Epistolarum classis I (Ambrosius)/3

This is the stable version, checked on 17 Octobris 2021. Template changes await review.
Epistolae XX-XXIX
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 Epistolae X-XIX Epistolae XXX-XXXIX 

EPISTOLA XX.

recensere

Narrat sorori quae Mediolani per dies aliquot propter basilicam, quam Ariani petebant evenere, quomodo a Valentiniani ministris ipse fuerit compellatus, populus autem reclamaverit: deinde quomodo missis decanis ad basilicam invadendam, raptus fuerit a populo Castulus Arianus, cujus occasione, licet sua ipsius cura liberati variae secutae sunt condemnationes; post quae iterum interpellatus imperatoris nomine sanctus praesul magna constantia respondet. Addit postridie occupata basilica, milites se ad catholicos transituros promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Job et maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus fuerit: postremo prophetiae Jonae ad res praesentes adaptationem, populi ob liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit. 1. Quoniam in omnibus fere epistolis sollicite quaeris de Ecclesia, accipe quid agatur. Postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri. Nec jam Portiana, hoc est, extramurana 853 basilica petebatur, sed basilica nova, hoc est, intramurana, quae major est.

2. Convenerunt me primo principes virtutum viri, comites consistoriani, ut et basilicam traderem, et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. Respondi quod erat ordinis, templum Dei a sacerdote tradi non posse. 3. Acclamatum est sequenti die in Ecclesia: etiam praefectus eo venit; coepit suadere vel ut basilica Portiana cederemus. Populus reclamavit. Ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret. 4. Sequenti die, erat autem Dominica, post lectiones atque tractatum, dimissis catechumenis, symbolum aliquibus competentibus in baptisteriis tradebam basilicae. Illic nuntiatum est mihi comperto quod ad Portianam basilicam de palatio decanos misissent, et vela suspenderent, populi partem eo pergere. Ego tamen mansi in munere, missam facere coepi. 5. Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum quemdam, quem presbyterum dicerent Ariani. Hunc autem in platea offenderant transeuntes. Amarissime flere, et orare in ipsa oblatione Deum coepi, ut subveniret, ne cujus sanguis in causa Ecclesiae fieret: certe ut meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis impiis effunderetur. Quid multa? Missis presbyteris et diaconibus, eripui injuriae virum. 6. Condemnationes illico gravissimae decernuntur: primo in corpus omne mercatorum. Itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus solebant debitorum laxari vincula, stridunt catenae, imponuntur collo innocentium, 854 exiguntur ducenta pondo auri infra totum triduum. Respondent aliud se tantum aut duplum, si peterentur, daturos, dummodo servarent fidem. Erant pleni carceres negotiatoribus. 7. Palatina omnia officia, hoc est, memoriales, agentes in rebus, apparitores diversorum comitum temperare a processu jubentur, specie qua seditioni interesse prohibebantur: honoratis multa minabantur gravissima, nisi basilicam traderent. Fervebat persecutio: ac si aperuissent portam, prorupturi in omne facinus videbantur. 8. Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem jure suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia. Respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est, fundum meum, argentum meum, quidvis hujusmodi meum, me non refragaturum; quamquam omnia quae mei sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subjecta. Si patrimonium petitur, invadite: si corpus, occurram. Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. Non ego vallabor circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor. 9. Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam Ecclesiae occupandam missos cognoscerem; ne dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae in perniciem totius vergeret civitatis. Orabam ne tantae urbis vel totius Italiae busto superviverem. Detestabar invidiam fundendi cruoris, offerebam jugulum meum. 855 Aderant Gothi tribuni, adoriebar eos, dicens: Propterea vos possessio Romana suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros? Quo transibitis, si haec deleta fuerint? 10. Exigebatur a me, ut compescerem populum. Referebam in meo jure esse, ut non excitarem: in Dei manu, uti mitigaret. Postremo si me incentorem putaret, jam in me vindicari oportere, vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines. His dictis, illi abierunt: ego in basilica veteri totum exegi diem. Inde domum cubitum me recepi, ut si quis abducere vellet, inveniret paratum. 11. Ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso milite occupatur basilica. Idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut si prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire: alioquin se ad eum coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros. 12. Prodire de Arianis nullus audebat; quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli etiam Gothi. Quibus ut olim plaustra sedes erat, ita nunc plaustrum Ecclesia est. Quocumque femina ista processerit, secum suos omnes coetus vehit. 13. Circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi: sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam: majorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi: lectorem efflagitari. Quid plura? Milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam, cognito quod praecepissem, ut abstinerentur a communionis consortio, ad conventum hunc nostrum venire coeperunt. Quibus visis, turbantur mulierum animi, proripit se una. Ipsi tamen milites se ad orationem venisse, non ad praelium loquebantur. Clamavit aliqua populus. Quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! In illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam. 14. Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: Audistis, filii, librum Job legi, qui solemni munere est decursus et tempore. Scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae tentationis aperitur et proditur; et ideo se hodie motu majore concussit. Sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. Unum Job miraturus ascenderam, omnes Job quos mirarer, inveni. In singulis vobis Job revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit. Quid enim praesentius dici potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus est locutus? Rogamus, Auguste, non pugnamus: non timemus, sed rogamus. Hoc christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. Est enim 856 praesul Dominus, qui salvos faciet sperantes in se (Psal. XVI, 7). 15. Sed veniamus ad propositas lectiones. Videtis diabolo tentandi licentiam dari (Job. I, 12), ut boni probentur. Invidet iniquus bonis profectibus, tentat diversis modis. Tentavit sanctum Job in patrimonio, tentavit in filiis, tentavit in dolore corporis. Fortior in suo corpore tentatur, infirmior in alieno. Et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium dissipare cupiebat. Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium: vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere. Duo igitur jam genera tentationis excepi. Et fortasse quia infirmiorem me Dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. Etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem judicat, et diversis exercet laboribus. Nec Job ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit. 16. Tentatus est autem Job nuntiis coacervatis malorum, tentatus est etiam per mulierem, quae ait: Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Job. II, 9). Videtis quanta subito moveantur, Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena sanctorum. Advertitis quid jubeatur, cum mandatur: Trade basilicam, hoc est: Dic aliquod verbum in Deum, et morere. Nec solum die adversum Deum, sed etiam fac adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei. 17. Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur Scripturae sermonibus, quae respondit: Tamquam una ex insipientibus locuta es (Ibid., 10). Non mediocris igitur ista tentatio; namque asperiores tentationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres. Denique per Evam etiam Adam supplantatus est (Gen. III, 6); eoque factum, ut a mandatis coelestibus deviaret. Quo errore cognito, praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat; et ideo ait ei Deus: Adam, ubi es (Ibid., 9)? hoc est, quid eras ante? ubi nunc esse coepisti? ubi te constitueram? quo ipse transgressus es? Agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei perdidisti. Folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. Repudiasti fructum, sub foliis Legis latere cupis, sed proderis. Recedere a Domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti, propterea fugis quem videre quaerebas. Cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculum mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi. 18. Quid dicam quod etiam Eliam Jezabel cruente persecuta est (III Reg. XIX, 1 et seq.)? quod Joannem Baptistam Herodias fecit occidi (Matth. XIV, 3 et seq.)? Singulae tamen singulos, mihi quo minora longe merita, eo tentamenta graviora. Virtus infirmior, sed plus periculi. Succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, 857 praetexitur regis injuria. Quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris tentationis, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur? 19. Mandatur denique: Trade basilicam. Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit. Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiali aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21). Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum. Iterum dicitur mandasse imperatorem: Debeo et ego unam basilicam habere. Respondi: Non tibi licet illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, quae non est legitimo Christi conjugio copulata. 20. Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam, praesentiam mei poscere; statimque eo converti sermonem meum, dicens: Quam alta et profunda oracula sunt Spiritus sancti! Matutinis horis lectum est, ut meministis fratres, quod summo animi dolore respondemus: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1). Et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi, et diversarum nationum viri: venerunt cum armis, et circumfusi occupaverunt basilicam. Hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, sed nostra imprudentia aliud opinabatur. 21. Venerunt gentes, sed vere in haereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt, facti sunt christiani. Qui ad invadendam haereditatem venerunt, facti sunt cohaeredes Dei. Defensores habeo, quos hostes putabam: socios teneo, quos adversarios aestimabam. Completum est illud quod de Domino Jesu David propheta cecinit, quia factus est in pace locus ejus, et: Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 3, 4). Cujus enim hoc munus, cujus opus, nisi tuum, Domine Jesu? Videbas ad templum tuum armatos venire: hinc gemere populum, et frequentem adesse, ne basilicam Dei tradere videretur: inde vim militibus imperari. Mors ante oculos mihi; ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, Domine, medium, et fecisti utraque unum (Ephes. II, 14). Compescuisti armatos, dicens profecto: Si ad arma concurritur, 858 si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo (Deut. XXXII, 36)? Gratias itaque tibi, Christe. Non legatus, neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 10, 12). 22. Haec ego dicebam, miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. Interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. Concessi paululum, mandatum intimat. Quid tibi visum est, inquit, ut contra placitum faceres? Respondi: Quod placitum sit ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo. Ait: Cur presbyteros ad basilicam destinasti? Si tyrannus es, scire volo; ut sciam quemadmodum me adversum te praeparem. Retuli dicens me nihil in praejudicium fecisse Ecclesiae: eo tempore quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liberiorem habuisse, multisque adhortantibus ut eo pergerem, dixisse: Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo. Postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: Credo in Christo quod ipse nobiscum faciet imperator. 23. Si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. Quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? Veteri jure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata: et vulgo dici quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus fugit, ne rex fieret (Joan. VI, 15). Habemus tyrannidem nostram. Tyrannis sacerdotis, infirmitas est: Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Cavere tamen ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit. Non hoc maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis objectu queritur ad Italiam non potuisse transire. Addidi quia numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi. 24. Exactus est totus ille dies in moerore nostro: scissae tamen ab illudentibus pueris cortinae regiae. Ego domum redire non potui; quia circumfusi erant milites, qui basilicam custodiebant. Cum fratribus psalmos in ecclesiae basilica minore diximus. 25. Sequenti die lectus est de more liber Jonae, quo completo, hunc sermonem adorsus sum: Liber lectus est, fratres, quo prophetatur quod peccatores in poenitentiam revertantur. Acceptum est ita, 859 ut speraretur in praesenti futurum. Addidi quod vir justus etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret, vel denuntiaret excidium civitati. Et quod lugubre esset illud dictum, contristatus quoque sit, quod aruisset cucurbita. Deum quoque dixisse ad prophetam: Si tristis es pro cucurbita? Respondisse Jonam: Tristis. Dixisse Dominum, si illud doleret quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere tantae plebis salutem! Et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat, removisse. 26. Nec mora, nuntiatur imperatorem jussisse, ut recederent milites de basilica: negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. Quae tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus! quae gratiae! Erat autem dies quo sese Dominus pro nobis tradidit, quo in Ecclesia poenitentia relaxatur. Certatim hoc nuntiare milites, irruentes in altaria, osculis significare pacis insigne. Tunc agnovi quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur. 27. Haec gesta sunt, atque utinam jam finita! sed graviores motus futuros plena commotionis imperialia verba indicant. Ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus. Nam cum imperatorem comites obsecrarent uti prodiret ad Ecclesiam; idque petitu militum facere se dicerent, respondit: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradetis. Quid post hanc vocem supersit, considera. Quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet a quibus exasperetur. 28. Denique etiam speciali expressione Calligonus, praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: Me vivo, tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo. Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones. Atque utinam Deus avertat eos ab Ecclesia, in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant! 860 EPISTOLA XXI. Excusat Ambrosius quod vocatus non venerit ad consistorium, asserens in causa fidei vel ecclesiastica judicare nisi sacerdotes neminem debere; nec se in eo contumacem, quod injuriam ordint suo non inurat. Addit Auxentium forte Judaeos aut infideles electurum judicum loco, id est, Christi inimicissimos: nec recusare quominus in Ecclesia vel in synodo de his disputaret: haec demum se coram fuisse dicturum, nisi a coepiscopis et populo esset prohibitus.

Clementissimo imperatori, et beatissimo Augusto VALENTINIANO, AMBROSIUS episcopus. 1. Dalmatius me tribunus et notarius mandato, ut allegavit, clementiae convenit tuae, postulans ut et ipse judices legerem, sicut elegisset Auxentius. Nec tamen expressit eorum nomina, qui fuerant postulati: sed id addidit, quod in consistorio esset futura certatio, arbitro pietatis judicio tuae.

2. Cui rei respondeo, ut arbitror, competenter. Nec quisquam contumacem judicare me debet, cum hoc asseram, quod augustae memoriae pater tuus non solum sermone respondit, sed etiam legibus suis sanxit: In causa fidei vel ecelesiastici alicujus ordinis eum judicare debere, qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis; haec enim verba rescripti sunt, hoc est, sacerdotes de sacerdotibus voluit judicare. Quinetiam si alias quoque argueretur episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam haec voluit ad episcopale judicium pertinere. 3. Quis igitur contumaciter respondit clementiae tuae? Ille qui te patris similem esse desiderat, an qui vult esse dissimilem? Nisi forte vilis quibusdam tanti imperatoris aestimatur sententia, cujus et fides confessionis constantia comprobata est, et sapientia melioratae reipublicae profectibus praedicatur. 4. Quando audisti, clementissime Imperator, in causa fidei laicos de episcopo judicasse? Ita ergo quadam adulatione curvamur, ut sacerdotalis juris simus immemores, et quod Deus donavit mihi, hoc ipse aliis putem esse credendum? Si docendus est episcopus a laico, quid sequetur? Laicus ergo disputet, et episcopus audiat: episcopus discat a laico. At certe 861 si vel Scripturarum seriem divinarum, vel vetera tempora retractemus, quis est qui abnuat in causa fidei, in causa, inquam, fidei episcopos solere de imperatoribus Christianis, non imperatores de episcopis judicare? 5. Eris, Deo favente, etiam senectutis maturitate provectior, et tunc de hoc censebis qualis ille episcopus sit, qui laicis jus sacerdotale substernit. Pater tuus, Deo favente, vir maturioris aevi, dicebat: Non est meum judicare inter episcopos; tua nunc dicit clementia: Ego debeo judicare. Et ille baptizatus in Christo inhabilem se ponderi tanti putabat esse judicii: clementia tua, cui adhuc emerenda baptismatis sacramenta servantur, arrogat de fide judicium; cum fidei ipsius sacramenta non noverit? 6. Quales autem elegerit judices, possumus existimationi relinquere, quando eorum nomina timet prodere. Veniant plane, si qui sunt, ad Ecclesiam: audiant cum populo, non ut quisquam judex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu habeat examen, eligat quem sequatur. Agitur de istius Ecclesiae sacerdote: si audierit illum populus, et putaverit melius disputare, sequatur fidem ejus: non invidebo. 7. Omitto quia jam ipse populus judicavit: taceo quia eum, quem habet, de patre tuae clementiae postulavit: taceo quia pater pietatis tuae quietem futuram spopondit, si electus susciperet sacerdotium. Hanc fidem secutus sum promissorum. 8. Quod si de aliquorum peregrinorum assentatione se jactat, ibi sit episcopus, unde sunt ii, qui eum episcopatus putant nomine esse donandum. Nam ego nec episcopum novi, nec unde sit scio. 9. Ubi illud constituimus, Imperator, quod jam ipse tuum judicium declarasti; immo etiam dedisti leges, nec cui esset liberum aliud judicare? Quod cum praescripsisti aliis, praescripsisti et tibi: Leges enim imperator fert, quas primus ipse custodiat. Visne igitur experiar, ut incipiant ii, qui judices eliguntur, aut adversus tuam venire sententiam, aut certe excusare quod imperatoris tam severo, et tam districto imperio non potuerint obviare? 10. Sed hoc contumacis, non modesti est sacerdotis. Ecce, imperator, legem tuam jam ex parte rescindis: sed utinam non ex parte, sed in universum! legem enim tuam nollem esse supra Dei legem. Dei lex nos docuit quid sequamur, humanae leges hoc docere non possunt. Extorquere solent timidis commutationem, fidem inspirare non possunt. 862 11. Quis erit igitur ille, qui cum legat per tot provincias uno momento esse mandatum, ut quicumque obviaverit imperatori, feriatur gladio: quicumque Dei templum non tradiderit, protinus occidatur? quis, inquam, est qui possit vel unus, vel inter paucos dicere imperatori: Lex tua mihi non probatur? Non permittitur hoc dicere sacerdotibus, permittitur laicis? Et judicabit de fide, qui aut gratiam sperat, aut metuit offensam? 12. Deinde ipse committam, ut eligam judices laicos, qui cum tenuerint fide veritatem, aut proscribantur, aut necentur, quod lex de fide lata decernit? Ego igitur aut praevaricationi offeram homines, aut poenae? 13. Non tanti est Ambrosius, ut propter se dejiciat sacerdotium. Non tanti est unius vita, quanti est dignitas omnium sacerdotum, quorum de consilio ista dictavi, intimantibus ne forte etiam gentilis esset aliquis, aut Judaeus, qui ab Auxentio esset electus, quibus traderemus de Christo triumphum, si de Christo judicium committeremus. Quid illos aliud, nisi Christi injuriam audire delectat? Quid illis aliud potest placere, nisi (quod absit) ut Christi divinitas denegetur? Cum iis plane bene convenit [Ariano], qui creaturam Christum dicit, quod etiam gentiles ac Judaei promptissime confitentur. 14. Hoc scriptum est in Ariminensi synodo; meritoque concilium illud exhorreo, sequens tractatum concilii Nicaeni, a quo me nec mors, nec gladius poterit separare. Quam fidem etiam parens clementiae tuae Theodosius beatissimus imperator et sequitur, et probavit. Hanc fidem Galliae tenent, hanc Hispaniae, et cum pia divini Spiritus confessione custodiunt. 15. Si tractandum est, tractare in Ecclesia didici: quod majores fecerunt mei. Si conferendum de fide, sacerdotum debet esse ista collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae principe, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium sacerdotibus. Factum est etiam sub Constantio augustae memoriae imperatore, paternae dignitatis haerede: sed quod bene coepit, aliter consummatum est. Nam episcopi sinceram primo scripserant fidem: sed dum volunt quidam de fide intra palatium judicare, id egerunt, ut circumscriptionibus illa episcoporum judicia mutarentur. Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam. Et certe major numerus Arimini, Nicaeni concilii fidem probavit, [Ariana] decreta damnavit. 863 16. Si ad synodum provocat Auxentius, ut de fide disputet (licet non sit necesse propter unum tot episcopos fatigari, qui etiam si angelus de coelo esset, paci Ecclesiarum non deberet praeferri);, cum audiero synodum congregari, et ipse non deero. Tolle igitur legem, si vis esse certamen. 17. Venissem, imperator, ad consistorium clementiae tuae, ut haec coram suggererem; si me vel episcopi, vel populus permisissent, dicentes de fide in Ecclesia coram populo debere tractari. 18. Atque utinam, Imperator, non denuntiasses, ut quo vellem pergerem! Quotidie prodibam, nemo me asservabat. Debuisti me, quo volueras, destinare, quem ipse omnibus offerebam. Nunc mihi a sacerdotibus dicitur: Non multum interest, utrum volens relinquas, an tradas altare Christi; cum enim reliqueris, trades. 19. Atque utinam liquido mihi pateret quod Arianis Ecclesia minime traderetur! sponte me offerrem tuae pietatis arbitrio. Sed si ego solus interstrepo, cur etiam de aliis omnibus invadendis Ecclesiis est praeceptum? Utinam confirmetur, ut Ecclesiis nullus molestus sit! Opto ut de me, qualis videtur, sententia proferatur. 20. Dignanter igitur, Imperator, accipe quod ad consistorium venire non potui. Ego in consistorio nisi pro te stare non didici: et intra palatium certare non possum, qui palatii secreta nec quaero, nec novi. 21. Ego Ambrosius episcopus hunc libellum obtuli clementissimo imperatori, et beatissimo augusto Valentiniano. SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS. Populi ob imperialem jussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus. Tum adversariis ad disceptandum in Ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur. Eludi non posse Dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle. Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Jerusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum objectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero jam a paganis, quos in judices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso. Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et [Arianos], dum servis Christi conflant invidiam, multo pejores esse Judaeis: Ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem. Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adjecit, se non inobedientem, at imperatorem Ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Judaeum esse declarat. 1. Video vos praeter solitum subito esse turbatos, atque [asservantes] mei. Miror 864 quid hoc sit, nisi forte quia per tribunos me vidistis aut audistis imperiali mandato esse conventum; ut quo vellem, abirem hinc: et si qui vellent, sequendi potestatem haberent. Metuistis ergo ne Ecclesiam desererem, et dum saluti meae timeo, vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim, potuistis advertere: deserendae Ecclesiae mihi voluntatem subesse non posse; quia plus Dominum mundi, quam saeculi hujus imperatorem timerem: sane si me vis aliqua abduceret ab Ecclesia, carnem meam exturbari posse, non mentem: paratum me esse, ut si ille faceret, quod solet esse regiae potestatis; ego subirem, quod sacerdotis esse consuevit.

