ille respondens, ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur: sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. Ecce magistra Veritas, ne in quorumdam cordibus scandalum gigneretur, quod non debuit tributum dedit. Et rursum, quia generari scandalum in quorumdam cordibus contra veritatem vidit, in suo eos scandalo remanere permisit. Ex qua re nobis considerandum est quia, quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus; si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum quam veritas relinquatur.
CAP. LXX.-- Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 1). (Regul. pastor. part. III, cap. 28.) Peccata carnis ignorantes, tanto sollicitius debent praecipitem metuere ruinam, quanto altius stant, et audire quid per semetipsam Veritas de hac integritate dicat: Non omnes capiunt verbum hoc. Quod eo innotuit summum quo denegavit omnium, et dum praedicit quia difficile capitur, audientibus innuit captum cum qua cautela teneatur.
CAP. LXXI.-- Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione cum sederit, etc. (Matth. XVI, 22). (In exposit. B. Job, l. x, n. 52, et hom. 2, in Ezech., n. 18.) Omnes sancti qui mundum perfecte reliquerunt cum Domino venient ad judicium, et ejus corpori uniti, ejus majestati conjuncti, et simul facti cum eo judices videbuntur, qui modo perfecta opera juxta evangelica praecepta secuti sunt. Hinc est quod ipsis sanctis apostolis dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Neque enim plusquam duodecim judices illa interni consessus curia non habebit; sed nimirum duodenario numero quantitas universitatis exprimitur, quia quisquis stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic proculdubio culmen judiciariae potestatis obtinebit, ut simul tunc judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. Hinc est enim quod de sanctae Ecclesiae Sponso per Salomonem dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Hinc Isaias ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isa. III, 14). Hinc eosdem seniores Veritas non jam famulos, sed amicos denuntiat, dicens: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV, 15). In extremi ergo judicii die justus quisque, qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur; tunc enim cum Deo judices veniunt qui nunc pro Deo injuste judicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto nunc eos manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet quod coelesti potestate subnixi sunt, qui terrena omnia sponte reliquerunt. Quot enim nunc pro veritatis amore sese libenter humiliant, tot tunc in judicio cum Christo judices quasi lampades coruscant. Omnes quidem qui nunc praecepta legis perfectione virtutum transcendunt, qui nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex praecepit implere contenti sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt, quibus dominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me; cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel; hi in extremo judicio non judicantur, sed et regnant, quia cum auctore suo etiam judices veniunt. Relinquentes quippe omnia, plus prompta devotione exsecuti sunt, quam juberi generaliter audierunt. Speciali namque jussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus dicitur hoc quod adolescens dives audivit: Vade, et vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, et sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim sub hoc praecepto cunctos jussio generalis adstringeret, culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per Scripturam sacram generaliter omnibus praecipitur, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur qui praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur, et pereunt, qui suadente perfidia legem tenere contemnunt, ita non judicantur, et regnant, qui suadente pietate etiam ultra generalia divinae legis praecepta proficiunt. Hinc est quod Paulus, etiam specialia praecepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit. Cum enim accepisset ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret, Evangelium quidem audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste judicetur ut regnet, qui minus quod servaret accepit, sed majus quod viveret invenit?
CAP. LXXII.-- Omnis qui relinquit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XVI, 20). (Homil. 18, in Ezech., n. 16.) Nequaquam sanctus quisque ideo terrena deserit ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit, quia quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit, sed appetit; nec qui unam uxorem deserit, centum recepturus est. Sed quia denarius numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit, recte per centenarium perfectio magna designatur, per quam etiam vita aeterna promittitur. Quisquis enim pro Dei nomine temporalia et terrena contemnit, hic perfectione mentis recipit ut jam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternae vitae gloriam perveniat. Centies itaque recipiet quod dedit qui, perfectionis spiritum accipiens, terrenis non indiget, etiamsi haec non habeat. Ille enim pauper est qui eget eo quod non habet. Nam qui et non habens habere non appetit dives est. Paupertas quippe in inopia mentis est, non in quantitate possessionis; nam ille cui in paupertate bene convenit non est pauper.
CAP. LXXIII.-- Cum venissent operatores vineae, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios (Matth. XX, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 42.) Denarius numerus in Scriptura sacra perfectus est, quia lex in decem praeceptis concluditur, omnisque culpa non amplius quam per decem verba cohibetur. Et enarrante Veritate, operatores vineae denario remunerantur. In denario quippe tria junguntur ad septem. Homo autem, qui ex anima constat et corpore, in septem qualitatibus continetur. Nam tribus spiritualiter et quatuor corporaliter viget. In dilectione etenim Dei tribus spiritualiter excitatur, cum ei per legem dicatur: Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37). Corporaliter vero quatuor qualitatibus continetur, quia videlicet ex materia calida et frigida, humida et sicca componitur. Homo ergo qui ex septem qualitatibus constat, denario remunerari dicitur, quia in illa perceptione supernae patriae septem nostra ad tria junguntur aeterna, ut homo contemplationem Trinitatis accipiat, et de remuneratione operis quasi quodam denario consummatus vivat. Vel certe, quod septem virtutes sunt, quibus in hac vita laboratur, dumque eis in remuneratione contemplatio Trinitatis redditur, vita laborantium denario remuneratur. Sed perfectus quisque etiam in hac vita denarium accipit, dum eisdem septem virtutibus, spem, fidem, charitatemque conjungit.
