Etymologiarum libri XX/Liber XV

This is the stable version, checked on 31 Ianuarii 2018. Template changes await review.
 Liber XIV Liber XVI 


DE AEDIFICIIS ET AGRIS

I. DE CIVITATIBVS. [1] De auctoribus, conditarum urbium plerumque dissensio invenitur, adeo ut nec urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci. Nam Sallustius dicit (Cat. 6): 'Vrbem Romam, sicuti ego accepi, condere atque habitare initio Troiani et cum his Aborigines.' Alii dicunt ab Evandro, secundum quod Vergilius (Aen. 8,313):

Tunc rex Evandrus Romanae conditor arcis.

Alii a Romulo, ut (Virg. Aen. 6,781):

En huius, nate, auspiciis illa inclita Roma.

[2] Si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. Vnde nec historicos nec commentatores varia dicentes imperite condemnare debemus, quia antiquitas ipsa creavit errorem. Sane quasdam, de quibus aut sanctae Scripturae aut historiae gentium certam originem referunt, paucis admodum verbis retexere oportet. [3] Primus ante diluvium Cain civitatem Enoch ex nomine filii sui in Naid condidit, quam urbem sola multitudine suae posteritatis implevit. [4] Primus post diluvium Nembroth gigans Babylonem urbem Mesopotamiae fundavit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliavit, murumque urbis bitumine et cocto latere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permixtae linguae aedificantium turrem. [5] Iudaei asserunt Sem, filium Noe, quem dicunt Melchisedech, primum post diluvium in Syria condidisse urbem Salem, in qua regnum fuit eiusdem Melchisedech. Hanc postea tenuerunt Iebusaei, ex quibus et sortita vocabulum est Iebus; sicque duobus nominibus copulatis Iebus et Salem vocata est Hierusalem, quae postea a Salomone Hierosolyma quasi Hierosolomonia dicta est. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupata est, et postmodum ab Aelio Hadriano Aelia vocitata est. [In] Ipsa est et Sion, quae Hebraice interpretatur speculatio, eo quod in sublimi constructa sit, et de longe venientia contempletur. Hierusalem [autem] pacifica in nostro sermone transfertur.

OPPIDA NOBILIA, QVI VEL QVAE CONSTITVERVNT.

[6]Dionys[i]us, qui et Liber pater, cum Indiam victor perambulasset, Nysam urbem ex suo nomine iuxta Indum fluvium condidit, et quinquaginta milibus hominum adimplevit.[7]Medus autem Aegei filius Mediam construxit; unde et regio eius Mediae nomen sortita est. [8]Persepolim urbem caput Persici regni Perseus †Adeae† filius condidit famosissimam confertissimamque opibus; a quo et Persida dicta est.[9]Ctesiphontem quoque Parthi apud Parthiam condiderunt in aemulationem Babyloniae urbis. [10]Susis oppidum Persidae aiunt Memnonis fratrem constituisse.

Dicta autem Susis quod inmineat Susae fluvio. Ibi est regia Cyri, lapide candido et vario cum columnis aureis et lacunaribus gemmisque distincta, continens etiam simulacrum caeli stellis micantibus praesignatum, et cetera humanis mentibus incredibilia. [11] Bactrum oppidum Bactriani condiderunt, ex proprio amne eum cognominantes, qui Bactros vocatur. [12] Carra civitas Mesopotamiae trans Edessam condita a Parthis, ubi quondam Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus. [13] Edessam urbem Mesopotamiae condidit Nembroth, filius Chus, postquam de Babylone migravit, in qua et regnavit; quae antea Arach cognominata est. Ipse construxit et Chalannen, quae postea verso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia. Philadelphiam urbem Arabiae condidit Raphaim, gens antiquissima, quam interfecerunt filii Loth. [14] Seleucus, unus ex posteris Alexandri, post mortem eiusdem Alexandri occupato regno orientis urbem in Syria condidit, eamque ex Antiochi patris sui nomine Antiochiam nuncupavit, et Syriae caput instituit. Ipse quoque Laudiciam et Seleuciam, ipse Apamiam et Edessam urbem construxit.

[15] Damascum Syriae conditam et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrahae filio. Haec antea in omni Syria tenuit principatum; necdum enim florebant ibi Antiochia, Laudicia et Apamia, quas urbes post Alexandrum constructas esse cognoscimus. Hic est Damascus quem Abraham futurum sibi heredem dixerat, antequam esset illi promissus Isaac. [16] Gazam oppidum Palaestinae condiderunt Evei, in qua habitaverunt Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Vocata autem Gaza eo quod ibi Cambyses rex Persarum thensauros suos posuit, cum bellum Aegyptiis intulisset;

Persarum enim lingua thesaurum'gaza' nominatur. [17] Philistim urbem condiderunt Allophyli;

ipsa est Ascalon, de qua superius memoravimus, nuncupata ex nomine Cesloim, qui fuit nepos Cham et filius Mesraim. [18] Dor urbs fuit quondam potentissima; et versa vice Stratonis turris, postea ab Herode, rege Iudaeae, in honorem Caesaris Augusti Caesarea nuncupata. In qua Corneli domum Christi vidit Ecclesia, et Philippi aediculas, et cubiculum quattuor virginum prophetarum. [19] Ioppe oppidum Palaestinae maritimum idem Palaestini aedificaverunt; ubi saxum ostenditur quod vinculorum Andromedae vestigia adhuc retinet; cuius beluae forma eminentior elephantis fuit. [20] Iericho a Iebusaeis condita traditur, a quibus et nomen traxisse perhibetur. Hanc subvertit Iesus. Post quam instruxit aliam, Ozam de Bethel ex tribu Ephraim.

Sed et haec eo tempore quo Hierusalem obpugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta atque destructa est; propter quam tertia aedificata est urbs, quae hodieque permanet.

[21] Sichem Samariae urbem, quae Latine et Graece Sichima vocatur, aedificavit Emor, appellavitque eam nomine Sichem filii sui. Ipsa est nunc Neapolis, civitas Samaritanorum.

