Etymologiarum libri XX/Liber XVI

(Redirectum de Etymologiarum libri XX - Liber XVI)
This is the stable version, checked on 31 Ianuarii 2018. Template changes await review.
 Liber XV Liber XVII 



DE LAPIDIBVS ET METALLIS


I. DE PVLVERIUVS ET GLEBIS TERRAE. [1] Pulvis dictus quodvi venti pellatur. Tollitur enim eius flatu nec resistit nec stare novit, sicut ait propheta (Psalm. 1,4): 'Tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae.' [2] Limus vocatus quod lenis sit. Caenum est vorago luti. Cinis ex incendio dicitur; ab eo enim fit. Favilla, quod per ignem effecta sit; nam FOS ignis est. [3] Gleba, quod sit globus; pulveris enim collectione conpingitur et in uno glomere adunatur. Terra autem ligata gleba est, soluta pulvis. [4] Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe.

Lutum vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum; nam omne lotum mundum est.

[5] Volutabra appellata quod ibi apri volutentur. Vligo sordes limi vel aquae sunt. Sabulum levissimum terrae genus. [6] Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt. Creta ab insula Creta, ubi melior est. Creta Cimolia candida est, a Cimea Italiae insula dicta; quarum altera vestimentorum pretiosos colores emollit, et contristatos sulphure quodam nitore exhilarat, altera gemmis nitorem praestat. Creta argentaria, et ipsa candida, appellata eo quod nitorem argento reddat. [7] Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida et linguae lenis, medicamentis ei vasculis necessaria. [8] Pulvis Puteolanus in Puteolanis Italiae colligitur collibus, opponiturque ad sustinenda maria fluctusque frangendos. Nam mersus aquis protinus lapis fit, undisque cottidie fortior effectus in saxum mutatur; sicut argilla igne in lapidem vertitur. [9] Sulphur vocatum quia igne accenditur; PUR enim ignis est. Nam vis eius et in aquis ferventibus sentitur, neque alia res facilius accenditur. Nascitur in insulis Aeoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum. [10] Huius genera quattuor. Vivum, quod foditur, translucetque et viret, quem solum ex omnibus generibus medici utuntur. Alterum, quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare. Tertium liquor est; usus eius ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiemque praestat. Quartum ad lychnia maxime conficienda aptum. Sulphuris tanta vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore suo inpositus ignibus ardescens. In calice vini prunaque subdita circumferens exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum effundit.


II. DE GLEBIS EX AQVA. [1] Bitumen in Iudaeae lacu Asphaltite emergit, cuius glebas supernatantes nautae scaphis adpropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim aestuans a terra. Spissantur autem utraque et densitate coeunt, et utraque Graeci PISSASFALTON appellant. Natura eius ardens et ignium cognata, et neque aqua neque ferro rumpitur, nisi solis muliebribus inquinamentis:

utilis ad conpages navium. [2] Alumen vocatum a lumine, quod lumen coloribus praestat tinguendis. Est autem salsugo terrae, efficiturque hieme ex aqua et limo, et aestivis solibus maturatur. Huius species duae sunt: liquidum et spissum. [3] Sal quidam dictum putant quod in igne exiliat. Fugit enim ignem, dum sit igneum, sed naturam sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo et sole vocatum existimant; nam aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus vel scopulis derelicta et sole decocta. Sunt et lacus et flumina et putei e quibus auritur. Dehinc in salinis ingestus sole siccatur; sed et flumina densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum luna noctibus; nam in Cyrenaea ammoniacus sub arenis invenitur. Sunt et montes nativi salis, in quibus ferro caeditur, ut lapis, renascens maius: tantae alicubi duritiae ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia. [4] In natura quoque salis differentiae [sunt]. Nam alibi suave, alibi salsissimum: commune sal in igne crepitat; Tragasaeum nec crepitat in igne nec exilit; Agrigentinum Siciliae flammis patiens in aqua exilit, in igne fluit contra naturam. [5] Sunt et colorum differentiae. Memphiticus rufus est; in parte quadam Siciliae, ubi Aetna est, purpureus; item in eadem Sicilia in Pachyno adeo splendidus et lucidus ut imagines reddat; in Cappadocia crocinus effoditur. [6] Salis natura necessaria est ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem, et appetitum in omnibus cibis facit. Ex eo quippe omnis victus delectatio et summa hilaritas. Hinc et salus nomen accepisse putatur;

nihil enim utilius sale et sole: denique cornea videmus corpora nauticorum. Quin etiam pecudes, armenta et iumenta sale maxime provocantur ad pastum, multo largiores lacte multoque gratiores casei dote. Corpora etiam sal adstringit, siccat et alligat. Defuncta etiam a putrescendi labe vindicat ut durent. [7] Nitrum a loco sumpsit vocabulum; nascitur enim in oppido vel regione Aegypti Nitria, ex quo et medicinae fiunt et sordes corporum vestiumque lavantur. Huius natura non multum a sale distat; habet enim virtutem salis et similiter oritur canescentibus siccitate litoribus. [8] Aphronitrum Graece, Latine spuma nitri est. De quo quidam ait (Mart. 14,58):

Rusticus es? nescis quid Graeco nomine dicar: spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.

Colligitur autem in Asia in speluncis distillans, dehinc siccatur sole. Optimum putatur si minime fuerit ponderosum et maxime friabile, colore pene purpureo. [9] Chalcantum dictum quia chalcitis est thymum, id est flos; unde et apud Latinos aeris flos appellatur. Fit autem nunc multis in regionibus; olim in Hispaniae puteis vel stagnis id genus aquae habentibus, quam decoquebant et in piscinas ligneas fundebant, adpendentes super eas restes lapillis extentas, quibus limus in similitudinem vitreis acinis adhaerebat, sicque eiectum siccabatur diebus triginta. [10] Fit autem nunc alibi in speluncis, quod liquide collectum dehinc diffusum in quosdam botros solidatur: fit et in scrobibus cavatis, quorum e lateribus decadentes guttae coalescunt: fit et salis modo ex flagrantissimo sole. Adeo autem constrictae virtutis est ut in leonum et ursorum ora sparsum tantam vim habeat adstringendi ut non valeant mordere.


III. DE LAPIDIBVS VVLGARIBVS. [1] Lapis a terra tamquam densior etiam vulgo discernitur. Lapis autem dictus quod laedat pedem. Lapis mollis est et sparsus; saxa haerent et a montibus exciduntur; petra Graecum est;

silex est durus lapis, eo quod exiliat ab eo ignis dictus. [2] Scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculando dictus; sive a tegimento navium, APO TOU SKEPEIN. SPELAIA Graece, speluncae Latine. Est autem rupis cavata. [3] Crepido extremitas saxi abrupta; unde et crepido vocata quod sit abrupti saxi altitudo, sicut 'haeret pede pes densus' (Virg. Aen. 10,361); unde et vocatur. Cautes aspera saxa in mari, dictae a cavendo, quasi cautae. Murices petrae in litore similes muricis vivis, acutissimae et navibus perniciosae. [4] Icon saxum est, qui humanae vocis sonum captans, etiam verba loquentium imitatur: icon autem Graece, Latine imago vocatur, eo quod ad vocem respondens alieni efficitur imago sermonis; licet hoc quidem et locorum natura evenit, ac plerumque convallium. [5] Calculus est lapillus terrae admixtus, rotundus atque durissimus, et omni puritate lenissimus. Dictus autem calculus quod sine molestia brevitate sui calcetur: cuius contrarius est scrupus, lapillus minutus et asper, qui si inciderit in calciamentum, nocet et molestia est animo; unde et animi molestiam scrupulum dicimus: hinc et scrupea saxa, id est aspera. [6] Cotis nomen accepit quod ferrum ad incidendum acuat; cotis enim Graeco sermone incisio nominatur. Ex his aliae aquariae sunt, aliae oleo indigent in acuendo, sed oleum lenem; aquae aciem acerrimam reddunt. [7] Pumex vocatur eo quod spumae densitate concretus fiat; et est aridus, candore parvus, tantamque naturam refrigerandi habens ut in vas missus musta fervere desinant. [8] Rudus artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pavimentis faciendis supurfundunt; unde et rudera dicuntur. [9] Gypsum cognatum calci est; et est Graecum nomen. Plura eius genera; omnium autem optimum lapidi speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. [10] Calcis viva dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem, unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Vsus eius structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. Calcis e lapide albo et duro melior structuris, ex molle utilis tectoriis. [11] Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut quidam volunt. Huius probatio, si manu inpressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat.


IV. DE LAPIDIBVS INSIGNIORIBVS. [1] Magnes lapis Indicus ab inventore vocatus. Fuit autem in India primum repertus, clavis crepidarum baculique cuspide haerens, cum armenta idem Magnes pasceret; postea et passim inventus. Est autem colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adiunctus eius fecerit raptum.

