Epistolae I-IX | Epistolae XX-XXIX |
EPISTOLA X.
recensereImperatoribus de synodi convocatione gratias agit; qui ad eam convenerint, exponit; haereticorum tergiversationem, blasphemias ac pervicaciam memorat; tandem implorat fidem imperatorum, ut et eorum auctoritate exsecutioni mandentur concilii decreta, et alii nonnulli haeretici coerceantur.
Imperatoribus clementissimis et christianis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTINIANO et THEODOSIO, sanctum Concilium quod convenit Aquileiae. 1. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vobis Romanum imperium dedit, et benedictus Dominus noster Jesus Christus unigenitus Dei Filius, qui regnum vestrum sua pietate custodit, apud quem gratias agimus vobis, clementissimi principes, quod et fidei vestrae studium probavistis, qui ad removendas altercationes congregare studuistis sacerdotale Concilium, et episcopis dignatione vestra honorificentiam reservastis; ut nemo deesset volens, nemo cogeretur invitus.
2. Itaque juxta mansuetudinis vestrae praeceptum convenimus sine invidia multitudinis, et cum affectu disceptationis: nec ulli de haereticis episcopi sunt reperti, nisi Palladius et Secundianus, nomina vetustae perfidiae, propter quos congregari concilium postulabant de extrema orbis parte Romani. Ecce nullus senectutis 807 gravatus annis, cujus vel sola esset reverenda canities, de ultimo sinu maris Oceani venire compulsus est, et concilio nihil defuit: nullus debile corpus trahens, jejuniorum stipendiis oneratum, itineris est coactus injuria fortitudinis amissae damna deflere; nullus postremo pauperiem in sacerdotibus gloriosam subsidio veniendi destitutus ingemuit. Unde completum est in te, clementissime principum Gratiane, quod Scriptura divina laudavit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2). 3. Quam vero grave fuisset propter duos tantum in perfidia cariosos sacerdotes toto orbe essent Ecclesiae summis sacerdotibus destitutae! Qui etiamsi venire propter prolixitatem itineris nequiverint, tamen omnes prope ex omnibus provinciis occidentalibus, missis adfuere legatis, et attestationibus evidentibus id se tenere, quod nos asserimus, et in tractatu Nicaeni congruere concilii designarunt, sicut subjecta declarant. Ubique ergo nunc pro vestro imperio concinunt vota populorum, nec tamen arbitrio vestro fidei assertores defuerunt. Nam licet evidentia essent praescripta majorum, a quibus impium est et sacrilegum deviare; tamen disceptandi obtulimus facultatem. 4. Ac primo principium ipsum obortae discussimus quaestionis, atque Arii epistolam putavimus esse recitandam, qui auctor Arianae haeresis invenitur, unde et haeresis nomen accepit; ea videlicet et gratia, ut quoniam Arianos se negare consueverant, Arii blasphemias aut incusando damnarent, aut astruendo defenderent, aut certe non recusarent nomen ejus, cujus impietatem perfidiamque sequerentur. Sed quia auctorem suum nec damnare poterant, nec probare volebant; cum ipsi ad disceptandum ante triduum provocassent loco et tempore constituto, non exspectata conventione, prodiissent, subito qui dixerant se quia christiani essent facile probaturos (quod nos libenter accepimus, et optavimus ut probarent), fugere congressum illico et disceptationem declinare coeperunt. 5. Multus tamen nobis cum his sermo fuit, propositae divinae in medio Scripturae, disceptandi de primo ortu diei in horam septimam copia data, delata patientia. Atque utinam pauca dixissent, vel certe quae audivimus, possemus abolere! Nam sacrilegis vocibus cum Arius solum Patrem sempiternum, solum bonum, solum verum Deum, solum immortalitatem habentem, solum sapientem, solum 808 potentem dicendo, expertem horum Filium impia commonitione voluisset intelligi; isti Arium potius sequi, quam sempiternum Deum Dei Filium, et verum Deum, et bonum Deum, et sapientem, et potentem, et immortalitatem habentem voluerunt fateri. Multas horas frustra consumpsimus. Crescebat illorum impietas, nec corrigi ullo poterat modo. 6. Denique cum viderent se Arii epistolae sacrilegiis perurgeri (quam ideo subdidimus, ut eam etiam vestra clementia perhorresceret), resilientes de media epistolae lectione, petierunt ut eorum propositis responderemus. Quamquam non esset ordinis neque rationis, ut proposita interrumperemus; responsumque esset a nobis ut damnarent Arii impietates, et de quibus vellent, ordine, locoque servato, eorum intentionibus responderemus: tamen acquievimus praeposterae voluntati. Ibi tum Evangelii scripta falsantes, proposuerunt nobis, dixisse Dominum: Qui me misit, major me est; cum aliter scriptum doceat series Scripturarum. 7. Redarguti de falsitate sunt, ut faterentur; nec tamen ratione correcti. Nam cum diceremus secundum carnis susceptionem minorem Patre suo Filium dici, secundum divinitatem autem pro testimoniis Scripturarum parem Patri et aequalem probari, nec posse ibi esse discretionis gradus alicujus, aut magnitudinis, ubi esset unitas potestatis; non solum illi noluerunt emendare errorem, sed etiam vesaniam augere coeperunt, ut et subjectum secundum divinitatem dicerent Filium, quasi ulla Dei secundum divinitatem et majestatem suam possit esse subjectio. Mortem denique ejus non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem quamdam divinitatis referunt. 8. Horremus, clementissimi principes, tam dira sacrilegia, pravosque doctores; et ne ulterius populos deciperent quos tenebant, sacerdotio putavimus abdicandos; quoniam subditi libelli impietatibus concinebant. Neque enim dignum est ut ejus sacerdotium sibi vindicent, quem negarunt. Vestram fidem, vestram gloriam deprecamur, ut reverentiam imperii vestri deferatis auctori, censeatisque impietatis assertores, et adulteros veritatis, datis apicibus clementiae vestrae ad judicia competentia, ab Ecclesiae arcendos esse liminibus, et ut in damnatorum locum per nostrae parvitatis legatos sancti subrogentur sacerdotes. 9. Attalum quoque presbyterum de praevaricatione confessum, et Palladii sacrilegiis inhaerentem, 809 parilis sententia comprehendit. Nam quid de magistro ejus Juliano Valente dicamus? qui cum esset proximus, declinavit sacerdotale concilium; ne eversae patriae, proditorumque civium praestare causas sacerdotibus cogeretur. Qui etiam torquem, ut asseritur, et brachiale, Gothica profanatus impietate, more indutus gentilium, ausus sit in conspectu exercitus prodire Romani: quod sine dubio non solum in sacerdote sacrilegium, sed etiam in quocumque christiano est; etenim abhorret a more Romano. Nisi forte sic solent idololatrae sacerdotes prodire Gothorum. 10. Moveat pietatem vestram sacerdotale nomen, quod ille sacrilegus infamat; qui etiam suorum vocibus, si qui tamen superesse possunt, nefandi sceleris arguitur. Certe domum repetat suam, non contaminet florentissimae Italiae civitates, qui nunc illicitis ordinationibus consimiles sui sociat sibi, et seminarium quaerit suae impietatis atque perfidiae per quosque perditos derelinquere; qui episcopus esse nec coepit. Nam primo Patavione superpositus fuerat sancto viro Marco, admirabilis memoriae sacerdoti; sed posteaquam deformiter dejectus a plebe est, qui Patavione esse non potuit, is nunc Mediolani post eversionem patriae, dicamus proditionem, inequitavit. 11. Super omnibus ergo pietas vestra nobis consulere dignetur; ne nos obtemperantes vestrae tranquillitatis statutis, frustra convenisse videamur. Non solum enim cavendum est, ne nostra, sed etiam vestra decreta infamentur. Petimus igitur ut legatos concilii, sanctos viros aeque clementia vestra audire dignetur, et cum effectu eorum quae poscimus, maturius redire praecipiat; ut mercedem recipiatis a Domino Deo Christo, cujus ecclesias ab omni sacrilegorum labe purgastis. 12. Photinianos quoque, quos et superiori lege censuistis nullos facere debere conventus, et eam quae de sacerdotum concilio data est congregando, removistis; petimus, ut quoniam in Sirmiensi oppido adhuc conventus tentare cognovimus, clementia vestra, interdicta etiam nunc coitione, reverentiam primum Ecclesiae 810 catholicae, deinde etiam legibus vestris deferri jubeatis; ut et vos, Deo praesule, triumphetis, qui paci Ecclesiarum quietique consulitis. EPISTOLA XI. Imperatoribus, quid in synodo actum fuerit, significant; eosque monent, ne Ursinum sibi patiantur obrepere, ipsum turbarum auctorem, nec non infami crimine accusatum asservantes. Rogant denique ut Romani cleri, ac simul omnium incolumitati prospiciant.