CAP. LXXIV.-- Nonne ex denario convenisti mecum? (Matth. XX, 13.) (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 34, et lib. XXXV, n. 13.) Nemo temere debet superna consilia et divina judicia discutere, sed consilium summae et occultae virtutis satisfactio sit apertae rationis, quia injustum esse non potest quod justo Domino placet. Unde et in vinea mercedem laborantibus reddens, cum quosdam operarios inaequales in opere aequaret in praemio, et plus in mercede quaereret qui labori amplius insudasset, ait: Nonne ex denario convenisti mecum? Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi: aut non licet mihi quod volo facere? In cunctis igitur quae exterius disponuntur, aperta causa est rationis, occultae justitia voluntatis. Sciendum est autem quod sola est sancta Ecclesia in qua bonum opus peragitur, unde et mercedem denarii non acceperunt, nisi qui intra vineam laboraverunt.
CAP. LXXV.-- Duo caeci sedentes secus viam, ut audierunt quia Jesus egrediens ab Jerico transiret, clamabant: Miserere nostri, fili David (Matth. XX, 29). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 5.) Dominus noster Jesus Christus Deo Patri suo coaeternus, per humanitatem dicitur transitum habere, per divinitatem vero quasi stare. Inde enim non transit unde aeternus est, inde vero transit unde propter nos apparuit temporalis; sic namque et in Evangelio scriptum est: Quia egrediens ab Jerico Dominus transibat. Duo autem caeci sedentes juxta viam clamaverunt dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Ad quorum vocem sicut illic scriptum est: Stetit Jesus, et lumen reddidit. Quid est autem transeundo audire, stando lumen restituere, nisi quod per humanitatem suam nobis misertus est, qui per divinitatis potentiam a nobis mentis nostrae tenebras exclusit? Quod enim propter nos natus et passus est, quod resurrexit et ascendit in coelum, quasi transit Jesus, quia nimirum haec actio temporalis est. Sed stans eos tetigit et illuminavit, quia non sicut illa dispensatio temporalis, ita Verbi aeternitas transit quae in se manens innovat omnia; stare enim Dei est incommutabili cogitatione mutabilia cuncta disponere. Qui ergo voces petentium transiens audivit, stans lumen reddidit, quia et si propter nos temporalia pertulit, inde tamen nobis lucem tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit.
CAP. LXXVI.-- Ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). (Homil. 9, in Ezech., n. 34.) Quisquis adhuc praesenti saeculo mente inhaeret, et adhuc terrenis voluptatibus delectatur, amare non potest aeterna gaudia quae justis promittuntur. Cognoscat igitur in volumine sancti Evangelii damnationem reproborum, quae in eo scripta est, et ab animo per timorem expellat quod diligit, ut possit ex judicio coelestem gloriam amare quam elegit vel audit. Ibi quippe sub unius damnati specie multitudo reproborum exprimitur, cum voce Veritatis dicitur: Ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc enim reprobi in exteriores tenebras cadunt, quia nunc in interioribus sua se sponte dejecerunt, ut veritatis lumen nec credendo nec bene operando sequerentur. In quas tenebras, ligatis manibus et pedibus, mitti praecipiuntur, quia nunc, dum tempus operandi et currendi est, habere manus et pedes liberos in bona actione noluerunt. Ibi etiam de reprobis scriptum est: Vermis eorum non moritur, et ignis eorum non exstinguitur (Isa. LXVI, 24).
CAP. LXXVII.-- Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, nolite facere (Matth. XXIII, 3). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 10.) Stultus aliquando donum rectae intelligentiae accipit, Scripturae sacrae sententiis docetur, bona loquitur; sed tamen nullo modo hoc quod dicit operatur: verba Dei profert, nec tamen diligit, laudando exaggerat, vivendo calcat. Is autem qui ad Deum per sancta desideria anhelat, discit quod audit, agit quod didicerit; sicut suos Veritas admonebat, cum per desideria sancta flagrantibus de Pharisaeis praecepit, dicens: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, nolite facere.
CAP. LXXVIII.-- Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus (Matth. XXIII, 5). (In exposit. B. Job, lib. XV, num 4.) Saepe hypocrita dum sanctum se simulat, et iniquum se exhibere minime formidat, ab hominibus honoratur, eique sanctitatis gloria defertur ab his qui exteriora cernunt, sed interiora perspicere nequeunt. Unde fit ut gaudeat in prima sessione, hilarescat in primo recubitu, infletur in prima salutatione, elevetur in reverenti voce obsequentium, et superba cogitatione tumeat in famulatu subditorum, sicut voce quoque Veritatis de talibus dicitur: Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: amant enim primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Sed haec eorum gaudii laetitia pertransibit, et poena permanebit.
CAP. LXXIX.-- Liquantes culicem, camelum glutientes (Matth. XXIII, 24). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 21.) Cameli nomine Dominus hic designatur, a quo hoc Judaeis adversantibus dicitur. Culex enim susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquaverunt ergo Judaei culicem, quia seditiosum latronem dimitti petierunt; camelum vero glutierunt, quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat exstinguere clamando conati sunt.
CAP. LXXX.-- Vae vobis hypocritae (Matth. XXIII, 27). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 13; Regul. pastor. cap. 35.) Studium hypocritarum esse solet, ut et quod sunt supprimant, et hoc quod non sunt esse se hominibus innotescant. Refugiunt videri quod sunt, et ante oculos superinducta quadam innocentiae honestate se vestiunt. Unde recte per Evangelium voce nostri Redemptoris increpantur, cum eis dicitur: Vae vobis hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis; quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Ita et vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis rapina et iniquitate. Hypocritas ergo recte sepulcra dealbata, speciosa exterius, sed mortuorum ossibus plena interius Veritas vocat; quia vitiorum mala intus contegunt, humanis vero oculis quorumdam demonstratione operum de solo foris justitiae colore blandiuntur. Culpas itaque suas occultando hominibus virtutesque pandendo, unde puniri debeant abscondentes detegunt, et unde remunerari poterant detegentes abscondunt. Nam dum occulta mala sua divinis judiciis, recta vero sua humanis oculis anteponunt: et sine teste est bonum quod publice faciunt, et non sine auterno teste est quod latenter delinquunt.