Nam adeo adprehendit ferrum ut catenam faciat anulorum: unde et cum vulgus ferrum vivum appellat. [2] Liquorem quoque vitri ut ferrum trahere creditur; cuius tanta vis est, ut refert beatissimus Augustinus (Civ. 21,4), quod quidam eundem magneten lapidem tenuerit sub vase argenteo, ferrumque super argentum posuerit, deinde subtermovente manu cum lapide ferrum cursim desuper movebatur. Vnde factum est ut in quodam templo simulacrum e ferro pendere in aere videretur. Est quippe et alius in Aethiopia magnes qui ferrum omne abigit respuitque. Omnis autem magnes tanto melior est quanto magis caeruleus est. [3] Gagates lapis primum inventus est in Sicilia, Gagatis fluminis fluore reiectus; unde et nominatus, licet in Brittania sit plurimus. Est autem niger, planus, levis et ardens igni admotus. Fictilia ex eo scripta non delentur; incensus serpentes fugat, daemoniacos prodit, virginitatem deprehendit; mirumque, accenditur aqua, oleo restinguitur. [4] Asbestos Arcadiae lapis ferrei coloris, ab igne nomen sortitus eo quod accensus semel numquam extinguitur. De quo lapide mechanicum aliquid ars humana molita est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur. Denique in templo quodam fuisse Veneris fanum, ibique candelabrum et in eo lucernam sub divo sic ardentem ut eam nulla tempestas, nullus imber extingueret. [5] Pyrites Persicus lapis fulvus, aeris simulans qualitatem, cuius plurimus ignis, siquidem facile scintillas emittit: hic tenentis manum, si vehementius prematur, adurit, propter quod ab igne nomen accepit. Est alius pyrites vulgaris, quem vivum lapidem appellant, qui ferro vel lapide percussus scintillas emittit, quae excipiuntur sulpure vel aliis fungis vel foliis, et dicto celerius praebet ignem. Hunc vulgus focarem petram vocant. [6] Selenites, qui Latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem eius candorem cum luna crescere atque deficere aiunt, gignitur in Persida. [7] Dionysius lapis fuscus et rubentibus notis sparsus. Vocatur autem ita quia, si aquae mixtus conteratur, vinum fragrat, et quod in illo mirum est, ebrietati resistit. [8] Thracius niger et sonorus; nascitur in flumine cuius nomen est Pontus in Equitia. [9] Phrygius lapis ex loco traxit vocabulum; nascitur enim in Phrygia, colore pallidus, mediocriter gravis. Est autem gleba pumicosa. Vritur antea vino perfusus flatusque follibus donec rubescat, ac rursus dulce vino extinguitur ternis vicibus, tinguendis vestibus tantum utilis. [10] Syrius lapis a Syria, ubi reperitur, appellatus; hic integer fluctuari traditur, comminutus mergi. [11] Arabicus similis est eboris sine ulla macula. Hic defricatus ad cotem sucum dimittit croco similem. [12] Iudaicus lapis albus est atque in schemate glandis, scripturis subinvicem modulatus, quas Graeci GRAMMAS vocant. [13] Samius a Samo insula, ubi reperitur, vocatus: et est gravis et candidus, poliendo auro utilis. [14] Memphitis vocatus a loco Aegypti; et est gemmantis naturae. Hic tritus atque in his quae urenda sunt et secanda ex aceto inlinitus ita obstupescere facit corpus ut non sentiat cruciatum. [15] Sarcophagus lapis dictus eo quod corpora defunctorum condita in eo infra quadraginta dies absumuntur; SOROS enim Graece arca dicitur, FAGEIN comedere. Nascitur autem in Troade, fissilique vena scinditur. Sunt et eiusdem generis in oriente saxa, quae etiam viventibus alligata erodunt corpora. [16] Mitiores autem servandis corporibus nec absumendis haematites appellatus, eo quod cote resolutus in colorem veniat sanguinis. Est autem ammodum lividus; est et ferrugineus. Nascitur in ultima Aegypti, Babylonia et Hispania. [17] Androdamantus colore niger, pondere et duritia insignis, unde et nomen traxit, praecipuus reperitur in Africa. Trahere autem in se argentum vel aes dicitur, quique adtritus, ut haematites, in colorem redigitur sanguinis. [18] Schistos invenitur in ultima Hispania, croco similis, cum levi fulgore, facile friabilis. [19] Amiantos appellatus a veteribus eo quod, si ex ipso vestis fuerit contexta, contra ignem resistat et igni inposita non ardeat, sed splendore accepto nitescat; et est scissi aluminis similis, veneficiis resistens omnibus, specialiter magorum. [20] Batrachites similis est testae laminis scissibilis. Galactites colore cinereus, gustu suavis; sed ideo vocatus quod quiddam de se lacteum adtritus dimittat. [21] Obsius lapis niger est translucidus et vitri habens similitudinem. Ponitur in speculis parietum propter imaginum umbras reddendas. Gemmas multi ex eo faciunt: nascitur in India et in Sam(ni)o Italiae. Mithridax lapis Euphratis sole [re]percussus coloribus micat variis. [22] Aetites lapides reperiuntur in nidis aquilarum. Aiunt binos inveniri, marem et feminam, nec sine his parere aquilas: horum masculus durus, similis gallae, subrutilis; femineus vero pusillus ac mollis. Alligati partus celeritatem faciunt, etiam aliquibus aliquid vulvae excidunt, niso cito parturientibus auferantur. [23] Phengites Cappadociae lapis, duritia marmoris, candidus atque translucens; ex quo quondam templum constructum est a quodam rege foribus aureis, quibus clausis claritas intus diurna erat. [24] (Ch)emites ebori similis, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum ponderosus, qui porus vocatur. [25] Ostracites vocatus quod similitudinem testae habeat: usus eius pro pumice. [26] Melanites lapis dictus est eo quod melleum et dulcem sucum emittat. [27] Smyris lapis asper et indomitus et omnia adterens, ex quo lapide gemmae teruntur. [28] Chrysites colore similis ochrae invenitur in Aegypto. [29] [H]ammites similis nitro, sed durior, gignitur [in] Aegypto vel [in] Arabia.

[30] Thyites nascitur in Aethiopia veluti viridis, sed lacteus cum resolvitur, remordens vehementer. [31] Coranus albus est duriorque Pario. [32] Molotius veluti viridis et gravis invenitur in Aegypto. [33] Tusculanus, a loco Italiae dictus, dissilire igni traditur. [34] Sabinus fuscus addito oleo etiam lucere fertur. Est et quidam viridis lapis vehementer igni resistens. [35] Siphnius mollis et candidus, excalfactus oleo nigrescit atque durescit. [36] Lapides quoque medicinalium mortariorum et pigmentorum usibus apti: etesius praecipuus et inde chalazius; Thebaicus quoque et basanites lapides nihil ex sese remittentes. [37] Specularis lapis vocatus est quod vitri more transluceat; repertus primum in Hispania citeriori circa Segobricam urbem. Invenitur enim sub terra et effossus exciditur atque finditur in quamlibet tenues crustas.


V. DE MARMORIBVS. [1] Post lapidum genera veniemus ad marmora. Nam inter lapides et marmora differentia est. Nam marmora dicuntur eximii lapides, qui maculis et coloribus commendantur. Marmor sermo Graecus est a viriditate vocatus, et quamvis postea et alii coloris inveniantur, nomen tamen pristinum a viriditate retinuerunt. [2] Marmorum colores et genera innumerabilia sunt. Non tamen omnia e rupibus exciduntur, sed multa sub terra sparsa sunt et pretiosissimi generis, sicut Lacedaemonium viride cunctisque hilarius, repertum prius apud Lacedaemonios, unde et vocabulum traxit. [3] Ophites serpentium maculis simile, unde et vocabulum sumpsit. Duo eius genera:

molle candidum, nigrum durum. [4] Augusteum et Tiberium in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu reperta sunt. Differentia eorum est ab ophite, quum illud, ut praediximus, serpentium maculis sit simile, haec maculas diverso modo colligunt. Nam Augusteum undatim est crispum in vertices; Tiberium sparsa, non convoluta, canitie. [5] Porphyrites in Aegypto est rubens, candidis intervenientibus punctis. Nominis eius causa quod rubeat [ut] purpura. [6] Basanites ferrei coloris sive duritiae; unde et nomen ei datum est: inventus in Aegypto et Aethiopia. [7] Alabastrites lapis candidus, intertinctus variis coloribus, ex quo Evangelici illius unguenti vasculum fuit. Cavant enim hunc ad vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, ceteris candidior, probatissimus vero in India. [8] Parius candoris eximii, lygdinus cognomento: hic apud Paron insulam nascitur, unde et Parius nuncupatus. Magnitudo eius, qua lances craterasque non excedat; unguentis et ipse aptus. [9] Coralliticus in Asia repertus, mensurae non ultra cubita bina, candore proximo eboris et quadam similitudine. E diverso niger Alabandicus terrae suae nomine nuncupatus, purpurae aspectu similis. Iste in oriente igni liquatur atque ad usum vitri funditur. [10] Thebaicus interstinctus aureis guttis invenitur in parte Aegypti adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitute naturali conveniens. Syenites circa Syenem vel Thebas nascitur. [11] Trabes ex eo fecere reges. [12] Marmora autem, quae in officinis rupibusque gignuntur: ex quibus Thasius diversi coloris maculis distinctus, cuius primum usum insulae Cyclades dederunt. [13] Lesbius lividior est paulo huic, sed et ipse diversi coloris maculas habens. [14] Corintheus ammoniacae guttae similis cum varietate diversorum colorum.