2. Quid ergo turbamini? Volens numquam vos deseram, coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero flere, potero gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque lacrymae meae arma sunt; talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere: fugere autem et relinquere Ecclesiam non soleo; ne quis gravioris poenae metu factum interpretetur. Scitis et vos ipsi quod imperatoribus soleam deferre, non cedere: suppliciis me libenter offerre, nec metuere quae parantur. 3. Utinam essem securus quod Ecclesia haereticis minime traderetur? Ad palatium imperatoris irem libenter, si hoc congrueret sacerdotis officio; ut in palatio magis certarem, quam in Ecclesia. Sed in consistorio non reus solet Christus esse, sed judex. Causam fidei in Ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc veniat: inclinatum jam vel imperatoris judicium, quod lata lege patefecit, quod impugnat fidem: vel sperata ambientium quorumdam studia non requirat. Non committo, ut quisquam vendat injuriam Christi. 4. Circumfusi milites, armorum crepitus, quibus vallata est Ecclesia, fidem non terrent meam: sed mentem exagitant, ne dum me tenetis, perniciosum aliquid vestrae oboriatur saluti. Ego enim jam didici non timere: sed vobis timere plus coepi. Sinite, quaeso, vestrum sacerdotem congredi: habemus adversarium qui lacessit; adversarius enim noster diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut apostolus dixit (I Pet. V, 8). Accepit sine dubio, accepit (non fallimur, sed admonemur) tentandi hujusmodi potestatem; ne forte corporis mei vulneribus possim a fidei intentione revocari. Legistis et vos quia multis his tentavit sanctum Job diabolus: ad postremum potestatem hujusmodi petiit, et accepit, ut tentaret corpus ejus, quod perfudit ulceribus. 865 5. Cum esset propositum ut Ecclesiae vasa jam traderemus, hoc responsi reddidi: me, si de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei juris esset, libenter offerre: templo Dei nihil posse decerpere, nec tradere illud, quod custodiendum, non tradendum acceperim. Deinde consulere me etiam imperatoris saluti; quia nec mihi expediret tradere, nec illi accipere; accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria. 6. Haec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus ejus quem imperatori debet sacerdos. Sed quia lucta nobis est non solum adversus carnem et sanguinem; sed etiam, quod gravius est, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12), tentator ille diabolus per ministros suos certamen auget, vulneribus corporis mei experiendum arbitratur. Scio, fratres, vulnera haec, quae pro Christo excipimus, non esse vulnera, quibus vita non amittitur, sed propagatur. Sinite, quaeso, esse certamen: spectatores vos esse decet. Considerate quia si quidem habet civitas vel athletam, vel alterius nobilis artis peritum, optat offerre certamini. Cur in majoribus rebus repudiatis, quod vel in minoribus velle consuestis? Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla carnis voluptate retinetur. 7. Certe si Dominus huic nos certamini deputavit, frustra pervigiles tot noctibus et diebus custodias exhibuistis et excubias: implebitur Christi voluntas. Omnipotens enim noster est Dominus Jesus, haec est fides nostra; et ideo quod fieri mandat, implebitur: nec convenit nos divinae obviare sententiae. 8. Audistis quod hodie lectum sit: Pullum sibi asinae Salvator per apostolos jussit adduci, mandavitque ut si quis resisteret, diceretur: Dominus operam ejus desiderat (Luc. XIX, 35). Quid si et nunc pullum istum asinae, hoc est, ejus animalis quod gravem sarcinam portare consuevit, sicut est humana conditio, cui dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum, quia leve est (Matth. XI, 28); quid si inquam, pullum istum ad se modo jussit adduci, missis apostolis illis, qui jam exuti corpore incomprehensibilem oculis nostris Angelorum speciem gerunt? Nonne si ab aliquo resistatur, dicent: Dominus operam ejus desiderat? Si resistat vel vitae hujus cupiditas, si resistat caro et sanguis, si resistat conversatio corporalis; quia aliquibus forsitan grati videmur. Sed qui nos hic diligit, multo amplius diliget, si sinat fieri hostiam Christi; quia dissolvi, et cum Christo esse multo melius: etsi manere in carne magis necessarium propter vos (Philip. I, 23). Nihil est ergo quod vereamini, fratres dilectissimi; scio enim quia quidquid passus fuero, pro Christo patiar. Et 866 legi quod eos timere non debeam, qui possunt carnem occidere. Et audivi dicentem: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39). 9. Ergo si vult Dominus, certum est quod nullus obsistat. Quod si adhuc nostra differt certamina, quid veremini? Servum Christi non custodia corporalis, sed Domini providentia sepire consuevit. 10. Turbati estis quia apertas reperistis geminas fores, quas captus oculis quidam, dum hospitium proprium repetit, patefecisse memoratur. In quo cognoscite quod nihil suffragetur humana custodia. Ecce unus qui videndi munus amisit, solvit vestra universa munimina, et custodias lusit: Dominus autem suae misericordiae custodiam non amisit. Nonne ante biduum, ut meministis, etiam illud repertum est, quod a parte laeva basilicae ingressus quidam pervius fuit, quem putabatis clausum esse atque munitum? Sepserunt nempe armati basilicam, explorabant hos atque illos aditus: caecitate perfusi sunt, ut quod apertum erat videre non possent: itaque per plurimas noctes quod apertum fuerit, non ignoratis. Desinite ergo sollicitari; quia hoc erit, quod Christus jubet, et quod esse expedit. 11. Denique exempla vobis Legis proferam. Elisaeus quaerebatur a rege Syriae, missus erat exercitus qui eum caperet, circumvallatus erat undique: coepit timere ejus servulus; quia servulus erat, hoc est, non erat liberae mentis et liberae potestatis. Petivit aperiri ejus oculos sanctus propheta, et ait: Respice, et vide quanto plures sint pro nobis, quam contra nos. Et respexit, et vidit angelorum millia (IV Reg. VI, 14 et seq.). Advertistis igitur quod servulos Christi ii magis custodiant, qui non videntur, quam qui videntur. Sed et illi si custodiunt, vestris custodiunt orationibus advocati: legistis nempe eos ipsos, qui Elisaeum quaerebant, ingressos esse Samariam ad eum ipsum, quem capere gestiebant: cui non solum non potuerunt nocere; sed ipsius adversus quem venerant, intercessione servati sunt. 12. Petrus quoque apostolus utriusque rei vobis edat exemplum (Act. XII, 4 et seq.). Nam ubi eum Herodes quaesivit et cepit, recepit in carcerem; non enim recesserat Dei servulus, sed steterat timoris ignarus. Orabat pro eo Ecclesia, sed apostolus in carcere quiescebat, quod est indicium non timentis. Missus est Angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere, mortem ad tempus evasit. 13. Idem Petrus postea, victo Simone, cum praecepta Dei populo seminaret, doceret castimoniam, excitavit animos gentilium: quibus eum quaerentibus, christianae animae deprecatae sunt, ut paulisper cederet. Et quamvis esset cupidus passionis, tamen contemplatione populi precantis inflexus est; rogabatur enim ut 867 ad instituendum et confirmandum populum se reservaret. Quid multa? Nocte muros egredi coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait: Domine: quo vadis? Respondit Christus: Venio iterum crucifigi. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum; Christus enim non poterat iterum crucifigi, qui carnem passione susceptae mortis exuerat: Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). Intellexit ergo Petrus quod iterum Christus crucifigendus esset in servulo. Itaque sponte remeavit; interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus, per crucem suam honorificavit Dominum Jesum. 14. Videtis igitur quod in servulis suis pati velit Christus. Quid si et huic servulo dicit: Illum volo manere, tu autem me sequere (Joan. XXI, 22); et de hac arbore gustare vult fructum? Nam si illius cibus erat, ut faceret voluntatem Patris (Joan. IV, 34): itidem cibus illius est, ut nostris passionibus epuletur. Nonne, ut de ipso Domino sumamus exemplum, quando voluit, passus est: et cum quaereretur, inventus est? quando autem hora non venerat passionis (Joan. VII, 30), per medium quaerentium transibat, et videntes eum tenere non poterant? Quod utique evidenter ostendit quia quando Dominus vult, unusquisque invenitur et capitur: quod autem differt, etiamsi quaerentium occurrat oculis, non tenetur. 15. Ergo ipse non quotidie vel visitandi gratia prodibam, vel pergebam ad martyres? non regiam palatii praetexebam eundo atque redeundo? Et tamen nemo me tenuit, cum exturbandi me haberent, ut prodiderunt postea, voluntatem, dicentes: Exi de civitate, et vade quo vis. Exspectabam, fateor, magnum aliquid, aut gladium pro Christi nomine, aut incendium: at illi delicias mihi pro passionibus obtulerunt; sed athleta Christi non delicias, sed passiones suas exigit. Nemo ergo vos turbet, quod aut carrum praeparaverunt, aut dura, ut videbatur sibi, Auxentii ipsius, qui se dicit episcopum, ore jactata. 16. Plerique narrabant percussores praemissos, poenam mortis esse decretam: nec illa timeo, et ista non desero. Quo enim abibo, ubi non omnia plena gemitus sint, atque lacrymarum; quando per Ecclesias jubentur ejici catholici sacerdotes, resistentes gladio feriri, curiales 868 proscribi omnes, nisi mandatum impleverint? Et haec episcopi manu scripta et ore dictata, qui se ut probaret doctissimum, vetus non omisit exemplum, legimus enim in propheta quod viderit falcem volantem (Zach. 5, 1): hanc imitatus Auxentius gladium volantem per omnes urbes direxit. Et Satanas transfigurat se in angelum lucis, et in malum imitatur ejus potentiam (II Cor. XI, 14). 17. Tu, Domine Jesu, uno momento mundum redemisti: Auxentius uno momento tot populos, quod in ipso est, trucidabit, alios gladio, alios sacrilegio? Meam basilicam petit cruento ore, sanguinolentis manibus. Cui bene praesens respondit lectio: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? id est, non convenit paci et furori, non convenit Christo et Belial (II Cor. VI, 15). Meministis etiam quod lectum est hodie Nabuthe (22, q. 8, c. Convenior, § Nabuthe), sanctum virum possessorem vineae suae, interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret; ubi rex, succisis vitibus, olus vile sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum tradam haereditatem; regem contristatum esse, quod sibi esset alienum jus relatione justa negatum, sed muliebri consilio deceptum. Nabuthe vites suas vel proprio cruore defendit (III Reg. XXI, 1 et seq.). Si ille vineam non tradidit suam, nos trademus Ecclesiam Christi? 18. Quid igitur a me responsam est contumaciter? Dixi enim conventus: Absit a me ut tradam Christi haereditatem. Si ille patrum haereditatem non tradidit, ego tradam Christi haereditatem? Sed et hoc addidi: Absit ut tradam haereditatem patrum, hoc est, haereditatem Dyonisii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, haereditatem Eustorgii confessoris, haereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium episcoporum. Respondi ego, quod sacerdotis est: quod imperatoris est, faciat imperator. Prius est ut animam mihi, quam fidem auferat. 19. At cui tradam? Praesens lectio Evangelii docere nos debet, quid petatur, a quibus petatur. Audistis nempe legi, quod cum Christus super pullum asinae sederet, clamabant pueruli, et moleste ferebant Judaei (Luc. XIX, 35). Denique interpellaverunt Dominum Jesum, dicentes ut faceret eos tacere; respondit: Si hi tacuerint, lapides clamabunt (Ibid., 40). Deinde ingressus templum, ejecit nummularios, et cathedras, et columbas vendentes in templo Dei. Lectio nempe ista nulla 869 nostra dispositione recitata est, sed casu: quae praesentibus bene aptatur temporibus. Semper ergo Christi laudes verbera perfidorum sunt. Et nunc cum laudatur Christus, dicunt haeretici quia seditio commovetur: dicunt haeretici quia his mors parabatur; et vere mortem habent in laudibus Christi. Quomodo enim laudes ejus ferre possunt, cujus infirmitatem praedicant? Itaque et hodie cum laudatur Christus, Arianorum amentia verberatur. 20. Geraseni praesentiam Christi ferre non poterant (Luc. VIII, 37), isti pejores Gerasenis nec laudationem Christi sustinere possunt. Vident pueros Christi gloriam concinentes; quia scriptum est: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Irrident istam aetatulam fidei plenam, cum dicunt: Ecce quid clamant? Sed respondit iis Christus: Si hi tacebunt, lapides clamabunt (Luc. XIX, 35), hoc est, fortiores clamabunt, clamabunt et juvenes, clamabunt et maturiores, clamabunt et senes: isti lapides ad illum jam solidati lapidem, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). 21. His igitur laudationibus invitatus templum suum Christus ingreditur, et flagellum prehendit, et ejicit de templo nummularios (Joan. II, 15). Non patitur enim in suo templo pecuniae esse vernaculos, non patitur in suo templo esse eos, qui vendant cathedras. Quid sunt cathedrae, nisi honores? Quid sunt columbae, nisi simplices mentes, vel animae fidem candidam et puram sequentes? Ego ergo inducam in templum, quem Christus excludit? Jubetur enim exire, qui dignitates vendit et honores: jubetur exire, qui vendere vult simplices mentes fidelium. 22. Ergo Auxentius ejicitur, Mercurinus excluditur. Unum portentum est, duo nomina. Etenim ne cognosceretur quis esset, mutavit sibi vocabulum; ut quia hic fuerat Auxentius episcopus Arianus, ad decipiendam plebem, quam ille tenuerat, se vocaret Auxentium. Mutavit ergo vocabulum, sed perfidiam non mutavit: exuit lupum, sed induit lupum. Nihil prodest quod mutavit nomen: quid sit agnoscitur. Alius in Scythiae partibus dicebatur, alius hic vocatur: nomina pro regionibus habet. Habet ergo jam duo nomina; et si hinc alio perrexerit, habebit et tertium. Quomodo enim patietur ut maneat ei vocabulum ad tanti sceleris indicium: Minora fecit in Scythia; et ita erubuit, ut mutaret vocabulum: sceleratiora hic ausus est; et volet, quocumque perrexerit, nomine suo prodi? Tantorum populorum sanguinem manu sua scribet, et poterit consistere animo? 23. Paucos excludebat Dominus Jesus de templo suo, Auxentius nullum reliquit. De templo suo Jesus flagello ejicit, Auxentius gladio: Jesus flagello, Mercurinus securi. Pius Dominus flagello 870 exturbat sacrilegos; nequam persequitur pios ferro. De quo bene dixistis hodie: Leges suas secum ferat. Feret, etiamsi nolit: feret conscientiam suam, etsi non fert chartulam: feret sanguine inscriptam animam suam, etsi atramento inscriptam epistolam non feret. Scripta est, Juda, culpa tua graphio ferreo et ungue adamantino, et scripta in pectore tuo (Jerem. VII, 1), hoc est, ibi scripta, unde processit. 24. Is mihi etiam audet mentionem facere tractandi, plenus sanguinis, plenus cruoris? Qui quos non potuerit sermone decipere, eos gladio putat esse feriendos, cruentas leges ore dictans, manu scribens, et putans quod lex fidem possit hominibus imperare. Non audivit et id quod hodie dictum est: Quoniam non justificatur homo ex operibus Legis; (Galat. II, 16), aut: Per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam (Ibid., 19), id est, per legem spiritalem interpretationi Legis est mortuus corporali. Et nos per legem Domini nostri Jesu Christi moriamur huic legi, quae sancit decreta perfidiae. Non lex Ecclesiam congregavit, sed fides Christi. Lex enim non est ex fide: Justus autem ex fide vivit (Galat. III, 11). Justum ergo fides, non lex facit; quia non est per legem justitia, sed per fidem Christi. Qui autem fidem repudiat, et legis jura praescribit, ipse se testatur injustum, quia Justus ex fide vivit. 25. Hanc ergo legem quisquam sequatur, qua firmatur Ariminense concilium, in quo creatura dictus est Christus? Sed aiunt: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4). Ergo, factum, legunt, hoc est, creatum. Nonne hoc ipsum considerant, quod proposuerunt, quia factus dicitur Christus, sed ex muliere, hoc est, secundum partum Virginis factus est, qui secundum divinam generationem ex Patre natus est? Legerunt et hodie, quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Numquid maledictum Christus secundum divinitatem est? Sed quare maledictum dicatur, Apostolus te docet, dicens quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno (Ibid.), hoc est, qui in carne sua nostram carnem, in suo corpore nostras infirmitates et nostra maledicta suscepit, ut crucifigeret; non enim ille maledictus, sed in te maledictus. Denique habes alibi: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est; quia nostra peccata suscepit, ut sacramento suae passionis aboleret (II Cor. V, 21). 26. Haec ego, fratres, coram ipso apud vos plenius disputarem: sed certus non ignaros vos esse fidei, vestrum refugit examen, et gentiles quosdam quatuor aut quinque ferme homines elegit cognitores sibi, si tamen aliquos elegit: quos vellem adesse in coetu omnium, non ut de Christo judicent, sed ut majestatem audiant Christi. Tamen illi jam de Auxentio pronuntiaverunt, cui tractanti quotidie non crediderunt. Quae major ejus condemnatio, quam quod 871 sine adversario apud judices suos victus est? Ergo et ipsorum sententiam contra Auxentium jam tenemus. 27. Et quod gentes elegit, jure damnandus est; quia Apostoli praecepta dimisit, cum Apostolus dicat: Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Aut nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt (I Cor. VI, 1, 2)? Et infra ait: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratres: sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles (Ibid., 5, 6)? Vides quia quod ille obtulit contra auctoritatem Apostoli sit. Vos eligite utrum Auxentium an Paulum sequi debeamus magistrum. 28. Sed quid dicam de Apostolo, cum ipse Dominus clamet per prophetam: Audite me, populus meus. Qui scitis judicium, quorum in corde lex mea est (Esai. LI, 7). Deus dicit: Audite me, populus meus. Qui scitis judicium; Auxentius dicit: Nescitis judicium. Videtis quia jam Deum contemnit in vobis, qui sententiam coelestis refutat oraculi? Audite me, inquit, populus meus, dicit Dominus. Non dicit: Audite, gentes. Non dicit: Audite, Judaei. Jam enim populus Dei qui fuerat, populus erroris est factus: et qui populus erroris erat, populus Dei esse coepit, quia in Christum credidit. Iste ergo populus judicat, cujus in corde lex divina est, non humana: lex non atramento scripta, sed spiritu Dei vivi: non in charta exarata, sed in corde signata: lex gratiae, non cruoris (II Cor. III, 3). Quis igitur vobis injuriam facit, qui recusat vestram, an qui eligit audientiam? 29. Conclusus undique, ad versutiam patrum suorum confugit. De imperatore vult invidiam commovere, dicens judicare debere adolescentem catechumenum, sacrae lectionis ignarum, et in consistorio judicare. Quasi vero superiore anno quando ad palatium sum petitus, cum praesentibus primatibus ante consistorium tractaretur, cum imperator basilicam vellet eripere; ego tunc aulae contemplatione regalis infractus sim, constantiam non tenuerim sacerdotis, aut imminuto jure discesserim? Nonne meminerunt quod ubi me cognovit populus palatium petisse, ita irruit, ut vim ejus ferre non possent; quando comiti militari cum expeditis ad fugandam multitudinem egresso obtulerunt omnes se neci pro fide Christi? Nonne tunc rogatus sum, ut populum multo sermone mulcerem? sponderem fidem, quod Basilicam Ecclesiae nullus invaderet? Et cum pro beneficio meum sit officium postulatum; tamen quod populus ad palatium venisset, mihi invidia commota est. In hanc igitur invidiam me redire desiderant. 30. Revocavi populum, et tamen invidiam non evasi: quam quidem invidiam ego temperandam 872 arbritor, non timendam. Quid enim timeamus pro Christi nomine? Nisi forte illud movere me debet, quod aiunt: Ergo non debet imperator unam basilicam accipere, ad quam procedat: et plus vult Ambrosius posse, quam imperator; ut imperatori prodeundi facultatem neget? Quod cum dicunt, apprehendere sermones nostros gestiunt, sicut Judaei qui Christum versuto sermone tentabant dicentes: Magister, licet tributum dare Caesari, aut non (Matth. XXII, 17)? Semperne de Caesare servulis Dei invidia commovetur? Et hoc ad calumniam sibi arcessit impietas, ut imperiale nomen obtendat? Et isti possunt dicere quod eorum non habeant sacrilegium, quorum imitantur magisterium? 31. Et tamen videte quanto pejores [Ariani] sint, quam Judaei. Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari jus tributi; isti, imperatori volunt dare jus Ecclesiae. Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem; ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus. Considerans enim Jesus dolum Judaeorum (Ibid., 18 et seq.), dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium. Et cum dedissent, dixit: Cujus imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris. Et ait illis Jesus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Ergo et ego dico illis, qui mihi objiciunt; Ostendite mihi denarium: Jesus Caesaris denarium vidit, et ait: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo. Numquid de Ecclesiae Basilicis occupandis possunt denarium offerre Caesaris? 32. Sed in Ecclesia unam imaginem novi, hoc est, imaginem Dei invisibilis, de qua dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); illam imaginem, de qua scriptum est; quia Christus splendor gloriae, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3). In ista imagine Patrem cerno, sicut dixit ipse Dominus Jesus: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Non enim haec imago a Patre est separata, quae unitatem me docuit Trinitatis dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et infra: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Et de Spiritu sancto, dicens quia Spiritus Christi sit, et de Christo accepit, sicut scriptum est: Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 14). 33. Quid igitur non humiliter responsum a nobis est? Si tributum petit, non negamus. Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat imperator, potestatem habet vindicandorum; nemo nostrum intervenit. Potest pauperibus collatio populi redundare: non faciant de agris invidiam, tollant eos, si libitum est imperatori: non dono, sed non nego. Aurum quaerunt, possum dicere: Argentum et aurum non quaero. Sed invidiam faciunt, quia aurum erogatur. Nec ego hanc invidiam perhorresco. Habeo aerarios: aerarii mei pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum. 873 Utinam hoc mihi semper crimen ascribant, quia aurum pauperibus erogatur! Quod si objiciunt quod defensionem ab iis requiram, non nego, sed etiam ambio. Habeo defensionem, sed in orationibus pauperum. Caeci illi et claudi, debiles et senes robustis bellatoribus fortiores sunt. Denique munera pauperum Deum obligant; quia scriptum est: Qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17). Praesidia bellatorum divinam saepe gratiam non merentur.

34. Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt. Plane nec hoc abnuo. Grande carmen istud est, quo nihil potentius. Quid enim potentius quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem fateri, Patrem et Filium et Spiritum sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli. 35. Quid igitur obaudientius potest esse, quam ut Christi sequamur exemplum, qui specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8)? Denique omnes per obedientiam liberavit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19). Si ergo ille obediens, accipiant obedientiae magisterium, cui nos inhaeremus, dicentes iis qui nobis de imperatore invidiam faciunt: Solvimus quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Tributum Caesaris est, non negatur (23, quaest. 8, c. Conventior, § Tributum): Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici; quia jus Caesaris esse non potest Dei templum. 36. Quod cum honorificentia imperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim honorificentius, quam ut imperator Ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator Enim intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est; bonus enim imperator quaerit auxilium Ecclesiae, non refutat. Haec ut humiliter dicimus, ita constanter exponimus. Sed incendia aliqui, gladium, deportationem minantur. Didicimus Christi servuli non timere. Non timentibus numquam est gravis terror. Denique scriptum est: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8). 874 37. Satis igitur propositis responsum videtur. Nunc illos interrogo, quod Salvator interrogavit: Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus (Luc. XX, 4)? Et non potuerunt respondere ei Judaei. Si baptismum Joannis non solverunt Judaei, Auxentius solvit baptismum Christi? Non enim istud ex hominibus est baptismum, sed de coelo, quod detulit nobis consilii magni Angelus (Esai. IX, 6), ut justificemur Deo. Cur igitur rebaptizandos Auxentius fideles populos putat, baptizatos in nomine Trinitatis; cum Apostolus dicat: Una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 3): et se hominum dicat adversarium esse, non Christi; cum consilium Dei spernat, et condemnet baptismum, quod Christus nobis ad redimenda nostra peccata donavit (Luc. VII, 30).

EPISTOLA XXII.

Inventione corporum Gervasii ac Protasii martyrum nuntiata, refert se ad populum illa dixisse: Coelos esse martyres, sicut et apostolos: diem quoque fuisse illorum confessionem: eosdem a Domino humiliatos, ac deinde suscitatos de terra; idque eorum resurrectionem esse, cum tot miracula operati sint: gratias ob tantum praesidium Deo egisse, illudque amplificasse ex gestis Elisaei: tandem reliquiarum descriptionem, ac translationis consilium populari plausu excepta. Subjungit sequentis diei sermonem, quo, memorata Catholicorum laetitia, invidentiam Arianorum exagitavit, ostendens eos, dum evidenti miraculo fidem negant, Judaeorum similes esse, atque aliter credere, quam martyros crediderunt: dum vero Trinitatem quam daemones confitebantur, non agnoscerent, ipsis daemoniis esse pejores.

Dominae sorori vitae atque oculis praeferendae frater. 1. Quia nihil sanctitatem tuam soleo eorum praeterire, quae hic te geruntur absente; scias etiam sanctos martyres a nobis repertos. Nam cum ego basilicam dedicassem, multi tamquam uno ore interpellare coeperunt dicentes: Sicut Romanam basilicam dedices. Respondi: Faciam, si martyrum reliquias invenero. Statimque subiit veluti cujusdam ardor praesagii.