CAP. LXXXI.-- Item unde supra. (Homil. 9, in Ezech., n. 33.) Quod autem dicitur: Vae vobis hypocritae, sciendum est quod in Scriptura sacra Vae saepius de aeterno luctu quam praesenti solet intelligi. Unde scriptum est: Vae impio in malo: retributio enim manuum ejus fiet ei (Isa. III, 11). Et beatus Job loquitur, dicens: Si impius fuero, vae mihi est: si autem justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job. X, 15). Justorum enim afflictio temporalis est. Vae ergo quod dixit a temporali afflictione distinxit qui et justum afflictionem, et impium vae habere perhibuit. Et per semetipsam Veritas dicit: Vae mundo a scandalis (Matth. XVIII, 7). Et: Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis (Luc. VI, 25). Et: Vae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI, 23).
CAP. LXXXII.-- Orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20). (Homil. 12, in Evang., n. 7.) Sollicite, fratres charissimi, cogitare debemus ne nobis in vacuum tempora pereant, et tunc quaeramus ad bene agendum vivere cum jam compellimur de corpore exire; et meminisse debemus quid Veritas dicat: Orate, ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Per legis quippe mandatum ambulare longius in sabbato non licet. Hiems quoque ad ambulandum impedimento est, quia gressus ambulantium torpor frigoris adstringit. Ait ergo: Orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Ac si aperte dicat: Videte ne tunc quaeratis peccata vestra fugere, quando jam non licet ambulare. Illud ergo tempus, quo fugere non licet, modo debet cogitari dum licet. Illa hora exitus nostri est semper intuenda: ista Redemptoris admonitio ante mentis oculos semper ponenda.
CAP. LXXXIII.-- Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire (Matth. XXIV, 26). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 20, 23.) De haeretico dicit beatus Job: Qui rodebant in solitudine (Job. XXX, 3). Rodi solet quod comedi non potest. Haeretici itaque quia per supernam gratiam non adjuti, sed sua virtute moliuntur Scripturam sacram intelligere, exterius illam contrectant, sed ad ejus interiora secreta spiritualia non perveniunt; et quoniam ab universalis Ecclesiae sunt disjuncti societate, non quolibet loco rodere memorantur, sed in solitudine. Ad quam nimirum solitudinem quia praedicatores falsi sequaces suos traherent, longe ante Veritas praemonuit, dicens: Si dixerint: Ecce in deserto est, nolite exire. Praeterea haeretici clandestinis inter se conventiculis coeunt, ut errori suo reverentiam, quam non valent ex ratione, praebeant ex occultatione; et infirmis animabus pravitatis sermo tanto reverendus appareat quanto secretus. Unde per Salomonem mulier ex typo haereseos suadet, dicens: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Et beatus Job dicit: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae (Job. XXX, 6). Quid vero aliud cavernas terrae quam occultas haereticorum praedicationes accipimus? Quae occulta scilicet praedicamenta detestatur Veritas, dicens: Si quis vobis dixerit: ecce hic Christus est, ecce illic: nolite credere. Et rursum: Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire: Ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis. Hoc itaque hic in penetralibus quod in Job dicitur in cavernis. In cavernis enim haeretici habitant, quoniam errorem suum plerumque secretis praedicationibus occultant, ut quo se doctoribus prudentioribusque non indicant, eo vehementius imperitos ad se trahant.
CAP. LXXXIV.-- Sicut fulgur exit ab oriente, et paret in occidentem, ita erit adventus filii hominis (Matth. XXIV, 27). (Homil. 2, in Ezech., n. 16.) Cum Dominus ad judicium venerit, districti judicii concussio omnia simul elementa perturbabit, et in illo die cunctorum qui tunc in carne mortali fuerint inventi in pavore nimio corda commovebuntur. Cum enim coeperit impleri quod scriptum est: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur (Matth. XXIV, 29), quae mens erit hominis aeterni judicis sententiam non formidantis? Ibi enim simul tunc cuncta peccata ante oculos redeunt, ibi omnia quae cum delectatione acta sunt ad memoriam cum pavore revocantur, ibi caligo cogitationis miserae ex poena proximae damnationis erit. Tunc quippe ex peccatorum memoria sensum mentis deprimit caligo caecitatis, cum unigenitum Dei Filium in forma divinitatis conspicere non permittuntur reprobi. Videbunt enim in quem transfixerunt (Joan. X, 37). Et: Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Zach. XII, 10). Ignis etiam ille judicii, qui coelum aereum et terram concremabit, peccatores proculdubio constringet in poena suae damnationis. Nam sicut fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis, ubi nullus a judicio tunc in sua mente latere permittitur, quia ipse judicis fulgore penetratur. Ipse enim angelis et archangelis, omnibusque virtutibus praesidens Redemptor noster, in suo tunc terrore videbitur, eique ignis judicii in reproborum vindictam famulabitur. Hinc Psalmista ait: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Hinc Petrus apostolus ait: Adveniet dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transient, elementa vero ignis ardore solventur (II Petr. III, 10).
CAP. LXXXV.-- Quis putas est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam (Matth. XXIV, 45). (Regul. pastor. part III, cap. 39.) Alta quaeque debent a praedicatoribus multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Per mensuram quippe tritici exprimitur modus verbi, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Paulus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1). Hinc ad beatum Job dicitur: Quis dedit gallo intelligentium (Job. XXXVIII, 36)? Praedicator enim sanctus, dum caliginoso hoc clamat in tempore, quasi gallus cantat in nocte, cum dicit: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). Et rursum: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Gallus cum jam edere cantus parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens, vigilantiorem reddit; quia nimirum necesse est, ut hi qui verba sanctae praedicationis movent, prius studio bonae actionis evigilent, prius se per sublimia facta excutiant, et tunc ad bene vivendum alios sollicitos reddant; prius cogitationum alis semetipsos feriant, quidquid in se inutile deprehenderint districta animadversione corrigant, et tunc demum aliorum vitam loquendo componant et antequam verba exhortationis insonent, omne quod locuturi sunt operibus clament. Gallus etiam profundioribus horis noctis altos edere cantus solet; cum vero matutinum jam tempus in proximo est, minutas et tenues voces format; quia nimirum qui recte praedicat obscuris adhuc cordibus aperta clamat, nil de occultis mysteriis indicat, ut tunc subtiliora quaedam de coelestibus audiant cum luci veritatis appropinquant.