Imperatoribus clementissimis, et principibus christianis, gloriosissimis ac beatissimis GRATIANO, VALENTINIANO, et THEODOSIO Concilium quod convenit Aquileiae. 1. Provisum est quidem, clementissimi principes, vestrae tranquillitatis statutis, ne Arianorum perfidia possit ulterius vel latere, vel serpere; etenim effectum concilii decretis putamus minime defuturum: nam quantum ad partes spectat occidentis, duo tantum reperti sunt, qui auderent profanis et impiis vocibus obviare concilio, vix angulum Ripensis Daciae turbare consueti.
2. Aliud est quo magis angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum; ne posset totum corpus Ecclesiae toto orbe diffusum, et universa turbare. Nam licet frequenter convenerimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae (quamvis quietum nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna tentetur), tamen ne sancta mens vestra, animique tranquillitas, quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus, non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae jam ipsius temeritate gesta sunt, perhorrescentes. Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid non ille confundat? 3. Sed si unius miseratio vos inflectere potest, multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum. Quis enim nostrum ei communionis societate jungetur, cum indebitum sibi gradum usurpare conatus sit, nec jure ad eum potuerit pervenire; et quem importune affectavit, importunissime 811 repetere moliatur? Turbarum toties damnatus, incedit adhuc quasi praeteritis non perhorrescendus exemplis. Qui plerumque (sicut in hoc concilio cognovimus, et vidimus) cum Arianis copulatus atque conjunctus erat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam coetu detestabili moliebatur cum Valente: nunc ante Synagogae fores, nunc in Arianorum domibus miscens occulta concilia, et suos eis jungens; et quoniam ipse aperte in eorum congregationes prodire non poterat, instruens et informans quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur: quorum furore respirabat, quod eorum posset fautores et socios emereri. 4. Cum igitur scriptum sit: Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10); cum et alius vir sancto locutus Spiritu, dixerit declinandas hujusmodi bestias, nec salutatione recipiendas (II Joan. 10), neque congressu: quomodo fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae judicemus? Quid etiam si deforet? tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim in omnes venerandae communionis jura dimanant. Et ideo petimus et rogamus ut obrependi ei adimere dignemini facultatem. 5. Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem; ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur: quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7), quali testimonio et cives proprii prosecuti sunt, clementia vestra meminisse dignetur. Pudet enim dicere, inverecundum est recensere quam turpis fama ejus convicio sauciaverit. Quo saltem pudore constrictus conticescere debuisset; et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae, concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret. Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscissum hominem Paschasium, signiferum furoris sui, missis litteris, serit turbas, gentiles 812 quosque ac perditos homines concitare conatur. 6. Oramus igitur, ut jam et populo Romano, qui post relationem praefecti Urbis pendet incertus, et nobis sacerdotibus securitatem interdictam importunissimi hominis abjectione tribuatis. Quo impetrato, apud Deum omnipotentem Patrem, et Christum et Dominum Deum gratias jugi continuatione celebremus. EPISTOLA XII.
Aguntur imperatoribus gratiae ob restitutam Ecclesiae tranquillitatem, eisdemque episcoporum preces promittuntur. Tum nuntiatis quibusdam catholicorum discidiis, rogantur iidem principes, ut Alexandriae jubeant coire concilium, cui et auxilium suum impendere non dedignentur, magnum episcopis collaturi beneficium.
Imperatoribus clementissimis christianisque, et gloriosis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTIANO, et THEODOSIO sanctum Concilium quod convenit Aquileiae.
1. Quamlibet etiam redundantibus gratiarum actionibus, nequaquam tamen possumus beneficia vestrae pietatis aequare, imperatores clementissimi, atque beatissimi et gloriosissimi principes Gratiane, Valentiniane et Theodosi dilecti Deo Patri, et Filio ejus Domino nostro Jesu Christo. Nam cum post multa tempora, et persecutiones varias, quas Catholicis intulerunt Ariani, maximeque vel Lucius ille monachorum et virginum impia caede grassatus, sed etiam Demophilus dirum perfidiae caput, omnes Ecclesiae Dei, maxime quae per Orientem, Catholicis restitutae sint: in Occidentalibus autem partibus vix duo haeretici, qui obviare possint sancto concilio, sint reperti; quis est qui putet se gratiarum vestrarum fore idoneum relatorem?
2. Sed tamen etsi beneficia vestra verbis explicare non possumus, votis tamen concilii compensare desideramus: qui licet per singulas quasque ecclesias quotidianas apud Deum nostrum pro imperio vestro celebremus excubias; tamen conducti in unum, quo munere 813 nihil esse pulchrius opinamur, Deo nostro omnipotenti et pro imperio, et pro pace ac salute vestra gratias agimus, quod per vos nobis pax et concordia ita sit refusa. 3. Equidem per Occidentales partes duobus in angulis tantum, hoc est, in latere Daciae Ripensis, ac Moesiae, fidei obstrepi videbatur: quibus tandem nunc post concilii sententiam, vestrae favore clementiae opinamur illico consulendum. Per omnes autem tractus atque regiones, et vicorum claustra usque ad oceanum manet una et intemerata fidelium communio. In Orientalibus autem partibus cognovimus quidem summo gaudio atque laetitia, ejectis Arianis qui Ecclesias violenter invaserant, sacra Dei templa per solos catholicos frequentari. 4. Sed tamen quoniam invidia diaboli numquam quiescere solet, inter ipsos catholicos audimus crebras dissensiones esse, impacatamque discordiam; totoque confundimur affectu, quod innovata pleraque comperimus, eosque gravari nunc, quos oportuit adjuvari, qui in nostra semper communione durabant. Denique Alexandrinae Ecclesiae Timotheus episcopus, sed et Antiochenae Paulinus, qui semper communionis nobiscum intemeratam habuere concordiam, dissensionibus aliorum, quorum fides superioribus temporibus haesitabat, feruntur urgeri. Quos quidem, si fieri potest, et fides plena commendat, ad consortia nostra optamus adjungi: sed ita ut vetustae communionis sociis sua praerogativa servetur, quorum nobis non superflua cura est: primo omnium, quia communionis societas nullam debet habere offensam: deinde, quia utriusque partis dudum accepimus litteras, praecipueque illorum, qui in Antiochena Ecclesia dissidebant. 5. Et quidem nisi hostilis impedimento fuisset irruptio, aliquos etiam de nostro numero disposueramus illo dirigere, qui sequestres et arbitri refundendae, si fieri posset, pacis existerent. Sed quia studia nostra tunc temporis habere effectum per tumultus publicos nequiverunt, oblatas pietati vestrae opinamur preces nostras, quibus juxta partium factum poposcimus ut altero decedente, penes superstitem Ecclesiae jura permanerent, nec aliqua superordinatio vi attentaretur. Ideoque petimus vos, clementissimi et christiani principes, ut et Alexandriae sacerdotum catholicorum omnium concilium fieri censeatis, qui inter se plenius tractent atque definiant quibus impertienda communio quibusque servanda sit. 814 6. Nam etsi Alexandrinae Ecclesiae semper dispositionem ordinemque tenuerimus, et juxta morem consuetudinemque majorum, ejus communionem indissolubili societate ad haec usque tempora servemus; tamen ne aut aliqui videantur esse posthabiti, qui etiam pacto, quod stare volumus, communionem nostram rogarunt: aut illius pacis et societatis fidelium neglecta compendia; id obsecramus, ut cum inter se coetu pleniore tractaverint, etiam auxilia decretis sacerdotalibus vestrae pietatis aspirent. Et nobis deferri in notitiam censeatis; ne titubanti nutemus affectu, sed laeti atque securi pietati vestrae apud Deum omnipotentem agamus gratias, non solum quia exclusa perfidia est, sed quia catholicis fides et concordia est restituta. Quod a vobis Africanae et Gallicanae Ecclesiae per legatos obsecrant, hoc est, ut toto vobis faciatis in orbe episcopos debitores; licet non mediocre sit debitum, quod virtuti vestrae debetur. 7. Ad deprecandam autem clementiam vestram, et impetranda quae poscimus, legatos fratres et compresbyteros nostros direximus, quos petimus ut et clementer audire dignemini, et redire maturius censeatis. EPISTOLA XIII. Actis Theodosio gratiis de restitutis in basilicas orthodoxis, et dolore suo propter Ecclesiae turbas significato, episcopum Antiochiae mortuo Meletio subrogatum queritur: et ut Nectarius Constantinopoli post Maximum ordinatus loco cedat, vel de utriusque ordinatione in synodo Romae pronuntietur, petit.
