There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Ebrietas Princeps puer 

Personae:

Agrius, Sophronius, Holocolax.[1]

Agr.
Quid est quod tam multi Regem comitantur, tam vario cultu?

Sophr.
Quin tu potius vultus contemplaris, quam cultus? Magis sunt enim vultus varii ac diversi, quam cultus et vestitus.

Agr.
Istud quoque de vultibus quamnam habet causam?

Sophr.
Vestiuntur quidem alias pro facultatibus, alias pro ratione dignitatis aut generis, saepe etiam ut cujusque est vel ambitio, vel vanitas: multi quoque vestimentorum elegantia utuntur pro hamo et reti ad favorem captandum, vel Regis, vel Procerum, animos puellarum non raro. Vultus autem affectus animi sequitur: talis est fere, qualis interior animi habitus.

Agr.
Sed cur tam multi huc conveniunt?

Hol.
An non decet ut plurimi sint, ubi est caput et regimen Provinciae totius?

Sophr.
Optime, sed plerique non adeo rempublicam spectant, ut privatam: et sequuntur eum in cujus manu est regimen non tam patriae, quam fortunarum.

Hol.
Quidni? quandoquidem omnia sunt pecuniae venalia.

Sophr.
Sic judicant illi, quibus animus et mens nihil omnino est: valetudo autem, et dotes corporis viles.

Agr.
Quid opus est in hoc tumultu aulico tanta philosophiae speculatione? Ego vero malim de vobis intelligere, quinam sint isti tanto numero, tam varia specie ac forma.

Hol.
Ego tibi omnes percensebo ordine: Nam Sophronius hic, quantum intelligo, non est admodum in regiis versatus: ego vero comitatus omnes regios adii, penetravi, perscrutatus sum, perspexi, gratus semper omnibus et jucundus.

Sophr.
Inde credo parasti tibi cognomen illud Holocolacis.

Hol.
Rem tenes, sed tu Agri, ausculta. Ille, in quem aures, oculi, mens omnium intenta est ac defixa, est Rex, caput Reipublicae.

Sophr.
Vere caput, et ideo salus, quum est sapiens ac probus: pernicies autem quum malus aut demens.

Hol.
Ille qui pone sequitur puellus, est filius ejus heres, quem in aula Graeca vocabant δεσπότην, hoc est dominum: in Hispania vocant Principem, in Gallia Delphinum. Torquati illi in vestibus holosericis et holobryzis, Proceres sunt regni, insignes dignitatum militarium nominibus, Principes, Duces, Praesides Limitanei, quos Marchiones nominant, Comites, Viri qui Barones voce barbara nominantur, Equites. Ille est magister equitum, quem vulgo Comitem stabilem appellant, nomine ex aula Graeca sumpto, ubi magnus Connestabulus[2] cognominabatur, sicut Praefectus maris Admiralius. Est et Praetorio Praefectus, qui non solum palatio praeerat, sed etiam satellitio, quem Romuli tempore Praefectum Celerum nominabant, et satellites ipsos Celeres.

Agr.
Quinam sunt illi in vestibus talaribus magna severitate vultus?

Hol.
Sunt Regii Consultores.

Sophr.
Istos quos in consilium adhibet Princeps, prudentissimos esse oportet, magni rerum usus, et in decernendo gravitatis ac moderationis summae.

Agr.
Qui isthuc?

Sophr.
Quia sunt oculi et aures Principis, atque adeo Regni universi, et eo magis si caecus aut surdus sit Rex, captus suis sensibus, vel ab ignorantia, vel a deliciis.

Agr.
Etiamne luscus ille, et ille alter surdaster oculi atque aures sunt Regis?

Sophr.
Pejor est cordis caecitas et surditas.

Hol.
Eos qui sunt a consiliis sequuntur Scribae, nec ii pauci vel unius ordinis: tum qui pecuniam principalem tractant vel procurant, Coactores, Tribuni aerarii, Praefectus fisci, Procurator fisci, et fisci Advocatus.

Agr.
Qui sunt juvenes illi comptuli et festivi, qui semper Regem sectantur, et astant illi, alii arridentes, alii ore aperto velut admirabundi?

Hol.
Haec est cohors intimorum amicorum, deliciae atque oblectamenta Regis.

Agr.
Duos illos ingredientes cur assectantur tam multi vultuosi?

Hol.
Quia iis est apud Regem fides praecipua: alter est Praefectus sacris scriniis[3], sive Princeps scribarum, alter a secretis arcanis, apud quem est Regni breviarium. Idem est Principi a memoria; eaque de causa offerunt se illi quotidie tam multi, ut memoriam illius de se refricent ac renovent, quandoquidem is est Principis memoria. Illi autem qui ducunt vultus,[4]sunt litigatores, quique res suas persequuntur: nec eorum unquam negotia finem inveniunt, longa contexta serie procrastinationum. Duo illi qui deambulant in porticu Praefecti sunt, alter Cubiculo, alter Regio equili; habent hi sub se alios permultos Cubicularios et Equisones: sed ingrediamur regiam coenationem.

Agr.
Ah quanta turba, qui apparatus tam anxius et morosus!

Sophr.
Id vero majore cum admiratione fueris intuitus, si scias quam levem ad rem pertinet; nempe ut sorbeat ovum unum, et pauxillum vini bibat nauseabundus.

Hol.
Ille est hebdomadae hujus Architriclinus cum scirpo Indico: Pocillator est adolescens ille: Structor nondum est ingressus.

Agr.
Qui sunt cum Rege pransuri?