CAP. LXXXVI.-- Fatuae virgines non sumpserunt oleum secum (Matth. XXV, 3). (In exposit. B. Job, lib. 23, num. 17.) Praedicatores sancti, cum loquuntur, nequaquam mentis gaudium in ostensione ponunt disertae locutionis, sed bonum scientiae in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent, ubi hoc percipiunt, non ubi inter tot tentationum laqueos innotescere compelluntur, quamvis cum bonum quod accipiunt innotescunt, media interveniente charitate, ex profectu audientium et non ex propria ostensione gratulantur. Arrogantes enim cum scientiam accipiunt, nihil se accepisse aestimant, si hanc eos occultam habere contingat; nusquam quippe suum gaudium nisi in ore hominum ponunt. Unde et fatuae virgines in suis vasis oleum non sumpsisse referuntur, quia arrogantes omnes, cum se ab aliquibus fortasse vitiis continent, bonum gloriae intra conscientias habere non possunt. In vase autem proprio sumpserat Paulus oleum, qui dicebat: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12.) Inane ergo vasculum ferre est intus corde vacuo foras humani favoris judicium quaerere, quia dum gloria exterius quaeritur, intra vas oleum non habetur.
CAP. LXXXVII.-- Date nobis de oleo vestro (Matth. XXV, 8). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 74.) Hypocrita nihil aliud in omni quod agit nisi opinionis suae gloriam cogitat, nec curat quo post per meritum ducitur, sed quid interim dicatur. Sed laus cum ejus vita praeterit, et humanus favor in judicio deficit. Unde et fatuae virgines, quae oleum in vasis non sumpserant, quia in alienis scilicet vocibus gloriam et in suis conscientiis non habebant, turbatae per Sponsi praesentiam dicunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Oleum quippe a proximis petere est gloriam boni operis a testimonio alieni oris implorare. Mens etenim vacua, cum a cunctis suis laboribus nihil se intus tenuisse invenerit, testimonium foris quaerit. Ac si aperte fatuae virgines dicant: Cum nos repelli sine retributione conspicitis, dicite in nostro opere quod vidistis. Sed hypocritae nihil in judicio attestatio humana suffragabitur, quia eamdem laudem quam post in testimonium exigit prius in munere recepit.
CAP. LXXXVIII.-- Novissime vero veniunt et reliquae virgines dicentes: Domine, aperi nobis (Matth. XXV, 11). (Homil. 36, in Evang., n. 10; Regul. pastor. part. III, c. 20). Ad coelestis regni gaudia nos, fratres charissimi, Dominus vocat per se, vocat per angelos, vocat per Patres, vocat per prophetas, vocat per apostolos, vocat per pastores, vocat plerumque per miracula, vocat plerumque per flagella, vocat aliquando per hujus mundi prospera, vocat aliquando per adversa. Saepe namque nonnulli, hic proficere volentes et prosperari, cum apprehendere temporalem gloriam conantur, omnipotente Deo misericorditer eos respiciente nequeunt, quia eos in carnalibus suis desideriis mundi hujus adversitates feriunt: aut enim aegritudine longa tabescunt, aut injuriis afflicti concidunt, aut gravibus percussi damnis affliguntur, et in mundi dolore vident quia nihil confidere de ejus voluptate debuerunt; seque ipsos in suis desideriis reprehendentes, ad Deum corda convertunt. Multi igitur hujus mundi adversitatibus fracti, ad Dei vocantis amorem revertuntur, et a praesentis vitae desideriis corriguntur. Nemo ergo Deum vocantem contemnat, ne dum vocatus audire et obedire recusat, cum voluerit intrare non valeat. Audite quid Sapientia per Salomonem dicat: Tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me (Prov. I, 28). Hinc est quod fatuae virgines tarde venientes clamant: Domine, Domine, aperi nobis, sed jam tunc aditum quaerentibus dicitur: Amen, amen dico vobis, nescio vos. Hanc valde timendam sententiam, fratres charissimi, intenta aure percipite, ut tanto eam minus sentiatis in examine, quanto nunc auditis formidolosius in praedicatione. Si autem cuncta mundi relinquere, quod paucis datum est, non potestis, sic tenete quae sunt hujus mundi, ut tamen per ea in mundo non teneamini; ut terrena res possideatur, non possideat; ut sub vestrae mentis sit dominio quod habetis, ne si mens vestra terrenarum rerum amore vincatur, a rebus suis magis ipsa possideatur. De hominibus qui vel plura ambiunt, vel obtinere cuncta quae ambierunt possunt, audite quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Ac si aperte Veritas dicat: Quid prodest homini si totum quod extra se est congreget, si hoc solum quod ipse est damnet? Sit ergo res temporalis in itinere, desideretur aeterna in perventione, sint terrena quae nostro corpori serviant quatenus cordi minime obsistant, ne nos ad coelestem patriam quo nos vocat Dominus, praepediant. Nihil sit quod desiderium nostrae mentis retardet, nullius nos rei in hoc mundo delectatio implicet. Si bonum diligitur, mens in bonis melioribus, id est in coelestibus delectetur; si malum metuitur, mala animo aeterna proponantur; ut dum illic esse conspicit, et amplius quod diligat, et amplius quod pertimescat, hic omnino non haereat.