[22] Bethel urbem Samariae condiderunt Iebusaei, quae prius vocabatur Luza; sed postquam dormiens ibi Iacob vidit scalam innitentem caelo et dixit (Genes. 28,17), Vere hic domus Dei est et porta caeli, hac ex causa nomen locus accepit Bethel, id est domus Dei. Quando autem ibi Ieroboam vituli aurei fabricati sunt, vocata est Bethaven, id est domus idoli, quae antea vocabatur domus Dei. [23] Bethleem Iuda, civitas David, quae mundi genuit salvatorem, a Iebusaeis condita fertur et vocata primum E[u]phrata. Quando autem ibi Iacob pecora sua pavit, eidem loco Bethleem nomen quodam vaticinio futuri inposuit, quod domus panis interpretatur, propter eum panem qui ibi de caelo descendit. [24] Chebron civitas Iudaeae, quae quondam vocabatur Arbe, condita est a gigantibus ante septem annos quam ab eis Tanis urbs Aegypti conderetur. Ipsa est Arbe a numero ita vocata, quod ibi tres patriarchae sepulti sunt et quartus Adam. Ipsa est et Mambre vocata ex uno amico Abrahae. [25] Samariam, a qua omnis regio quae circa eam fuit nomen accepit, Sennacherib rex Assyriorum construxit vocavitque Samariam, id est custodiam, quia, quando Israel transtulit in Medos, ibi custodes constituit. Hanc obsidione captam Antiochus solo coaequavit. Quam postea Herodes a fundamentis instaurans in honorem Augusti Augustam, id est Sebastiam Graeco sermone, vocavit. Ibi siti sunt Heliseus et Abdias Prophetae, et, quo maior inter natos mulierum non fuit, Baptista Iohannes.

[26] Tiberiadem vero Herodes alius in Iudaea in nomine Tiberii Caesaris condidit. [27] Tyrus urbs Phoenicum condita a Phoenicibus fuit. Haec est civitas ex qua aurum regi Salomoni deferebatur; in qua optima purpura tinguitur: unde et Tyria dicitur nobilis purpura.

[28] Phoenices a Rubro profecti mare Sidonem urbem opulentissimam condiderunt, quam a piscium copia Sidon appellaverunt. Nam piscem Phoenices 'sidon' vocant. Ipsi etiam Tyrum in Syria, ipsi Vticam in Africa, Hipponem, Leptim aliasque urbes in ora maritima condiderunt. [29] Ipsi Thebas in Boeotia duce Cadmo; ipsi postremo in ultima orbis tendentes urbem in Oceano construxerunt, eamque lingua sua Gades nominaverunt. Nam mos erat antiquus Phoenicum gentis multis simul mercandi causa a domo proficisci, et cum incolarum animos conmercio rerum his ante incognitarum sibi conciliassent, loca quae condendis urbibus idonea videbantur capere. [30] Ex his profecta et Dido in litus Africae urbem condidit, et Carthadam nominavit; quod Phoenica lingua exprimit civitatem novam;

mox sermone verso Carthago est dicta: hanc Scipio delevit. Quae autem nunc est, postea a Romanis condita est. Carthago autem antea Byrsa, post Tyrus dicta est, deinde Carthago.

[31] Memphin civitatem Aegypti aedificavit Epaphus Iovis filius, cum in secunda Aegypto regnaret.

Haec est urbs ubi charta nascitur, ubi etiam optimi mathematici fuerunt. Nam hanc urbem magicis artibus deditam pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt. [32] Tanis metropolis Aegypti, ubi Pharao fuit, et Moyses cuncta signa fecit quae in Exodo scribuntur.

Hanc construxisse perhibentur Titanes, id est gigantes, et ex nomine suo nuncupaverunt.

[33] Heliopolis urbs Aegypti, quae Latine interpretatur solis civitas, sicut septuaginta interpretes arbitrantur. Aedificata est autem a filiis Israel, in qua Petephres sacerdos fuit, cuius meminit Ezechiel. [34] Vrbem Alexandriam condidit Alexander Magnus, cuius et nomen detinet.

Hanc enim [idem] in terminis Africae et Aegypti constituit, et caput esse regionis Aegypti iussit. Interiacet autem inter Aegyptum et mare, quasi claustrum, inportuosa. Haec est urbs Aegypti Noo, postea versa in Alexandriam. [35] Thebas Aegyptias condidit Cadmus, quae inter Aegyptias urbes numero portarum nobiliores habentur, ad quas conmercia Arabes undique subvehunt. Hinc regio Aegypti Thebaica dicta est. Thebae autem et Boeotiae sunt et Aegyptiae, uno tamen auctore conditae. [36] Ptolomais et Berenice a regibus Aegyptiis nominatae, a quibus et aedificatae fuerunt. [37] Caesarea Cappadociae Š [38] Tarsum Ciliciae Danaes proles Perseus aedificavit. De qua civitate fuit Paulus Apostolus (Act. Apost. 22,3): 'Natus' inquit, 'Tarso Ciliciae.' Quidam etiam locus Indiae Tarsus vocatur. Seleuciam Isauriae condidit Seleucus, qui et Antiochiam. Ilus autem Apollonis filius in Phrygia Ilium condidit. [39] Amazones Ephesum in Asia construxerunt. Theseus vero Smyrnam construxit, quae Homero poetae patria extitit; et vocata Smyrna quod eius campos Ermus fluvius secat. [40] Dioscoriam Colchorum urbem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis fabricaverunt, ex eorum nomine eam cognominantes; nam Castor et Pollux Graece DIOSKOUROI appellantur. [41] Nicomedia a Nicomedo rege Bithyniae aedificata est. Bithynia condita a Phoenice, quae primum Mariandyna vocabatur.

[42] Constantinopolim urbem Thraciae Constantinus ex nomine suo instituit, solam Romae meritis et potentia adaequatam. Hanc conditam primum a Pausania rege Spartanorum, et vocatam Byzantium, vel quod tantum patet inter Adriaticum mare et Propontidem, vel quod sit receptaculum terrae marisque copiis. Vnde et eam Constantinus aptissimam condere iudicavit, ut et receptaculum sibi terra marique fieret. Vnde et nunc Romani imperii sedes et totius caput est orientis, sicut et Roma occidentis. [43] Epirum civitas Thraciae condita est a Pyrrho et cognominata. [44] Athenas in Hellade Cecrops condidit, et ex suo nomine Cecropiam nominavit. Hanc Amphictyon, idem qui in Graecia tertius post Cecropem regnavit, Minervae sacravit et nomen civitati Athenas dedit; nam Minerva Graece ATHENE dicitur. Vnde et Minervam Graeci inventricem multarum artium asserunt, quia et litterae et artes diversorum studiorum et ipsa philosophia veluti templum Athenas habuerunt. [45] Corinthum in Achaia condidit Corinthus Orestis filius. Hanc Graeci Corintheam vocant, hoc est administrationem reipublicas. [46] Thebas Boeotiae Cadmus veniens a Phoenicibus condidit, Thebis Aegyptiis prius ab eo constructis. [47] Mycenas [civitatem Graeciae].

Lacedaemonia condita a Lacedaemone Semelae filio. Sparta ab Sparto filio Phoronei vocata, qui fuit filius Inachi. Ipsam autem esse Spartam quam et Lacedaemoniam civitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici. [48] Achaia ab Achaeo constructa: Pelops, qui apud Argos regnavit, Peloponnensem urbem condidit: Cecrops in insula Rhodo Rhodum aedificavit: Carpathus Coum: Aeos Typhonis filius Paphum: Angeus Lycurgi filius Samum: Dardanus autem condidit Dardaniam: Thessalonicam Thessalus Graeci filius aedificavit, in qua etiam et regnavit.