Corintho primum repertus. Ex eo columnae ingentes liminaque fiunt ac trabes. [15] Caristeum viride, optimum; nomen ab aspectu habens, eo quod gratus sit his qui gemmas sculpunt; eius enim viriditas reficit oculos. [16] Numidicum marmor Numidia mittit: ad cutem sucum dimittit croco similem, unde et nomen accepit; non crustis, sed in massa et liminum usu aptum. [17] Luculleum marmor nascitur in Melo insula; cui Lucullus consul nomen dedit, qui delectatus illo primus Romam invexit; solumque pene hoc marmor ab amatore nomen accepit. [18] Est et Lunensis.

Tephrias appellatus a colore cineris, cuius lapidis alligatio contra serpentes laudatur. [19] Ebur a barro, id est elephanto, dictum. Horatius (Epod. 12,1):

Quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?


VI. DE GEMMIS. [1] Post marmorum genera gemmae secuntur, quae multum auri decorem tribuunt venustate colorum. Primordia eius a rupe Caucaso. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro ac digito circumdasse, hisque initiis coepisse anulum atque gemmam.

[2] Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt sive notissima adnotavimus. Gemmae vocatae quod instar gummi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt quia care valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est magnum et pretiosum vocatur; sicut et in Samuelis volumine legitur (1 Reg. 3,1): 'Et sermo Domini pretiosus erat in Israel,' hoc est rarus.


VII. DE VIRIDIORIBVS GEMMIS. [1] Omnium gemmarum virentium smaragdus principatum habet, cui veteres tertiam post margaritas et uniones tribuunt dignitatem. Smaragdus a nimia viriditate vocatus; omne enim satis viride amarum dicitur. Nullis enim gemmis vel herbis maior huic austeritas est; nam herbas virentes frondesque exsuperat, inficiens circa se viriditate repercussum aerem. Sculpentibus quoque gemmas nulla gratior oculorum refectio est. Cuius corpus si extentum est, sicut speculum ita imagines reddit. Quippe Nero Caesar gladiatorum pugnas in smaragdo spectabat. [2] Genera eius duodecim, sed nobiliores Scythici, qui in Scythica gente reperiuntur. Secundum locum tenent Bactriani: colliguntur enim in commissuris saxorum flante Aquilone; tunc enim tellure deoperta intermicant, quia his ventis arenae maxime moventur. Tertium Aegyptii habent. Reliqui in metallis aerariis inveniuntur, sed vitiosi; nam aut aeri, aut plumbo, vel capillamentis, vel sali[s] similes notas habent. Smaragdi autem mero et viridi proficiunt oleo, quamvis natura inbuantur. [3] Chalcosmaragdus dicta quod viridis sit et turbida aereis venis. Haec in Aegypto vel Cypro insula nascitur. [4] Prasius pro viridanti colore dictus, sed vilis. Cuius alterum genus sanguineis punctis abhorret. Tertium distinctum virgulis tribus candidis. [5] Beryllus in India gignitur, ventis suae lingua nomen habens, viriditate similis smaragdo, sed cum pallore.

Politur autem ab Indis in sexangulas formas, ut hebetudo coloris repercussu angulorum excitetur; aliter politus non habet fulgorem. Genera eius novem. [6] Chrysoberyllus dictus eo quod pallida eius viriditas in aureum colorem resplendeat. Et hunc India mittit. [7] Chrysoprasus Indicus est, colore Š, porri sucum referens, aureis intervenientibus guttis, unde et nomen accepit. Quem quidam beryllorum generi adiudicaverunt. [8] Iaspis de Graeco in Latinum viridis gemma interpretatur; ias quippe viride, pinasin gemma dicitur. Est autem smaragdo subsimilis, sed crassi coloris. Species eius decem et septem. Volunt autem quidam iaspidem gemmam et gratiae et tutelae esse gestantibus, quod credere non fidei, sed superstitionis est.

[9] Topazion ex virenti genere est omnique colore resplendens, inventa primum in Arabiae insula, in qua Trogodytae praedones fame et tempestate fessi quum herbarum radices effoderent, eruerunt. Quae insula postea quaesita nebulis cooperta tandem a navigantibus inventa. Sed ob hoc locus et gemma nomen ex causa accepit; nam TOPAZEIN Trogodytarum lingua significationem habet quaerendi. Est autem amplissima gemmarum; eadem sola nobilium limam sentit. Genera eius duo. [10] Callaica colore viridi, sed pallens et nimis crassa; nihil iucundius aurum decens;

unde et appellata. Nascitur in India vel Germania in rupibus gelidis, oculi modo extuberans.

[11] Molochites spissius virens et crassior quam smaragdus a colore malvae nomen accepit, in reddendis laudata signis. Nascitur in Arabia. [12] Heliotropia viridi colore et nubilo, stellis puniceis supersparsa cum sanguineis venis. Causa nominis de effectu lapidis est; nam deiecta in labris aeneis radios solis mutat sanguineo repercussu; extra aquam autem speculi modo solem accipit, deprehenditque defectus eius subeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiae manifestissimum in hoc quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio quibusdam additis precationibus gerentem conspici negent. Gignitur in Cypro et Africa, sed melior in Aethiopia.

[13] Sagda gemma prasini coloris apud Chaldaeos. Cuius tanta vis est ut permeantes naves e profundo petat, et carinis ita tenaciter adhaereat ut nisi abrasa parte ligni vix separetur.

[14] Myrrhites dicta est quod in ea myrrhae color est. Conpressus autem usque ad calorem nardi spirat suavitatem. Aromatitis reperitur in Arabia vel Aegypto, myrrhae coloris et odoris; unde et nomen habet. [15] Melichros bicolor ex una parte viridis, ex altera melli similis. [16] Choaspitis a flumine Persarum dicta est, ex viridi fulgoris aurei.


VIII. DE RVBRIS GEMMIS. [1] Corallius gignitur in mari, forma ramosus, colore viridi sed maxime rubens. Bacae eius candidae sub aqua et molles; detractae confestim durantur et rubescunt, tactuque protinus lapidescunt. Itaque occupari evellique retibus solet, aut acri ferramento praecidi, qua de causa corallius vocitatus. Quantum autem apud nos margaritum Indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resistere adfirmant, si creditur. [2] Sardius dicta eo quod reperta sit primum a Sardis: haec rubrum habet colorem marmoribus praestans, sed inter gemmas vilissima. Genera eius quinque. [3] Onyx appellata quod habeat in se permixtum candorem in similitudinem unguis humanae. Graeci enim unguem ONUCHAdicunt. Hanc India vel Arabia gignit;

distant autem invicem; nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis, Arabica autem nigra est cum candidis zonis. Genera eius quinque. [4] Sardonyx ex duorum nominum societate vocata;

est enim ex onychis candore et sardo. Constat autem tribus coloribus; subterius nigro, medio candido, superius mineo. Haec sola in signando nihil cerae avellit. Reperitur autem apud Indos et Arabes detecta torrentibus. Genera eius quinque. [5] Haematites rubore sanguineus, ac propterea haematites vocatus; AIMAquippe sanguis est. Gignitur in Aethiopia quidem principalis, sed in Arabia et in Africa invenitur. De qua promittunt magi quiddam ad coarguendas barbarorum insidias. [6] Sucinus, quem appellant Graeci ELEKTRON, fulvi cereique coloris, fertur arboris sucus esse et ob id sucinum appellari. Electrum autem vocari fabulosa argumentatio dedit.

Namque Phaethonte fulminis ictu interempto sorores eius luctu mutatas in arbores populos, lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem; et electrum appellatum quoniam sol vocitatus sit Elector plurimi poetae dixere. Constat autem eum non esse sucum populi, sed pineae arboris; nam accensus taedae nidore fragrat. [7] Nascitur autem in insulis Oceani septentrionalis sicut gummis, densaturque ut crystallum rigore vel tempore. Ex ea fiunt decoris gratia agrestium feminarum monilia. Vocari autem a quibusdam harpaga, eo quod adtritu digitorum accepta caloris anima folia paleasque et vestium fimbrias rapiat, sicut magnes ferrum.