CAP. LXXXIX.-- Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 85, et lib. II, num. 6.) Superna dispensatio hypocritis largitur bonum operis, et sortem denegat haereditatis, operandi munera cumulat, et tamen vota operantis ignorat, quia dum perceptum munus ad laudem propriam trahitur, in conspectu lucis intimae umbra elationis obscuratur. Cum igitur a praesentis vitae favoribus, interveniente morte, fuerit separatus, internus eum arbiter negat, seque eum nescire denuntiat, quia simulatoris vitam juste reprobando Veritas ignorat, nec recognoscit ejus bona quae egit, quoniam haec ex intentione recta non protulit. Unde et fatuis virginibus in judicium veniens dicet: Amen, amen dico vobis, nescio vos. In quibus dum corruptionem mentis considerat, carnis etiam incorruptionem damnat. Nescire autem Dei reprobare est. Unde et quibusdam quos reprobat in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Sicut etiam nescire mentiri vix verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur, non quo si mentiri velit nesciat, sed quo falsa loqui veritatis amore contemnat.
CAP. XC.-- Cum venerit filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli ejus cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV, 31, 32). (Homil. 19, in Evang., n. 5.) Ad sanctam ecclesiam, fratres charissimi, quam multi convenimus, ecclesiae parietes implemus, et tamen nemo nostrum potest scire qui sint qui in illo electorum Dei numerentur grege. Ecce vox omnium Christum clamat, sed vita omnium non clamat: plerique Deum sequuntur vocibus, sed fugiunt moribus. Hinc etenim ad Titum Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16.) Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20, 26.) Hic igitur multi fidelibus per confessionem admiscentur, sed propter vitam reprobam in sorte fidelium in die judicii numerari non merentur. Hoc ovile sanctae Ecclesiae haedos recipit cum agnis; sed attestante Evangelio, cum judex venerit, bonos separat a malis, sicut pastor segregat oves ab haedis. Neque etenim illic in ovium grege numerari possunt qui hic carnis suae voluptatibus serviunt. Illic eos a sorte humilium judex separat qui se hic in superbiae cornibus exaltant. Regnum coelorum percipere nequeunt, qui hic et in coelesti fide positi toto desiderio terrena quaerunt.
CAP. XCI.-- Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, n. 50, 51.) Duae sunt partes, electorum scilicet atque reproborum, sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque judicantur et regnant, alii non judicantur et regnant, alii judicantur et pereunt, et alii non judicantur et pereunt. Ex parte quippe electorum judicantur et regnant qui vitae maculas lacrymis tergunt, qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerunt ab oculis judicis eleemosynarum superductione cooperiunt; quibus judex veniens in dextera consistentibus dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me (Ibid. v. 35). Quibus praemittit, dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Alii autem non judicantur, et regnant, qui etiam praecepta Legis perfectione virtutum transcendunt, qui nequaquam hoc solum quod cunctis divina Lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt; quibus dominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Et de quibus propheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isa. III, 14). Et de quibus Salomon, cum de sanctae Ecclesiae Sponso loqueretur, intulit, dicens: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Hi itaque in extremo judicio non judicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam judices veniunt; relinquentes quippe omnia, plus prompta devotione executi sunt quam juberi generaliter audierunt. Speciali namque jussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus dicitur hoc quod adolescens dives audivit: Vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, et sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim sub hoc praecepto cunctos jussio generalis astringeret, culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per Scripturam sacram generaliter omnibus praecipitur, aliud quod perfectioribus specialiter imperatur. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur qui et praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt qui, suadente perfidia, legem tenere contemnunt, ita non judicantur et regnant qui, suadente pietate, etiam ultra generalia divinae legis praecepta proficiunt. Hinc est quod Paulus, etiam specialia praecepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit. Cum enim accepisset ut, Evangelium praedicans, de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Justum est igitur ut iste non judicetur et regnet qui minus quod servaret accepit, sed majus quod viveret invenit.
CAP. XCII.-- Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 35). (Homil. 23, in Evang., n. 2.) Hospitalitatem, fratres charissimi, diligite, opera charitatis amate. Hinc etenim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis (Heb. XIII, 1). Hinc Petrus ait: Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV, 9). Hinc ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me. Cum igitur ante judicium Dominus per membra sua suscipitur, in judicium veniens susceptores suos recognoscet, dicens: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Pensate ergo, fratres, quanta hospitalitatis virtus sit, et ad hospitalitatis gratiam ne sitis pigri. Peregrini ad hospitium non solum invitandi, sed etiam trahendi. Ad mensas vestras Christum suscipite, ut vos ab eo suscipi ad aeterna convivia valeatis. Praebete modo peregrino Christo hospitium, ut vos in judicio non quasi peregrinos nesciat, sed ut proprios recipiat ad regnum.
CAP. XCIII.-- Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XV, 45). (Homil. 40, in Evang., n. 10 et 12.) Ante futurum judicium, fratres charissimi, solerter agite, culparum vestrarum intercessores quaerite, advocatos vobis in die judicii pauperes procurate. Ecce importune se pauperes offerunt, atque his indigent quae vobis jam satiatis quotidie de mensa cadunt. Ecce nos rogant qui tunc pro nobis intercessores venient. Certe nos omnino rogare debuimus, et tamen rogamur. Videte si negare debemus quod petimur, quando patroni sunt qui petunt. Nolite ergo misericordiae tempora perdere, nolite accepta remedia dissimulare, ante supplicium de supplicio cogitate. Cum quoslibet in hoc mundo abjectos aspicitis, etiam si qua reprehensibilia eorum esse videantur, nolite despicere, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat; quorum si qua sunt talia quae jure debeant reprehendi, haec si vultis ad usum vestrae mercedis inflectite, ut ex ipsis eorum vitiis cumulentur vobis incrementa pietatis, quatenus pariter panem detis et verbum, panem refectionis cum verbo correptionis, et duo a vobis alimenta percipiat qui unum quaerebat, dum exterius cibo et interius satiatur eloquio. Pauper ergo cum reprehensibilis cernitur, moneri debet et despici non debet; si vero reprehensionis nil habet, venerari summopere sicut intercessor debet. Sed ecce multos cernitis qui cujus sint meriti nescitis. Omnes igitur honorate quos pauperes cernitis, et quos foris videtis despectos saeculi, intus arbitramini amicos Dei. Cum his participamini quod habetis, ut hoc quandoque quod habent dignentur vobiscum participari. Pensate quod ore magistri gentium dicitur: In hoc tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 14). Pensate quid ipsa per se Veritas dicat: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Ad tribuendum ergo pigri nequaquam esse debetis, quando hoc quod jacenti in terra porrigitis, sedenti in coelo datis.