[49] Brundisium construxerunt Graeci: Brundisium autem dictum [est] Graece quod brunda caput cervi dicatur: sic est enim ut et cornua videantur et caput et lingua in positione ipsius civitatis.

[50] In Italia autem a Iano Ianiculum, a Saturno Saturnia atque Latium conditum, eo quod ibi fugiens latuisset cognominatum. [51] Ab Hercule in Campania Pompeia, qui victor ex Hispania pompam boum duxerat. [52] Aeneas autem post excidium Troiae in eadem Italia veniens, ab uxoris nomine Lavinium condidit. [53] Ascanius vero relicto Laviniae novercae suae regno, Albam Longam aedificavit. Alba autem vocata propter colorem suis; Longa, quia longum oppidum est, iuxta prolixitatem collis in quo sita est. Ex hac etiam urbe reges Albanorum appellari coeperunt.

[54] Capuam Capys Silvius rex Albanorum construxit, appellatam a nomine conditoris; licet sint qui dicant a capacitate eam Capuam dictam, quod eius terra omnem vitae fructum capiat: alii a locis campestribus in quibus sita est. Est autem caput urbium Campaniae, inter tres maximas Romam Carthaginemque numerata; ex qua et provincia Italiae Campania dicta est. [55] Romulus cum interfecto apud Albam Amulio avum Numitorem in regnum restituisset, in eum locum ubi nunc Roma est devenit, ibique sedes posuit, moenia construxit, urbemque ex nomine suo Romam vocavit. Hanc autem antea Evander dicitur condidisse, ut est illud (Virg. Aen. 8,313):

Tunc pater Evandrus Romanae conditor arcis.

[56] Ancus Marcius ex filia Numae Pompilii natus: hic urbem in exitu Tiberis condidit quae et peregrinas merces exciperet et hostem moraretur, quam ab ipso situ Ostiam appellavit.

[57] Galli quidam intestina discordia et assiduis dissensionibus suorum permoti, sedes novas quaerentes Italiam profecti sunt, sedibusque propriis Tuscis expulsis, Mediolanum atque alias urbes condiderunt. Vocatum autem Mediolanum ab eo quod ibi sus medio lanea perhibetur inventa.

[58] Historiis placet a Messapo Graeco Messapiae datam originem, versam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominaverat. [59] Manto Tiresiae filia post interitum Thebanorum dicitur delata in Italiam Mantuam condidisse: est autem in Venetia, quae Gallia Cisalpina dicitur: et dicta Mantua quod manes tuetur. [60] Parthenopea Parthenope quadam virgine illic sepulta Parthenope appellata; quod oppidum postea Augustus Neapolim esse maluit. [61] Ad promuntorium Leucaten, in quo Actii Apollinis templum fuit, bellum Augustus contra Antonium gessit. Quo victo, urbem in Actiaco sinu condidit, quam a victoria Nicopolim appellavit. [62] Phalantus Partheniorum dux Parthenios constituit. Taras Neptuni filius fuit, a quo Tarentum civitas et condita et appellata est. [63] Cum Cyrus maritimas urbes Graeciae occuparet, et Phocaeenses ab eo expugnati omnibus angustiis premerentur, iuraverunt ut profugerent quam longissime ab imperio Persarum, ubi ne nomen quidem eorum audirent; atque ita in ultimos Galliae sinus navibus profecti, armisque se adversus Gallicam feritatem tuentes, Massiliam condiderunt et ex nomine ducis nuncupaverunt. Hos Varro trilingues esse ait, quod et Graece loquantur et Latine et Gallice. [64] Narbonam et Arelatum et Pictavis coloni proprii condiderunt. Burdigalim appellatam ferunt quod Burgos Gallos primum colonos habuerit, quibus antea cultoribus adimpleta est. [65] Terraconam in Hispania Scipiones construxerunt; ideo caput est Terraconensis provinciae. [66] [Caesaraugusta Terraconensis Hispaniae oppidum a Caesare Augusto et situm et nominatum, loci amoenitate et deliciis praestantius civitatibus Hispaniae cunctis atque inlustrius, florens sanctorum martyrum sepulturis.] [67] Afri sub Hannibale maritima Hispaniae occupantes, Carthaginem Spartariam construxerunt, quae mox a Romanis capta et colonia facta, nomen etiam provinciae dedit. Nunc autem a Gothis subversa atque in desolationem redacta est. [68] Saguntum Graeci ex insula Zacyntho profecti in Hispania condiderunt; quam Afri postea bello inpetitam deleverunt.

[69] Emeritam Caesar Augustus aedificavit, postquam Lusitaniam et quasdam Oceani insulas cepit, dans ei nomen ab eo quod ibi milites veteranos constituisset. Nam emeriti dicuntur veterani solutique militiae. [70] Olisipona ab Vlixe est condita et nuncupata; quo loco, sicut historiographi dicunt, caelum a terra et maria distinguuntur a terris. [71] Hispalim Caesar Iulius condidit, quam ex suo et Romae urbis vocabulo Iuliam Romulam nuncupavit. Hispalis autem a situ cognominata est, eo quod in solo palustri suffixis in profundo palis locata sit, ne lubrico atque instabili fundamento cederet. [72] Gades oppidum a Poenis conditum, qui etiam et Carthaginem Spartariam condiderunt. [73] Septe oppidum a montibus septem, qui a similitudine Fratres vocati Gaditano inminent fretu. [74] Tingis civitatis et Lix Antaeus auctor est, quem Hercules fertur luctae certamine superatum interfecisse. Lix autem a Lixo flumine Mauretaniae nuncupata, ubi Antaei regia fuit, et Sala, quod inmineat Salae flumini. [75] Caesaream Mauretaniae oppidum Iuba rex Maurorum in honorem Caesaris Augusti condidit, quam ex eius nomine Caesaream appellavit; sicut Herodes aliam Caesaream in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. [76] Icosium Caesariensis Mauretaniae oppidum, Hercule illuc transeunte, viginti a comitatu eius discindentes construxerunt. Hanc ne quis inposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero urbi Icosio nomen datum. [77] Cyrene regina fuit Libyae quae ex suo nomine civitatem Cyrenen condidit, ex qua et Libyam Cyrenensem vocavit.


II. DE AEDIFICIIS PVBLICIS. [1] Civitas est hominum multitudo societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id est ab ipsis incolis urbis [pro eo quod plurimorum consciscat et contineat vitas]. Nam urbs ipsa moenia sunt, civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur. [2] Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium. [3] Vrbs vocata ab orbe, quod antiquae civitates in orbe fiebant;

vel ab urbo parte aratri, quo muri designabantur; unde est illud (Virg. Aen. 3,109; 1,425):

Optavitque locum regno et concludere sulco.

Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est aratro. Cato (Orig. 1,18); 'Qui urbem,' inquit 'novam condit, tauro et vacca arat; ubi araverit, murum facit; ubi portam vult esse, aratrum substollit et portat, et portam vocat.' [4] Ideo autem urbs aratro circumdabatur, dispari sexu iuvencorum, propter commixtionem familiarum, et imaginem serentis fructumque reddentis, Vrbs autem aratro conditur, aratro vertitur. Vnde Horatius (C. 1,16,20):

Inprimeretque muris hostile aratrum.

[5] Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt; alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum; alii quod sibi in eo conventus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tamquam nudi et inermes nec contra beluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti. [6] Tandem naturali sollertia speluncis silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexerunt, quo esset vita tutior, ne his, qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepare a vico et castello et pago. [7] Civitates autem aut coloniae, aut municipia, aut vici, aut castella, aut pagi appellantur. [8] Civitas proprie dicitur, quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt. Ideoque urbes a propriis civibus conditae civitates, non coloniae nuncupantur. [9] Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Vnde et colonia a cultu agri est dicta. [10] Municipium est quo manente statu civitatis ius aliquod minoris aut maioris officii a principe inpetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est officiis, quod tantum munia, id est tributa debita vel munera, reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatum pertinent. [11] Vici et castella et pagi hi sunt qui nulla dignitate civitatis ornantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et propter parvitatem sui maioribus civitatibus adtribuuntur. [12] Vicus autem dictus ab ipsis tantum habitationibus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum; licet et vici dicantur ipsae habitationes urbis. Dictus autem vicus eo quod sit vice civitatis, vel quod vias habeat tantum sine muris. [13] Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam altam; cuius pluralis numerus castra, diminutivum castellum est [sive quod castrabatur licentia inibi habitantium, ne passim vaga hosti pateret]. [14] Pagi sunt apta aedificiis loca inter agros habitantibus. Haec et conciliabula dicta, a conventu et societate multorum in unum. [15] Conpita sunt ubi usus est conventus fieri rusticorum; et dicta conpita quod loca multa in agris eodem conpetant; et quo convenitur a rusticis. [16] Suburbana sunt circumiecta civitatis aedificia, quasi sub urbe. [17] Moenia sunt muri civitatis, dicta ab eo quod muniant civitatem, quasi munimenta urbis, id est tutamenta. [18] Munium autem dictum, quasi manu factum: sic et munus. Muri a munitione dicti, quasi muniri, eo quod muniant et tueantur interiora urbis. Moenia autem duplicem habent significationem; nam interdum moenia abusive dici omnia aedificia publica civitatis, ut (Virg. Aen. 2,234):

Dividimus muros, et moenia pandimus urbis;

proprie autem moenia sunt tantum muri. [19] Murus autem turribus propugnaculisque ornatur.

Turres vocatae quod teretes sint et longae; teres est enim aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. Nam et quamvis quadratae aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae existimantur; ideo quia omne cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit atque consumitur, et rotundum videtur. [20] Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta quia ex his propugnatur. [21] Promurale vero, eo quod sit pro munitione muri. Est enim murus proximus ante murum. [22] Porta dicitur qua potest vel inportari vel exportari aliquid. Proprie autem porta aut urbis aut castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Vicus, ut praedictum est, ipsae habitationes urbis sunt; unde et vicini dicti. Viae ipsa spatia angusta quae inter vicos sunt.

[23] Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae; PLATUS enim Graeci latum dicunt. [24] Quintana pars plateae quinta est, qua carpentum progredi potest. Cloacae dictae quod his percolantur aquae. [25] Has primum Romae fecisse Tarquinium Priscum ut, quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus planitiem vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret. [26] Imboli, vel quia subvolumina sunt, vel quia sub his ambulant.

Sunt enim portici hinc inde platearum. [27] Forus est exercendarum litium locus a fando dictus [sive a Phoroneo rege, qui primus Graecis legem dedit]. Haec loca et prorostra vocantur ideo quod ex bello Punico captis navibus Carthaginiensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa ut esset huius insigne victoriae. [28] Curia dicitur eo quod ibi cura per senatum de cunctis administretur. [29] Praetorium, quod ibi praetor resideat ad discutiendum.

[30] Gymnasium generalis est exercitiorum locus. Tamen apud Athenas locus erat ubi discebatur philosophia et sapientiae exercebatur studium; nam GUMNASION Graece vocatur, quod Latine exercitium dicitur, hoc est meditatio. Sed et balnea et loca cursorum et athletarum gymnasia sunt, eo quod illic homines in suae artis studio exercitentur. [31] Capitolium Romae vocatum eo quod fuerit Romanae urbis et religionis caput summum. Alii aiunt, cum Tarquinius Priscus Capitolii fundamenta Romae aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum invenit, et proinde Capitolium appellavit. [32] Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae.

Nam quaecumque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces vocantur. Vnde et arcus et arca.

[33] Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant.

[34] Theatrum autem ab spectaculo nominatum, APO TOU THEORIAS,quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur. [35] Amphitheatrum vero vocatum quod ex duobus sit theatris conpositum. Nam amphitheatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatrum est, semicirculi figuram habens. [36] Labyrinthus est perplexis parietibus aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus; in quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire non valet. Cuius aedificii talis est situs ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur: descenditur centenis ultra gradibus; intus simulacra et monstrificae effigies, in partes diversas transitus innumeri per tenebras, et cetera ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris eius ad lucem venire inpossibile videatur. Quattuor sunt [autem] labyrinthi; primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italia; omnes ita cunstructi ut dissolvere eos nec saecula quidem possint. [37] Farum turris est maxima quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellaverunt, eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus, qualem Ptolomaeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Vsus eius est nocturno navium cursu ignes ostendere, ad pronuntianda vada portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portubus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam FOS lux est, OPOS visio dicitur. Vnde et Lucifer Graece FOSFOROS appellatur. [38] Cocleae sunt altae et rotundae turres; et dictae cocleae quasi cycleae, quod in eis tamquam per circulum orbemque conscendatur; qualis est Romae centum septuaginta quinque pedibus. [39] Thermas appellatas quod caleant; Graeci enim THERMON calorem vocant. [40] Balneis vero nomen inditum a levatione maeroris; nam Graeci BALANEION dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi athletae uncto corpore et perfricato manibus exercitantur; nam GUMNASION Graece, Latine exercitium dicitur. [41] Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo scilicet dictum; APODUEIN enim Graece exuere dicitur. [42] Propina Graecus sermo est, quae apud nos corrupte popina dicitur: est autem locus iuxta balnea publica, ubi post lavacrum a fame et siti reficiuntur. Vnde et propina et propinare dicitur. PEINA enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat. [43] Tabernaeolim vocabantur aediculae plebeiorum parvae et simplices in vicis, axibus et tabulis clausae; unde et tabernariae, quod ibi solebant consedere. Dictae autem tabernae quod ex tabulis lignisque erant constructae, quae nunc et si non speciem, nomen tamen pristinum retinent. [44] Macellum dictum quod ibi mactentur pecora quae mercantibus venundantur. [45] Mercatum autem a conmercio nominatum. Ibi enim res vendere vel emere solitum est; sicut et teloneum dicitur ubi merces navium et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet pretium rebus inpositurus, et voce a mercatoribus flagitans. [46] Carcer est a quo prohibemur exire, et dictus carcer a coercendo, [Hinc Fronto (frag. 12): 'Et pergraecari potius amoenis locis quam coerceri carcere viderentur.']