Quocumque autem modo libeat tinguitur; nam anchusae radice conchylioque inficiuntur. [8] Lyncurius vocatus quod fiat ex urina lyncis bestiae tempore indurata. Est autem, sicut et sucinum, fulva, adtrahens spiritu folia propinquantia.


IX. DE PVRPVREIS. [1]Inter purpureas gemmasprincipatum amethystus Indicus tenet.Amethystus purpureus estpermixto violacio colore;et quasi rosae nitor,et leniter quasdam flammulas fundens.Alterum eius genus descenditad iacinthos.Causam nominis eius afferuntquia sit quiddam in purpura illiusnonex toto igneum,sed vini colorem habens.Est autem sculpturis facilis:genera eius quinque. [2]Sapphirus caeruleus est cum purpura, habens pulveres aureos sparsos; optimus apud Medos, nusquam tamen perlucidus. [3] Iacinthus ex nominis sui flore vocatus. Hic in Aethiopia invenitur, caeruleum colorem habens. Optimus, qui nec rarus est nec densitate obtunsus, sed ex utroque temperamento lucet purpuraque refulgens; hic autem non rutilat aequaliter. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit, in os missus frigidus est, in sculpturis durissimus, nec tamen invictus. Nam adamante scribitur et signatur. Iacinthizonta Indicus et iacinthum prope referens. [4] Quidam autem eorum crystalli similes capillamentis intercurrentibus obscurantur; ex quo etiam vitio illorum nomen est. [5] Amethystizontas appellatus quia eius extremus igniculus in amethysti violam exit. [6] Chelidonia ex hirundinum colore vocata; et duorum est generum, quarum una ex altera parte purpurea, et alia purpurea nigris intervenientibus maculis. [7] Cyanea Scythiae gemma caeruleo coruscans nitore, pura, interdum et punctulis intermicantibus auratis pulvisculis varians. [8] Rhoditis rosea est; et ex eo nomen accepit.


X. DE CANDIDIS. [1] Margarita prima candidarum gemmarum, quam inde margaritum aiunt vocatum quod in conchulis maris hoc genus lapidum inveniatur; inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in cerebro piscis lapillus: gignitur autem de caelesti rore, quem certo anni tempore cocleae hauriunt. Ex quibus margaritis quidam uniones vocantur, aptum nomen habentes, quod tantum unus, numquam duo vel plures simul reperiantur. Meliores autem candidae margaritae quam quae flavescunt. Illas enim aut iuventus aut matutini roris conceptio reddit candidas; has senectus vel vespertinus aer gignit obscuras. [2] Paederos secunda post margaritum candidarum gemmarum.

De qua quaeritur in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa vocabulo facta sit. [3] Asterites candida est, inclusam lucem continens veluti stellam intus ambulantem, redditque solis candicantes radios; unde et nomen invenit. [4] Galactitis lacteus est, qui adtritus reddit sucum album ad lactis saporem, feminis nutrientibus inligata fecundat ubera; infantium quoque collo suspensa salivam facere fertur, in ore autem liquescere et memoriam adimere. Mittunt eam Nilus et Achelous amnes. Sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocant. [5] Chalazias grandinis et candorum praefert et figuram, duritia quoque invicta, ut adamas; etiam in ignes posita manere suum frigus. [6] Solis gemma candida est, traxitque nomen quod ad speciem solis in orbem fulgentis spargit radios. [7] Selenites translucet candido melleoque fulgore, imaginem continens lunae;

quam iuxta cursum astri ipsius perhibent in dies singulos minui atque augeri.

Nascitur in Persida. [8] Cinaedia invenitur in cerebro piscis eiusdem nominis, candida et oblonga. Praesagare his ferunt maris signa tranquillitatis vel tempestatis. [9] Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo fulgore lucentem, et propter speciem Assyriorum regi Belo dicatam; unde et appellata. [10] Epimelas dicitur quum in candida gemma superne nigricat color; unde et nomen habet. [11] Exebenus speciosa et candida, qua aurifices aurum poliunt.


XI. DE NIGRIS. [1] Achates reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris.

Est autem nigra, habens in medio circulos nigros et albos iunctos et variatos, similis haematiti. Magi suffitu earum, si creditur, tempestatus avertunt, flumina sistunt. [2] Apsyctos nigra et ponderosa, distincta venis rubentibus. Haec excalefacta igni septem diebus calorem tenet. [3] Aegyptilla nigra est radice, caerulea facie, ex Aegypto, ubi invenitur, vocata. [4] Media nigra est, a Media illa fabulosa inventa. Habet venas aerei coloris; sudorem reddit croci, saporem vini. [5] Veientana Italica gemma est, Veis reperta, nigra facie, albis intermicantibus notis. Bariptos nigra est cum sanguineis et albis notis. [6] Mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medias. Veneris crines nigerrimi nitoris, continens in se speciem rufi crinis. [7] Trichrus ex Africa nigra est, sed tres sucos reddit, ab radice nigrum, e medio sanguineum, e summo ochrae. [8] Dionysia nigra mixtis rubentibus notis ex aqua trita vinum fragrat, et odore suo ebrietati resistere putatur. Pyritis nigra quidem, sed adtritu digitos adurit.


XII. DE VARIIS. [1] Panchrus varius ex omnibus pene coloribus constans; unde et nominatus. Olca barbari nominis ex fulvo et nigro viridique et candido est. [2] Mithridax sole percussa coloribus micat variis.

Gignitur in Persida. Drosolithus varius. Nominis causa quia si ad ignem adplicetur, velut sudorem mittit. [3] Opalus distinctus diversarum colore gemmarum. Est enim in eo carbunculi tenuior ignis, amethysti fulgens purpura, smaragdi nitens viriditas, et cuncta pariter sub quadam varietate lucentia. Nomen habet ex patria; sola enim eum parturit India. [4] Ponticae a Ponto dicuntur, genere diverso, nunc sanguineis, nunc auratis guttis micantes, aliae habentes stellas, aliae longis colorum ductibus lineatae. [5] Hexecontalithos in parva magnitudine multicolor; unde et hoc sibi nomen adoptavit. Tam diversis enim notis sparsus est ut sexaginta gemmarum colores in parvo orbiculo eius deprehendantur. Nascitur autem in Libya apud Trogodytas. [6] Murrina apud Parthos gignitur, sed praecipua in Carmania. Humorem sub terra putant calore densatum; unde et nomen sumpsit. Varietas eius in purpuram candoremque et ignem cum quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. Cuius contraria causa crystallum facit, gelu vehementiori concreto.


XIII. DE CRYSTALLINIS. [1] Crystallus resplendens et aquosus colore. Traditur quod nix sit glacie durata per annos;

unde et nomen ei Graeci dederunt. Gignitur autem in Asia et Cypro, maxime in septentrionum Alpibus, ubi nec aestate sol ferventissimus invenitur; ideoque ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallus dicitur. Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam ut aridis fungis vel foliis ignem praebeat. Vsus eius etiam ad pocula destinatur: nihil autem aliud quam frigidum pati potest. [2] Adamans Indicus lapis parvus et indecorus, ferrugineum habens colorem et splendorem crystalli, numquam autem ultra magnitudinem nuclei Avellani repertus. Hic nulli cedit materiae, nec ferro quidem nec igni, nec umquam incalescit; unde et nomen interpretatione Graeca indomita vis accepit. Sed dum sit invictus ferri ignisque contemptor, hircino rumpitur sanguine recenti et calido maceratus, sicque multis ictibus ferri perfrangitur. Cuius fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. [3] Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi magnetem, aut si admotus magnes conprehenderit, rapiat atque auferat. Fertur quoque in electri similitudine venena deprehendere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus. Genera eius sex. [4] Chalazias grandinum et candorem et figuram adamantinae duritiae habet. Etiam in ignes posita manere suum frigus. [5] Cerauniorum duo genera sunt. Vnum, quod Germania mittit, crystallini simile, splendet tamen caeruleo, et si sub divo positum fuerit, fulgorem rapit siderum. Ceraunium alterum Hispania in Lusitanis litoribus gignit, cui color e pyropo rubenti, et qualitas ut ignis. Haec adversus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus.

Dicta autem ceraunia quoniam alibi non inveniatur quam in loco fulmine icto proximo; Graece enim fulmen KERAUNOS dicitur. [6] Iris apud Arabiam in mari Rubro nascitur, coloris crystallini, sexangulata, dicta ex argumento iris. Nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes imitatur. [7] Astrion ex India est, crystallo propinqua, in cuius centro stella lucet fulgore lunae plenae. Sumpsit autem nomen quod astris opposita fulgorem rapit ac regerit. [8] Electria, quasi alectoria: in ventriculis enim gallinaciis invenitur, crystallina specie, magnitudine fabae. Hac in certaminibus invictos fieri magi volunt, si credimus. [9] Enhydros ab aqua vocata; exundat enim aquam, ita ut clausam in ea putes fontaneam scaturriginem.