2. Quid multa? Dominus gratiam dedit: formidantibus etiam clericis jussi eruderari terram eo loci, qui est ante cancellos sanctorum Felicis atque Naboris. Inveni signa convenientia: adhibitis etiam quibus per nos manus imponenda foret, 875 sic sancti martyres eminere coeperunt; ut, adhuc nobis silentibus, arriperetur urna, et sterneretur prona ad locum sancti sepulcri. Invenimus mirae magnitudinis viros duos, ut prisca aetas ferebat. Ossa omnia integra, sanguinis plurimum. Ingens concursus populi per totum illud biduum. Quid multa? Condivimus integra ad ordinem: transtulimus vespere jam incumbente ad basilicam Faustae: ibi vigiliae tota nocte, manus impositio. Sequenti die transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam. Dum transferimus, caecus sanatus est. Talis mihi ad populum fuit sermo: 3. Cum tam effusam, tamque inauditam considerarem conventus vestri celebritatem, et divinae gratiae munera, quae in sanctis martyribus refulserunt, imparem me, fateor, huic muneri judicabam; nec fieri posse, ut sermone absolverem, quod vix possumus animo intendere, oculis comprehendere. Sed ubi sanctarum legi coepit series Scripturarum, largitus est Spiritus sanctus, qui [locutus] est in prophetis, quo dignum aliquid tanto coetu et exspectatione vestra, martyrumque sanctorum meritis proferamus. 4. Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Cum legitur hic psalmus, occurrit quod non tam elementa materialia, quam coelestia merita dignum Deo praeconium deferre videantur. Hodierno tamen fortuita lectione patuit qui coeli enarrant gloriam Dei. Aspicite ad dextram meam, aspicite ad sinistram reliquias sacrosanctas: videte coelestis conversationis viros, spectate animi sublimis tropaea. Isti sunt coeli, qui enarrant gloriam Dei: haec opera manuum ejus quae annuntiat firmamentum. Non enim eos saecularis illecebra, sed divini operis gratia, ad firmamentum sacratissimae passionis evexit: multoque ante morum virtutumque documentis annuntiavit in his martyrium, quod adversus lubricum saeculi hujus stabiles permanserunt. 5. Coelum erat Paulus, qui ait: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III, 20). Coeli erant Jacobus et Joannes: denique filii tonitrui nuncupantur (Marc. III, 17); et ideo quasi coelum Joannes Verbum apud Deum vidit (Joan. I, 1). Ipse Dominus Jesus perpetui luminis erat coelum, cum enarraret Dei gloriam, sed eam quam nemo ante conspexerat. Et ideo dixit: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Opera quoque manuum Dei si quaeris, audi Job dicentem: Spiritus divinus, qui fecit me (Job XXXIII, 4). Et ideo adversus diaboli tentamenta firmatus, inoffensae vestigium 876 constantiae servavit. Sed veniamus ad reliqua. 6. Dies, inquit, diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3). Ecce veri dies, quos nulla caligo noctis interpolat. Ecce veri dies pleni luminis et fulgoris aeterni, qui non perfunctorio sermone verbum Dei, sed intimo corde eructarunt in confessione constantes, in martyrio perseverantes. 7. Alius psalmus lectus dicit: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. CXII, 5)? Respexit sane humilia Deus, qui latentes sub ignobili cespite reliquias sanctorum martyrum suae Ecclesiae revelavit, quorum anima in coelo, corpus in terra: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem (Ibid, 7); quos videtis ut eos cum principibus populi sui collocarit. Principes populi quos alios nisi sanctos martyres aestimare debemus, quorum jam in numerum diu ante ignorati Protasius Gervasiusque praeferuntur, qui sterilem martyribus Ecclesiam Mediolanensem, jam plurimorum matrem filiorum laetari passionis propriae fecerint et titulis et exemplis? 8. Nec hoc abhorreat a vera fide: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 2), anima animae, vita vitae, resurrectio resurrectioni. Et nox nocti indicat scientiam, hoc est, caro carni, quorum passio veram fidei scientiam omnibus indicavit. Bonae noctes, noctes lucidae, quae habent stellas; Sicut enim stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 1). 9. Non immerito autem plerique hanc martyrum resurrectionem appellant; videro tamen utrum sibi, nobis certe martyres resurrexerint. Cognovistis, immo vidistis ipsi multos a daemoniis purgatos: plurimos etiam, ubi vestem sanctorum manibus contigerunt, iis quibus laborabant, debilitatibus absolutos: reparata vetusti temporis miracula, quo se per adventum Domini Jesu gratia terris major infuderat, umbra quadam sanctorum corporum plerosque sanatos cernitis. Quanta oraria jactitantur! quanta indumenta super reliquias sacratissimas et tactu ipso medicabilia reposcuntur! Gaudent omnes extrema linea contingere; et qui contigerit, salvus erit. 10. Gratias tibi, Domine Jesu, quod hoc tempore tales nobis sanctorum martyrum spiritus excitasti, quo Ecclesia tua praesidia majora desiderat. Cognoscant omnes quales ego propugnatores requiram, qui propugnare possint, impugnare non soleant. Hos ego acquisivi tibi, plebs sancta, qui prosint omnibus, nemini noceant. Tales ego ambio defensores, tales 877 milites habeo: hoc est, non saeculi milites, sed milites Christi. Nullam de talibus invidiam timeo, quorum quo majora, eo tutiora patrocinia sunt. Horum etiam illis ipsis, qui mihi eos invident, opto praesidia. Veniant ergo et videant stipatores meos; talibus me armis ambiri non nego: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8). 11. Elisaeum Scripturae divinae series refert, cum ab exercitu Syrorum esset obsessus, dixisse timenti servulo, ne timeret: quia plures, inquit, pro nobis sunt, quam contra nos (IV Reg. VI, 16); et ut hoc probaret, petisse ut oculi Giezi aperirentur: quibus ille apertis, innumeros adesse vidit propheta exercitus Angelorum. Nos etsi eos videre non possumus, sentimus tamen. Erant clausi isti oculi, quamdiu obruta sanctorum corpora delitescebant. Aperuit oculos nostros Dominus; vidimus auxilia, quibus sumus saepe defensi. Non videbamus haec, sed habebamus tamen. Itaque trepidantibus nobis quasi dixerit Dominus: Aspicite quantos vobis martyres dederim: ita reseratis oculis gloriam Domini speculamur, quae est martyrum passione praeterita, et operatione praesens. Evasimus, fratres, non mediocrem pudoris sarcinam: patronos habebamus, et nesciebamus. Invenimus unum hoc, quo videamur praestare majoribus. Sanctorum martyrum cognitionem, quam illi amiserunt, nos adepti sumus. 12. Eruuntur nobiles reliquiae e sepulcro ignobili, ostenduntur coelo [tropaea.] Sanguine tumulus madet, apparent cruoris triumphalis notae, inviolatae reliquiae loco suo et ordine repertae, avulsum humeris caput. Nunc senes repetunt audisse se aliquando horum martyrum nomina, titulumque legisse. Perdiderat civitas suos martyres, quae rapuit alienos. Etsi hoc Dei munus est; tamen gratiam quam temporibus sacerdotii mei Dominus Jesus tribuit, negare non possum: et quia ipse martyr esse non mereor, hos vobis martyres [acquisivi.] 13. Succedant victimae triumphales in locum, ubi Christus hostia est. Sed ille super altare, qui pro omnibus passus est. Isti sub altari, qui illius redempti sunt passione. Hunc ego locum praedestinaveram mihi; dignum est enim ut ibi 878 requiescat sacerdos, ubi offerre consuevit: sed cedo sacris victimis dexteram portionem; locus iste martyribus debebatur. Condamus ergo reliquias sacrosanctas et dignis aedibus invehamus, totumque diem fida devotione celebremus. 14. Acclamavit populus, ut in Dominicum differretur diem martyrum depositio: sed tandem obtentum, ut sequenti fieret die. Sequenti die talis mihi ad populum iterum sermo fuit. 15. Hesterno tractavi versiculum: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3), prout nostri captus tulit ingenii: hodie mihi non solum superiore tempore, sed praesenti quoque prophetasse videtur Scriptura divina. Nam cum diebus ac noctibus continuatam videam sanctitatis vestrae celebritatem, istos esse dies prophetici carminis oracula declararunt, hesternum atque hodiernum, de quibus opportunissime dicitur: Dies diei eructat verbum; et istas noctes, de quibus aptissime disputatur, quia nox nocti indicat scientiam. Quid enim aliud hoc biduo, nisi verbum Dei intimo eructastis affectu, et scientiam vos habere fidei probavistis? 16. Cui tamen celebritati vestrae, qui solent, invident. Et quia celebritatem vestram invidis animis ferre non possunt, causam celebritatis oderunt: atque in tantum amentiae prodeunt, ut negent martyrum merita, quorum opera etiam daemones confitentur. Sed hoc non mirum; siquidem tanta est incredulorum perfidia, ut tolerabilior sit diaboli plerumque confessio. Dicebat enim diabolus: Jesu, Fili Dei vivi, quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? Et cum haec audirent Judaei; ipsi tamen Dei Filium denegabant. Et nunc audistis clamantes daemones, et confitentes martyribus quod poenas ferre non possint, et dicentes: Quid venistis, ut nos tam graviter torqueatis? Et Ariani dicunt: Non sunt isti martyres, nec torquere diabolum possunt, nec aliquem liberare; cum tormenta daemonum ipsorum voce probentur, et beneficia martyrum remediis sanatorum, et absolutorum indiciis declarentur. 17. Negant caecum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Video, qui non videbam. Ille dicit: Caecus esse desivi; et probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis 879 cum valeret mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines, quorum ante sustentabatur obsequiis: eos indices suae visitationis arcessit, quos habebat testes et arbitros caecitatis. Clamat quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacrae reliquiae vestiuntur, redditum sibi lumen sit. 18. Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio legimus? Unius enim potentiam laudamus auctoris: nec interest utrum opus sit, an munus; cum et muneretur in opere, et operetur in munere. Quod enim aliis faciendum donaverit, hoc in aliorum opere nomen ejus operatur. Legimus ergo in Evangelio Judaeos, cum viderent in illo caeco sanitatis remedium, requisisse parentum testimonium. Interrogabant: Quomodo videt filius vester? Cum ille diceret: Caecus cum essem, modo video (Joan. V, 35). Hoe et iste dicit: Caecus fui, et modo video: Interrogate alios, si mihi non creditis; interrogate extraneos, ne astipulari mihi parentes putetis. Detestabilior istorum quam Judaeorum pertinacia. Illi cum dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam negant; jam non operi increduli, sed auctori. 19 et 20. Sed quaero quid non credant, utrum a martyribus possint aliqui visitari? Hoc est Christo non credere: ipse enim dixit: Et majora his facietis (Joan. XIV, 12). An ab istis martyribus, quorum merita jam dudum vigent, corpora dudum reperta sunt? Quaero hic utrum mihi, an sanctis martyribus invideant? Si mihi, numquid a me aliquae virtutes fiunt? numquid meo opere, meo nomine? Cur igitur mihi invident, quod meum non est? Si martyribus (restat enim ut si mihi non invident, martyribus invidere videantur), ostendunt alterius fidei fuisse martyres, quam ipsi credunt. Neque enim aliter eorum operibus inviderent; nisi fidem in his fuisse eam, quam isti non habent, judicarent. Fidem illam majorum traditione firmatam, quam daemones ipsi negare non possunt; sed Ariani negant.

21. Audivimus hodie dicentes eos, quibus manus imponebatur, neminem posse esse salvum, nisi qui in Patrem et Filium et Spiritum sanctum credidisset: illum mortuum, illum funereum, qui Spiritum sanctum negaret, qui Trinitatis omnipotentem virtutem non crederet. Confitetur hoc diabolus, sed Ariani nolunt fateri. Dicit diabolus: Sic torqueatur, 880 quemadmodum ipse a martyribus torquebatur, qui Spiritus sancti deitatem negaret. 22. Non accipio a diabolo testimonium, sed confessionem. Invitus dixit diabolus, sed exactus et tortus. Quod nequitia supprimit, extorquet injuria. Cedit diabolus plagis, et adhuc cedere nesciunt Ariani. Quanta perpessi sunt, et quemadmodum Pharao, malis suis indurantur? Dicebat diabolus, ut scriptum legimus: Scio te quis sis, tu es Filius Dei vivi (Marc. I, 24). Dicebant Judaei: Nescimus quis sit (Joan. IX, 29). Dicebant hodie et superiore die vel nocte daemones: Scimus quia martyres estis. Et Ariani dicunt: Nescimus, nolumus intelligere, nolumus credere. Dicunt daemones martyribus: Venistis perdere nos; Ariani dicunt: Non sunt daemonum vera tormenta, sec ficta et composita ludibria. Audivi multa componi, hoc nemo umquam fingere potuit, ut daemonem se esse simularet. Quid illud, quod ita exagitari eos videmus, quibus manus imponitur? Ubi hic locus fraudi est? ubi suspicio simulandi? 23. Sed non ego ad suffragium martyrum usurpo vocem daemoniorum. Beneficiis suis sacra passio comprobetur. Habet judices, sed purgatos: habet testes, sed absolutos. Melior vox est, quam sanitas loquitur eorum, qui debiles advenerunt: melior vox est, quam sanguis emittit; habet enim sanguis vocem canoram, quae de terris ad coelum pervenit. Legistis dicente Deo: Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10). Et hic sanguis clamat coloris indicio: sanguis clamat operationis praeconio: sanguis clamat passionis triumpho. Satisfactum est petitioni vestrae, ut condendas hesterno in hodiernum diem differremus reliquias.

EPISTOLA XXIII.

Definiendi paschalem diem difficultate ac simul necessitate propositis, licitam esse dierum observationem, dum superstitio absit, probat, suumque consilium aperit. Ad hoc quaenam consideranda, quove pacto observanda Lex? Post quae diem passionis ac diem resurrectionis distinguendos esse ubi demonstravit, difficultatesque diluit exemplo temporum superiorum; ad litteram nos non teneri declarat: et confirmata tota disputatione, virtutes celebrandae paschae necessarias perstringit.

Dominis fratribus dilectissimis episcopis per Aemiliam constitutis Ambrosius episcopus. 1. Non mediocris esse sapientiae diem celebritatis definire paschalis et Scriptura divina nos instruit, et traditio majorum: qui convenientes ad synodum Nicaenam, inter 881 illa fidei ut vera, ita admiranda decreta, etiam super celebritate memorata, congregatis peritissimis calculandi, decem et novem annorum collegere rationem, et quasi quemdam constituere circulum, ex quo exemplum in annos reliquos gigneretur. Hunc circulum enneadecaterida nuncuparunt, sequentes illud, quod non debeamus vana quadam opinione super celebritate hujusmodi fluctuare: sed vera ratione comperta, ita omnium concurrat affectio, ut una nocte ubique sacrificium pro resurrectione Domini deferatur.