III. DE HABITACVLIS. [1] Habitatio ab habendo vocata, ut 'habitare casas' (Virg. Ecl. 2,29). Domus ex Graeca appellatione vocata; nam DOMATA Graeci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. [2] Omne aedificium antiqui aedem appellaverunt. Alii aedem ab edendo quiddam sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto (Poen. 529):

Si vocassem vos in aedem ad prandium.

Hinc et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum. [3] Aula domus est regia, sive spatiosum habitaculum porticibus quattuor conclusum. [4] Atrium magna aedes est, sive amplior et spatiosa domus; et dictum atrium [eo] quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab igne et lychno atrum dixerunt; atrum enim fit ex fumo. [5] Palatium a Pallante principe Arcadum dictum, in cuius honore Arcades Pallanteum oppidum construxerunt, et regiam in ipsius nomine conditam Palatium vocaverunt. [6] Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Thalamoni duci eam oraculo responsum est dari; et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est ut in omnibus nuptiis thalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca, in quibus nubentes succedunt et cubant, 'thalamum' nominant.

[7] Coenaculum dictum a communione vescendi; unde et coenobium congregatio. Antiqui enim publice et in commune vescebant, nec ullius convivium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent. [8] Triclinium est coenaculum, a tribus lectulis discumbentium dictum. Apud veteres enim in loco, ubi convivii apparatus exponebatur, tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur. KLINE enim Graece lectus vel adcubitus dicitur, ex quo confectum est ut triclinium diceretur. [9] Cella dicta quod nos occultat et celat. Cubiculum vero, quod eo cubamus ibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est. Secessus, quod sit locus secretus, id est sine accessu. [10] Diversorium dictum eo quod ex diversis viis ibi conveniatur. Hospitium sermo Graecus est, ubi quis ad tempus hospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrat. Inde et metatum, quia mutatur. Vnde et legitur: 'castra metati sunt,' pro mutaverunt; non enim illic permanet exercitus, sed [per]transit. [11] Moenius collega Crassi in foro proiecit materias, ut essent loca in quibus spectantes insisterent, quae ex nomine eius Moeniana appellata sunt. Haec et solaria, quia patent soli. Post haec alii lapide, alii materia aedificavere porticibus moeniana, et foribus et domibus adiecerunt.

[12] Tabulata olim ligneae domus fiebant. Inde nomen permanet tabulatorum. Hypogeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Solarium, quod soli et auris pateat, qualis fuit locus in quo David Bethsabee lavantem aspexit et adamavit. [13] Cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hyrcanus princeps Iudaeorum reserato David sepulcro, tria milia auri talenta inde abstraxit, ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret; atque ut facti invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum et peregrinorum; unde et vocabulum sumpsit. Nam ex Graeco in Latinum KSENODOCHEION peregrinorum susceptio nuncupatur. Vbi autem aegrotantes de plateis colliguntur, NOSOKOMEION Graece dicitur; in quo consumpta languoribus atque inediis miserorum membra foventur.


IV. DE AEDIFICIIS SACRIS. [1] Sacra sunt loca divinis cultibus instituta, utpote ea in quibus altaria litantibus de more pontificibus consecrantur. [2] Sancta iuxta veteres exteriora templi sunt. Sancta autem sanctorum locus templi secretior, ad quem nulli erat accessus nisi tantum sacerdotis. Dicta autem Sancta sanctorum quia exteriori oraculo sanctiora sunt, vel quia sanctorum conparatione sanctiora sunt; sicut Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiae nuncupatum; nihil enim sanctum apud veteres dicebatur nisi quod hostiae sanguine esset consecratum aut consparsum. Item sanctum, quod extat esse sancitum. Sancire est autem confirmare et inrogatione poenae ab iniuria defendere; sic et leges sanctae et muri sancti esse dicuntur. [3] Propitiatorium [quasi propitiationis oratorium; propitiatio enim placatio est]. Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur; et oracula ab ore. [4] Penetralia secreta sunt oraculorum; et penetralia dicta sunt ab eo quod est penitus, hoc est pene intus.

Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet nisi ad quod est factum; unde et nomen accepit. [5] Monasterium unius monachi habitatio est. MONOS enim apud Graecos solus, STERION statio; id est solitarii habitatio. [6] Coenobium ex Graeco et Latino videtur esse conpositum. Est enim habitaculum plurimorum in commune viventium; KOINON enim Graece commune dicitur. [7] Templi nomen generale; pro locis enim quibuscumque magnis antiqui templa dicebant: et templa dicta quasi tecta ampla. Sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum dicebatur. Cuius partes quattuor erant: antica ad ortum, postica ad occasum, sinistra ad septentrionem, dextra ad meridiem spectans. Vnde et quando templum construebant, orientem spectabant aequinoctialem, ita ut lineae ab ortu ad occidentem missae fierent partes caeli dextra sinistra aequales; ut qui consuleret atque precaretur rectum aspiceret orientem. [8] Fana dicta a Faunis, uibus templa error gentilium construebat unde consulentes daemonum responsa audirent. [9] Delubra veteres dicebant templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur; et appellari delubra a diluendo. Ipsa sunt nunc aedes cum sacris fontibus, in quibus fideles regenerati purificantur: et bene quodam praesagio delubra sunt appellata; sunt enim in ablutionem peccatorum. [10] Fons autem in delubris locus regeneratorum est, in quo septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur; tres in descensu et tres in ascensu: septimus vero is est qui et quartus, id est similis Filio hominis, extinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum fundamentum aquae; in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. [11] Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent;

nam BASILEUS rex et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. [12] Martyrium locus martyrum Graeca derivatione, eo quod in memoria martyris sit constructum, vel quod sepulchra sanctorum ibi sint martyrum. [13] Aram quidam vocatam dixerunt quod ibi incensae victimae ardeant. Alii aras dicunt a precationibus, id est quas Graeci ARAS dicunt; unde contra inprecatio KATARA dicitur. Alii volunt ab altitudine aras, sed male. [14] Altare autem ab altitudine constat esse nominatum, quasi alta ara. [15] Pulpitum, quod in eo lector vel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur. [16] Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi. Est enim locus in sublimi constitutus, unde universi exaudire possint. Alias tribunal a tribu denominatum, quod ad illud tribus convocetur.