XIV. DE IGNITIS. [1] Omnium ardentium gemmarum principatum carbunculus habet. Carbunculus autem dictus quod sit ignitus ut carbo, cuius fulgor nec nocte vincitur; lucet enim in tenebris adeo ut flammas ad oculos vibret. Genera eius duodecim, sed praestantiores qui videntur fulgere et veluti ignem effundere. Carbunculus autem Graece ANTHRAKS dicitur. Gignitur in Libya apud Trogodytas. [2] Anthracitis vocatus quod sit et ipse coloris ignei ut carbunculus, sed candida vena praecinctus; cuius proprium est quod iactatus igni velut intermortuus extinguitur, at contra aquis perfusus exardescit. [3] Sandasirus nascitur in Indis, loco eiusdem nominis. Species eius quod veluti in tralucido igne intus fulgent aureae guttae. Constat inter omnes, quantus numerus stellarum accedit, tanto et pretium accedere. [4] Lychnis ex eodem genere ardentium est, appellata a lucernarum flagrantia: gignitur in multis locis, sed probatissima apud Indos.

Quidam eam remissiorem carbunculum esse dixerunt. Huius duplex facies; una quae purpura radiat, alia quae cocci rubore. A sole excalefacta aut digitorum adtritu paleas et chartarum fila ad se rapere dicitur; sculpturis resistit, ac si quando sculpta est, dum signa inprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat. Genera eius quattuor. [5] Carchedonia hoc quod et lychnis facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas imbre, ut ferunt, divino: invenitur ad repercussum lunae plenae. Omnia autem genera sculpturae resistunt. [6] Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, cuius color ad carchedoniam vadit, sed rarus. [7] Dracontites ex cerebro draconis eruitur. Quae nisi viventi abscisa fuerit, non ingemmescit;

unde et eam magi dormientibus draconibus amputant. Audaces enim viri explorant draconum specus, spargunt ibi gramina medicata ad incitandum draconum soporem, atque ita somno sopitis capita desecant et gemmas detrahunt. Sunt autem candore translucido. Vsu earum orientis reges praecipue gloriantur. [8] Chrysoprasus Aethiopicus est; quem lapidem lux celat, prodit obscuritas. Nocte enim igneus est, die aureus. [9] Phlogites ex Persida est, ostentans intra se quasi flammas aestuantes, quae non exeant. [10] Syrtitis vocata quoniam in litore Syrtium inventa primum est. In parte Lucaniae color huius croceus, intus stellas continens languidas, et sub nubilo renitentes. [11] Hormiscion inter gratissimas aspicitur, ex igneo colore radians auro portante[m] secum in extremitatibus candidam lucem.


XV. DE AVREIS. [1] Sunt quaedam gemmarum genera ex specie metallorum vel lapidum cognominata. [2] Chrysopis aurum tantum videtur esse. Chrysolithus auro similis est cum marini coloris similitudine. Hunc [et] Aethiopia gignit. [3] Chryselectrus similis auro, sed in colorem electri vergens, matutino tantum aspectu iucundus, rapacissimus ignium, et, si iuxta fuerit, celerrime ardescens. [4] Chrysolampis ex auro et igne vocata; aurea est enim die, et noctu ignea. Hanc Aethiopia gignit.

[5] Ammochrysus harenis auro intermixtus nunc brattearum, nunc pulveris habet quadrulas.

Gignitur in Persida. [6] Leucochrysus colore aureo interveniente candida vena. Melichrysus dicta quod veluti per aurum (sincerum mel), sic haec gemma transluceat. [7] Chrysocolla gignitur in India, ubi formicae eruunt aurum. Est autem auro similis et habet naturam magnetis, nisi quod augere aurum traditur; unde et nuncupatur. Argyrites similis argento, habens stigmata aurea. [8] Androdama(s) argenti nitorem habet et pene adamans, quadrata semper tesseris. Magi putant nomen inpositum ab eo quod animorum inpetus vel iracundias domare et refrenare dicatur, si credimus. Gignitur in mari Rubro. [9] Chalcitis aerei coloris est. Chalcophonos nigra est, sed lapidi inlisa aeris tinnitum reddit. [10] Balanites: duo genera sunt, subvirides et Corinthiae aeris similitudine, mediam secante flammea vena. [11] Sideritis a contemplatione ferri nihil dissonat. In maleficiis quoquo modo inferatur discordias excitat. [12] Idaeus dactylus ex insula Creta est, ferrei coloris. Causa nominis eius quia pollicem humanum exprimit. [13] Aethiopicus ferrei coloris est, qui dum teritur, nigrum sucum emittit. [14] Zmilanthis in Euphrate alveo legitur Proconnesio marmori similis, medio colore glauco, veluti oculi pupilla internitens. Arabica ex patria dicta aspectu eburnea est. [15] Hephaestitis speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutilet. Experimentum eius, si ferventi aqua statim addita refrigerat, aut si soli adposita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco. [16] Ostracites lapidosus colore, testacio durior. Altera achatae similis, nisi quod achates politura pinguescit. Duritiae tanta inest vis ut aliae gemmae sculpantur fragmentis eius. [17] Glossopetra similis est linguae humanae; unde et nomen sumpsit: fertur autem deficiente luna caelo cadere. Cui non modicam magi tribuunt potestatem; nam ex eo lunares motus excitari putant. [18] Sunt et quaedam gemmarum genera cognominata ab animalibus: echites vipereas maculas exprimit; carciniae marini cancri color est; [19] scorpitis scorpionem et colore et effigie refert; myrmecitis formicae reptantis effigiem imitatur; taos pavoni est similis; hieracitis accipitris colore, aetitis aquilae; aegopthalmos caprino oculo similis;

[20] lycopthalmos quattuor colorum, ex rutilo sanguinea, in medio nigrum candido cingit, ut luporum oculi; meconites papaver exprimit. [21] Sunt et quaedam gemmae quas gentiles in superstitionibus quibusdam utuntur. Liparea suffita omnes bestias evocare tradunt. [22] Anancitide in hydromantia daemonum imagines evocari dicunt. Synochitide umbras inferorum evocatas teneri aiunt. [23] Chelonitis oculus est Indicae testudinis, varius et purpureus. Hunc magi inpositum linguae futura pronuntiare finguntur. [24] Brontea a capite testudinum; e tonitribus cadi putatur, et restinguere fulminis ictus. [25] Hyaenia lapis in oculis hyaenae bestiae invenitur; qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum praecinere dicunt. Sed et corallius tempestati et grandini resistere fertur. [26] Pontica est gemma quaedam livore perlucida, habens stellas rubeas, interdum et aureas. Dicunt per eam interrogare daemones et fugare. [27] In quibusdam gemmarum generibus veras a falsis discernere magna difficultas est, quippe quum inventum sit ex vero genere alterius in alia falsa transducere; ut sardonyches, quae ternis glutinantur gemmis ita ut deprehendi non possint. Fingunt enim eas ex diverso genere: nigro, candido mineoque colore. Nam et pro lapide pretiosissimo smaragdo quidam vitrum arte inficiunt, et fallit oculos subdole quadam falsa viriditas, quoadusque non est qui probet simulatum et arguat; sic et alia alio atque alio modo. Neque est sine fraude ulla vita mortalium. [28] Omnes autem non translucidas gemmas caecas appellari, eo quod densitate sua obscurentur.