2. Domini fratres dilectissimi, eo usque a vero nos deviare non convenit, nec vago ingenio discrepare, ut quaedam necessitas celebritatis hujus omnibus sit imposita christianis; quando quidem ipse Dominus eum elegit diem, quo Pascha celebraret, qui cum observantiae verae ratione concurrit. Scriptum est enim: Venit autem dies, in qua necesse erat Pascha immolari, et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha ut manducemus. At illi dixerunt; Ubi vis paremus? Et dixit ad illos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret homo amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, et dicetis patrifamilias: Dicit tibi magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis manducem? Ipse vobis ostenaet in superioribus locum magnum: ibi parate (Luc. XXII, 10 et seq.). 3. Advertimus igitur quod non ad terrena descendere, sed in superioribus locum magnum stratum quaerere debeamus, ut Domini pascha celebremus. Abluere etiam sensus nostros quadam spiritali aqua fontis aeterni, et devotae celebritatis tenere mensuram, nec opinione vulgari dies quosdam explorare lunares, cum apostolus dicat: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos; timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV, 10); nam incipit esse contrarium. 4. Sed aliud est observare gentilitio more, ut qua luna quid adoriendum sit judices, ut puta quintam esse fugiendam, nihilque ea inchoandum: varios quoque cursus lunae obeundis negotiis commendare, vel cavere quosdam dies, quemadmodum plerique posteros dies vel Aegyptiacos declinare consuerunt. Aliud vero est observantiam religiosae mentis intendere in eum diem, de quo scriptum est: Hic est dies, quem fecit Dominus (Psal. CXVII, 24). Nam etsi scriptum sit quod pascha Domini quartodecimo die mensis primi celebrari debeat, et vere quartamdecimam lunam ad celebrandam Dominicae seriem passionis inquirere debeamus, tamen 882 ex hoc possumus intelligere, quod ad hujusmodi solemnitatem vel Ecclesiae perfectio, vel clarae fidei plenitudo quaeratur, sicut dixit propheta, cum loqueretur de Filio Dei, quia sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta, in aeternum manebit (Psal. LXXXVIII, 38). 5. Inde est quod et ipse Dominus, cum opera in terris miranda fecisset, quasi jam fundata humanarum mentium fide, tempus passionis esse memoravit dicens: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum; ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1). Hanc enim celebrandae passionis claritudinem quaesitam alibi docet dicens: Ite, dicite illi vulpi: Ecce ejicio daemonia hodie, et cras sanitates perficio, et sequenti consummor die (Luc. XIII, 32). His utique consummatur Jesus, qui incipiunt esse perfecti, ut plenitudinem divinitatis et redemptionis ejus fide sua credant. 6. Ergo et diem et horam exquirimus, ut Scriptura nos instruit. Propheta etiam David dicit: Tempus faciendi, Domine (Psal. CXVIII, 126), petens accipere sensum ad cognoscenda Domini testimonia. Et Ecclesiastes quoque ait: Omni rei tempus (Eccl. III, 1; Hier. VIII, 7). Jeremias clamat: Turtur et hirundo, agri passeres agnoverunt tempora introitus sui (Jerem. VIII, 7). Quid autem evidentius, quam de passione Domini dictum videri potest: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Esai. I, 3)? Agnoscamus ergo hoc praesepe Domini, in quo alimur, pascimur et reficimur. 7. Hoc igitur tempus praecipue scire debemus, quo per universum orbem consona sacrae noctis fundatur oratio; quia et tempore commendantur preces, sicut scriptum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. XLIX, 8). Hoc est tempus de quo apostolus dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. 6). 8. Unde necesse fuit, quia etiam post Aegyptiorum supputationes, et Alexandrinae Ecclesiae definitiones, episcopi quoque Romanae Ecclesiae, per litteras plerique meam adhuc exspectant sententiam, quid existimem scribere de die Paschae. Nam licet futuri diei Paschae inciderit quaestio, tamen etiam in reliquum quid tenendum videatur, aperimus; si qua quaestio talis incurrerit. 9. Duo autem sunt observanda in solemnitate Paschae, quartadecima luna, et primus mensis, qui dicitur novorum. Itaque ne a veteri Testamento videamur discedere, ipsum de Paschae celebrandae die capitulum recenseamus. Monet Moyses populum, dicens custodiendum mensem novorum, eum primum esse mensem 883 praedicans; ait enim: Hic mensis vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni: et facies Pascha Domino Deo tuo quartadecima die mensis primi (Exod. XII, 11). 10. Lex nempe per Moysen data est: gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Ipse ergo qui Legem locutus est, postea veniens per Virginem novissimis temporibus, plenitudinem Legis consummavit; quia venit non legem solvere, sed implere (Matth. V, 17); et celebravit pascha hebdomade, in qua fuit quartadecima luna quinta feria. Denique ipsa die, sicut superiora docent, pascha cum discipulis manducavit: sequenti autem die, hoc est, sexta feria, crucifixus est, luna quintadecima. Sabbato quoque magno illo sextadecima fuit: ac per hoc septima decima luna ressurexit a mortuis. 11. Unde haec lex paschae nobis servanda est, ut non quartamdecimam observemus in die resurrectionis, sed in die magis passionis, aut certe aliis proximis superioribus diebus; quia resurrectionis celebritas die Dominica celebratur: Dominica autem jejunare non possumus; quia Manichaeos etiam ob istius diei jejunia jure damnamus. Hoc est enim in resurrectionem Christi non credere, si legem quis jejunii die resurrectionis indicat; cum Lex dicat pascha edendum cum amaritudine (Exod. XII, 8), hoc est, cum dolore, quod tanto sacrilegio hominum auctor salutis sit interemptus: die autem dominica exsultandum Propheta docet, dicens: Hic est dies, quem fecit Dominus; exsultemus et laetemur in eo (Ps. CXVII, 24). 12. Ergo non solum passionis diem, sed etiam resurrectionis observari oportet a nobis; ut habeamus et amaritudinis et laetitiae diem: illo jejunemus, isto reficiamur. Unde si inciderit, sicut futurum est proxime, quartadecima luna mensis primi die Dominica; quia neque Dominica jejunare debemus, neque tertiadecima luna die sabbati incidente jejunium solvere, quod maxime die passionis est exhibendum: in alteram hebdomadam celebritas paschae est differenda. Siquidem sequitur quintadecima luna, qua passus est Christus, et erit secunda feria: tertia quoque feria erit sextadecima luna, qua Domini caro in sepulcro quievit; cum quarta etiam feria septimadecima luna futura sit, qua Dominus resurrexit. 13. Cum igitur triduum illud sacrum in hebdomadam proxime incurrat ultimam, intra quod triduum et passus est, et quievit, et resurrexit, de quo triduo ait: Solvite hoc templum, 884 et in triduo excitabo illud (Joan. II, 14); quid nobis potest molestiam dubitationis afferre? Nam si ea res scrupulum movet, quia quartadecima luna non celebramus ipsum diem vel passionis, vel resurrectionis; ipse Dominus non quartadecima luna passus est, sed quintadecima, et septimadecima resurrexit. Quod si movet, quia quartamdecimam lunam transeuntes, quae die Dominica incidit, hoc est, quartodecimo kalendas Maii, sequenti Dominica instaurandam celebritatem suademus, auctoritas exstat hujusmodi. 14. Nam temporibus paulo superioribus, cum incidisset quartadecima luna mensis primi in Dominicam diem, sequenti altera Dominica celebrata solemnitas est. Octogesimo autem et nono anno ex die imperii Diocletiani, cum quartadecima luna esset nono kalendas aprilis, nos celebravimus pascha pridie kalendas Aprilis. Alexandrini quoque et Aegyptii, ut ipsi scripserunt, cum incidisset quartadecima luna, vigesimo et octavo die Phamenoth mensis, celebraverunt pascha quinta die Pharmuthi mensis, quae est pridie kalendas aprilis, ac sic convenere nobiscum. Rursus nonagesimo et tertio anno a die imperii Diocletiani, cum incidisset quartadecima luna in quartumdecimum diem Pharmuthi mensis, quae est quinto idus aprilis, quae erat Dominica die, celebratum est Pascha Dominica Pharmuthi vigesimo et primo die, qui fuit secundum nos sextodecimo kalendas maii. Unde cum et ratio sit et exemplum, nihil super hoc movere nos debet. 15. Nunc illud est, quod enodandum videtur, quia plerique putant secundo mense nos celebraturos pascha, cum scriptum sit: Custodi primum mensem novorum (Deut. XVI, 1); quod non potest incidere, ut praeter mensem novorum pascha celebrent, nisi qui quartamdecimam lunam ita observant secundum litteram, ut non alio nisi ipso celebrent die. Denique futurum Judaei duodecimo, non primo mense celebraturi sunt pascha, hoc est, decimo tertio kalendas aprilis, secundum nos: secundum Aegyptios autem vigesimo quarto die Phamenoth mensis, qui est non primus mensis, sed duodecimus; primus enim mensis apud Aegyptios dicitur Pharmuthi, et incipit sexto kalendas aprilis, et finitur septimo kalendas maii. Ergo secundum Aegyptios primo mense celebraturi sumus Dominicam paschae, hoc est, septimo kalendas maii, qui est dies trigesimus Pharmuthi mensis. 885 16. Nec absurdum arbitror, ut inde observandi mensis trahamus exemplum, ubi primum pascha celebratum est. Unde et majores nostri in tractatu concilii Nicaeni eumdem Enneade cateridem, si quis diligenter intendat, statuendum putarunt, et ipsum mensem novorum recte custodierunt; quia in Aegypto hoc primo mense nova secantur frumenta: hic autem mensis et primus est secundum Aegyptiorum proventus, et primus secundum Legem, et octavus secundum consuetudinem nostram: indictio enim Septembri mense incipit. Octavo igitur mense kalendae Aprilis sunt: incipit autem mensis non secundum vulgarem usum, sed secundum consuetudinem peritorum ab aequinoxio, qui dies est duodecimo kalendas Aprilis, et finitur undecimo kalendas Maii. Inde maxime intra hos triginta et unum dies saepe celebrati paschae dies. 17. Sed cum ante sexennium celebraverimus paschae Dominicam undecimo kalendas Maii, hoc est, trigesimo die mensis, secundum nostram scilicet calculationem, moveri non debemus, si et proxime trigesimo die Pharmuthi mensis celebraturi sumus paschae Dominicam. Verum si quis mensem secundum inde existimat, quia post triduum completi mensis, qui compleri videtur undecimo kalendas Maii, paschae Dominica erit; illud consideret, quia quartadecima luna, quae quaeritur, quartodecimo kalendas Maii erit, hoc est, intra praescriptum mensis numerum. Lex autem diem passionis exigit intra primum mensem novorum debere celebrari. 18. Satisfactum est igitur secundum plenitudinem lunae, cui ad complendum mensem supersunt tres alii dies. Non ergo in alterum mensem recidit, quando intra eumdem mensem, qui primus est, pascha celebrabitur. Ad litteram autem nos teneri non oportere, licet consuetudo celebrandi pascha ipsa nos instruat; tamen et Apostolus docet, qui ait: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Sed et proposita lectio docet litteram non sequendam; sic enim habes: Et facies pascha Domino Deo tuo quartodecimo 886 die mensis primi (Exod. XII, 18). Diem pro luna dicit; unde peritissimi quoque secundum Legem lunari cursu computant mensem: et ideo cum a pluribus nonis lunae cursus incipiat, hoc est, dies primus, vides nonas Maii adhuc ad mensem primum novorum computari posse. Ergo et juxta Legis sententiam primus hic mensis est. Denique μήνην lunam vocant Graeci, unde μήνας Graece dicunt menses; et naturalis usus nationum exterarum lunam pro diebus appellat. 19. Alium autem diem passionis, alium resurrectionis celebrandum veteris quoque Testamenti series ostendit; sic enim habes: Agnus sine macula, mundus, consummatus, anniculus, masculus erit vobis, ab ovibus et haedis sumetis, et erit vobis in observatione usque in quartamdecimam mensis hujus, et occidetis illum tota multitudo Synagogae filiorum Israel ad vesperum, et sument de sanguine ejus, et ponent super duos postes, et super limen ostii domus, in qua manducabunt eum inter semetipsos: manducabunt carnem hanc noctu igni assatam; et infra: Et edetis illum cum sollicitudine; pascha est enim Domini et pertransibo in terram Aegyptiorum in nocte illa, et percutiam omne primitivum in Aegypto ab homine usque ad pecus, et in omni terra Aegypti faciam vindictam, ego Dominus. Et erit vobis sanguis in signo in domibus, in quibus eritis ibi; et videbo sanguinem, et protegam vos, et non erit in vobis plaga exterminii. Et conteram terram Aegypti, et erit dies hic vobis memorabilis et solemnis, et diem festum agetis eum Domino in progenies vestras, legitimum sempiternum, diem festum agetis illum (Ibid., 5 et seq.). 20. Advertimus et passionis diem descriptum in jejunio, quia ad vesperum occidendus est agnus; licet ultimum tempus pro vespere possimus accipere secundum Joannem, qui ait: Pueri, novissima hora est (I Joan. II, 18). Sed et juxta mysterium vespere diei constat occisum, quando tenebrae statim factae sunt: et jejunium deferendum eo die verum est, quia ita edetis illum cum sollicitudine; jejunantibus enim sollicitudo adhaeret. Resurrectionis autem die exsultatio refectionis est atque laetitiae, quo die videtur exisse populus ex Aegypto, primitivis Aegyptiorum 887 necatis. Quod posteriora evidentius docent, in quibus ait Scriptura, quia postquam fecerunt Judaei pascha, sicut praecepit Moyses, factum est circa mediam noctem, et Dominus percussit omne primitivum in terra Aegypti, a primitivo Pharaonis. Et vocavit Pharao Moysen et Aaron nocte, et dixit illis: Surgite et exite de populo meo, et vos et filii vestri: ite et servite Domino Deo vestro (Exod. XII, 29-31). Et urgebant Aegyptii populum, festinantes quam celerrime expellere. Denique sic profecti sunt Israelitae, ut non occurreret sibi azyma fermentare; ejecerunt enim eos Aegyptii, et non potuerunt sustinere, quem apparatum sibi fecerant in viam. 21. Reseratum est igitur diem resurrectionis observandum post diem passionis, qui dies resurrectionis non quartadecima luna debet esse, sed postea, ut vetus loquitur Testamentum; quia dies resurrectionis, is cum egrediens populus de Aegypto, in mari et in nube baptizatus, ut Apostolus dicit (I Cor. X, 2 et seq.), mortem vicit, panem spiritalem accipiens, et potum de petra hauriens spiritalem: nec passionem Domini die Dominica posse celebrari: et si quartadecima luna in Dominicam inciderit, adjungendam hebdomadam alteram, sicut et septuagesimo sexto anno ex die imperii Diocletiani factum est. Nam tunc vigesimo octavo die Pharmuthi mensis, qui est nono kalendas Maii, Dominicam paschae celebravimus sine ulla dubitatione majorum. Simul etiam lunae cursus et ratio suffragatur, quoniam vigesima prima luna proximum pascha celebrandum est; nam usque ad vigesimam primam lunam consuevit extendi. 22. Ergo cum tot veritatis indicia concurrant, juxta majorum exempla festum publicae salutis laeti exsultantesque celebremus, postes nostros ubi est ostium verbi, quod sibi Apostolus optat aperiri, fide passionis Dominicae colorantes (Coloss. IV, 3). De hoc ostio dicit etiam David: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Psal. CXL, 3); ut nihil aliud nisi sanguinem Christi loquamur, quo mortem vicimus, quo redempti sumus. Flagret in nobis odor Christi. Ipsum audiamus, in illum et mentis et corporis oculos dirigamus, opera ejus mirantes, beneficia praedicantes: super limen ostii nostri sacrae redemptionis confessio resplendeat. Sumamus ferventi spiritu sacramentum in azymis sinceritatis et veritatis, pia doctrina gloriam Patris et Filii, et Spiritus majestatem individuam concinentes.

888 EPISTOLA XXIV.

Exposito cur legationis suae rationem reddat, quomodo in consistorium ingredi coactus, Maximi osculum recusaverit; et accusationes quibus hic ab eo se deceptum, et a Bautone immissos imperio barbaros criminabatur, in ipsum retorserit, narrat. Tum ubi retulit, qua libertate Valentiniani clementiam ejus crudelitati opposuerit, utque Gratiani corpus redderetur, institerit, nec non post exprobratam tyranno Vallionis caedem fuerit ejectus, suam non tam de periculo suo, quam de Hygini exsilio sollicitudinem subdit.

AMBROSIUS VALENTINIANO IMPERATORI.

23. Etsi superioris legationis meae fides ita approbata sit tibi, ut ratio ejus a me non quaeratur, satis enim claruit eo ipso quod aliquot dies retentus sum intra Gallias, me volentia Maximo non recepisse, neque iis adstipulatum, quae ad voluntatem ejus magis, quam ad pacem propenderent: denique non commisisses secundam legationem, nisi primam probasses. Sed quia regredienti mihi decernendi secum imposuit necessitatem, ideo hac epistola expositionem legationis meae insinuandam putavi; ne cujusquam sermo veris prius vana intexeret, quam reditus meus integra, et sincerae veritatis expressa signaculo manifestaret. 2. Cum pervenissem Treviros, postridie processi ad palatium. Egressus est ad me vir Gallicanus, praepositus cubiculi, eunuchus regius. Poposci adeundi copiam, quaesivit num rescriptum haberem clementiae tuae. Respondi habere. Retulit non posse me, nisi in consistorio videri. Dixi non esse hunc morem sacerdotalem, certe esse aliqua de quibus serio deberem cum suo principe confabulari. Quid plura? Consuluit eum, sed eadem referenda credidit; ut liqueret etiam priora ex illius arbitrio deprompta. Dixi tamen alienum id quidem a nostro munere, sed me recepto officio non defuturum; gratam mihi esse humilitatem in tuo praesertim, et quod verum est, fraternae pietatis negotio. 3. Ubi sedit in consistorio, ingressus sum, assurrexit ut osculum daret. Ego inter consistorianos steti. Hortari coeperunt alii, ut ascenderem: vocare ille. Respondi ego: Quid oscularis eum, quem non agnoveris? Si enim me agnovisses, non hoc loco videres. Commotus es, inquit, episcope. Non, inquam, injuria, sed verecundia, quod alieno consisto loco. Et prima, inquit, legatione ingressus es consistorium. Nec illud, inquam, mei erroris fuit: vocantis, 889 non ingredientis vitium est. Cur, inquit, ingressus es? Quia, inquam, tunc ut inferiori pacem petebam, nunc ut aequali. Cujus, inquit, beneficio aequali? Respondi: Omnipotentis Dei, qui Valentiniano regnum, quod dederat, reservavit. 4. Ad postremum erupit dicens: Quoniam me lusistis tu et ille Bauto, qui sibi regnum sub specie pueri vindicare voluit, qui etiam barbaros mihi immisit: quasi ego non habeam, quos possim adducere; cum mihi tot millia barbarorum militent, et annonas a me accipiant. Quod si ego tunc temporis quando venisti, non fuissem retentus, quis mihi obstitisset et virtuti meae? 5. Ad haec ego leniter: Non opus est, inquam, ut commovearis, cum causa nulla sit commotionis: sed patienter audias, quae referantur istis. Propterea et ego veni, quia prima legatione, dum mihi credis, per me deceptum te esse asserebas. Gloriosum mihi est et hoc pro salute pupilli imperatoris. Quos enim episcopi magis, quam pupillos debemus tueri? Scriptum est enim: Judicate pupillo, et justificate viduam, et eripite injuriam accipientem (Esai. I, 17); et alibi: Judices viduarum, et patres orphanorum (Ps. LXVII, 6). 6. Tamen non exprobrabo beneficium meum Valentiniano. Ut verum eloquar, ubi ego tuis legionibus obstiti, queminus influeres in Italiam? Quibus rupibus? qua acie? quibus numeris? An vero corpore meo clausi tibi Alpes? Utinam hoc meum esset! objectionem non timerem, non vererer criminationes tuas. Quibus promissis lusi te, ut paci acquiesceres? Nonne intra Gallias juxta urbem Moguntiacum comes Victor occurrit mihi, quem direxisti, ut pacem rogaret? In quo ergo te fefellit Valentinianus, qui prius pacem a te rogatus est, quam postularet? In quo te fefellit Bauto, qui devotionem imperatori exhibuit suo? An quia principem suum non prodidit? 7. In quo ego te circumscripsi? Qui ubi primum veni, cum diceres quod Valentinianus ad te quasi filius ad patrem venire deberet; responderim non esse aequum, ut aspero hiemis tempore puer cum matre vidua penetraret Alpes: sine matre autem tanto itineri dubiis rebus committeretur? De pace nobis legationem commissam, non de adventu ejus promissionem: spondere nos id non potuisse certum est, quod mandatum non erat: me certe nihil spopondisse, adeo ut diceres: Exspectemus quid Victor responsi referat. Illum autem liquet, me retento, pervenisse Mediolanum; negatumque ei, 890 quod postulabat. De pace tantum conspirare studia, non de adventu imperatoris, quem moveri non oporteret. Praesens eram, ubi Victor rediit. Quomodo ergo revocavi Valentinianum? Legati iterum missi ad Gallias, qui ejus adventum negarent, apud Valentiam Gallorum me repererunt: milites utriusque partis, qui custodirent juga montium, offendi revertens. Quos ego tuos revocavi exercitus? quas de Italia reflexi aquilas? quos immisit barbaros Bauto comes? 8. Et quid mirum si hoc Bauto fecisset, Transrhenanus genere; cum tu miniteris imperio Romano barbarorum auxilia, et turmas translimitanas, quibus commeatus provincialium tributa solvebant? Vide autem quid intersit inter tuas minitationes, et Valentiniani augusti pueri mansuetudinem. Tu flagitabas quod barbarorum stipatus agminibus Italiae te infunderes: Valentinianus Hunnos atque Alanos appropinquantes Galliae per Alemanniae terras reflexit. Quid habet invidiae, si Bauto barbaros cum barbaris fecit decernere? Quoniam dum tu militem Romanum occupas, dum is adversum se utrinque praetendit, in medio Romani imperii sinu Juthungi populabantur Rhetias; et ideo adversus Juthungum Hunnus accitus est. Idem tamen quia de finitimo proterebat Alemanniam, et jam de vicinia mali urgebat Gallias; coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres. Confer utriusque factum. Tu fecisti incursari Rhetias, Valentinianus suo tibi auro pacem redemit. 9. Aspice illum quoque, qui tibi ad dexteram assistit, quem Valentinianus, cum posset suum dolorem ulcisci, honoratum ad te redire fecit. Tenebat eum in suis terris, atque in ipso nuntio necis fraternae frenavit impetus: nec tibi vicem etsi non parilis dignitatis, ejusdem tamen necessitudinis retulit. Confer ergo, te judice, utriusque factum. Ille tibi fratrem tuum viventem remisit, tu illi vel mortuum redde. Quid illi reliquias germani abnegas, qui tibi adversum se auxilia non negavit? 10. Sed vereris ne exuviarum reditu renovetur militibus dolor; hoc enim allegas. Quem viventem deseruerunt, eum defendent peremptum? Quid eum mortuum times, quem occidisti, cum posses servare? Hostem, inquis, meum peremi. Non ille tuus hostis, sed tu illius. Ille jam non sentit defensionem, tu causam considera. Si quis adversum te hodie imperium in his partibus usurpandum putet, quaero utrum te hostem illius dicas, an illum tibi? 891 Nisi fallor, usurpator bellum infert, imperator jus suum tuetur. Ergo quem non debueras occidere, ejus reliquias negas? Habeat Valentinianus imperator vel fratris exuvias pacis tuae obsides. Et quomodo allegabas quod eum non mandaveris occidi, quem prohibes sepeliri? Poterit igitur credi quod ei non invideris vitam, cui etiam sepulturam invides? 11. Sed ad me revertar. Audio te queri quod se ad Theodosium imperatorem potius contulerint, qui sunt cum Valentiniano imperatore. Quid igitur futurum sperabas, cum tu refugientes eos ad poenam posceres, captos necares: Theodosius autem muneribus ditaret, donaret honoribus? Quos, inquit, occidi? Respondi ei, Vallionem. At quem virum? qualem bellatorem? Haeccine fuit justa causa exitii, quod imperatori suo fidem servavit? Non ego, inquit, eum jussi occidi. Respondi: Hoc audivimus, quod occidi jussus sit. Sed, inquit, si ipse sibi vim non intulisset, jusseram eum deduci Cabillonum, et ibi vivum exuri. Respondi: Ergo propterea et illud creditum est, quod eum occideris. Quis autem sibi parcendum putaret, cum occisus sit bellator strenuus, miles fidelis, comes utilis? Ita tum discessi, ut se tractaturum diceret. 12. Postea cum videret me abstinere ab episcopis, qui communicabant ei, vel qui aliquos, devios licet a fide, ad necem petebant; commotus eis jussit me sine mora regredi. Ego vero libenter, etsi me plerique insidias evasurum non crederent, ingressus sum iter, hoc solo dolore percitus, quod Hyginum episcopum senem in exsilium duci comperi, cui nihil jam nisi extremus superesset spiritus. Cum de eo convenirem comites ejus, ne sine veste, sine plumario paterentur extrudi senem, extrusus ipse sum. 13. Haec est expositio legationis meae. Vale, Imperator; et esto tutior adversus hominem pacis involucro bellum tegentem.