Hol.
Quisnam esset tam beatus qui posset epulis accumbere divum?

Sophr.
Atqui olim Regiae mensae adhibebantur convivae, modo duces exercitati, modo viri claro genere, alias insignes vel usu rerum, vel eruditione, quorum sermone Rex fieret melior ac sapientior: sed Gothica et aliorum Barbarorum superbia morem hunc nostrum invexit.

Hol.
Habent Proceres asseclas suos armigeros, exoletos, pueros pedissequos, pueros a pedibus, sive a calcari. Sunt inter eos divites magnificentissimi, qui plerosque excipiunt coena recta[5]: alii, quibus hoc molestum videtur, mittunt amicis sportulas; idque est amicis tenuioribus utilius: sed recta convivari plus habet splendoris.

Agr.
Aliud hominum genus videre mihi videor in illo coenaculo.

Hol.
Illud est gynaecium, ibi Regina habitat cum matronis suis et puellis; spice ut ingrediuntur et egrediuntur ex Parthenone[6], tamquam apes ex alveario, juvenes amatores, mancipia Cupidinis.

Sophr.
Saepe et senes, bis pueri.

Hol.
Nihil est majoris voluptatis, quam audire illorum acute excogitata dicta vel poemata, cantiunculas, melodias antelucanas, confabulationes cum puellis: videre saltationes, obambulationes, varietates colorum in cultu, habitus et formas vestimentorum; habent pueros amanuenses, per quos mittuntur et remittuntur mandata: hi vero nuntiant et renuntiant ultro et citro mandata, qua solertia, diligentia, educatione, Divi vestram fidem! nudis capitibus, flexo poplite, atque etiam positis genibus. Audire est quotidie et videre aliquid novi, inopinati, acute et subtiliter excogitati vel dicti, animose aut dextre aut solute facti.

Sophr.
Immo dissolute.

Hol.
Quae felicitas major? Quis possit ab hujusmodi suavitate divelli?

Sophr.
Colax Colax, et tu sine amore insanis, et sine vino ebrius es; quae ineptia potest esse major, quam ista abs te descripta?

Hol.
Nescio qui fiat, ut ex scholis videas plerosque discedere, qui ingressi semel aulam in ea consenescant.

Sophr.
Tamquam qui de Circes poculo biberant amissa mente, et in belluarum ingenium degenerantes, nolebant inde egredi, et ad hominum naturam ac conditionem redire.

Agr.
At hi omnes, quum se ad suam quisque domum receperunt, quid agunt? quibus se actionibus occupant, ut saltem fallant tempus?

Sophr.
Plerique omnes nihil magis addunt serium, quam quod cernis; atque adeo otium illis multorum vitiorum parens est ac nutricula. Ludunt quidam taxillis, chartis, alveolo, aciebus: alii per occultam detractionem, et artificiosam maledicentiam horas pomeridianas transmittunt, hoc est quibus domi desident; aliqui mirifice capiuntur scurris et planis, in quos sunt profusissimi, in caetera praeparci et sordidi. Sed praecipua aulae corruptela est assentatio uniuscujusque erga alios omnes, quodque pejus est, erga semetipsum; ea efficit, ut nullus unquam nec a se, nec a socio veritatem conducibilem audiat, nisi forte in jurgio: quam is tum parum pro veritate accipit, sed pro contumelia.

Hol.
Hic quaestus est nunc multo uberrimus, tu cum tua veriloquentia esuries strenue: ego arridendo, ac blandiendo, omnia approbando, et laudando, evasi locuples.

Agr.
Non possent haec incommoda Reges corrigere?

Sophr.
Perfacile, vellent modo. Sed aliis hi mores placent, quia suorum similes: alii ipsi sibi eas occupationes arcessunt, per quas nunquam vacet recti aliquid aut sani cogitare, non desunt qui remissis animis, et dissolutis, non arbitrantur illius domus ac familiae mores ad curam suam pertinere: quae non pertinent profecto minus, quam ad unumquemque nostrum sua domus privata.


Notae

  1. Agrius, Sophronius, Holocolax, nomina item personis satis scite accommodata. Agrius, agrestis, ferox. Sophronius, prudens, modestus, frugi. Holocolax, penitus adulator, et qui imperavit sibi omnia assentari, ut ait Terentius.
  2. Magnus connestabulus, sicut a Romanis Magster equitum creabatur, qui comes esset Dictatori: ita apud Hispanos, qui secundus a Rege est, cui vexillum Regni maximum committitur Comes stabilis appellatur: cujus veluti cum Rege societas in edictis publicis atque solemnibus declaratur his verbis: Jubet Rex, atque ejus Connestabulus: elegantiori nomine quem apud Graecos, Comes stabilis, quem Raph. Volat. ait caput esse Togatorum Francorum.
  3. Praefectus sacris scriniis, vulgo: Magnus Cancellarius.
  4. Qui ducunt vultus. Qui contrahunt frontem, qui obducunt supercilia. Sic Mart. Qui ducis vultus, et non legis ista libenter.
  5. Excipiunt coena recta, excipere, aut convivari quis dicitur, cum ad eandem mensam omnes invitati discumbunt, eisdemque epulis cum Rege utuntur, ut omnia omnibus sint communia, quod in August. et Vespas. laudat Sueton. cui objicitur sportularum missio, quod Hispane dicitur: dar, o embiar racion.Utrunque hoc uno et eodem versu conclusit Martial. Promissa est nobis sportula, recta data est.
  6. Ex parthenone, locus est ubi habitant virgines.