CAP. XCIV.-- Tunc dicet et his qui a sinistris ejus erunt: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). (In exposit. B. Job. lib. XXVI, n. 51.) Duos ordines pars reproborum continet. Alii namque judicantur et pereunt, alii non judicantur et pereunt. Judicantur et pereunt quibus dominica voce in damnatione dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere: hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non operuistis me: aeger et in carcere, et non visitastis me, quibus praemittitur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Alii in extremo judicio non judicantur et pereunt; de quibus Propheta ait: Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5); et de quibus dicitur: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18); et de quibus Paulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12). Resurgent vero etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad judicium; non enim eorum tunc causa discutitur qui ad conspectum districti judicis jam cum damnatione suae infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in extrema examinatione non audiunt, quia praejudicati infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi tantum verba judicis audiunt, quia ejus fidei tantum verba tenuerunt. Isti in damnatione sua judicis aeterni nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam nec verbotenus servare voluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub Lege positi peccaverunt, istis in perditione sua de Lege nihil dicitur, quia nihil Legis habere conati sunt. Princeps namque terrenam rempublicam regens, aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem. In illo jura sua contulit, eumque sub verbis divinae invectionis addicit. Contra hostem vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque ejus malitiae tormenta retribuit, de malo vero ejus quid lex habeat non requirit: neque enim lege necesse est perimi qui lege nunquam potuit teneri. Ita ergo in extremo judicio, et legalis illum invectio percutit qui ab eo quod professione tenuit actione declinavit, et iste sine judicii invectione perimitur qui lege fidei non tenetur.
CAP. XCV.-- Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41.) (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, n. 37.) Extremi judicii die, aeterno tunc judice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum, assistente cuncto ministerio coelestium potestatum, et electis omnibus ad hoc spectaculum deductis, antiquus hostis diabolus in medium captivus deducetur, et cum suo corpore, id est cum reprobis omnibus, aeternae gehennae incendiis mancipabitur, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. O quale erit illud spectaculum, quando haec immanissima bellua electorum oculis ostendetur, quae hoc belli tempore nimis illos terrere potuerat, si videretur: sed occulto ac miro Dei consilio agitur ut et nunc per ejus gratiam a pugnantibus non visa vincatur, et tunc a laetis victoribus jam captiva videatur. Tunc autem justi divino adjutorio quantum debitores sunt plenius recognoscent, quando tam fortem bestiam viderint quam nunc infirmi vicerunt, et in hostis sui immanitate conspicient quantum debeant gratiae defensoris sui. Redeunt enim de hoc praelio tunc milites nostri virtutum tropaea referentes, et receptis corporibus cum jam in illo judicio regni coelestis introitum sortiuntur, prius immanissimas vires hujus antiqui serpentis aspiciunt, ne vile aestiment quod evaserunt. Et videntibus cunctis, praecipitabitur, quia visa mors ejus tunc gaudium exhibet cujus tolerata vita nunc justis quotidie in cruciatibus bellum movet.
CAP. XCVI.-- Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV, 35). (Regul. pastor. part. III, c. 20.) Omnes qui aliena adhuc intendunt rapere, quid Dominus in judicio reprobis dicat sollicite debent audire; ait namque: Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum, etc. Quibus etiam praemittit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Ecce nequaquam audiunt, quia rapinas vel quaelibet alia violenta commiserunt, et tamen aeternis gehennae ignibus mancipantur. Hinc ergo colligendum est quanta damnatione plectendi sunt qui aliena rapiunt, si tanta animadversione feriuntur quia sua indiscrete tenuerunt. Perpendant quo eos obliget reatu res rapta, si tali subjicit poenae non tradita. Perpendant quid illata mereatur injustitia, si tanta percussione digna est pietas non impensa.
CAP. XCVII.-- Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, n. 35, 36, 37.) Sunt plerique qui peccatis suis idcirco finem ponere negligunt, quia habere quandoque finem super se judicia futura suspicantur. Quibus breviter respondemus, si quandoque finienda sunt supplicia reproborum, quandoque ergo finienda sunt etiam gaudia beatorum. Per semetipsam namque Veritas dicit: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Si igitur hoc verum non est quod minatus est, neque illud verum est quod promisit.
At inquiunt: Ideo aeternam poenam peccantibus minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret, quia creaturae suae aeterna supplicia minari debuit, non inferre. Quibus citius respondemus: Si falsa minatus est ut ab injustitia corrigeret, etiam falsa pollicitus est ut ad justitiam provocaret. Et quis hanc eorum vesaniam toleret qui dum promissionibus suis reproborum supplicia finire asserunt, assertione sua etiam electorum praemia remunerationesque confundunt? Quis hanc eorum vesaniam toleret qui conantur astruere verum non esse quod Veritas de aeterno igne minata est? Et dum satagunt Deum perhibere misericordem, non verentur praedicare fallacem.