892 EPISTOLA XXV.

STUDIO num sibi in reos sententiam ferre liceret, consulenti respondet ipsi quidem usum gladii esse permissum, ut tamen utatur clementia, expedire. Quam in rem Christi adulteram mulierem absolventis exemplum promit; et cur communio judicibus capitalibus neganda non sit, explicat.

AMBROSIUS STUDIO. 1. Recognosco purae affectum mentis, et fidei studium, et Domini nostri Jesu Christi timorem. De quo etiam ego vererer responsum referre: constrictus altero, quod est commissum vobis propter custodiam legum; altero autem propter misericordiam et gratiam, nisi de hoc Apostolicam haberes auctoritatem: Quia non sine causa gladium portat, qui judicat (Rom. XIII, 4); Dei enim vindex est in eos, qui male agunt.

2. Quod tamen etsi cognitum tibi foret, non otiose sciscitandum putasti. Nam sunt, extra Ecclesiam tamen, qui eos in communionem non vocent sacramentorum coelestium, qui in aliquos capitalem sententiam ferendam aestimaverunt. Plerique etiam sponte se abstinent: et laudantur quidem, nec ipsi eos possumus non praedicare: qui auctoritatem Apostoli eatenus observamus, ut iis communionem non audeamus negare. 3. Vides igitur quid auctoritas tribuat, quid suadeat misericordia. Excusationem habebis, si feceris: laudem, si non feceris. Sed si non potueris facere; nec tamen nocentes atterere squalore carceris, sed absolvere, plus quasi sacerdos probabo. Potest enim fieri ut causa cognita, recipiatur ad sententiam reus, qui postea aut indulgentiam sibi petat, aut certe sine gravi severitate, quod quidam ait, habitet in carcere. Scio tamen plerosque gentilium gloriari solitos, quod incruentam de administratione provinciali securim revexerint. Si hoc gentiles, quid christiani facere debent? 4. Ad omnia tamen accipe responsum Salvatoris (Joan. VIII, 3 et seq.). Nam cum adulteram reperissent Judaei, obtulerunt eam Salvatori, captantes ut si absolveret eam, 893 videretur Legem solvere, qui dixerat: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17): si damnaret, videretur adversus finem venisse propositi sui. Hoc igitur praevidens Dominus Jesus, inclinato capite, scribebat in terra. Quid scribebat, nisi illud propheticum: Terra, terra, scribe hos viros abdicatos (Jerem. XXII, 29); quod de Jechonia descriptum est in Hieremia propheta? 5. Cum Judaei interpellant, in terra scribuntur nomina Judaeorum: cum adeunt christiani, non scribuntur in terra fidelium nomina, sed in coelo. In terra autem scribuntur abdicati a patre proprio, qui patrem tentant, et contumelias irrogant auctori salutis. Cum interpellant Judaei, inclinat caput Jesus; et quia non habet ubi reclinet caput suum, iterum erigit, quasi dicturus sententiam, et ait: Qui sine peccato est, prior lapidet eam (Matth. VIII, 20). Et iterum inclinato capite, scribebat in terra. 6. Audientes illi exire coeperunt singuli, incipientes a senioribus (Joan. VIII, 7): vel quod ipsi plura haberent crimina, qui diu vixerant: vel quia priores vim intellexerunt sententiae, quasi prudentiores, et coeperunt sua magis peccata deflere, qui alieni criminis venerant accusatores. 7. Recedentibus ergo illis, remansit solus Jesus, et elevans caput ad mulierem, ait: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidavit? Et illa respondit: Nemo. Dicit ei Jesus: Nec ego te damnabo. Vade, et vide amodo ne pecces (Ibid., 10, 11). Non damnat, quasi redemptio; corrigit, quasi vita: quasi fons, abluit. Et quia quando se inclinat Jesus, ideo inclinat, ut jacentes elevet; ideo ait remissio peccatorum: Nec ego te damnabo. 8. Habes quod sequaris; potest enim fieri, ut ille criminosus possit habere spem correctionis: si sine baptismo est, ut possit accipere remissionem: si baptizatus, ut poenitentiam gerat, et corpus suum pro Christo offerat. Quantae sunt ad salutem viae! 9. Et ideo majores maluerunt indulgentiores esse circa judices; ut dum gladius eorum timetur, reprimeretur scelerum furor, et non incitaretur: quod si negaretur communio, videretur criminosorum vindicata poena. Maluerunt igitur priores nostri, ut in voluntate magis abstinentis, quam in necessitate sit legis. Vale, et nos dilige; quia nos quoque te diligimus.

894 EPISTOLA XXVI.


Argumento superioris epistolae repetito, ad Judaeos adulteram Christo sistentes redit, quibus episcopos reorum mortem prosequentes comparat. Hinc locum ubi oblata fuit mulier, exponens, de remissione peccatorum multa disputat. Postremo singulas ejusdem historiae partes ex Evangelio recenset atque enucleat.

AMBROSIUS IRENAEO. 1. Etsi jam superiore epistola hanc, quam proposuisti, quaestiunculam absolverim; tamen aliquid plenius requirenti tibi, ut filio, afferre atque exsculpere non supersederim.

2. Ac semper quidem decantata quaestio, et celebris absolutio fuit mulieris ejus, quae in libro Evangelii (Joan. VIII, 11), quod secundum Joannem scribitur, adulterii rea oblata est Christo. Id enim Judaeorum commentata est tergiversatio; ut si contra Legem absolveretur, contra Legem prolata Domini Jesu sententia teneretur: si autem damnata esset ex Lege, vacare Christi videretur gratia. 3. Sed vehementior facta est, posteaquam episcopi reos criminum gravissimorum in publicis judiciis accusare, alii et urgere usque ad gladium supremamque mortem, alii accusationes hujusmodi et cruentos sacerdotum triumphos probare coeperunt. Quid enim aliud isti dicunt, quam dicebant Judaei reos criminum legibus esse publicis puniendos; et ideo accusari eos etiam a sacerdotibus in publicis judiciis oportuisse, quos asserunt secundum leges oportuisse puniri? Eadem causa est, sed numerus minor, hoc est, non dispar judicii quaestio, sed poenae dispar invidia. Unam Christus puniri ex Lege non passus est, isti minorem numerum asserunt esse punitum. 4. At quo loci hoc judicat Christus? Nam plerumque secundum qualitates locorum in quibus docebat famulos suos, disputationes suas formare dignatus est, ut in porticu Salomonis, hoc est, sapientis, deambulans loquebatur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); ut in templo Dei dicebat: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Hoc quoque judicium in templo positus exercet, sicut scriptum est in posterioribus; sic enim habes: Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo; et nemo apprehendit eum (Joan. VIII, 20). Quid est gazophylacium? Collatio fidelium, sumptus pauperum, requies egenorum, juxta quod sedens Christus, ut habes secundum Lucam, duo aera mulieris viduae divitum muneribus censuit praeferenda (Luc. XXI, 2), divino videlicet testimonio praeferens opimae praemiis largitatis sedulae liberalitatis affectum. 895 5. Qui tale habebat judicium, videamus quid ipse juxta gazophylacium positus conferebat; non enim otiose viduam praetulit duo aera mittentem. Pretiosa ista paupertas est fidei opulenta mysterio. Ista sunt duo aera quae Samaritanus ille Evangelicus ad ejus curanda vulnera, qui incidit in latrones, stabulario dereliquit (Luc. X, 35). Ergo et ista specie vidua, in typo Ecclesiae, hoc gazophylacio sacro conferendum putavit, quo pauperum sanarentur vulnera, peregrinorum jejunia sedarentur. 6. Unde et nunc quid Christus conferat, spiritaliter te oportet expendere; dividebat enim populis argentum igne examinatum eloquiorum coelestium, et imaginis regiae pecuniam populorum annumerabat affectibus (Psal. XI, 6). Nemo plus misit, quam qui totum donavit. Satiabat esurientes, replebat inopes, illuminabat caecos, redimebat captivos, paralyticos erigebat, mortuos resuscitabat, et quod est amplius, conferebat absolutiones reorum, peccata donabat. Haec sunt duo aera, quae misit Ecclesia posteaquam accepit a Christo. Quid enim sunt duo aera, nisi pretium novi et veteris Testamenti? Pretium Scripturae fides nostra est; nam quod legitur, pro intelligentis aestimatur arbitrio. Remissio igitur peccatorum utriusque pretium Testamenti est, quae per agnum in typo annuntiata est, in veritate completa per Christum. 7. Ideo habes neque septem dierum purgationem sine trium dierum esse purgatione (Exod. XII, 3). Septem dierum purgatio secundum Legem (Levit. XII, 2), quae in specie praesentis sabbati spiritale sabbatum annuntiavit: trium dierum purgatio secundum gratiam, quae Evangelii testificatione signatur (Luc. XXIV, 7); quia tertio die Dominus resurrexit. Ubi poena praescribitur, debet esse poenitentia peccatorum: ubi remissio donatur, gratia est. Praecedit poenitentia, sequitur gratia. Neque poenitentia ergo sine gratia, neque gratia sine poenitentia; debet enim poenitentia prius damnare peccatum, ut gratia possit abolere. Ideo typum Legis accipiens Joannes baptizavit in poenitentiam, Christus ad gratiam (Matth. III, 11). 8. Septimus ergo dies Legis mysterium signat, octavus resurrectionis, sicut habes in Ecclesiaste: Da partem illis septem, et illis octo (Eccl. XI, 2). Nam et in propheta Osee legisti dictum ad eum: Conduc tibi fornicariam quindecim denariis (Ose. III, 1); eo quod gemino aere veteris et novi Testamenti, hoc est, integro fidei pretio, mulier illa vago quodam et meretricio gentium convenarum comitatu fulta conducitur. 9. Et conduxi, inquit, eam gomor hordei, et semigomor, et nevel vini (Ibid., 2). Per hordeum significat quia imperfectos vocaret ad fidem, ut perfectos redderet: per gomor intelligitur plena mensura, per semigomor semiplena mensura. Plena mensura in Evangelio est, semiplena in Lege, cujus plenitudo novum est Testamentum. Siquidem ipse Dominus ait: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). 10. Nec otiose quindecim anabathmorum 896 psalmos Davidicos legimus, et quindecim gradibus ascendisse solem, cum Ezechias justus rex vitae hujus acciperet commeatum (Esai. XXXVIII, 8). Significabatur enim esse venturus sol justitiae, (Malac. IV, 2), qui gradus quindecim veteris et novi Testamenti illuminaturus esset praesentiae suae lumine, quibus nostra fides ad vitam ascendit aeternam. Unde et hoc quod hodie in Apostolo lectum est (Galat. I, 18), mysticum reor; eo quod quindecim diebus apud Petrum manserit: videtur enim mihi quod apostolis sanctis Scripturae divinae interpretationem sermone secum vario conferentibus pleni luminis refulserit claritudo, ignorantiae umbra decesserit. Sed jam veniamus ad mulieris hujus adulterae absolutionem. 11. Oblata erat a Scribis et Pharisaeis Domino Jesu adulterii rea (Joan. VIII, 3 et seq,). et hac oblata fraude, ut si eam absolveret, Legem solvere videretur: sin vero damnaret, propositum sui mutaret adventus; quia peccata omnium remissurus advenit. Denique supra ait: Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 15). Offerentes ergo eam, dixerunt: Hanc mulierem invenimus publice maechantem. Scriptum est enim in lege Moysis omnem maecham lapidari. Tu vero quid dicis de ea (Levit. XX, 10)? 12. Quae cum dicerent, Jesus inclinato capite, digito scribebat in terra. Et cum exspectarent, ut audirent eum, erigens caput dixit: Qui sine peccato est, prior lapidet eam. Quid tam divinum, quam ista sententia; ut is peccata puniat, qui exsors ipse peccati sit? Quomodo enim feras alieni ultorem, et proprii criminis defensorem? Nonne se magis ipse condemnat, qui in alio damnat, quod ipse committit? 13. Hoc autem dixit, et scribebat in terra. Quid? Utique dicens: Festucam, quae in oculo est fratris tui, vides: trabem autem, quae in oculo tuo est, non vides (Matth. VII, 3). Libido enim velut festuca est, cito accenditur, propere consumitur: sacrilegium perfidiae, quo Judaei negabant propriae salutis auctorem, sceleris magnitudinem personabat. 14. Scribebat autem in terra digito, quo Legem scripserat (Exod. XXXI, 18). Peccatores in terra scribuntur, justi in coelo, sicut habes dictum ad discipulos: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Jerem. XVII, 13). Secundo autem scripsit, ut gemino Testamento Judaeos scias esse damnatos (Luc. X, 20). 15. Audientes autem hoc verbum, exierunt foras unus post unum, incipientes a senioribus, et sedebant cogitantes de se (Joan. VIII, 6). Et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. Bene ait quod exierunt foras, qui nolebant esse cum Christo. Foris littera est, intus mysteria. Sequebantur enim divinarum lectionum quaedam velut arborum folia, non fructum; qui vivebant in umbra Legis, et solem justitiae videre non poterant. 16. Denique discedentibus illis, remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. Donaturus peccatum, solus remanet Jesus, sicut ipse ait: Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis (Joan., XVI, 32); 897 non enim legatus, neque nuntius, sed ipse Dominus salvum fecit populum suum (Esai. LXIII, 8). Solus remanet; quia non potest hoc cuiquam hominum cum Christo esse commune, ut peccata condonet. Solius hoc munus est Christi, qui tulit peccatum mundi (Joan. I, 29). Meruit et mulier absolvi, quae recedentibus Judaeis, remansit sola cum Jesu. 17. Elevans autem caput Jesus dixit mulieri: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidavit? Et illa respondit: Nemo, Domine. Et ait ad illam Jesus: Nec ego te damnabo; vade, et amodo vide ne pecces (Joan. VIII, 10, 11). Vide, lector, divina mysteria, et clementiam Christi. Cum accusatur mulier, caput Christus inclinat: elevat autem, ubi deficit accusator; ita nullum damnari vult, absolvi omnes. 18. Breviter autem omnes haereticorum interimit quaestiones, dicendo: Nemo te lapidavit? qui dicunt Christum diem nescire judicii, vel qui ait: Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis (Matth. XX, 23); ecce et hic ait: Nemo te lapidavit? Quomodo utique interrogat, quod videbat? Sed interrogat nobis, ut cognosceremus non esse lapidatam. Est etiam humani affectus haec consuetudo, ut interrogemus saepissime, quod videmus. Et ideo mulier respondit: Nemo, Domine; hoc est dicere: Quis potest lapidare, quam ipse non damnas? Quis potest alium sub tali sententiae conditione punire? 19. Cui respondit Dominus: Nec ego te damnabo. Adverte quomodo propriam sententiam temperavit; ut Judaei de absolutione mulieris calumniari nihil possent, sed in se magis calumniam retorquerent, si queri vellent: dimittitur enim mulier, non absolvitur: quia deerat accusator, non quia innocentia probabatur. Quid ergo quererentur, qui priores a persecutione criminis et ab exsecutione supplicii destiterunt? 20. Addidit autem deviae: Vade, et amodo vide ne pecces. Emendavit ream, non crimen absolvit. Etenim severiore sententia culpa damnatur, si unusquisque crimen suum oderit, et in se incipiat condemnare delictum. Etenim cum reus occiditur, persona magis, quam culpa punitur: ubi vero culpa deponitur, absolutio personae est poena peccati. Quid est ergo: Vade, et amodo vide ne pecces? hoc est: Ex quo te Christus redemit, corrigat gratia, quam poena non emendaret, sed plecteret. Vale, fili, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.