Beatissimo Imperatori, et clementissimo principi THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae. 1. Sanctum animum tuum Deo omnipotenti pura et sincera fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod catholicos Ecclesiis reddidisti, Imperator Auguste. Atque utinam catholicos ipsos reverentiae veteri reddidisses, ut nihil novarent contra praescripta majorum, nec temere vel servanda rescinderent, vel rescindenda servarent. Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, Imperator, facilius expelli potuisse haereticos, quam inter catholicos convenire. Quanta enim nuper confusio facta sit, explicari non potest.
2. Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena civitas duos haberet episcopos, Paulinum atque Meletium, quos fidei concinere 815 putabamus, aut inter ipsos pax et concordia salvo ordine ecclesiastico conveniret: aut certe, si quis eorum. altero superstite, decessisset, nulla subrogatio in defuncti locum, superstite altero, gigneretur. At nunc Meletio defuncto, Paulino superstite, quem in communione nostra mansisse consortia, quae a majoribus inoffense ducta, testantur, contra fas atque ecclesiasticum ordinem in locum Meletii, non tam subrogatus, quam superpositus asseritur. 3. Atque hoc factum allegatur consensione et consilio Nectarii, cujus ordinatio quem ordinem habuerit, non videmus. Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum, lectis Petri sanctae memoriae viri litteris, prodidisset; ejusque intra privatas aedes, quia Ariani Ecclesiae basilicas adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime principum, in quo de episcopatu ejus dubitare possemus; cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et clero testatus esset illatam. 4. Tamen ne, absentibus partibus, praesumpte aliquid definisse videremur, clementiam tuam, datis litteris, putavimus instruendam; ut ei consuleretur ex usu publicae pacis atque concordiae; quia revera advertebamus Gregorium nequaquam secundum traditionem patrum, Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare. Nos igitur in synodo ea, quae totius orbis 816 episcopis videbatur esse praescripta, nihil temere statuendum esse censuimus. Adeo ipso tempore qui generale concilium declinaverunt, Constantinopolique gessisse dicuntur; nam cum cognovissent ad hoc partium venisse Maximum ut causam in synodo ageret suam (quod etiamsi indictum concilium non fuisset, jure et more majorum, sicut et sanctae memoriae Athanasius, et dudum Petrus, Alexandrinae Ecclesiae episcopi, et Orientalium plerique fecerunt; ut ad Ecclesiae Romanae, Italiae, et totius Occidentis confugisse judicium viderentur); cum eum, sicut diximus, experiri velle adversum eos, qui episcopatum ejus abnuerant, comperissent; praestolari utique etiam nostram super eo sententiam debuerunt. Non praerogativam vindicamus examinis, sed consortium tamen debuit esse communis arbitrii. 5. Postremo prius constare oportuit, utrum huic abrogandum, quam alii conferendum sacerdotium videretur; ab his praesertim, a quibus se Maximus vel destitutum, vel appetitum injuria querebatur. Itaque cum Maximum episcopum receperunt in communionem nostra consortia, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum, nec ab episcopatus Constantinopolitani putavimus petitione removendum. Cujus allegationem praesentibus partibus aestimavimus esse pendendam. Nectarium autem cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognoverit ordinatum, cohaerere communionem nostram cum Orientalibus partibus 817 non videmus; praesertim cum ab iisdem Nectarius dicitur illico sine communionis consortio destitutus, a quibus fuerat ordinatus. 6. Non mediocris igitur hic scrupulus. Nec quaedam nos angit de domestico studio et ambitione contentio, sed communio soluta et dissociata perturbat. Nec videmus eam posse aliter convenire; nisi aut is reddatur Constantinopoli, qui prior est ordinatus: aut certe super duorum ordinatione sit in urbe Roma nostrum Orientaliumque concilium. 7. Neque enim indignum videtur, Auguste, ut Romanae Ecclesiae antistitis, finitimorumque et Italorum episcoporum debeant subire tractatum, qui unius Acholii episcopi ita exspectandum esse putaverunt judicium, ut de Occidentalibus partibus Constantinopolim evocandum putarent. Si quid uni huic reservatum est, quanto magis pluribus reservandum est! 8. Nos autem a beatissimo principe fratre tuae pietatis admoniti, ut tuae clementiae scriberemus imperio; postulamus ut ubi una communio est, commune velit esse judicium, concordantemque consensum. EPISTOLA XIV. THEODOSIO quod restituendae inter orientalem atque occidentalem Ecclesiam unitati operam dedisset, commendato, episcopi cur de ea re superiorem scripserint epistolam, exponunt: addunt curae etiam sibi fuisse ut fautores Apollinaris condemnarentur: postremo nec se Concilium petendo injuriam cuipiam intulisse, nec a majorum instituto usquam defecisse asserunt.
Beatissimo imperatori, et clementissimo principi THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae. 1. Fidei tuae diffusa toto orbe cognitio intimum nostrae mentis demulsit affectum; eoque, ut haec quoque gloria tuo imperio crearetur, quod unitatem reddidisse Occidentalium juxta atque Orientalium Ecclesiis videreris, clementiam tuam obsecrandam pariter, ac super Ecclesiasticis negotiis instruendam nostris litteris aestimavimus, Imperator tranquillissime ac fidelissime. Dolori enim erat inter Orientales atque Occidentales interrupta sacrae communionis esse consortia.