[17] Analogium dictum quod sermo inde praedicetur; nam LOGOS Graece sermo dicitur; quod et ipsud altius situm est [ut in eo lector vel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur].


V. DE REPOSITORIIS. [1] Sacrarium proprie est locus templi in quo sacra reponuntur; sicut donarium est in quo conlocantur oblata; sicut lectisternia dicuntur ubi homines sedere consueverunt. Ab inferendis igitur et deportandis sacris sacrarium nuncupatur. [2] Donaria vero, eo quod ibi dona reponantur quae in templis offerre consueverunt. [3] Aerarium vocatum quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato: ex quorum metallis quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia [nomen] initium sumpsit. [4] Armarium locus est ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur.

Armamentarium vero, ubi tantum tela armorum. Vnde Iuvenalis (13,83):

Quidquid habet telorum armamentaria caeli.

Dicta autem utraque ab armis, id est brachiis, quibus exercentur. [5] Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri; BIBLOS enim Graece liber, THEKE repostorium dicitur. [6] Promtuarium dictum eo quod inde necessaria victui promuntur, hoc est proferuntur. [7] Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt. Inter promtuarium autem et cellarium hoc interest quod cellarium est paucorum dierum, promtuarium vero temporis longi est. [8] Apotheca autem vel horrea a Graeco, verbum e verbo repostoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt. Vnde et enthecam Graeco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus.


VI. DE OPERARIIS. [1] Ergasterium locus est ubi opus aliquod fit. Graeco enim sermone ERGA opera, STERION statio;

id est operarii statio. [2] Ergastula quoque et ipsa a Graeco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum; ut solent gladiatores et exules, qui marmora secant et tamen vinculorum custodiis alligati sunt. [3] Gynaeceum Graece dictum eo quod ibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat. Mulier enim Graece GUNE nuncupatur. [4] Pistrinum quasi pilistrinum, quia pilo antea tundebant granum. Vnde et apud veteres non molitores sed pistores dicti, quasi pinsores, a pinsendis granis frumenti; molae enim usus nondum erat, sed granum pilo pinsebant. Vnde et Vergilius (Georg. 1,267):

Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.

[5] Clibanus [a clivo dictus, ab eo quod in erectione sit collectus; clivum enim ascensum dicimus sive flexuosum]. [6] Furnum per derivationem a farre dictum, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. [7] Torcular dictum eo quod ibi uvae calcentur atque extortae exprimantur. [8] Forus est locus ubi uva calcatur, dictus quod ibi feratur uva, vel propter quod ibi pedibus feriatur: unde et calcatorium dicitur. Sed hoc nomen multa significat: prima species fori locus in civitate ad exercendas nundinas relictus; secunda, ubi magistratus iudicare solet; tertia, quem supra diximus, quem calcatorium nominavimus. Quarta, spatia plana in navibus, de quibus Vergilius (Aen. 6,412):

Laxatque foros. Lacus dictus quia ibi decurrit frugum liquor.


VII. DE ADITIBVS. [1] Aditus ab eundo dictus, per quem ingredimur et admittimur. [2] Vestibulum est vel aditus domus privatae, vel spatium adiacens aedibus publicis. Et vestibulum dictum eo quod eo vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut ab stando. [3] Porticus, quod transitus sit magis quam ubi standum sit, quasi porta; et porticus, eo quod sit apertus. [4] Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentiles omne introitum vel exitum sacraverunt. Vnde Lucanus (1,62):

Ferrea belligeri conpescat limina Iani.

Est autem primus domus ingressus; cetera intra ianuam ostia vocantur generaliter. Ostium est per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab ostando dictum [sive ostium, quia ostendit aliquid intus]. Alii aiunt ostium appellari quia ostem moratur; ibi enim adversariis nos obicimus: hinc et Ostia Tiberina, quia ostibus sunt opposita. Fores et valvae claustra sunt; sed fores dicuntur quae foras, valvae, quae intus revolvuntur, et duplices conplicabilesque sunt. Sed generaliter usus vocabula ista corrupit. [5] Claustra ab eo quod claudantur dicta. [6] Fenestrae sunt quibus pars exterior angusta et interior diffusa [est], quales in horreis videmus, dictae eo quod lucem fenerent: lux enim Graece FOS dicitur: vel quia per eas intus positus homo videt. Alii fenestram putant dictam eo quod domui lucem minestret, conpositum nomen ex Graeco Latinoque sermone; FOS enim Graece lux est. [7] Cardo est locus in quo ostium vertitur et semper movetur, dictus APO TES KARDIAS, quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus ianuam regat ac moveat. Vnde et proverbiale est: 'In cardine rem esse.' [8] Limina ostiorum dicta eo quod transversa sint ut limes, et per ea sicut in agro aut introeatur aut foris eatur. [9] Postes et antae quasi post et ante: et antae quia ante stant, vel quia antea ad eas accedimus prius quam domum ingrediamur; postes eo quod post ostium stent.


VIII. DE PARTIBVS AEDIFICIORVM. [1] Fundamentum dictum quod fundus sit domui. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat. [2] Paries nuncupatus quia semper duo sunt pares, vel a latere vel a fronte. Sive enim tetragonum sive hexagonum sit, qui se conspiciunt ex pari erunt. [3] Aliter enim structura facta deformis est. Parietinas dicimus quasi parietum ruinas: sunt enim parietes stantes sine tecto, sine habitantibus. [4] Angulus, quod duos parietes in unum coniungat.

Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut nunc rusticani. Hinc tecti summitas culmen dicitur. [5] Camerae sunt volumina introrsum respicientia, appellatae a curvo;

KAMOUR enim Graece curvum est. [6] Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290):

Resultant aedesque lacusque.

Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18,1):

Neque aureum mea renidet in domo lacunar.

Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ANTISTICHON laquearium facit. [7] Absida Graeco sermone, Latine interpretatur lucida,eoquod lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam an absidem dicere debeamus, hoc verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. [8] Testudo est camera templi obliqua. Nam in modum testudinis veteres templorum tecta faciebant;

quae ideo sic fiebant ut caeli imaginem redderet, quod constat esse convexum. Alii testudinem volunt esse locum in parte atrii adversum venientibus. [9] Arcus dicti quod sint arta conclusione curvati; ipsi et fornices. [10] Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae; lithostrota parvulis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Vocata autem pavimenta eo quod paviantur, id est caedantur. Vnde et pavor, quia caedit cor. [11] Ostracus est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admixto feriatur, testa enim Graeci OSTRA dicunt. [12] Conpluvium dictum quia aquae partibus, quae circa sunt, eo conveniunt. Tessella sunt e quibus domicilia sternuntur, a tesseris nominata, id est quadratis lapillis, per diminutionem. [13] Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt et superpositae fabricae sustinent pondus. 'Bases' autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone. [14] Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae vocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. [15] Capitolia dicta quod sint columnarum capita, sicut super collum caput. Epistolia sunt quae super capitella columnarum ponuntur; et est Graecum [id est supermissa]. Tegulae, quod tegant aedes; et imbrices, quod accipiant imbres. [16] Lateres et laterculi, quod lati formentur circumactis undique quattuor tabulis. Canalis ab eo quod cava sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam masculino proferimus. [17] Fistulae aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant; nam STOLA Graece mittere est.

Formae earum pro magnitudine aquae et capacitatis modo fiunt.


IX. DE MVNITIONIBVS. [1] Munitum vel munimentum dictum quia manu est factum. Cohors vocata vel quod coartet cuncta quae interius sunt, id est concludat, vel quod coerceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. [2] Vallum est quod mole terrae erigitur, ut custodia praetendatur. Dictum autem vallum a vallis; nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur. Et valli dicti quod figantur et vellantur. Intervalla sunt spatia inter capita vallorum, id est stipitum quibus vallum fit;

unde et cetera quoque spatia dicunt, ab stipitibus scilicet. [3] Agger est cuiuslibet rei acervatio, unde fossae aut valles possint repleri. Agger proprie dicitur terra aggesta quae vallo facto propius ponitur; sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. [4] Maceriae sunt parietes longi quibus vineae aliquae clauduntur; longum enim Graeci MAKRON dicunt. [5] Formatum, sive formacium, in Africa et Hispania parietes e terra appellant, quoniam in forma circumdatis duabus utrimque tabulis inferciuntur verius quam instruuntur. Aevis durant incorrupti ventis, ignibus omnique caemento fortiores. [6] Sepes munimenta satorum sunt; unde et appellatae. Caulas munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Est autem Graecum nomen C [littera] detracta; nam Graeci AULAS vocant animalium receptacula.


X. DE TENTORIIS. [1] Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatesque imbrium frigorisque iniurias vitant. Dicta autem tabernacula quod cortinae distentae funibus tabulis interstantibus adpenderentur, quae tentoria sustinerent. [2] Tentorium vocatum eo quod tendatur funibus atque palis; unde et hodie praetendere dicuntur. [3] Papiliones vocantur a similitudine parvuli animalis volantis, quae maxime abundant florentibus malvis. Haec sunt aviculae quae lumine accenso conveniunt, et circa volitantes ab igne proxime interire coguntur.


XI. DE SEPVLCHRIS. [1] Sepulchrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea vetitum est legibus, ne foetore ipso corpora viventium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum, illud est quod scriptum est (Psalm. 31,12): 'Excidi tamquam mortuus a corde.' Cum autem videris, monet mentem et ad memoriam te reducit ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. [2] Tumulus dictus quasi tumens tellus. Sarcophagus Graecum est nomen, eo quod ibi corpora absumantur; SARKS enim Graece caro, FAGEIN comedere dicitur. [3] Mausolea sunt sepulchra seu monumenta regum, a Mausol[e]o rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor eius mirae magnitudinis et pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum ut usque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine eius Mausolea nuncupentur. [4] Pyramides genus sepulchrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possit, unde et mensuram umbrarum egressae nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt ut a lato incipiant et in angusto finiantur sicut ignis; PUR enim dicitur ignis. Hos Aegyptus habet.

Apud maiores enim potentes aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur. Inde tractum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes columnae conlocarentur.

XII. DE AEDIFICIIS RVSTICIS. [1] Casa est agreste habitaculum palis atque virgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri a [vi] frigoris vel caloris iniuria.

[2] Tugurium casula est quam faciunt sibi custodes vinearum ad tegimen sui, quasi tegurium, sive propter ardorem solis et radios declinandos, sive ut inde vel homines vel bestiolas, quae insidiare solent natis frugibus, abigant. Hunc rustici capannam vocant, quod unum tantum capiat. [3] Tescua quidam putant esse tuguria, quidam loca praerupta et aspera. [4] Magalia aedificia Numidarum agrestium oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae sunt, sive rotunda in modum furnorum. Et magalia dicta quasi magaria, quia 'magar' Punici novam villam dicunt, una littera commutata L pro R, magalia, magaria.

XIII. DE AGRIS. [1] Ager Latine appellari dicitur eo quod in eo agatur aliquid. Alii agrum ex Graeco nominari manifestius credunt. [2] Vnde et villa Graece †coragros† dicitur. Villa a vallo, id est aggere terrae, nuncupata, quod pro limite constitui solet. [3] Possessiones sunt agri late patentes publici privatique, quos initio non mancipatione, sed quisque ut potuit occupavit atque possedit; unde et nuncupati. [4] Fundus dictus quod eo fundatur vel stabiliatur patrimonium. Fundus autem et urbanum aedificium et rusticum intellegendum est. [5] Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praevidetur, id est apparet, quasi praevidium; vel quod antiqui agros, quos bello ceperant, ut praedae nomine habebant. [6] Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifarius dividitur: aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut florus, quod sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam Vergilius in quattuor libros Georgicorum secutus est. [7] Rura veteres incultos agros dicebant, id est silvas et pascua; agrum vero, qui colebatur. Nam rus est quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest; unde et rusticus nominatur:

haec agrestium prima et otiosa felicitas. [8] Seges ager est in quo seritur; unde et Vergilius (Georg. 1,47):

Illa seges demum votis respondet avari agricolae.

[9] Conpascuus ager dictus qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis. [10] Alluvius ager est quem paulatim fluvius in agrum reddit. [11] Arcifinius ager dictus est qui a certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines eius obiectu fluminum, montium, arborum; unde et in his agris nihil subsicivorum intervenit. [12] Novalis ager est primum proscissus, sive qui alternis annis vacat novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erunt et semel vacua. [13] Squalidus ager quasi excolidus, quod iam a cultura exierit; sicut exconsul, quod a consulatu discesserit. [14] Vliginosus ager est semper uvidus. Nam humidus dicitur qui aliquando siccatur. Vligo enim humor terrae est naturalis, ab ea numquam recedens. [15] Subseciva sunt proprie quae sutor de materia praecidens quasi supervacua abicit. Inde et subsiciva, agri quos in pertica divisos recusant quasi steriles vel palustres. Item subseciva quae in divisura agri non efficiunt centuriam, id est iugera ducenta.