898 EPISTOLA XXVII.

Aegyptiorum abominationes IRENAEUM docet pecora esse: hinc intelligi pietatem atque virtutem improbis displicere; ac proinde viros bonos contrariis instare studiis oportere. Hoc illustratur exemplo uxorum Jacob ad fugiendum patrem sequendumque conjugem consensum praebentium: qua in allegoria quidnam praestare conveniat accedentes ad Ecclesiam declaratur.

AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Moveri te significasti mihi, eo quod legeris: Abominanda apud Aegyptios immolemus Deo (Exod. VIII, 26). Sed habuisti quo istud solveres; quia in Genesi scriptum est quod Aegyptii pastorem pecorum abominabantur (Gen. XLVI, 34), non utique propter hominem, sed propter pecora. Illi enim aratro terram invertebant: Abraham autem, et Jacob, et postea Moyses et David pastores fuerunt, regalem quamdam in hoc munere disciplinam induentes.

2. Oderant ergo Aegyptii immolata sacrificia, id est, perfecta studia virtutum, et plena disciplinae. Quod ergo vitiosi oderunt, hoc apud bonos sincerum ac pium est. Opus virtutis detestatur luxuriosus, helluo refugit. Aegyptium itaque corpus, quod illecebras diligit, aversatur animae virtutes, abominatur imperium, refugit virtutum disciplinas, et omnia opera, quae hujusmodi sunt. 3. Quae ergo Aegyptius refugit, Aegyptius ille et non homo, haec tu amplectere, qui habes humanitatis scientiam. Illa autem declina, quae illi sequuntur atque eligunt; quoniam duo sibi ista congruere non possunt, prudentia et insipientia. Itaque sicut iis quae in quodam censu imprudentiae atque intemperantiae sunt, abdicat se prudentia, abdicat continentia: ita eorum exsors omnis insipiens est atque incontinens, quae in bonis atque in haereditate sapientis viri sunt et continentis. 4. Denique sanctae illae tali conjugio Lia et Rachel, una laboriosa, altera aspiratio fortis, refugientes non generis necessitudinem, sed morum discrepantiam; cum viri exerciti Jacob sermone edoctae essent, quod vellet discedere, ut Laban et filiorum ejus invidiam declinaret atque ignaviam, responderunt: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri? Nonne sicut alienae aestimamur ei? Vendidit enim nos, et devoravit pretium nostrum (Gen. XXXI, 14, 15). Ecce primum, quia ignavus et invidus laboriosam et disciplinae tenacem alienat a se ac defugit, seseque 899 cupit separare; quoniam eas oneri esse cernit sibi, putat se lucrum fecisse, quod alienavit eas, et hoc esse suum pretium judicat, eumque fructum voluptatis suae. 5. Nunc audiamus quomodo quae habet virtus, non habeat ignavia; aiunt enim: Omnes divitiae et gloria, quam tulit Deus patri nostro, nobis erit, et filiis nostris (Ibid., 26). Merito, Deo arbitro, dicunt esse sublata, quia ipse est auctor bonorum, cujus gratia ignavi exuuntur; quia decorem haereditatis divinae capere improbi atque infirmi non queunt: succedit autem intentus, et spiritum in se fortis habens. Quis autem fortis nisi solus Deus, qui omnia coercet et regit? 6. His ergo debetur haereditas Dei. Unde et Esaias dicit: Est haereditas credentibus in Domino (Isai. LIV, 17). Et pulchre ait: Est haereditas; ipsa enim sola haereditas est, alia non est. Neque enim caecus thesaurus haereditas est, neque caduca omnia haereditatis habent commodum: sola est illa haereditas, in quibus est portio Deus. Unde sanctus Domini dicit: Portio mea Dominus (Psal. CLXXXVIII, 57); et alibi: Haeres factus sum testimoniorum tuorum (Ibid., 111). Vides quae possideat justus, mandata Dei, oracula ejus, praecepta ejus. In his dives est, in his pascitur, in his delectatur, quasi in omnibus divitiis. 7. Haec ergo possidentes Lia et Rachel, opes patrias non requirebant, in quibus erat pecunia adultera, irrationabilis species, et spiritalis expers vigoris. Denique quasi divites et liberae non eum divitem, sed egentem arbitrabantur. Omnis enim bonarum et liberalium consors disciplinarum neminem insipientium divitem putat, sed inopem atque egenum, abjectum quoque; etsi regalibus divitiis affluat, et superbus auro suam jactet potentiam. 8. Fugienda est igitur talium societas, etiamsi qua generis copulentur necessitudine: noxiae sunt enim conversationes cum insipientibus, et inficiunt sobriam mentem ac decolorant; quia sicut adhaerens sancto sanctus eris, ita cum perverso perversus eris (Psal. XVII, 26, 27). Frequenter enim accidit, ut quis contra propositum suum intemperantem audiens, cum velit ipse continentiae disciplinam tenere, fuco insipientiae coloretur, meritoque contrariae sibi sunt et repugnantes disciplina atque insolentia. 9. Unde cum vir exercitatus earum sententiam quaereret, vocem emittunt probatae jam diuturno exercitio virtutis: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri (Gen. XXXI, 14)? id est, consulis nos utrum velimus ab eo recedere? Quasi vero non cognoveris quod nullam habeamus cupiditatem ejus societatis, neque nos dulcis pluribus saecularium divitiarum cupiditas teneat, aut luxuriae laetitia? Haec sunt quae nos misera, ac nobis aliena duximus: haec sunt 900 quae plena inopiae atque egestatis arbitramur. 10. Adjiciunt etiam causam secessionis, quia veram gloriam, et boni thesauri copias amisit Laban, in quibus nascimur. Vigor datus est mentis, et bona moneta imaginis Dei et similitudinis; quia spiritalis moneta. Amisit, quia splendida magis saeculi elegit, quam vera et utilia vitae suae: quorum decor expertem divinorum bonorum praeterit; quoniam ille quae putat pulchra, in iis se fallit ipsum et decipit. Unde audi ejus verba, et judica. 11. Secutus sanctum Jacob et filias suas; ne forte apud eas suorum vitiorum reperiret aliquid, et revocandi ad se haberet auctoritatem, coarguens justum, cum ratione esset redargutus, et nihil respondere ac referre posset, quo eum deberet tenere: Si annuntiasses, inquit, mihi, emisissem te (Ibid., 27). In quo prodidit quid justus fugerit, ne eum prosequeretur, ne deduceret, ne tali comitatu stipatus procederet. Primum quod multorum dominorum mancipio se subjicere non debuit; ut ab eo tamquam servulus dimitteretur. Deinde quia vir exercitio intentus, et quaerens veram viam ad virtutem persequi, non hominem deductorem, sed oracula quaesivit coelestia. Quae me, inquit, hinc praeceperunt abire, et nunc comitantur viantem. 12. Sed quomodo me dimisisses? An cum laetitia tua, quae plena est moestitudinis, cum tympanis scilicet atque organis immoderata modulantibus, et sonis tibiarum suavibus insuavia resultantibus, sonis dissonis, crepitibus discrepantibus, vocibus mutis, cymbalis animam ferientibus? His me delectari posse credidisti? his revocari? Haec sunt quae ego fugi: nec vereor verborum tuorum invidiam. Fugi, ne me talia sequerentur, ne quid de tuis accipiens abirem. 13. Non enim talibus deductoribus ad Ecclesiam Christi pervenitur, ad quam tendebat Jacob; ut eo deduceret populorum copias, inveheret nationum divitias, posteritatem infunderet, fugiens umbras inanium rerum, praeferens insensibilibus simulacris virtutum spirantem decorem, plausibilibus praeponens seria. Vides enim quemadmodum convivia gentiles adornent, festa annuntient: sed ea piis mentibus infestiora sunt; quia iis plerique decipiuntur, dulcibus capiuntur epulis, capiuntur saltantium choris: dum jejunia nostra fugiunt, dum ea sibi aspera putant, dum corpori noxia et molesta arbitrantur. 14. An opinatus es quia aurum tuum desiderarem? Sed non habes aurum igne examinatum, quo justi probantur (Psal. XI, 7). An quia argentum cuperem? Sed non habes argentum, qui non habes splendorem alloquii coelestis. Sed fortasse speravi quod adjiceres mihi ad obsequium servulos tuos? 901 Ego vero liberos quaero, fugio servos peccati. Sed forte comites itineris, et duces viarum necessarii fuerunt? Utinam sequi possent! ego illis monstrarem Domini vias. Sed qui Deum nescitis, vias ejus quomodo novistis? Vias ejus ingrediuntur electi Domino: non quicumque intrant eas, sed tamen nemo excluditur. 15. Sequatur qui paratus est, ingrediatur viam quae ducit ad Mesopotamiam; ut qui eam petit, per aquas transeat, aquas Tigris atque Euphratae, fortitudinis atque justitiae, per lacrymas poenitentiae, baptismum gratiae. In ea est via exercitus Dei; omnes enim qui sunt in Ecclesia, Deo militant. In ea est grex ille insignis diversarum virtutum, quem Jacob sibi elegit; omnis enim sine signo anima, indocta et inerudita est, disciplinarum nescia: quae autem insignita, eadem dives operum, et gratiarum opima. 16. Ad eam qui venit, iratum fratrem reconciliet prius. Ad eam qui venit, Sichimam pretiosam illam et actuosam inhabitet virtutum officinam, ubi laesae castitatis gravis est ultio. Ad eam qui venit, luctetur cum Deo; ut ad imitationem ejus se exerceat, ad humilitatem Christi et passiones ejus congrediatur. Tollat crucem suam, et Christum sequatur, (Matth. XVI, 24). Denique bonus congressor non aemulatur, non inflatur; immo etiam benedicit congredientem sibi tali munere. 17. Sequamur ergo sanctum Jacob, et vias ejus; ut perveniamus ad eas passiones, ad eas congressiones, perveniamus ad humerum, perveniamus ad patientiam matrem fidelium, et ad patrem Isaac, id est jucunditatis capacem, laetitiae redundantem. Ubi jam patientia, ibi laetitia; quia post tribulationes patientia, patientia autem probationem operatur, in qua est spes, de qua non confundimur; quoniam qui non fuerit confusus crucem Christi, nec Christus confundetur in eo (Rom. V, 3). Vale, fili, et non erubescas patrem interrogare, qui non erubescis in passionibus Christi gloriari.


902 EPISTOLA XXVIII.

Pythagoricum adagium, communem viam esse declinandam, petitum fuisse ex sacris paginis, indeque colligi a plebeia vita abhorrere debere sacerdotalem. Hinc Ambrosius Irenaeum ut populares opiniones et cupiditates fugiat, ingrediatur Domini portas et viam arctam, atque ducentem ad superiora, calcet, excitat.

AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Pythagoricum mandatum in aliquorum scriptis praedicari invenimus, quod ille discipulos suos communem atque usitatam populo prohibuerit ingredi viam. Sed hoc unde assumpserit, non est incognitum. Nam cum ex populo Judaeorum, ut plerique arbitrantur, genus duxerit, ex ejus disciplina derivavit etiam magisterii praecepta: meritoque magnus apud philosophos habitus; aequalem, ut aiunt, vix reperit. Legerat itaque in Exodo Moysi divino praeceptum esse oraculo: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 15) Id etiam praeceptum Jesu Nave (Josue V, 16), videlicet ut detritae et popularis viae deponerent pulverem, qui viam Domini ambulare desiderarent. Legerat praeceptum eidem Moysi, ut montem cum sacerdotibus ascenderet, populus autem seorsum staret (Exod. XXIV, 13, 14). Separavit igitur sacerdotes a populo, et postea ipsum Moysen intra nubem introire praecepit.

2. Vides divisiones? Nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio atque usu et moribus inconditae multitudinis? Sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicat sacerdotalis. Quomodo enim potest observari a populo, qui nihil habet secretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscat, si nihil in te aspiciat, quod ultra se inveniat, si quae in se erubescit, in te quem reverendum arbitratur, offendat? 3. Supergrediamur igitur plebeias opiniones, et strata quaedam gregalis conversationis, ac detritae viae orbitas declinemus, ac vulgaris semitae solum, quam currit ille, cujus vita levior cursore, de quo dicitur: Transivit, et non vidit (Job. IX, 25). Sed quaeramus nobis viam inaccessam sermonibus insolentium, inviam operibus imperitorum, quam nullus maculosus deterat, maculosus scilicet ignaviae suae sordibus, et fumo iniquitatis oblitus, tenebrisque et parietinis quibusdam animae ruinosus, qui nullam virtutis 903 suavitatem gustaverit, aut certe limis eam spectandam magis quam directo affectu, et aperto sinu mentis suscipiendam arbitratus sit: et (quod plerique amant, qui sibi faceti atque urbani videntur, pulchritudinem sapientiae in dedecus versutiae transfigurantes) veram non intuens gratiam, tamquam in nocte positus, non credit in die viventibus; quia de numero Themanorum et Sabaeorum est deficientium et avertentium se a veritate de quibus dicit Job: Videte vias Themanorum, et semitas Sabaeorum; quia confusionem incident, qui in civitatibus et divitiis spem habent. Ita et vos insurrexistis in me sine misericordia; unde viso vulnere meo, timete (Job. VI, 19 et seq.). 4. Has igitur devias semitas declinantium, et illum deficientium pulverem, qui propter suam appetentiam ceciderunt saepe in deserto, derelinquamus. Convertamur autem, et sequamur sapientiae viam, quam non calcaverunt filii glorificantium se et jactantium, quam interitio ignorat, mors nescit; quia Deus direxit eam: Abyssus dixit: Non est in me: mare dixit: Non est mecum (Job. XXVIII, 14). Sed si quaeris viam sapientiae et disciplinae, colere Deum, atque ei subditum esse sapientia est: abstinere autem a peccatis disciplina est. 5. Quid igitur nobis cum istius saeculi via, in qua est tentatio, immo ipsa vita hominis tentatio est, et exilior quam sermo fabularum, habitare in luteis domibus, dies et noctes in lucris ponere, et de lucris semper cogitare, et sicut mercenarios diurnam mercedem quaerere, atque, ut cicadas aiunt, aura quadam pasci cupiditatum? Vere sicut cicadas, quia de die in diem vivunt, questu rumpuntur suo. Quid enim aliud sunt homines nullius ponderis, nullius disciplinae, nisi ut videantur sicut cicadae, ad mortem nati diurnam, strepentes magis quam loquentes? Qui sub ardore ferventium cupiditatum se mulceant cantu sibi noxio, statimque occidant, nullum fructum ferentes, nihil habentes gratiae. Horum igitur viae noxiae tortuosaeque serpentium, qui venenato lapsu corporis sese trahunt, atque in spiram nequitiae sese colligunt, et erigere non queunt ad coelestia 6. Ingrediamur autem portas Domini, portas justitiae; quas justus qui fuerit ingressus, confitetur Domino (Psal. CXVII, 19). Sed haec paucorum ingressio, unde Dominus ait, quia angusta porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam (Matth. VII, 14). Lata autem porta et spatiosa via, qua multi gradiuntur, ad mortem dirigit, et viatores suos eo ducit. 904 7. Sit ergo via nostra angustior, virus exuberantior, trames pressior, fides sublimior, callis arctior, vigor mentis exundans, semitae rectae; quia inflexibilia sunt virtutum vestigia. Unde Salomon: O qui dereliquerunt semitas rectas (Prov. II, 13)! 8. Sit gressus ad superiora; quia melius est ascendere. Denique, sicut lectum est hodie: Vae iis, qui descendunt in Aegyptum (Esai. XXXI, 1)! Non utique transire in Aegyptum criminosum est: sed transire in mores Aegyptiorum, transire in eorum perfidiae saevitatem, et luxuriae deformitatem. Qui eo transit, descendit: qui descendit, cadit. Declinemus itaque Aegyptium hominem, et non Deum. Vitiis enim suis etiam ipse rex Aegyptiorum in potestatem est datus, cujus comparatione Moyses Deus aestimatus est, imperans regnis, subjiciens sibi potestates. Unde ei dictum legimus: Faciam te in Deum regi Pharaoni (Exod. VII, 1). Vale, et nos, ut facis, quasi filius dilige.

EPISTOLA XXIX.

Pulchritudinem summi boni quaerendam suadet, fore ut illa recreetur oculus noster, atque anima nutriatur spondens; eo quod hic animae cibus sit, cujus cognitionem sanctis Deus revelat, quemque David cupide indagavit. Hoc bonum diligenter tenendum esse; quando idem ipsum sit, quod annuntiaverunt. Evangelistae, scilicet Christum. Hoc bonum qui cum desiderio hauserit, eum ad mysteriorum scientiam perventurum, et jam neglecturum quae sunt corporis, ad quod Apostolus nos adhortatur. Elevandam igitur animam ab affectibus, ut feratur ad bonum illud, in quo fons vitae est, et quo nonnisi virtute perducimur. Verum perseverantiam ad id opus esse et constantiam.

AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Inter legendum, cum paululum requievissem animo, quia lucubratione destiteram, versiculum illum coepi mecum volvere, quo vesperi in vigiliis usi fueramus: Ὠραῖος κάλλει παρὰ τοὺς υἱοὺς τῶν ἀνθρώπων (Ps. XLIV, 3). Ὡς ὡραῖοι οἱ πόδες τῶν εὐαγγελιζομένων αὐτὸν (Isai. LII, 7). Et vere nihilh speciosius illo summo bono, cujus etiam praedicatio speciosa est nimis, et maxime perseverantis sermonis processus, et quaedam apostolicae praedicationis vestigia. Sed illa qui possunt? Quibus donavit Deus, non solum ut Christum annuntiarent, sed etiam pro illo paterentur.