2. Silemus jam quorum errore, quorumve delicto, ne serere fabulas et alloquia cassa videamur. Nec nos tentasse poenitet, quod intentatum caderet in culpam. Isto enim saepe arguebamur, quod posthabere Orientalium societatem, et refutare gratiam videremur. 818 3. Laborem quin etiam nobis indicendum putavimus, non pro Italia, quae jamdudum ab Arianis quieta atque secura est, nec ulla haereticorum perturbatione vexatur: non, inquam, pro nobis; quia non quaerimus quae nostra sunt, sed quae sunt omnium: non pro Gallia atque Africa, quae omnium sacerdotum concordi societate potiuntur; sed ut ea quae communionem nostram de Orientis parte turbaverunt, cognoscerentur in synodo, et omnis e medio scrupulus tolleretur. 4. Non solum enim de his de quibus clementia tua dignata est scribere, sed etiam de illis, qui dogma nescio quod, Apollinaris asseritur, in Ecclesiam conantur inducere, nos pleraque moverunt, quae partibus fuerant resecanda praesentibus; ut convictus in dogmate novo, et redargutus in errore, nequaquam sub generali fidei lateret nomine: sed illico, quod doctrinae magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis; nec fibrae aliquae posthac fallere cupientibus, et praestigiarum commenta remanerent. Nam qui convictus non fuerit praesentibus partibus, quod vere augusto principalique responso tua clementia definivit, referendam semper ansulam quaestionis arripiet. 5. Eo igitur obsecravimus sacerdotale concilium, ut nemini liceret mendacium in absentem componere, et in concilio discuteretur quid esset in vero. Itaque non cadit in eos intentionis vel facilitatis ulla suspicio, qui omnia praesentibus partibus observarunt. 6. Sane allegata texuimus, non definiendi, sed instruendi gratia: et qui judicium petivimus, non deferimus praejudicium. Neque ullum eorum aestimandum convicium fuit, cum rogarentur ad concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior absentia fuit, quando in commune consuluit. Neque enim vel nos aestimavimus esse convicium, cum unus Constantinopolitanae Ecclesiae presbyter, Paulus nomine, intra Achaiam synodum Orientalium juxta atque Occidentalium postulaverit. 7. Advertit clementia tua non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab orientalibus est petitum. Sed quia Illyrici suspecta movetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt. Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus: sed sanctae memoriae Athanasii, qui quasi columen fidei fuit, et veteris sanctitatis patrum nostrorum in conciliis definita servantes, non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri; nec haereditariae communionis 819 jura violamus: sed debitam vestro imperio honorificentiam reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus. EPISTOLA XV. Acholii mortem se rescivisse, nec sine quodam miraculo; illum non tam mortuum esse, quam ad feliciorem vitam translatum; actiones ejus ut Elisaeo similis haberetur commeruisse, ut autem etiam Eliam dicatur exprimere, maxime successorem, quem spiritus sui haeredem fecit, persuadere; jucundissimum sibi fuisse Acholii primum congressum, et ejus obitum plurimis valde flebilem: sed viri sancti desiderium levari virtute successoris.
AMBROSIUS ANATOLIO, NUMERIO, SEVERO, PHILIPPO, MACEDONIO, AMMIANO, THEODOSIO, EUTROPIO, CLARO, EUSEBIO, et TIMOTHEO Domini sacerdotibus, et omni clero et plebi Thessalonicensium dilectis, salutem. 1. Dum semper affixum tenere animo desidero virum sanctum, atque omnes actus ejus quasi in specula positus exploro, hausi, nimia indagine sollicitudinis, amaritudinem nuntii celerioris, et quod adhuc mallem nescire, cognovi in coelestibus jam requiescere virum, quem in terris requirebamus.
2. Quaeritis quis hoc annuntiaverit, cum vestrae sanctitatis nondum venissent litterae? Non teneo auctorem nuntii: et usu quidem venit, ut non libenter teneamus nuntium moestitudinis; sed tamen clauso tunc temporis mari, occupatis terrarum barbarica infestatione regionibus, cum deesset qui advenire potuerit, non defuit qui nuntiaret: ut mihi videatur ipse sanctus annuntiasse se nobis, eo quod jam perpetuo laboris sui potiretur stipendio, et solutis vinculis corporis, inter angelorum ministeria Christo adhaereret, cupiens amantis sui errorem absolvere; ne illi longaevitatem vitae hujus deprecaremur, cui vitae aeternae jam praemia deferebantur. 3. Abiit ergo, non obiit, et emigravit a nobis veteranus Christi Jesu, coelo terrae istius solum mutans, et plaudens alis atque remigiis spiritalibus, dicit: Ecce elongavi fugiens (Psal. LIV, 8). Cupiebat enim Apostolico spiritu jamdudum terras relinquere: sed tenebatur votis universorum, sicut de Apostolo legimus (Philip. I, 23, 24), quia remorari eum diutius in carne erat Ecclesiae necessarium. Vivebat enim non sibi, sed omnibus: et populi erat vitae aeternae minister; ut prius ejus fructum etiam in aliis, quam cognitionem in se adipisceretur. 4. Est igitur jam superiorum incola, possessor civitatis aeternae illius Hierusalem, quae in coelo est. Videt illic urbis ejus mensuram immensam, purum aurum, lapidem pretiosum, lumen sine sole perpetuum: et haec omnia jamdudum quidem sibi comperta, sed nunc facie 820 ad faciem manifestata videns dicit: Sicut audivimus, ita et videmus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri (Psal. XLVII, 9). Ibi ergo positus appellat populum Dei, dicens: O Israel, quam magna est domus Dei, et quam ingens locus possessionis ejus! magnus et non habens finem (Baruch. III, 24, 25). 5. Sed quid hoc est? Dum merita viri considero, et quasi discedentem spiritu sequor, et sanctorum choris deducentibus intermisceor, non merito ullo, sed affectu, pene sum oblitus mei. Itane ergo raptus est nobis murus fidei, gratiae, et sanctitatis: quem toties ingruentibus Gothorum catervis, nequaquam tamen potuerunt barbarica penetrare tela, expugnare multarum gentium bellicus furor? Denique in caeteris populatores locis, illic pacem rogabant; mirantibusque quid sibi sine milite ullo obsisteret, a prudentioribus intimabatur Elisaei intus imitatorem degere, aetate supparem, non imparem spiritu: caverent ne exemplo Syriaci agminis sibi quoque caecitas offunderetur (IV Reg. VII, 1 et seq.). 6. Et tamen circa discipulos suos diversa dona Christi sunt. Elisaeus quidem in Samariam captivas acies induxit Syrorum; sanctus autem Acholius precibus suis fecit, ut de partibus Macedoniae victores fugaret. Nonne et hoc intelligimus virtutis superioris fuisse; ut ubi miles nullus aderat, illic pellerentur sine milite? Nonne et hoc caecitatis est, ut fugerent, quos nullus urgebat? Sed urgebat et praeliabatur sanctus Acholius non gladiis, sed orationibus: non telis, sed meritis. 7. An incognitum nobis est dimicare sanctos, etiam cum feriantur? Nonne otiosus erat Elisaeus? Otiosus scilicet corpore; sed vibrabat spiritu, et orationibus praeliabatur, quando in castris Syriae vox equitum et vox virtutis magnae audiebatur: adeo ut putarent Syri aliorum regum adversus se venire exercitus, qui populo Israel adjumento forent; unde perculsi magno fugerunt pavore, ita ut leprosi quatuor, qui mortis egressi fuerant desiderio, castra hostium depraedarentur. Nonne in Macedonia similia Dominus per orationes sancti Acholii fecit mira, aut prope majora? Non enim inani metu, nec superflua suspicione, sed saeviente lue, et ardenti pestilentia perturbati Gothi ac territi sunt. Denique tunc fugerunt, ut evaderent: regressi postea pacem rogaverunt, ut viverent. 8. Vidimus itaque in tanti viri meritis superiora saecula, et opera prophetarum, quae legebamus, aspeximus. Quasi Elisaeus inter arma, inter acies, dum vixit, versatus est, meritis suis componens praelia. Denique ubi securitas cohabitantibus reddita est, quod ipso fuit durius bello, sanctum exhalavit spiritum. Quasi Elias usque ad coelum elevatus est (IV Reg. II, 11), non curru quidem igneo, nec equis igneis, nisi forte illa non vidimus, nec in commotione aeris: sed in voluntate 821 et placiditate Dei nostri, et sanctorum angelorum laetitia, qui ad se tantum virum transisse gratulabantur. 