At inquiunt: Sine fine puniri non debet culpa cum fine. Justus nimirum est omnipotens Deus, et quod non aeterno peccato commissum est, aeterno non debet puniri tormento. Quibus citius respondemus quod recte dicerent si judex justus districtusque veniens non corda hominum sed facta pensaret. Iniqui enim ideo tunc cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt, voluissent quippe sine fine vivere, ut sine fine potuissent in iniquitatibus permanere. Nam magis appetunt peccare quam vivere, et ideo hic semper vivere cupiunt, ut nunquam desinant peccare cum vivunt. Ad districti ergo judicis justitiam pertinet ut nunquam careant supplicio quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato; et nullus detur iniquo terminus ultionis, quia, quandiu valuit, habere noluit terminum criminis.
At inquiunt: Nullus justus crudelitatibus pascitur, et delinquens servus a justo domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur: ad aliquid ergo caeditur, cum non ejus dominus cruciatibus delectatur. Iniqui vero gehennae ignibus traditi quo fine semper ardebunt? Et quia certum est quod pius et omnipotens Deus non pascitur cruciatibus iniquorum, cur cruciantur miseri si non expiantur? Quibus citius respondemus quod omnipotens Deus, qui pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio, et quidem sua iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid concremantur: scilicet, ut justi omnes et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in istis respiciant supplicia quae evaserunt, ut tanto in aeternum magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae ejus adjutorio vitare potuerunt.
CAP. XCVIII.-- Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). (In exposit, B. Job, lib. XII, n. 16.) Solent justi viri in eo quod ipsi certum ac solidum sentiunt, quasi ex dubietate aliquid proferre, ut infirmorum in se verba transferant. Sed rursum per fortem sententiam infirmantium dubietati omnimodo contradicunt, quatenus per hoc quod dubie proferre cernuntur infirmis aliquatenus condescendant, et per hoc quod certam sententiam proferunt, infirmorum mentes dubias ad soliditatem trahant. Quod nimirum dum faciunt, exemplum capitis nostri sequuntur; passioni quippe Dominus propinquans, infirmantium in se vocem sumpsit, dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; eorumque timorem ut abstraheret suscepit. Et rursus per obedientiam vim fortitudinis ostendens, ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu; ut cum imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas. Conditoris nostri etiam contra voluntatem nostram fiat. Hoc igitur exemplo nonnunquam a fortibus infirmitatis illa verba suscipienda sunt, ut per eorum post praedicamenta fortia infirmorum corda gravius roborentur.
CAP. XCIX.-- Judas abiens, laqueo se suspendit (Matth. XXVII, 5). (In exposit. B. Job, lib. XI, n. 12.) Saepe nonnulli exire a pravis actibus cupiunt, sed quia eorumdem actuum pondere premuntur, in malae consuetudinis carcere inclusi, a semetipsis exire non possunt. Et quidam culpas proprias punire cupientes, hoc quod recte se agere aestimant in graviores culpas vertunt; fitque modo miserabili, ut quod exitum putant, hoc inclusionem inveniant. Sic videlicet reprobus Judas cum mortem sibi contra peccatum intulit, ad aeternae mortis supplicia pervenit, et pejus de peccato poenituit quam peccavit.
CAP. C.-- Mulia passa sum hodie per visum propter eum (Matth. XXVII, 19). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 31.) Antiquus hostis quamvis Dominum Jesum Christum esse Filium Dei fuerat ipse confessus, velut purum tamen illum hominem mori credidit, ad cujus mortem Judaeorum persequentium animos concitavit. Sed in ipso traditionis tempore tarde jam cognovisse intelligitur quod ipse illa ejus morte puniretur. Unde et Pilati conjugem somniis terruit, ut vir illius a justi persecutione cessaret. Sed res interna dispensatione disposita nulla valuit machinatione refragari. Expediebat quippe ut peccatorum mortem juste morientium solveret mors justi injuste morientis.
CAP. CI.-- Et ecce velum templi scissum est in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt (Matth. XXVII, 31). (In exposit. B. Job, lib. XXX, n. 66 et 67.) Incarnatus Dominus, qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi minor est factus Patre, quia minor est etiam seipso. Naturam autem nostram suscipiens, iniquitatis jugo nullomodo teneri potuit; quem quamvis macula culpae nostrae non attigit, passio tamen nostrae mortalitatis astrinxit. Quasi quaedam enim vincula habuit ea quae nos nequitiae merito patimur, notrae scilicet mortalitatis infirma, quibus usque ad mortem sponte ligari se voluit, et quae per resurrectionem mirabiliter solvit. Esurire quippe, sitire, lassescere, teneri, flagellari, crucifigi, nostrae mortalitatis vinculum fuit. Sed cum expleta morte velum templi rumperetur, scinderentur petrae, monumenta panderentur, inferni claustra patescerent, quid aliud tot argumentis tantae virtutis ostenditur, nisi quod illa infirmitatis nostrae vincula solvebantur? ut is qui ad suscipiendam servi formam venerat, in ipsa servi forma ab inferni vinculis absolutus, ad coelum etiam cum membris liber rediret? De quibus ejus vinculis Petrus apostolus attestatur, dicens: Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo (Act. II, 24). Vincula itaque ejus tunc soluta sunt, cum infirmitates passionis illius in resurrectionis sunt gloriam commutatae.
CAP. CII.-- Et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt (Matth. XXVII, 32). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 69, 70; homil. 21, in Evang., n. 6.) Habemus spem nostrae resurrectionis, considerata gloria capitis nostri. Sed ne quis, vel cogitatione tacita, forsitan dicat, quod idcirco ille resurrexit a morte quia unus idem Deus et homo mortem quam ex humanitate pertulit ex divinitate superavit, nos vero, qui puri homines sumus, a mortis surgere damnatione non possumus: recte in resurrectionis ejus tempore etiam multorum sanctorum corpora resurrexerunt, ut in se nobis exemplum ostenderet, et de aliorum qui nobis per puram humanitatem similes fuerunt nos resurrectione roboraret: quatenus cum se homo desperaret percipere quod in se ostenderat Deus homo, hoc in se fieri posse praesumeret quod in ipsis factum cognosceret quos puros fuisse homines non dubitaret.