2. Nos quantum possumus, intendamus illo animum, et in illo simus, illud animo teneamus, quod est pulchrum, decorum, bonum, ut fiat illuminatione ejus et fulgore speciosa anima nostra, et mens dilucida. Nam si oculi nostri cum aliqua obducuntur caligine, pascuntur agrorum viriditate et specie nemoris, vel collis 905 herbosi omnem inaequalitatem aegrescentis obtutus repellunt, et quadam salubri specie pupillae ipsae atque orbes colorari videntur; quanto magis hic mentis oculus cum illud summum intuetur bonum, et in eo versatur, atque eo pascitur, splendescit atque enitet, ut fiat illud quod scriptum est: Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. XXI, 21)! Denique qui scienter agnoscit animas gregis sui, curam adhibet herbis campestribus, ut sint ei pascua plurima; herbis enim suavioribus et agni pinguiores fiunt, et succus lactis salubrior. Quibus pascuis usi sunt divites illi, qui manducaverunt et adoraverunt (Psal. XXII, 1); sunt enim bona fidei pascua in quibus collocatur sanctus Dei. 3. Est ergo et fenum, quo aluntur greges ovium, qui emittunt vellera sapientiae, et dant amictum prudentiae. Et fortasse hoc est fenum montanum, in quod verba descendunt prophetae: sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 2); et quod diligenter colligit sapiens, ut sint ei oves ad vestitum, spiritalis utique velaminis (Prov. XXVII, 25). Habet ergo cibum suum et amictum anima, quae illi summo bono adhaeret, quod est divinum: quod apostolus Petrus suadet quaerendum; ut per ejus cognitionis acquisitionem divinae simus consortes naturae (II Petr. I, 4). 4. Hujus cognitionem aperit sanctis suis Deus bonus, et donat hoc de thesauro suo bono, sicut testificatur lex sacra dicens: Quia juravit Dominus patribus tuis dare tibi et aperire thesaurum suum bonum (Deut. XXVIII, 11, 12): de quo thesauro coelesti dat pluviam terrae suae, benedicere omnia opera manuum tuarum. Haec est pluvia eloquium Legis, quod irrorat animam illam fecundam et fertilem bonorum operum; ut habeat humorem gratiae (Deut. XXXII, 2). 5. Hujus boni cognitionem quaerebat David sicut ipse significat, dicens: Unam petivi a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationes Domini, et considerem templum ejus (Psal. XXVI, 4). Denique hoc esse summum bonum subtexuit statim in eodem psalmo: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ibid., 13). Hic enim quaeritur, illic facie ad faciem plene videbitur. Hoc bonum in domo Dei est, in illo secreto ejus ac recessu. Unde iterum ait: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). Alibi quoque hanc summam esse benedictionis expressit, dicens: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt Hierusalem (Psal. CXXVII, 5). Ideo beatus qui illic habitat in ingressu fidei, hospitioque mentis, devotionis habitaculo, conversatione virtutis. 6. In illo igitur simus, atque in eo maneamus, de quo et Esaias dicit: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7)! Qui sunt qui evangelizant, nisi Petrus, nisi Paulus, nisi omnes apostoli? Quid evangelizant nobis, nisi Dominum Jesum (I Cor. I, 1)? Hic est pax nostra, hic est bonum illud summum; quia ipse bonus ex bono, ex arbore enim bona bonus fructus legitur (Matth. VII, 18). Denique et spiritus ejus bonus, qui ex ipso accipit, et deducit Dei servulos in viam rectam (Psal. CXLII, 10). Quis autem habens Spiritum Dei 906 in se, neget bonum, cum ipse dicat: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. X, 15)? Hoc bonum veniat in animam nostram, in nostrae mentis viscera, quod propitius Deus dat petentibus se. Hic est thesaurus noster, hic est via nostra, hic est sapientia nostra, justitia nostra, pastor noster, et pastor bonus, hic est vita nostra. Vides quanta bona in uno bono! 7. Haec bona nobis praedicant Evangelistae. Haec bona requirens David, ait: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, 6)? Et ostendit ipsum esse bona, subjiciens: Signatum est in nobis lumen vultus tui (Ibid.,). Quis autem lumen vultus Patris, nisi splendor gloriae, et imago invisibilis Dei (Hebr. I, 3), in quo et videtur et clarificatur Pater, sicut ipse clarificat Filium suum (Joan. XVII, 5) ? 8. Ipse est ergo Dominus Jesus summum bonum, quod nobis annuntiatum a prophetis, praedicatum ab angelis, promissum a Patre, evangelizatum est ab apostolis (I Tim. III, 16). Qui nobis tanquam maturitas advenit: nec solum tanquam maturitas, sed tanquam maturitas in montibus adest; ut nihil acerbum, nihil immaturum in nostris consiliis sit, nihil immite, nihil asperum in operibus ac moribus, qui primus Evangelizans bona adfuit. Unde et ait: Ipse qui loquebar, adsum, id est, qui loquebar in prophetis (Hebr. I, 1), adsum in corpore, quod suscepi ex Virgine: adsum interior imago Dei, character substantiae; et adsum ut homo. Sed quis cognoscit me? Hominem enim viderunt, sed operibus supra hominem crediderunt. An non ut homo, cum Lazarum fleret (Joan. XI, 35); et rursus supra hominem, cum eum resuscitaret? An non ut homo, cum vapularet; et rursus supra hominem, cum totius mundi peccatum tolleret (Joan. I, 29)? 9. Ad illum igitur properemus, in quo summum est bonum; quoniam ipse bonitas, ipse patientia Israel, qui ad poenitentiam te vocat; ne venias in judicium, sed accipias remissionem peccatorum. Agite, inquit, poenitentiam (Matth. IV, 17). Ipse est de quo clamat Amos propheta: Exquirite bonum (Amos V, 14). Ipse est summum bonum, qui nullius indiget, et abundat omnibus. Facile abundat, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter (Coloss. II, 9). Facile abundat, de cujus plenitudine omnes accepimus, et in illo repleti sumus, ut dicit Evangelista (Joan. I, 9). 10. Hoc igitur verum et summum bonum, si illo concupiscibili suo et delectabili anima gustaverit, et duabus his hauserit affectionibus, excludens dolorem et formidinem, incredibiliter exaestuat. Osculata enim Verbum Dei, modum non capit, nec expletur, dicens: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 68). Osculata Dei Verbum, concupiscit super omnem decorem, diligit super omnem laetitiam, delectatur super omnia aromata, cupit frequenter videre, saepe intendere, cupit attrahi, ut sequi possit. Unguentum, inquit, exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2); propterea te diligimus adolescentulae, propterea certamus, sed comprehendere te non possumus. Attrahe nos, ut possimus currere, ut odore unguentorum tuorum accipiamus virtutem sequendi. 907 11. Festinat etiam interna mysteria videre, ipsam requiem Verbi, ipsam boni illius summi habitationem, et lucem ejus, et claritatem. In illo sinu ac recessu patrio festinat audire sermones ejus; et cum audierit, super omnem suavitatem accipit. Doceat te Propheta, qui gustavit, et ait: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 113)! Quid enim aliud desiderat anima, quae semel suavitatem Verbi gustaverit, quae semel claritatem ejus viderit? Moyses in monte positus quadraginta diebus Legem accipiens, cibum corporis non requirebat (Exod. XXXIV, 28): Elias ad illam festinans requiem, rogabat ut acciperetur a se anima sua (III Reg. XIX, 4): Petrus aspiciens et ipse in monte Dominicae resurrectionis gloriam, nolebat descendere, dicens: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4). Quanta igitur illa divinae substantiae gloria, quanta Verbi bona, in quae concupiscunt et angeli prospicere (I Petr. I, 12)! 12. Anima igitur quae illud videt, corpus hoc non requirit, minimamque sibi familiaritatem cum eo esse debere intelligit, renuntiat saeculo, abducit se a vinculis carnis, exuit omnibus voluptatum istarum nexibus. Denique Stephanus Jesum videbat, et lapidari non formidabat; immo cum lapidaretur, non pro se, sed pro illis a quibus perimebatur, rogabat (Act. VII, 55 et seq.). Paulus quoque raptus usque ad tertium coelum, cum corpore esset, an sine corpore, nesciebat: raptus, inquam, in paradisum, usum proprii jam non sentiebat corporis; et audiens verba Dei, quomodo ad corporis infirmitates descenderet, erubescebat (II Cor. XII, 2). 13. Itaque sciens quid vidisset in paradiso, vel quid audisset, clamabat dicens: Quid adhuc velut videntes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.). Volebat enim nos in figura esse istius mundi, non in possessione atque usu; ut ita utamur hoc mundo tamquam non utamur, tamquam praetereuntes, non tamquam residentes: ambulantes tamquam in imagine saeculi, non in cupiditate, ut velocissima disputatione ipsam imaginem hujus mundi transeamus. Denique ipse fide ambulans, non specie, peregrinabatur a corpore, aderat Domino; et cum esset in terris, non in terrenis, sed in coelestibus conversabatur. 14. Ergo anima nostra, quae Deo vult appropinquare, elevet se a corpore, semper illi summo adhaereat, illi bono quod est divinum, quod est semper, et quod erat ab initio, et quod erat apud Deum, hoc est, Dei Verbum. Ipsum est illud divinum, in quo vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28). Ipsum est quod erat in principio, ipsum est quod est: Dei enim Filius Jesus Christus in vobis, inquit, est: in quo non fuit, Est et Non; sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19). Ipse dixit Moysi, 908 ut diceret: Qui est, misit me (Exod. III, 14). 15. Cum hoc igitur anima nostra sit, et sit (si fieri potest) semper; ut et nostrum possit quis dicere: Anima mea in manibus tuis semper (Psal. CXVIII, 109). Erit autem, si non in carne sit, sed in Spiritu: erit, si se terrenis non misceat. Cum enim ad carnalia reflectitur, tunc ei illecebra obrepit corporis, tunc ira et indignatione exaestuat, tunc moestitia afficitur, tunc supinatur per arrogantiam, tunc dolore affligitur. 16. Hae sunt aegritudines animae graves, quibus plerumque ad mortem cogitur; dum oculi ejus caecantur, ut non videant verae lumen gloriae, et divitias aeternae haereditatis. Quod si eos ad Deum semper intendat, accipiet a Christo fulgorem sapientiae; ut illuminatum in agnitione Dei habeat obtutum, videat illam spem nostrae vocationis, aspiciat illud quod est bonum, et placitum, et perfectum. Quod enim bonum, complacitum Patri: quod complacitum, perfectum; sicut habes in Evangelio, ubi dicit Dominus: Diligite inimicos vestros, ut imitemini Patrem, qui pluit super justos et injustos (Matth. V, 44 et seq.); quod est utique bonitatis. Et postea concludit, dicens: Estote perfecti sicut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est (Rom. XIII, 10). Charitas enim perfecta est: denique plenitudo Legis est. Quid autem tam bonum quam charitas, quae malum non cogitat? 17. Et ideo terras fugito, in quibus invidia est, ubi ambitio, ubi contentio. Boni ergo illius capacem se anima tua praebeat; ut supra nubes volet, sicut aquila renovetur, sicut aquila pennas emittat; ut renovatis alarum remigiis, alta petere non reformidet, hanc habitationem relinquat: terrenum enim habitaculum gravat animam (Sap. IX, 15). Exuat vetera, abjiciat erroris desideria, abluat oculos suos; ut videat illum fontem verae sapientiae, illum fontem vitae aeternae, qui affluit atque exundat omnibus, nullius indigens. Quis enim dedit illi, cum ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia sint (Rom. XI, 35)? 18. Vitae igitur fons est summum illud bonum, ex quo vivendi substantia ministratur omnibus: ipsum autem in se habet vitam manentem. A nullo quasi inops accipit: largitur bona aliis, non aliunde assumit sibi; neque enim nostri indiget. Unde et ait ex persona hominis: Quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2). Quid ergo pulchrius, quam ei appropinquare, ei adhaerere? quae major voluptas est? Quod is qui viderit, et de fonte aquae vivae gratis gustaverit, quid potest aliud desiderare? quae regna? quas potestates? quam pecuniam? cum advertat quam miserae etiam hic regum conditiones sint, quam mutabiles imperii status, quam exigua vitae hujus spatia, quanta in ipso imperio servitia; cum ad aliorum, non ad suum vivant arbitrium. 909 19. Quis autem peculiatus ad vitam aeternam transit, nisi virtutum fultus peculio, quod receptum omnibus, solis divitibus impossibile pronuntiatur (Matth. XIX, 26)? Non ergo his uti beatum est, sed illud videre, quo ista despicias, et vana veri refellas, atque inania et cassa judices, illam nudae veritatis pulchritudinem diligas, quae has saeculi fucosissimas vanitates redarguat. 20. Erige igitur oculos, anima, tuos; illos oculos, de quibus tibi Verbum Dei dicit: Corde nos cepisti, soror mea sponsa, corde nos cepisti uno ab oculis tuis (Cant. IV, 9). Ascende in palmam, vince saeculum, ut teneas Verbi altitudinem. Imaginem istam mundi foris relinque, foris malitiam: introduc autem bonitatem mentis, quae habet gratiam in ligno vitae; si laverit stolam suam, et ingrediatur in civitatem, quae vera est gratia sanctorum, in qua est Dei tabernaculum, circa quod Scribae Domini praetendunt, ubi non dies, aut sol, aut luna lumen ministrant: sed ipse Dominus lumen est, totam illam civitatem illuminans (Apoc. XXI, 23); est enim lux mundi (Joan. VIII, 12): non utique lux visibilis, sed animarum, quae in hoc mundo sunt, intelligibilis claritudo, quibus se splendenti lumine rationabilis infundit prudentiae, praedicatur in Evangelio (Luc. XXIV, 32), incorporeae virtutis inflammans vapore secreta mentium animorumque penetralia. 21. Si quis igitur incola esse coeperit illius civitatis supernae, incola videlicet conversatione ac moribus, non discedat ab ea, non exeat; non reflectat vestigium, non corporis dico, sed mentis vestigium, non revertatur retro. Retro luxuria, retro impuritas est. Denique ascendens ad montem Loth, retro reliquit sodomitana flagitia: quae autem respexit retro, non potuit ad superiora evadere (Gen. XIX, 30). Non ergo pedes tui retro, sed mores non revertantur. Non fiant manus tuae remissae, et devotionis tuae ac fidei genua dissoluta. Non fiat voluntatis tuae recidiva infirmitas, non ullus intercursus criminum. Sed ingressus es, mane: pervenisti, consiste: salvans salva animam tuam (Gen. XIX, 17). 22. Ascendens directum attolle gradum, nullus inde tuto redit. Hinc via, inde ruina est. Hinc ascensus, inde praecipitium. Ascendendi quidem labor, sed descendendi periculum: sed potens est Dominus, qui te fundatum illic custodiat septum propheticis muris et apostolicis turribus. Ideo tibi dicit Dominus: Intrate, calcate, quia assistit vindemia (Joel III, 13). Intus, non foris simus. Et in Evangelio Dei Filius dicit: Qui est in tecto, non descendat vasa sua tollere (Luc. XVII, 31). Non utique de hoc tecto dicit, sed de illo: Extendit coelum sicut cameram (IV Esdr. XVI, 60). 23. Intus ergo esto, intra Hierusalem, intra 910 animam tuam pacificam, mitem atque tranquillam. Non exeas de ea, neque descendas vas tuum istud, aut honoribus, aut divitiis, aut arrogantia attollere. Intus esto, ut per te alienigenae non transeant, peccata animam tuam non transeant, vanae operationes et cogitationes inanes: non transibunt autem, si sanctificaveris bellum pro devotionis et fidei certamine, pro veritatis studio adversus passionum illecebras, et sumpseris arma Dei adversum spiritales nequitias, et astutiam diaboli, qui pertentat sensus nostros fraude ac dolo; quem mansuetus bellator facile proterit, qui non serat jurgia, sed sicut decet servum Domini, cum modestia fidem doceat, et eos qui adversantur, redarguat. De hoc dicit Scriptura: Qui mansuetus est, bellator exsurgat (Joel III, 9), et infirmus dicat: Omnia possum in eo, qui me confortat (Phil. IV, 13). 24. Hac fide fretus etiam qui infirmus est, praevalebit, et erit sancta anima ejus, et stillabunt ei montes prophetici (Joel III, 18), vel apostolici dulcedinem, et colles fluent lac: qualis ille collis, qui lactis potum Corinthiis dabat (I Cor. III, 2); et fluent ei aquae de suis vasis, et de puteorum suorum fontibus: vel de ventre ejus aquae vivae, spiritales videlicet quas fidelibus suis Spiritus sanctus ministrat, qui etiam animam tuam dignetur rigare, ut abundet in te fons aquae salientis in vitam aeternam. (Joan. IV, 14). Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te ut parentes diligimus.