9. Certe dubitare illa nequaquam possumus, quandoquidem reliqua congruerunt. Siquidem eodem momento, quo ille adhuc elevabatur, velut quodam melotidis suae dimisso amictu, sanctum Anysium discipulum suum induit, et sui vestivit infulis sacerdotii: cujus meritum et gratiam non nunc primum audio, nec in vestris epistolis didici, sed in vestris litteris recognovi. Nam quasi praescius successurum sibi, etsi promissis tegebat, tamen indiciis designabat, adjutum se ejus cura, labore, officio memorans; ut jam declarare consortem videretur, qui non quasi novus ad summum sacerdotium veniret, sed quasi vetus sacerdotii exsecutor accederet. Cui pulchre convenit dictum illud Evangelicum: Euge, bone serve et fidelis, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam (Matth. XXV, 23). 10. Haec mihi de sancto Acholio vobiscum communia: illud tamen speciale, quod devinctus sum beatae memoriae viro; quia tribuit mihi, ut eum non ignorarem. Nam cum eo veniente ad Italiam, aegritudine confectus tenerer, ut non possem occurrere, ipse ad me venit et visitavit. Quo studio, quo affectu ipse in me, et ego in eum irruimus! Quo gemitu mala istius saeculi, et ea quae hic acciderent, deploravimus! ita ut lacrymarum profluvio vestem infunderemus, dum salutatione exoptatissima, mutuo desiderio, et expetito diu fruimur, adhaeremus amplexu. Itaque quod voti mei erat, illius beneficii fuit, quia potui illum videre. Nam etsi major portio, et plenior cognitio sit in spiritu, quo diligimus; tamen etiam in figura corporis videre desideramus. Sic aliquando reges terrae quaerebant faciem Salomonis videre, et audire ejus sapientiam (III Reg. X, 24). 11. Discessit igitur a nobis, et nos in hoc reliquit salo: sed quod illi utile, id multis ipso barbarico furore est gravius; quia illum iste depellebat, hunc nobis quis poterit repraesentare? Sed repraesentat Dominus, et se ipse in discipulo repraesentat. Repraesentant judicia vestra, quibus dictum est: Date Levi manifestos ejus, et veritatem suam viro sancto (Deut. XXXIII, 18). Dedistis manifestum ejus, utpote ejus institutione fundatum: dedistis imitatorem viri ejus, qui dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Ibid., 9); et fratres suos non scivit, et filios non recognovit: custodivit verbum Domini, et Testamentum ejus observavit. Narrabunt populi justitiam ejus (Eccl. XLIV, 15). 12. Talis viri vita, talis haereditas est, talis conversatio, talis successio. Ille se monasteriis puer dedit, et intra Achaiam angusto clausus tugurio, 822 gratia tamen multarum terrarum peragravit divortia. Ad summum sacerdotium a Macedonicis obsecratus populis, electus a sacerdotibus; ut ubi ante fides per sacerdotem claudebatur, ibi postea per sacerdotem muralia fundamenta fidei confirmarentur. 13. Non alia etiam ejus discipulus imitatione, qui et ipse dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Deut. XXXIII, 9 et seq.). Non vidit enim studio, non vidit affectu; et fratres suos non scivit, quia Dominum scire desideravit. Et hic recognovit verbum Domini, et custodivit testamentum ejus, et imponet honorem in ara ejus semper. Benedic, Domine, fidem ejus, sanctitatem, sedulitatem. Benedictio tua veniat super caput ejus, et super cervicem ipsius. Sit honorificus inter fratres suos: sit in eo tauri species; ut ventilet corda inimicorum suorum, et sanctorum mentes demulceat, et judicium sacerdotum tuorum in eo sicut lilium floreat (Ibid., 16 et seq). Valete, fratres, et diligite me; quia ego vos diligo. EPISTOLA XVI. ANYSIO in Acholii locum recens adscito gratulatur, et decessoris sanctimoniam, adolescentiam in monasterio exactam, ornatam virtutibus juventutem, cumulatamque senectutem laudans, ut Anysius ejusdem meritorum successor fiat, apprecatur.
AMBROSIUS episcopus ANYSIO fratri.
1. Jamdudum teneo, etsi nunc primum lego; meritisque compertum habeo, quem oculis non videram. Doleo quidem illud accidisse, sed hoc successisse gaudeo; quia licet, superstite me, non optaverim illud contingere; speravi tamen, post illius sancti viri exitum, hoc solum posse merito succedere. Tenemus ergo te sanctae memoriae Acholii dudum discipulum, nunc successorem, haeredemque ejus vel honoris vel gratiae. Magnum meritum, frater. Gaudeo tibi, ne uno quidem momento de successore tanti dubitatum viri. Et magnum onus, frater, tanti nominis pondus subisse, tantae librae, tantique examinis. Quaeritur in te Acholius: et sicut erat in affectu tuo, ita in officiis desideratur illius virtutis, illius disciplinae effigies, illius fortitudo animi in tam senili corpore.
2. Vidi, fateor, virum; nam et hoc meritis illius debeo, quod illum viderim: vidi ita illum esse in corpore, ut extra corpus putarem: vidi imaginem illius, qui se sive in corpore, sive extra corpus nesciens, raptum ad paradisum viderat (II Cor. XII, 2); ita enim percurrebat omnia excursu frequenti, Constantinopolim, Achaiam, Epirum, Italiam, ut juniores eum non possent consequi. Cedebant fortiores corpore, quia eum sine impedimento 823 esse corporis noverant; ut eo tantum pro velamine uteretur, non pro officio: certe ad servitium, non ad subsidium; ita enim affecerat corpus suum, ut in eo mundum crucifigeret, et mundo semetipsum. 3. Benedictus Dominus, et benedicta adolescentia ejus, quam exegit in tabernaculis Dei Jacob, positus in monasteriis, in quibus cum quaereretur a parentibus vel proximis, dicebat: Qui sunt fratres mei, aut quae mater mea (Matth. XII, 48)? Non novi patrem, vel matrem, vel fratres meos; nisi qui audiunt verbum Dei, et faciunt. Benedictus etiam processus juventutis ipsius, in qua ad summum electus est sacerdotium, maturo jam probatus virtutum stipendio. Venit enim tamquam David ad pacem populi reformandam (II Reg. V, 3). Venit tamquam illa navis aurum secum intelligibile vehens, et ligna cedrina, et lapides pretiosos (II Paral. IX, 21), et illas columbae pennas deargentatas, quibus medias inter sortes somno pacis et tranquillitatis sopore dormivit (Psal. LXVII, 14). 4. Est enim sanctorum etiam somnus operarius, secundum quod scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Et secundum quod Jacob sanctus (Gen. XXVIII, 13), divina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat, de coelo ad terras aerem pervium sanctis, respicientem Dominum, et pollicentem terrae ejus possessionem. Itaque brevi somno dormiens impetravit, quod magno labore postea acquisivit haereditas ejus. Est enim somnus sanctorum feriatus ab omnibus corporis voluptatibus, ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animae; ut tamquam soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhaereat. 5. Hic est somnus vita sanctorum, quam vivebat sanctus Acholius, cujus benedicta etiam senectus. Ipsa est vere senectus illa venerabilis, quae non canis, sed meritis albescit (Sap. IV, 8); ea est enim reverenda canities, quae est canities animae, in canis cogitationibus et operibus effulgens. Quae est enim vere aetas senectutis, nisi vita immaculata (Ibid. 9), quae non diebus aut mensibus, sed saeculis propagatur, cujus sine fine est diuturnitas, sine debilitate longaevitas? Quo enim diuturnior, eo fortior: et quo diutius eam vitam vixerit, eo fortius in virum perfectum excrescit. 6. Hujus igitur successorem te Dominus non solum honore, sed etiam moribus probet, et summa fundare dignetur gratia; ut ad te quoque populi concurrant, de quibus dicas: Qui sunt isti, qui sicut nebulae volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esa. 60, 8)? Veniant quoque sicut naves Tharsis (II Paral. IX, 21), quae accipiant frumentum, quod Salomon verus impertivit viginti mensuras tritici. Accipiant oleum et sapientiam Salomonis, et sit pax inter te, et populum, et testamentum pacis 824 custodias. Vale, frater, et nos dilige, quia et nos te diligimus. EPISTOLA XVII. Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint. De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia rejiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum injuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.
AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et christianissimo imperatori VALENTINIANO.
1. Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, vobis militent imperatoribus, terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti Deo et sacrae fidei militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum verum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat; ipse enim solus verus est Deus, qui intima mente veneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit (Psal. XCV, 5).