XVI. DE VITRO. [1] Vitrum dictum quod visui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor vel species qualis est interius talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet. Cuius origo haec fuit. In parte Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima Iudaeae circa radices montis Carmeli palus est, ex qua nascitur Belus amnis, quinque milium passuum spatio in mare fluens iuxta Ptolomaidem, cuius arenae de torrente fluctu sordibus eluuntur. [2] Hic fama est pulsa nave mercatorum nitri, cum sparsim per litus epulas pararent, nec essent pro adtollendis vasis lapides, glebas nitri e nave subdiderunt; quibus accensis permixta arena litoris, translucentes novi liquoris fluxisse rivos: et hanc fuisse originem vitri. [3] Mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta solo nitro, sed et aliis mixturis hanc artem [condire] studuit. Levibus enim aridisque lignis coquitur, adiecto cypro ac nitro continuisque fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt. Postea ex massis rursus funditur in officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur. Tinguitur etiam multis modis, ita ut iacinthos sapphirosque et virides imitetur et onyches vel aliarum gemmarum colores; neque est alia speculis aptior materia vel picturae adcommodatior. [4] Maximus tamen honor in candido vitro, proximoque in crystalli similitudine; unde et ad potandum argenti metalla et auri pepulit vitrum. Olim fiebat et in Italia, et per Gallias et Hispaniam arena alba mollissima pila molaque terebatur. Dehinc miscebatur tribus partibus, nitri pondere vel mensura, ac liquata in alias fornaces transfundebatur, quae massa vocabatur ammonitrum; atque haec recocta fiebat vitrum purum et candidum. [5] In genere vitri et obsianus lapis adnumeratur. Est autem virens interdum et niger aliquando et translucidus, crassiore visu et in speculis parietum pro imagine umbras reddente; gemmas multiex eo faciunt. Hunc lapidem et in India et in Italia et ad Oceanum in Hispania nasci tradunt. [6] Ferunt autem sub Tiberio Caesare quendam artificem excogitasse vitri temperamentum, ut flexibile esset et ductile. Qui dum admissus fuisset ad Caesarem, porrexit phialam Caesari, quam ille indignatus in pavimentum proiecit. Artifex autem sustulit phialam de pavimento, quae conplicaverat se tamquam vas aeneum; deinde marculum de sinu protulit et phialam correxit. Hoc facto Caesar dixit artifici: 'Numquid alius scit hanc condituram vitrorum?' Postquam ille iurans negavit alterum hoc scire, iussit illum Caesar decollari, ne dum hoc cognitum fieret, aurum pro luto haberetur et omnium metallorum pretia abstraherentur; et revera, quia si vasa vitrea non frangerentur, melius essent quam aurum et argentum.


XVII. DE METALLIS. [1] Metallum dictum Graece PARA TOUMETALLAN, quod natura eius sit ut ubi una vena apparuerit, ibi spes sit alterius inquirendi. Septem sunt autem genera metallorum: aurum, argentum, aes, electrum, stagnum, plumbum et, quod domat omnia, ferrum.


XVIII. DE AVRO. [1] Aurum ab aura dictum, id est ab splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Vnde et Vergilius (Aen.6,204):

Discolor inde auri per ramos aura refulsit,

hoc est splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat luce alia repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendiosus reddit. [2] Obryzum aurum dictum quod obradiet splendore; est enim coloris optimi, quod Hebraei 'ophaz', Graeci KIRRON dicunt.

Brattea dicitur tenuissima lamina, APO TOU BREMETOU, qui est ONOMATOPOIEIA crepitandi, E APO TOU ÝBRATUNÝ lamina. [3] Pecunia prius de pecudibus et proprietatem habebat et nomen; de corio enim pecudum nummi incidebantur et signabantur. Postea a Saturno aereus nummus inventus; ipse enim signare nummos et scribi constituit. [4]Propterea et aerarium Saturno a gentilibus consecratum est. Alii, ut superius, pecuniam a petudibus appellaverunt, sicut a iuvando iumenta sunt dicta. Omne enim patrimonium apud antiquos peculium dicebatur a pecudibus, in quibus eorum constabat universa substantia; unde et pecuarius vocabatur qui erat dives, modo vero pecuniosus. [5] Antiquissimi nondum auro argentoque invento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, qua coepit, et nomen retinuit. Vnde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato; ex quorum metallis quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit. [6] Thesaurum iuxta Graecam proprietatem APO TES THESEOS, a positione, hoc est a reposito, nominatur. Num THESIS positio dicitur, et est nomen ex Graeco Latinoque sermone conpositum. Nam THES Graeci repositum dicunt, Latini aurum, quod iunctum sonat repositum aurum. Auraria nomen habet ab auro. [7] Tributa vero, eo quod antea per tribus singulas exigebantur, sicuti nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes divisum fuisse Romanum populum constat, ut etiam qui praeerant in singulis partibus tribuni dicerentur: unde etiam sumptus, quos dabant populi, tributa nominarunt. [8] Vectigalia sunt tributa, a vehendo dicta. Stipendium ab stipe pendenda nominatum; antiqui enim adpendere pecuniam soliti erant magis quam adnumerare. Moneta appellata est quia monet ne qua fraus in metallo vel in pondere fiat. [9] Nomisma est solidus aureus vel argenteus sive aereus, qui ideo nomisma dicitur quia nominibus principum effigiisque signatur.

Prius nummus ARGUROS nuncupabatur, quia quam plurimum ex argento percutiebatur. [10] Nummi autem a Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus notavit et titulo nominis sui praescripsit. [11] Folles dicuntur a sacculo quo conduntur, a continente id quod continetur appellatum. [12] In nomismate tria quaeruntur: metallum, figura et pondus. Si ex his aliquid defuerit, nomisma non erit. [13] Tria sunt autem genera argenti et auri et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum est quod in nummis est; factum, quod in vasis et signis; infectum, quod in massis; quod et grave dicitur, id est massa. In notitiam autem formarum metalla ita venerunt; dum enim quocumque casu ardentes silvae exquoquerent terram, quae calefactis venis fudit rivos cuiuscumque structurae, [14] sive igitur aes illud fuerat sive aurum, quum in loca terrae depressiora decurreret, sumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivus vel excipiens lacuna formaverat. Quarum rerum splendore capti homines quum ligatas adtollerent massas, viderunt in ea terrae vestigia figurata; hincque excogitaverunt liquefactas ad omnem formam posse deduci.


XIX. DE ARGENTO. [1] Argentum non longe a Graeca appellatione distat; hoc enim illi ARGURON vocant. Cui mirum in modum illud ut, dum candidum sit, inpressum corpori liness nigras reddat. [2] Argentum vivum dictum quod excidat materias in quibus inicitur; hoc et liquidum, quia percurrit. Invenitur specialiter in metallis sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhaerens, saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum vel puteorum limo. Fit etiam et ex mineo inposito conchulae ferreae patena testea superposita; tum circumlito vasculo circumdantur carbones, sicque argentum vivum ex mineo distillat; sine hoc neque argentum neque aes inaurari potest. [3] Tantae autem virtutis est ut, si super sextarium argenti vivi centenarium saxum superponas oneris, statim resistit. Sin vero auri scripulum, levitatem eius raptim sinu recipit; ex quo intellegitur non pondus, sed naturam esse cui cedit. Servatur autem melius in vitreis vasculis; nam ceteras materias perforat. Potui autem datum interficit ponderis causa. [4] Argenti purgamenta LITHARGUROS, quam nos spumam argenti appellamus. Fit enim ex argento et plumbo ita.


XX. DE AERE. [1] Aes ab splendore aeris vocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Aere quippe primi proscindebant terram, aere certamina belli gerebant, eratque in pretio magis aes; aurum vero et argentum propter inutilitatem reiciebantur. Nunc versa vice (Lucr. 5,1275):

Iacet aes, aurum in summum cessit sic volvenda aetas commutat tempora rerum, et quod fuit in pretio fit nullo denique honore.

Vsus aeris postea transiit in simulacris, in vasis, in aedificiorum structuris; maxime et ad perpetuitatem monumentorum etiam publicae in eis constitutiones scriptae sunt. [2] Cyprium aes in Cypro insula prius repertum, unde et vocatum, factum ex lapide aeroso, quem cadmiam vocant;

et est ductile. Huic si addatur plumbum, colore purpureo fit. [3] Aurichalcum dictum quod et splendorem auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua Latina et Graeca; aes enim sermone Graecorum CHALKOS vocatur. Fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem. [4] Corintheum est commixtio omnium metallorum, quod casus primum miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa. Nam dum hanc civitatem Hannibal cepisset, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit:

itaex hac commixtione fabri sustulerunt et fecerunt parapsides. Sic Corinthea nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Vnde et usque in hodiernum diem sive ex ipso sive ex imitatione eius aes Corintheum vel Corinthea vasa dicuntur. Huius tria genera: candidum unum, ad argenti nitorem accedens; alterum, in quo ipsius auri fulva natura est; tertium, in quo aequalis cunctorum temperies. [5] Coronarium ex ductile aere tenuatur in lamminas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet; unde et appellatum. [6] Pyropum igneus color vocavit. Namque in singulas uncias aeris additis auri scripulis senis praetenui brattea ignescit flammasque imitatur; unde et pyropum dicitur. [7] Regulare aes dicitur quod ab aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est. [8] Ductile autem dicitur eo quod malleo producatur, sicut contra fusile qui tantum funditur. Hoc et caldarium quod tantum funditur. Nam malleis fragile est. Siquidem omne aes diligentius purgatis igne vitiis excoctisque regulare efficitur. [9] Campanum quoque inter genera aeris vocatur a Campania scilicet provincia quae est in Italiae partibus, utensilibus [et] vasis omnibus probatissimum. [10] Aes omne frigore magno melius funditur. Aes rubiginem celerius trahit nisi oleo perunguatur; servari autem id optime etiam in liquida pice tradunt. [11] Inter omnia metalla aes vocalissimum est et maximae potestatis. Ideo et aenea limina; unde et Vergilius (Aen. 1,449):

In foribus cardo stridebat aenis.