[16] Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a planitie atque aequalitate; unde et ara. Alii aream vocatam dicunt quod pro triturandis frugibus eradatur, vel quod non triturentur in ea nisi arida. [17] Pratum est cuius feni copia armenta tuentur, cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratum, nec magnum laborem culturae desideret. Prata autem esse quae secari possunt. [18] Paludes dictae a Pale pastorali dea, quod paleam, id est pabula, nutriant iumentorum.

XIV. DE FINIBVS AGRORVM. [1] Fines dicti eo quod agri funiculis sint divisi. Mensurarum enim lineae in terrarum partitione tenduntur ut dimensionis aequalitas teneatur. [2] Limites appellati antiquo verbo transversi, nam transversa omnia antiqui lima dicebant; a quo et limina ostiorum, per quae foris vel intus itur, et limites, quod per eos in agros foris eatur. Hinc et limus vocabulum accepit, cingulum quo servi publici cingebantur obliqua purpura. [3] Termini dicti quod terrae mensuras distinguunt atque declarant. His enim testimonia finium intelleguntur, et agrorum intentio et certamen aufertur. [4] Limites maximi in agris duo sunt: cardo et decumanus. Cardo, qui a septentrione directus a cardine caeli est; nam sine dubio caelum vertitur in septentrionali orbe. Decumanus est qui ab oriente in occidentem per transversum dirigitur, qui pro eo quod formam X faciat decumanus est appellatus. Ager enim bis divisus figuram denarii numeri efficit. [5] Arca ab arcendo vocata: fines enim agri custodit eosque adire prohibet.

Trifinium dictum eo quod trium possessionum fines adstringit. Hinc et quadrifinium, quod quattuor. Reliqui limites angustiores et inter se distant inparibus intervallis et nominibus designatis.

XV. DE MENSVRIS AGRORVM. [1] Mensura est quidquid pondere, capacitate, longitudine, altitudine, latitudine, animoque finitur. Maiores itaque orbem in partibus, partes in provinciis, provincias in regionibus, regiones in locis, loca in territoriis, territoria in agris, agros in centuriis, centurias in iugeribus, iugera in climatibus, deinde climata in actus, perticas, passus, gradus, cubitos, pedes, palmos, uncias et digitos dividerunt; tanta enim fuit illorum sollertia. [2] Digitus est pars minima agrestium mensurarum. Inde uncia habens digitos tres. Palmus autem quattuor digitos habet, pes sedecim, passus pedes quinque, pertica passus duos, id est pedes decem. [3] Pertica autem a portando dicta, quasi portica. Omnes enim praecedentes mensurae in corpore sunt, ut palmus, pes, passus, et reliqua; sola pertica portatur. Est enim decem pedum ad instar calami in Ezechielo templum mensurantis. [4] Actus minimus est, latitudine pedum quattuor, longitudine centum viginti. Climata quoque undiqueversum pedes habent sexaginta, ita (sequitur figura).

Actus quadratus undique finitur pedibus centum viginti, ita (seq. fig.). Hunc Baetici arapennem dicunt, ab arando scilicet. [5] Actus duplicatus iugerum facit; ab eo quod est iunctum iugeri nomen accepit. Iugerum autem constat longitudine pedum ducentorum quadraginta, latitudine centum viginti, ita (seq. fig.). Actum provinciae Baeticae rustici acnuam vocant. [6] Porcam idem Baetici triginta pedum latitudine et octuaginta longitudine definiunt (seq. fig.).Sed porca est quod in arando extat; quod defossum est, lira. Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, quasi centetum. In agrestibus autem pedes centum quinquaginta quadratum iustum candetum vocant. Porro stadialis ager habet passus CXXV, id est pedes DCXXV;

cuius mensura octies conputata, miliarium facit, qui constat quinque milia pedibus. [7] Centuria autem ager est ducentorum iugerum, qui apud antiquos a centum iugeribus vocabatur, sed postea duplicata est nomenque pristinum retinuit. In numero enim centuriae multiplicatae sunt, nomen mutare non potuerunt.


XVI. DE ITINERIBVS. [1] Mensuras viarum nos miliaria dicimus, Graeci stadia, Galli leugas, Aegypti schoenos, Persae parasangas. Sunt autem proprio quaeque spatio. [2] Miliarium mille passibus terminatur; et dictum miliarium quasi mille adium, habens pedes quinque milia.

[3] Leuga finitur passibus mille quingentis. Stadium octava pars miliarii est, constans passibus centum viginti quinque. Hunc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio determinasse quod ipse sub uno spiritu confecisset, ac proinde stadium appellasse quoniam in fine respirasset simulque et stetisset. [4] Via est qua potest ire vehiculum; et via dicta a vehiculorum incursu. Nam duos actus capit, propter euntium et venientium vehiculorum occursum.

[5] Omnis autem via aut publica est aut privata. Publica est quae in solo publico est, qua iter, actus populo patet. Haec aut ad mare aut ad oppida pertinet. Privata est quae vicino municipio data est. [6] Strata dicta quasi vulgi pedibus trita. Lucretius (1,315):

Strataque iam vulgi pedibus detrita viarum.

Ipsa est et delapidata, id est lapidibus strata. Primi autem Poeni dicuntur lapidibus vias stravisse; postea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt, propter rectitudinem itinerum et ne plebs esset otiosa. [7] Agger est media stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata, ab aggere, id est coacervatione dicta; quam historici viam militarem dicunt, ut (Virg. Aen. 5,273):

Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens.

[8] Iter vel itus est via qua iri ab homine quaquaversum potest. Iter autem et itiner diversam significationem habent. Iter [enim] est locus transitu facilis; unde appellamus et itum. Itiner autem est itus longae viae, et ipse labor ambulandi ut quo velis pervenias. [9] Semita itineris dimidium est, a semiitu dicta. Semita autem hominum est, calles ferarum et pecudum. [10] Callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum, a callo pedum vocatum, sive a callo pecudum praeduratum. Tramites sunt transversa in agris itinera, sive recta via, dicta quod transmittat.

[11] Divortia sunt flexus viarum, hoc est viae in diversa tendentes. Idem diverticula sunt, hoc est diversae ac divisae viae, sive semitae transversae quae sunt a latere viae. [12] Bivium, quia duplex est via. Conpeta, quia plures in ea conpetunt viae, quasi triviae, quadriviae.

Ambitus inter vicinorum aedificia locus, duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus, et ab ambulando dictus. [13] Orbita vestigium carri, ab orbe rotae dicta. Porro actus, quo pecus agi solet. Clivosum iter flexuosum. Vestigia sunt pedum signa primis plantis expressa, vocata quod his viae praecurrentium investigentur, id est agnoscantur.


 Liber XIV Liber XVI