2. Huic igitur Deo vero quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniventiam, sed fidei studium et devotionis impendit. Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. Nemo enim Deum fallit, cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt. 3. Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim jamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere, quam de suo reddere. 4. Et de dispendiis queruntur, qui numquam nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt. Petunt etiam ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Juliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis privilegiis partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas irretire voluerunt; et quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus christianis plerique sunt lapsi. 3. Sed haec si jam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem: at cum per 825 totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione sublata sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, vel fideliter statuta convellas, vel fraterna praecepta rescindas. De negotiis civilibus, si quid statuit, nemo putat esse temerandum; et praeceptum de religione calcatur. 6. Nullus obrepat juniori aetati tuae: sive ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam vinculis suae superstitionis innectere: sed proprio studio docere et admonere te debet, quemadmodum verae fidei studere debeas; quando ille tanto motu veri vana defendit. Deferendum meritis clarorum virorum et ego suadeo: sed Deum certum est omnibus praeferendum. 7. Si de re militari est consulendum, debet exercitati in praeliis viri exspectari sententia, consilium comprobari: quando de religione tractatus est, Deum cogita. Nullius injuria est, cui Deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Invitum non cogitis colere, quod nolit; hoc idem vobis liceat, Imperator, et unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret, si ei extorquere cuperet imperator. Ipsis gentilibus displicere consuevit praevaricantis affectus; libere enim debet defendere unusquisque fidele mentis suae et servare propositum. 8. Quod si aliqui nomine christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam vocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat, et quisquis hoc statuit: tolerabilius tamen est unius sacrificium, quam lapsus omnium. Totus hic christianorum periclitatur senatus. 9. Si hodie gentilis aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo convenire cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea curia sententiam diceret, ubi jurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur (propterea enim interpretantur aram locatam, ut ejus sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum majore jam curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire: 826 quod fit plerumque; nam et injuriis convenire coguntur. Te ergo imperatore, christiani in aram jurare cogentur? Quid est jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem, divinam potentiam confiteri? Te imperatore, hoc petitur et postulatur; ut aram jubeas elevari, sumptum sacrificiis profanis dari? 10. Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni; unde rogo te ne id decernas, statuas, vel in ejusmodi decreta subscribas. Convenio fidem tuam Christi sacerdos: omnes conveniremus episcopi, nisi incredibile hoc et repentinum ad aures pervenisset hominum, quod tale aliquid esset vel in consistorio suggestum tuo, vel a senatu petitum. Sed absit ut hoc senatus petisse dicatur: pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me sanctus Damasus Romanae Ecclesiae sacerdos, judicio Dei electus, libellum quem christiani senatores dederunt, et quidem innumeri, postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium istiusmodi petitionibus, non praebere consensum: questi etiam publice privatimque se non conventuros ad curiam, si tale aliquid decerneretur. Dignum est temporibus vestris, hoc est, christianis temporibus, ut dignitas christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae deferatur voluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri clementiae vestrae direxi; unde constitit non senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse legatis. 11. Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur quid velint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non jubere, quod non probas; servare, quod sentis. 12. Et ideo memor legationis proxime mandatae mihi, convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam; ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adjungas. Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem super omnibus fere majoribus causis consulere consuesti. Nihil majus est religione, nihil sublimius fide. 12*. Si civilis causa esset, diversae parti responsio servaretur; causa religionis est, episcopus convenio. 827 Detur mihi exemplum missae relationis, ut ego plenius respondeam; et sic de omnibus consultus clementiae tuae parens respondere dignetur. Certe si aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus; licebit tibi ad Ecclesiam convenire: sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem.
14. Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum Dominus Jesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 25). Privilegia tua sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus. 15. Quid respondebis his verbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena. Pueritia fidei non probatur: parvuli etiam Christum intrepido adversus persecutores ore confessi sunt. 16. Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea, praesertim de religione divina, omnibus saeculis mansura credebam? Hos ergo titulos piae virtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in quibus aeterna victoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre? Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me levavit arma, non fecit. Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur. Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis est. Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est gravius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii praedicarunt. Si volens acquievisti, damnasti fidem meam: si invitus cessisti, prodidisti tuam. Ergo, quod gravius est, et in te periclitor. 16*. Quid respondebis etiam patri, qui te majore dolore conveniet, dicens: De me, fili, 828 pessime judicasti, qui putasti quod ego gentilibus conniventiam praestitissem: nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus christianis, et inviti christiani interesse sacrificiis cogerentur. Multa et diversa crimina, me imperante, commissa sunt, ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime judicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.
17. Unde cum id advertas, Imperator, Deo primum, deinde patri et fratri injurias irrogari, si quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti tuae apud Deum intelligis profuturum. RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI. Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt. Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa fame. Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit. 1. « Ubi primum senatus amplissimus, semperque vester, subjecta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum: cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia quia non erat justitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac triumphatores, semper augusti.
2. « Gemino igitur functus officio, et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Quis ferat obfuisse reipublicae privata certamina? Merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt. 3. « Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. 829 Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum major est, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit. Certe numerentur principes utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. 4. « Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et talium rerum ostenta vitamus. Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam neget, quam profitetur optandam. 5. « Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstinere. Praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis vestri; ne quid futura aetas inveniat corrigendum. 6. « Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus: sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum: neque aliquid magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus noster ordo decernit. Patebit ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes mei probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt. 7. « Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. 830 Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum? 8. « Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevit nobilibus sacerdotia, Romanis ceremoniis non negavit impensas, et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus est templorum origines, miratus est conditores. Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio; suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus et cultus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio venit numinum? Jam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos. 9. « Romam nunc putemus assistere, atque his vobiscum agere sermonibus: Optimi principes, patres patriae reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit. Utar cerimoniis avitis; neque enim poenitet. Vivam meo more, quia libera sum. Hic cultus in leges meas orbem redegit: haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis. 10. « Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum: sed haec otiosorum disputatio est: nunc preces, non certamina offerimus. » 831 11. « Quanto commodo sacri aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt? Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vitae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacrificii vacare muneribus. Nudum quodammodo nomen immunitatis requirunt; quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt; siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio. 12. « Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidia? Et quia avaritia in mores vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis. 13. « Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, justitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista felicitas generis humani, coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis? Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur? Rempublicam laedimus, cui numquam expedit ut ingrata sit. 14. « Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, justisque privilegiis: Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus astris. Nec rubigo segetibus obfuit, nec 832 avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. 15. « Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem viribus annorum: Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua; cum populo et virginibus sacris communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis, quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit? 16. « Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis. Absit a bonis principibus ista sententia; ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea proficiscitur, sit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis: plusque apud vos justitia. quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis? Semel honori urbis delata compendia desinunt esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam. 17. « Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia: et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit. 18. « Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii correctionem: tegite factum quod senatui displicuisse nescivit; Siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probatum est principis non fuisse. » 833 EPISTOLA XVIII. Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia ejusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.
AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et clementissimo imperatori VALENTINIANO augusto.
1. Cum vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat, redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus obsecrata gentilium non probares; eodem, quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur; poposci tamen exemplum mihi relationis dari.
2. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo, hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum exspectandam putes. Aurea enim, sicut Scriptura divina docet (Eccl. VI, 11), est lingua sapientium litteratorum, quae phaleratis dotata sermonibus, et quodam splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum oculos specie formosi, visuque perstringit. Sed aurum hoc, si diligentius manu tractes, foris pretium, intus metallum est. Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effeta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant. 3. Tria igitur in relatione sua vir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae valida putavit: quod Roma veteres, ut ait, suos cultus requirat, et quod sacerdotibus suis virginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint, et quod emolumentis sacerdotum negatis, fames secuta publica sit. 4. In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum 834 requirens. Haec sacra, inquit, Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. Ergo Annibal diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant? 5. Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Jupiter? An in ansere loquebatur? 6. Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum volunt igitur, eligant. Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo superata sunt: si in Carthaginensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt. 7. Facessat igitur invidiosa illa populi Romani querela: non hanc Roma mandavit. Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt. Aliis ego disciplinis orbem subegi. Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non removit. Quid de Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit? Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum invenit. Quid mihi veterum exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam bimestres imperatores, et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est novum, barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi christiani fuerunt, quorum miserabili novoque exemplo alter captivus imperator, sub altero captivus orbis, fefellisse quae victoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt? Numquid et tunc non erat ara victoriae? Poenitet lapsus: vetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeva converti. Verum certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae emendare se non potest. Non annorum canities est laudata, sed morum (Sap. IV, IX). Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum habebam commune cum 835 barbaris, quia Deum antea nesciebam. Sacrificium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Quid in mortuis pecudibus quaeritis Dei voces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic vivimus, et illic militamus. Coeli mysterium doceat me Deus ipse, qui condidit: non homo, qui se ipsum ignoravit. Cui magis de Deo, quam Deo credam? Quomodo possum vobis credere, qui fatemini vos ignorare quod colitis? 8. Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus. Et quod vos suspicionibus quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum vestrarum adoratis opera, nos injuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum putari. Non vult se Deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi vestri ista riserunt. 9. Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit ut credentium jam nemo moriatur) quid vobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim Deum lignum putatis. O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse non creditis. O honorifica pervicacia! 10. Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt. 11. Dudum coepimus, et jam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos haec victoriae loco ducimus, illi injuriam putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari juberent. Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per injurias, per inopiam, per supplicium nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt. 836 11. Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam. Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt. 12. Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis. Non vittae capiti decus, sed ignobile velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus jejuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari a studio putes, dum exercentur officia. Sed dum exercetur officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio. Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus. Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem. 13. Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc verborum tumultus increpuit? At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus injuriam, quia dispendium non dolemus. Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est. Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non vendidit, sed gratiam comparavit. 14. Conferet causas. Vos excusare vultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus 837 ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico commune jus clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit christiana vidua, valet: quod ministris Dei, non valet. Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia. 15. Sed referunt, ea quae vel donata vel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata. Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit quod factum est christianis. Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur injuria. Nunccine demum justitia praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia; cum direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales anhelitus in viderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt. Fidei ista victoria est, quod et ipsi jam facta majorum carpunt, quorum gesta condemnant. Sed quae, malum! ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant? 16. Nemo tamen donaria delubris, et legata haruspicibus denegavit: sola sublata sunt praedia; quia non religiose utebantur iis, quae religionis jure defenderent. Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet. Hos redditus praebet, hos fructus. Possessio Ecclesiae sumptus est egenorum. Numerent quos redemerint templa captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi subsidia ministraverint. Praedia igitur intercepta, non jura sunt.
17. En quod factum, quae triste piaret nefas, fames, ut aiunt, publica vindicavit; quia usui omnium proficere coepit, quod proficiebat commodis sacerdotum. Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant. Propterea Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad infelicis victus alimenta revocati, concussa quercu, famem in silvis 838 miseram solabantur. Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferveret! Re vera quando ante vacuis avenis seges avari vota lusit agricolae, et spem rusticae plebis quaesita sulcis frugis herba destituit? 18. Et unde Graecis oracula habita suae quercus, nisi quia remedium silvestris alimoniae coelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum. Quis dodonaeas arbores, nisi gentium populus adoravit; cum pabulum triste agri nemorum honore donaret? Non est verisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre pro munere. Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta, quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.
19. Et certe ante plurimos annos templorum jura toto orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium venit in mentem suas injurias ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut Urbicorum sacerdotum dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum? 20. Esto tamen si superiore anno deorum suorum injurias vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Jam enim nec herbarum vulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae silvestris explorat solatia; nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes suas et ipsa miratatur, explevit voti satietate jejunium: usurarios nobis reddidit terra proventus. 21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint. 839 Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia possidemus. 22. Postremus superest et maximus locus, utrum ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur? 23. Sed majorum, inquit, servandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et caloris exaestuat. 24. Luna ipsa, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua complens, vel e regione solis absolvens, clari splendore fulgoris irrutilat. 25. Exerceri in fructus terrae ante nesciebant: post ubi imperare arvis sollicitus coepit agricola, et informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt. 26. Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili coloravit nutu gignentium: sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit fructibus. 27. Nos quoque aevi rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta deponimus. Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique jubar emicuisse, quam solis? Ergo 840 et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus.
28. Ergo et messis nostra fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario corona victoriae) sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum, fit jure praelatum. 30. Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales casas auro degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum simulacra urbium, victosque deos, et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele? Unde Phrygii vates, et semper invisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Coelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate. Sic deam esse et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia. Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel praeliorum donat eventus? 31. Hujus aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo victoriarum. Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium vindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit? Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem faucibus, thus naribus, et aversantium licet ora excitata focis nostris favilla respergat. Non illi satis sunt lavacra, non porticus, non plateae occupatae simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio? Obstringetur pia senatus portio obtestantium vocibus, adjurantium sacramentis. Si refutet, videbitur mendacium prodere: 841 si acquiescat, sacrilegium confiteri. 32. Ubi, inquit, in leges vestras et verba jurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit? Jam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur; vos enim cogitis, si jubetis. Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret. Jussit auferri, non jussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet. 33. Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur. Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules habet, vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est charitas expetenda, haec est charitas major imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium. 34. Sed fortasse aliquem moveat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum novit negotia; quia non eosdem semper successus habent: sed variant status, et mutant vices? 35. Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii, Canopei manu spadonis occubuit. 36. Quem nobiliorem Cyro Persarum totius Orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes potentissimos adversantes vicisset, victos reservasset, muliebribus armis fusus interiit. Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto capite et intra utrem plenum cruoris, satiari jussus, incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae curriculo non paria paribus, sed longe diversa referuntur! 37. Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus? Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes, sacrificium faceret; ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos quos adolebat, se praecipitavit ignes: ut eos vel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognoverat. 842 38. Nam de Juliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset, ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt. 39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator, ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini judicas convenire. EPISTOLA XIX.
AMBROSIUS a VIGILIO ad episcopatum recens allecto, ut sibi formam institutionis traderet, obsecratus, admonet ne fideles cum infidelibus patiatur inire conjugia: deterreat populum a fraudibus atque fenoribus: ad hospitalitatem vero illum hortetur: sed potissimum ut memorata christianorum cum gentilibus matrimonia efficacius prohibeat, historiam Samsonis universam decurrit atque edisserit.
AMBROSIUS VIGILIO.
1. Poposcisti a me institutionis tuae insignia, quoniam novus accitus es ad sacerdotium. Et quoniam te ipsum aedificasti, ut oportuit, qui dignus habitus es tanto munere; quomodo et alios aedifices, significandum videtur.