Origo aeris cadmea et chalcitis. Purgamenta aeris cadmea, et aerugo, et aeris flos. [12] Cadmia gignitur in metallorum aeris atque argenti fornacibus insidente nidore. Namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmia vocatur, sic rursus in fornacibus existit et nominis sui originem recipit. [13] Aeris flos fit seu gignitur conflationibus, resoluto atque reliquato aere, superfusa frigida. Repentina enim densatione tamquam de sputo reparatur flos. [14] Aeruginem quoque aes creat. Nam lamminae aereae super vas aceti asperrimi sarmentis superpositis atque ita distillantibus, quodex eo cecidit in ipsum acetum teritur et cribratur.


XXI. DE FERRO. [1] Ferrum dictum quod farra, id est semina frugum, terrae condeat. Idem et chalybs a Chalybe flumine, ubi ferrum optima acie temperatur. Vnde et abusive dicitur chalybs ipsa materies, ut (Virg. Aen. 8,446):

Vulnificusque chalybs.

[2] Ferri usus post alia metalla repertus est. Cuius postea versa in opprobrium species. Nam unde pridem tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Nullum autem corpus tam densis inter se cohaerentibus et inplicitis elementis quam ferrum; unde inest illi duritia cum frigore. Ferri autem metallum pene ubique reperitur, sed ex omnibus generibus palma Serico ferro datur. Seres enim hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico; neque alia genera ferri ex mera acie temperantur; ceteris enim admiscetur mollior conplexus. [3] Differentia ferri plurima iuxta terrae genus. Nam aliud molle plumboque vicinum, rotarum ut clavorum usibus aptum; aliud fragile et aerosum, culturae terrae conveniens; aliud brevitate sola placet clavisque caligariis; aliud rubiginem celerius sentit. Stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, ab stringendo apte vocabulo inposito. Aquarum vero summa differentia est, quibus ferrum candens inmergitur quo utilior fiat, sicut Bilbilis in Hispania et Tirassona, Comus in Italia. [4] In acuendo ferro oleo delectatior fit acies; unde et tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A ferro sanguis humanus sese ulciscitur; contactum namque celerius rubiginem trahit. Cum ferro magnes lapis concordiam habet; sola enim haec materia vim ab hoc lapide accipit retinetque longo tempore. Ex eodem lapide architectus quidam Alexandriae templum concameravit, ut in eo simulacrum ferro in aere pendere videretur. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, conrumpitur: rubens non est habile ad tundendum neque antequam albescere incipiat: aceto vel alumine inlitum ferrum fit aeris simile. [5] Purgamenta ferri, rubigo et scoria. Robigo est vitium rodens ferrum, vel segetes, quasi rodigo mutata una littera; haec et aerugo ab erodendo; nam aerugo vitium est ferri ab erodendo dicta, non ab aeramento. [6] Scoria vero purgamenta et sordes sunt quae igne exquoquuntur: et dicta scoria quia de ferro excutitur. [7] Rubigine autem caret ferrum, si cerussa et gypso et liquida pice perunguitur. Item rubigo ferramenta non vitiat, si eadem medulla cervina vel cerussa mixta rosaceo unguitur.


XXII. DE PLVMBO. [1] Plumbum dictum quod ex eo primum pilis factis maris altitudo temptata est. Huius duo genera sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod prius in insulis Athlantici maris inventum est. Siquidem et in Lusitania et in Gallicia gignitur, summa terra harenosa et coloris nigri, et pondere gravis; interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis; lavant eas arenas, et quod subsidit, quoquunt in fornacibus. Inveniuntur et in aurariis metallis aqua missa calculi nigri et graves, et dum aurum colligitur, cum eo remanent; postea separati conflantur et in plumbum album resolvuntur. Inde et cadem gravitas plumbi quae auro. [2] Nigrum plumbum circa Cantabria abundat. Cuius origo duplex est; aut enim solus ex sua vena prodit, aut cum argento nascitur mixtisque venis conflatur. Huius primus in fornacibus liquor stagnum est, secundus argentum; quod remanet, superaddita vena rursusque conflata, fit nigrum plumbum. [3] India neque aes neque plumbum habet; gemmis tantum et margaritis haec permutat. Nigro plumbo fistulas lamminasque utimur. Laboriosius in Hispania et Gallia eruitur plumbum, nam in Brittania summo terrae corio.


XXIII. DE STAGNO. [1] Stagni etymologia APOCHORIZON, id est separans et secernens. Mixta enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento aes plumbumque secernit; alia quoque metalla ab igne defendit, et quum sit natura aeris ferrique durissima, si absque stagno fuerit, uritur et crematur. [2] Stagnum inlitum aereis vasis saporem facit gratiorem et conpescit virus aeruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut ex plumbo, conficitur.


XXIV. DE ELECTRO. [1]Electrum vocatum quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat; sol enim a poetis Elector vocatur. Defaecatius est enim hoc metallum omnibus metallis.[2]Huius tria genera: unum, quod ex pini arboribus fluit, quod sucinum dicitur; alterum metallum, quod naturaliter invenitur et in pretio habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Quas partes, etiam si naturale solvas, invenies. Vnde nihil interesse natum an factum; utrumque enim eiusdem naturae esse.[3]Electrum, quod est naturale, eiusmodi naturae est ut in convivo et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum prodat. Nam si eo infundas venenum, stridorem edit et colores varios in modum arcus caelestis emittit.


XXV. DE PONDERIBVS. [1] Ponderum ac mensurarum iuvat cognoscere modum. Nam omnia corporalia, sicut scriptum est, a summis usque ad ima in mensura et numero et pondere disposita sunt atque formata; cunctis enim corporeis rebus pondus natura dedit; suum quoque regit omnia pondus (Carm. de pond. 3). [2] Primus Moyses [qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore, nobis et numeros et mensuras et pondus diversis [in] scripturae suae locis narravit]. Primus Phidon Argivus ponderum rationem in Graecia constituit; et licet alii antiquiores extiterint, sed iste hac arte experientior fuit. [3] Pondus dictum eo quod in statera libratum pendeat; hinc et pensum.

Abusive autem pondus libra una est. Vnde etiam dipondius dictum est, quasi duo pondera; quod nomen adhuc in usu retinetur. [4] Trutina est gemina ponderum lances aequali examine pendens, facta propter talenta et centenaria adpendenda; sicut momentana pro parva modicaque pecunia.

Haec et moneta vocata. Idem et statera nomen ex numero habens, quod duobus lancis et uno in medio stilo librata aequaliter stet. [5] Examen est filum medium quo trutinae statera regitur et lances aequantur. Vnde et in lanceis amentum dicitur. [6] Campana a regione Italiae nomen accepit, ubi primum eius usus repertus est. Haec duas lances a non habet, sed virga est signata libris et unciis et vago pondere mensurata. [7] Vnicuique autem ponderi certus est modus nominibus propriis designatus. [8] Calcus, minima pars ponderis, quarta pars oboli est, constans lentis geminis granis. Appellatur autem calcus quod sit parvulus; sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est ut sine molestia sui calcetur. [9] Siliqua vicesima quarta pars solidi est, ab arbore, cuius semen est, vocabulum tenens. [10] Ceratin oboli pars media est, habens siliquam unam semis. Hunc Latinitas semiobolum vocat; ceratin autem Graece, Latine [siliqua] cornu(l)um interpretatur. [11] Obolus siliquis tribus adpenditur, habens ceratin duos, calcos quattuor. Fiebat enim olim ex aere ad instar sagittae. Vnde et nomen a Graecis accepit, hoc est sagitta. Scripulus sex siliquarum pondere constat. Hic apud Graecos gramma vocatur. [12] Scripulus autem dictus per diminutionem a lapillo brevi qui scrupus vocatur. [13] Dragma octava pars unciae est et denarii pondus argenti, tribus constans scripulis, id est decem et octo siliquis. Denarium autem dictum quia pro decem nummis inputatur. [14] Solidum nuncupatum, quia nihil illi deesse videtur; solidum enim veteres integrum dicebant et totum.