Sunt vero nonnulli qui, considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis ita in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus, rursumque ad vitam viridescere posse diffidunt; qui si resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerant. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis suis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur dum, supervenientibus noctis tenebris, ea quae aspiciebatur subtrahitur, et quasi quotidie resurgit, dum lux ablata oculis, suppressa iterum nocte, reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione post largitionem cessare; et ecce subito quasi ex arescenti ligno velut quadam resurrectione veniente videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Indesinenter cernimus parva arborum semina terrae humoribus commendari, ex quibus non longe post conspicimus magna arbusta surgere, folia pomaque proferre. Consideremus ergo parvum cujuslibet arboris semen quod in terram jacitur ut arbor ex illo producatur, et comprehendamus, si possumus, ubi in illa tanta parvitate seminis tam immensa arbor latuit quae ex illo processit: ubi lignum, ubi cortex, ubi viriditas foliorum, ubi ubertas fructuum. Nunquidnam in semine tale aliquid videbatur, cum in terram jaceretur? Et tamen occulto rerum omnium opifice cuncta mirabiliter ordinante, et in mollitie seminis latuit asperitas corticis, et in teneritudine illius absconsa est fortitudo roboris, et in siccitate ejus ubertas fructificationis. Quid ergo mirum, si tenuissimum pulverem, vel a nostris oculis in elementis redactum, cum vult in hominem reformat, qui ex tenuissimis seminibus immensa arbusta redintegrat? Quia ergo rationabiles sumus conditi, spem resurrectionis nostrae ex ipsa debemus rerum specie et contemplatione colligere. Sed quia in nobis sensus torpuit rationis, accessit in exemplum gratia Redemptoris. Venit namque Conditor noster, suscepit mortem, ostendit resurrectionem; ut qui resurrectionis spem ex ratione tenere nolumus, hanc ex ejus adjutorio et exemplo teneremus. Beatus quoque Job de resurrectione dixit: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Quisquis igitur resurrectionis virtutem in se fieri posse desperat, verba in gentilitate positi viri fidelis erubescat, et penset quanto poenae sit pondere feriendus, si adhuc non credit suam qui jam resurrectionem Domini cognovit factam, si et illic suam credidit Job qui adhuc Domini Jesu sperabat esse faciendam.
Ad instruendam igitur ignorantiam nostram, ad roborandam infirmitatem nostram, Dominus noster suae resurrectionis exemplum nobis sufficere voluit. Solus quippe illo tempore mortuus est, et tamen solus minime surrexit; quia sicut superius scriptum est: Multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. Ablata sunt ergo omnia argumenta perfidiae. Ne quis enim dicat, sperare de se non debet homo quod in carne sua exhibuit homo Deus, ecce cum Deo homine surrexisse cognovimus quos puros homines fuisse non dubitamus. Si igitur membra nostri Redemptoris sumus, praesumamus in nobis quod gestum constat in capite; si multum nos abjicimus, sperare debemus in nobis, nos membra ultima, quod de membris ejus superioribus audivimus.
CAP. CIII.-- Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matth. XXVIII, 3). (Homil. 21, in Evang., n. 3.) Matthaeus evangelista angelum qui mulieribus ad sepulcrum venientibus apparuit describens, ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. In fulgure enim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus, et terribilis est peccatoribus, et blandus justis, recte testis resurrectionis ejus angelus, et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos et mulceret pios. Recte etiam angelus niveis coopertus vestimentis apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis, nostrae dicamus an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus et nostrae: illa quippe Redemptoris nostri resurrectio, et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit, et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia, eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in niveis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem dominicam ad superna reducimur, coelestis patriae damna reparantur.
CAP. CIV.-- Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: Scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic, surrexit enim sicut dixit (Matth. XXVIII, 5). (In exposit. B. Job, l. XIV, n. 67, 68.) Libet considerare, fratres charissimi, pietatis viscera quam erga nos Dominus noster habuit, et resurrectionis gloriam quam angelus factam mulieribus annuntiavit. Conditor et Redemptor noster Dominus Jesus Christus postquam omnia creavit, ut nos de captivitate diaboli redimeret, inter nos incarnatus apparuit, suaque passione nos a perpetua morte liberavit. Quia et si crucifixus est ex infirmitate (II Cor. XIII, 4), sed vivit ex virtute Dei: citius enim a morte voluit resurgere, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnino desperaretur. Citius a morte voluit resurgere, ne nostra diu anima in infidelitatis remaneret morte; mortem enim transitorie, id est ad triduum contigit, et in ea morte nequaquam, sicut nos, usque ad finem saeculi remansit. Corpus quidem Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi resurrectionis differuntur gloria. Nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille vero die tertia a mortis viruit ariditate, et divinitatis suae potentiam ipsa suae carnis ostendit innovatione. Dominum ergo nostrum Jesum Christum, flagellatum, derisum, palmis caesum, corona spinea coronatum, sputis illusum, crucifixum, mortuum esse noverimus, sed eumdem ipsum, qui inter impiorum manus occubuit, post mortem vivere certa fide credamus, libera voce profiteamur, et per resurrectionem ejus de nostrae carnis resurrectione confidamus. Resurrectionem enim, quam in se, qui est caput nostrum, ostendit, in nobis etiam, qui sumus ejus, quandoque facturum esse nobis promisit Dominus noster Jesus Christus, qui resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur; quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo per omnia saecula saeculorum. Amen.