Ipse quoque nomisma vocatur pro eo quod nominibus principum effigiisque signetur. Ab initio vero unum nomisma unus argenteus erat; hoc enim ab Assyriis coepit: dicunt autem Iudaei quod Abraham in terram Chanaan primus hanc advexerit formam. Solidum apud Latinos alio nomine sextula dicitur, quod his sex uncia conpleatur. Hunc, ut diximus, vulgus aureum solidum vocant;

cuius tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus. [15] Sextula bis adsum[ma]ta duellam facit; ter posita staterem reddit. [16] Stater autem medietas unciae est, adpendens aureos tres; unde et vocatus stater quod tribus solidis stet. Haec et semuncia, quia semis habet de uncia. Haec et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis. [17] Quadrantem Hebraei similiter codrantem vocant; et vocatur quadrans quod unciae quartam partem adpendeat. [18] Sicel, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, Hebraeum nomen est, habens apud eos unciae pondus. Apud Latinos autem et Graecos quarta pars unciae est et stateris medietas, dragmas adpendens duas. Vnde cum in litteris divinis legatur siclus, uncia est; cum vero in gentilium, quarta pars unciae est. [19] Vncia dicta quod universitatem minorum ponderum sua unitate vinciat, id est conplectat. Constat autem dragmis octo, id est scripulis viginti quattuor. Quod proinde legitimum pondus habetur, quia numerus scripulorum eius horas diei noctisque metitur, vel quia libram efficit duodecies conputatus. [20] Libra duodecim unciis perficitur; et inde habetur perfecti ponderis genus quia tot constat unciis quot mensibus annus. Dicta autem libra quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat. [21] Mina in ponderibus centum dragmis adpenditur; et est nomen Graecum [quod sunt siliquae MDCCC, tremisses CCXXV, solidi LXXV, stateres XXV]. [22] Talentum summum esse pondus perhibetur in Graecis; nam nihil est calco minus, nihil talento maius. Cuius varium apud diversas gentes pondus habetur. Apud Romanos autem talentum esse septuaginta [duarum] librarum, sicut Plautus (Most. 644) ostendit, qui ait duo talenta esse centum quadraginta libras. Est autem triplex; id est minor, medius, summus. Minor quinquaginta, medius septuaginta duarum librarum, summus centum viginti constat. [23] Centenarium numeri nomen est eo quod centum librarum ponderis sit. Quod pondus propter perfectionem centenarii numeri instituerunt Romani.


XXVI. DE MENSVRIS. [1] Mensura est res aliqua modo suo vel tempore circumscripta; haec autem [aut] corporis est aut temporis. Corporis [est], ut hominum, lignorum et columnarum longitudo et brevitas. Sed et solem istum propriam sui orbis habere mensuram, quod geometrici perscrutare audent. Temporis, ut mensura horarum et dierum et annorum: unde et metire pedes horarum dicimus, hoc est mensurare. [2] Proprie autem mensuram vocatam quod ea fruges metiuntur atque frumentum, id est humida et sicca, ut modios [et artabones], urnas et amphoras. [3] Mensurarum pars minima coclear, quod est dimidia pars dragmae, adpendens siliquas novem; qui triplicatus conculam facit. Concula dragma una et dimidia adimpletur. [4] Cyati pondus decem dragmis adpenditur, qui etiam a quibusdam cuatus nominatur. Oxifalus ut si quinque dragmae adduntur ad decem. [5] Acitabulus quarta pars eminae est, duodecim dragmas adpendens. Cotyla emina est habens cyatos sex; quae idcirco cotyla vocatur, quia cote Graeco sermone incisio dicitur, et emina sextarii in duo aequa inciditur [et cotylam facit]. Emina autem adpendit libram unam, quae geminata sextarium facit. [6] Sextarius duarum librarum est. Qui bis adsumtus nominatur bilibris;

adsumtus quater 'fit Graeco nomine cenix' (Carm. de pond. 69); quinquies conplicatus quinarem sive gomor facit. Adice sextum, congium reddit: nam congius sex metitur sextariis, a quo et sextarii nomen dederunt. [7] Congium autem a congiendo, id est per augmentum crescendo, vocatur. Vnde [et] postea pecunia beneficii gratia dari coepta congiarium appellatum est:

unusquisque enim sui temporis imperator favorem populi captans adiciebat, ut largior videretur in donis. [8] Congiarium autem specialiter mensura est liquidorum, cuius et rem simul et nomen a Romanis inpositum invenimus. [9] Metrum est mensura liquidorum: haec a mensura accepit nomen;

METRON enim mensuram dicunt Graeci. Et inde appellata metreta, licet et urna et amphora et reliqua huiusmodi nomina mensurarum sunt; tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit. Metrum ad omnem mensuram pertinet; metrum enim Graece, Latine mensura dicitur. Nam et cyatum mensura est, et amphora mensura est, et quidquid plus minusve capit mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi adsumsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est denarii.

[10] Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus. Est autem mensura librarum quadraginta quattuor, id est sextariorum viginti duorum. Cuius numeri causa inde tracta est, eo quod in principio Deus viginti duo opera fecerit. Nam prima die septem opera fecit: id est materiam informem, angelos, lucem, caelos superiores, terram, aquam atque aerem. Secunda die firmamentum solum. Tertia die quattuor: maria, semina, sationes atque plantaria. Quarta die tria: solem, lunam et stellas. Quinta die tria: pisces et reptilia aquarum et volatilia. Sexta die quattuor:

bestias, pecudes, reptilia terrae et hominem. Et facta sunt omnia viginti duo genera in diebus sex. Et viginti duae generationes sunt ab Adam usque ad Iacob, ex cuius semine nascitur omnis gens Israel; et viginti duo libri Veteris Testamenti usque ad Hester; et viginti duarum litterarum sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina. His igitur exemplis modius viginti duorum sextariorum a Moyse secundum sacrae legis mensuram effectus est: et quamvis diversae gentes huic mensurae pondus vel adiciant ignorantes vel detrahant, apud Hebraeos constitutione divina tali ratione servatur. Modius enim modo dictus. Hinc et modica, id est moderata. Modicis enim modus nomen inposuit: nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. [11] Satum genus est mensurae iuxta morem provinciae Palestinae, unum et dimidium modium capiens. Cuius nomen ex Hebraeo sermone tractum est; 'satum' enim apud eos nominatur sumptio sive levatio, eo quod qui metitur eandem mensuram sumat ac levet. Est et alium satum, mensura sextariorum viginti duorum capax quasi modius. [12] Batus vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quae 'beth' apud eos vel 'bata' nominatur, capiens quinquaginta sextaria; quae mensura una molae vice proteritur. [13] Amphora vocata quod hinc et inde levetur. Haec Graece a figura sui dicta dicitur, quod eius ansae geminatae videantur aures imitari. Recipit autem vini vel aquae pedem quadratum, frumenti vero modios Italicos tres. [14] Cadus Graeca amphora est continens urnas tres. Vrna mensura est quam quidam quartarium dicunt. Proprie autem urna vas est, quae pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet. De quo poeta (Lucan. 7,819):

Caelo tegitur qui non habet urnam.

[15] Medimna mensura est quinque modiorum. Medimna autem Latina lingua vocatur, id est dimidia, eo quod quinque modiis metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario. [16] Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum septuaginta duorum, conposita ex numero propter septuaginta et duas gentes vel linguas quae orbem inpleverunt. [17] Gomor quindecim modiorum onus adpendet. Corus triginta modiorum mensura inpletur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui vocatur 'cor' a similitudine collis: 'corea' enim Hebraice colles appellantur. Coacervati enim modii triginta instar collis videntur, et onus cameli efficiunt.


XXVII. DE SIGNIS. [1] Ponderis signa plerisque ignota sunt, et inde errorem legentibus faciunt. Quapropter formas eorum et characteres, ut a veteribus signata sunt, subiciamus. [2] Z littera significat dimidium obolum. ­ Virgula aequaliter iacens et porrecta simpliciter significat obolum. = Geminata virgula duo oboli sunt. T Latinum significat obolos tres. F Latinum significat obolos quattuor. E Latinum demonstrat obolos quinque. [3] Oboli vero sex propterea characterem non habent, eo quod in una dragma sex veniant, quod est pondus denarii argenti. H Eta littera significat siliquas octo, id est tremissem. N Latinum significat nomisma Graecum, id est solidum. [4] IB. Iota adiuncta Beta significat dimidium solidum. Virgulae duae ex uno angulo a laeva in dexteram se dividentes significant dragmam, quam etiam olcen appellant. N?. N Latinum adiuncto Gamma Graeco significat semiunciam. ?°. Gamma autem Graecae litterae O Latinum in fine adiunctum significat unciam. ?. Labda Graecum per medium sui I Latinum adiectum significat libram. [5] Kv. Kappa Graecum circa finem cornu adiuncto V Latinum significat cyatum. KO. Si vero O Latinum habuerit adiunctum, eminam demonstrat, quam Graeci cotylen vocant. ??. Xi Graecum si acceperit iunctum E Latinam, significat sextarium. [6] ??. Si O Latinum adiunctum, indicat acitabulum, quod Graeci oxifalon vocant. ?N. My Graecum superposito N Latinum significat mina. T?. T Latinum in fine habens Labda Graecum significat talentum. X°. (Chi) Graecum in dextro brachio superiori O littera coniuncta cenix est.


 Liber XV Liber XVII