2. Primum omnium cognosce Ecclesiam Domini tibi commissam; ideoque vitandum semper, ne quid obrepat offensionis, et fiat velut commune corpus ejus gentilium admixtione. Unde Scriptura tibi dicit: Ne accipias uxorem de filiabus Chananaeorum, sed vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel, id est, domum sapientiae; et ejus tibi acquire copulam (Gen. XXVIII, 1, 2). Mesopotamia autem regio est in partibus Orientis, quae duobus maximis per ea locorum Euphrate 843 et Tigri fluminibus circumvenitur, quibus origo est in Armeniae locis. Influunt autem diverso meatu in mare Rubrum; et ideo Mesopotamiae nomine signatur figura Ecclesiae, quae maximis fluentorum prudentiae irriguis atque justitiae fecundat mentes fidelium, quibus sacri baptismatis, cujus typus praecessit in Rubro mari infundit gratiam, culpamque abluit. Doce ergo plebem, ut non ex alienigenis, sed ex domibus christianis conjugii quaeratur copula. 3. Nemo fraudet mercenarium mercede debita; quia et nos mercenarii sumus Dei nostri, et ab eo mercedem laboris nostri exspectamus (Levit. XIX, 13). Et tu quidem, o quicumque es negotiator, mercenario tuo mercedem pecuniariam negas, id est, vilem, caducam: tibi autem negabitur merces promissorum coelestium: Non fraudabis ergo, ut Lex dicit, mercenarium mercede sua (Deut. XXIV, 14). 4. Non dabis pecuniam tuam ad usuram; quoniam scriptum est quod is qui pecuniam suam non dedit ad usuram, habitabit in tabernaculo Dei (Ps. XIV, 5); nam ille supplantatur, qui usurarum captat emolumenta. Itaque vir christianus si habet, det pecuniam quasi non recepturus: aut certe sortem, quam dedit, recepturus. Habet in ea non mediocrem gratiae usuram. Alioquin decipere istud est, non subvenire. Quid enim durius, quam ut des pecuniam tuam non habenti, et ipse duplum exigas? Qui simplum non habuit unde solveret, quemadmodum duplum solvet? 5. Exemplo nobis sit Tobias, qui numquam requisivit pecuniam, quam dederat, nisi extremo vitae suae tempore (Tob. IV, 21); magis ne fraudaret haeredem, quam ut depositam pecuniam cogeret ac recuperaret. Populi saepe conciderunt fenore, et ea publici exitii causa exstitit. Unde nobis sacerdotibus id praecipue curae sit, ut ea vitia resecemus, quae in plurimos videntur serpere. 6. Hospitem doce voluntarium magis quam ex necessitate esse oportere; ne in hospitio deferendo inhospitalem affectum animi sui prodat, et in ipsa hospitis susceptione per injuriam violetur gratia: sed magis excolatur officiorum usu, et aliquo humanitatis ministerio. Non enim a te munera exiguntur ditia, sed 844 officia voluntaria, plena pacis, et convenientis concordiae; meliora sunt enim olera cum amicitia et gratia, quam si exquisitis dapibus adornetur convivium, si desit affectus gratiae (Prov. XV, 17). Legimus peremptos gravi populos excidio propter violata jura hospitii (Judic. XX, 44). Propter libidinem quoque commissa bella atrocia (Gen. XXXIV, 25). 7. Sed prope nihil gravius quam copulari alienigenae, ubi et libidinis et discordiae incentiva, et sacrilegii flagitia conflantur. Nam cum ipsum conjugium velamine sacerdotali, et benedictione sanctificari oporteat; quomodo potest conjugium dici, ubi non est fidei concordia? Cum oratio communis esse debeat, quomodo inter dispares devotione potest esse conjugii communis charitas? Saepe plerique capti amore feminarum fidem suam prodiderunt; ut patrum populus in Beelphegor. Unde Phinees, arrepto gladio, interfecit Hebraeum et Madianiten feminam (Num. XXV, 8), et mitigavit indignationem divinam, ne totus populus exstingueretur. 8. Quid de pluribus exemplis loquar? Ex multis unum proferam, et ejus commemoratione liqueat, quam perniciosum sit alienigenae mulieris adscivisse copulam. Quis fortior, et ab incunabulis suis et munitior Dei spiritu, quam Nazaraeus Samson? Et ipse proditus est, et ipse per mulierem non potuit suam tenere gratiam (Judic. XVI, 18 et seq.). Cujus generationis et vitae totius seriem historico digestam stylo enarrabimus secundum sacri libri continentiam, quae in hunc est modum, non verborum serie, sed sensu. 9. Multos per annos Hebraeorum populum subditum Palaestini ac subjectum habebant; quoniam fidei praerogativam amiserat, qua victoriam patres adepti fuere. Non penitus tamen interciderat insigne electionis apud auctorem suum, et funiculus haereditatis: sed quia rerum secundarum insolentia saepe extollebantur, dabat eos plerumque in potestatem hostium, ut more ingenii humani remedium malorum de coelo sibi quaererent. Tunc enim Deo subditi sumus, cum adversis aliquibus urgemur: secundae res mentem extollunt. Quod cum alias usu probatum sit, tum maxime in ea rerum conversione, qua rursus ad Hebraeos a Palaestinis versa vice res mutatae. 10. Namque cum diuturna injuria longae subjectionis ita essent depressa Hebraeorum 845 pectora, ut nullus virili ingenio ad libertatem animos tollere auderet, ortus est illis Samson divino oraculo praedestinatus, magnus vir, nec in pluribus numerandus, sed in paucis praestantissimus, et quod sine ulla controversia sit, viribus corporis omnium facile primus. Eoque ingenti admiratione nobis spectandus a principio, non illa quae temperantiae et sobrietatis jam inde a pueritia vini abstentius praeclara insignia dedit, nec illa quae intonso capite Nazaraeus sacra diu servavit custodia: sed ab adolescentia, quae in aliis aetas mollior, in hoc egregia, atque supra humanum modum perfectae virtutis stupenda facinora effecit: quibus divini oraculi mox aperuit fidem, quod non perfunctorie tanta eum anteisset gratia; ut descenderet angelus, per quem ortus ejus praeter spem parentibus annuntiaretur, futurum regimen et praesidium suis; nam gravibus jamdiu Palaestinorum imperiis afflictabantur. 11. Pater illi erat de tribu Dan timens Deum (Judic. XIII, 2 et seq.), haud ignobili genitus loco, praestans caeteris: mater utero sterilis, sed animi virtutibus haud infecunda; quae propriae hospitio mentis recipere meruit visionem angeli, mandatum tenuit, oraculum implevit. Nec tamen passa sine viro scire vel divinitatis secretum, insinuavit marito visum sibi hominem Dei, praeclara specie, futurae sobolis ferentem oracula: qua pollicitatione sese fidentem cum conjuge fidem promissorum coelestium participare. Quod ubi comperit, pie Deum precatus oravit; ut sibi quoque visionis ejus gratia tribueretur, dicens: Ad me, Domine, angelus veniat tuus. 12. Unde ego arbitror, non zelo mulieris, quae esset spectabilis pulchritudinis, aliquid eum suspectum habuisse, ut quidam existimavit: sed magis divinae zelo gratiae provocatum, conspectus sacri voluisse participari munere. Neque enim vitiis animi prave affectus, tantam apud Dominum invenisset gratiam, ut angelus in ejus domum reverteretur: qui monitis iis quae usus oraculi postulavisset, subito flammae vehementis elevatus specie, sese recepit. Id formidolosum viro, mulier salubrius interpretata, in gaudium vertit, atque ademit sollicitudinem; eo quod prosperorum indicium, non adversantium sit visere Deum. 13. Talibus e coelo commendatus insignibus ubi primum adolevit, conjugio mentem intendit, sive quod vagam ac familiarem adolescentulis abhorreret animo lubricae libidinis consuetudinem: sive quia jam causa quaerebatur, quemadmodum a cervicibus plebis suae averteret Palaestinorum potentiam, duraque imperia. Pergens itaque (Judic. XIV, 1 et seq.) in Thamnatam (urbi hoc nomen est in illis positae locis, quae tunc temporis Palaestinorum incolis frequentabatur), virginem 846 aspexit, grata specie, et vultu decoro, et parentes proprios, quorum comitatu fultus gradiebatur, oravit ut eam in conjugium sibi poscerent. Verum illi ignorantes quod eo intentio vergeret, ut Palaestinis aut negantibus infestior foret, aut acquiescentibus, affectus inferendae in subditos injuriae demeretur; cum ex conjunctione aequalitas par, et gratia consortii jure accresceret, aut si quid offensum esset, longius ultionis studia procederent, quasi alienigenam declinandam arbitrabantur. Sed ubi flectere animum pignoris legitimorum objectu frustra experti, in arbitrium ejus volentes concessere. 14. Recepta itaque petitione, Samson cum sibi promissam reviseret, divertit, et paulisper de aggere deflexit; continuoque occurrit ei leo ferus de silva, agresti libertate saevior. Comes nullus, telum in manibus haudquaquam suppeditabat: cedere pudor, et conscia virtus fiduciam dare. Ruentem in se brachiis amplexus necat, et lacertorum nodo exanimatum, praeter aggerem supra silvestria germina projecit ac dereliquit. Locus erat laetus pabuli herboso gramine, vinetis consitus. Itaque apud dilectissimam sibi sponsam exuvias ferae credidit sine momento futuras; cum talium rerum tempora non terribilibus spoliis, sed mitibus gaudiis, et festa fronde fiant venustiora. Denique post eadem regrediens via, favum in utero leonis offendit, atque abstulit, donum parentibus ac puellae futurum; talia enim sponsam munera decent, ac degustato melle, favum praedictis edendum dedit, causam repressit. 15. Sed forte quadam die nuptialis festi celebrabatur convivium, laeta in epulis juventus mutuis se ad ludum invitabat sermonibus; cum alius alium salsiore dicacitate perstringeret, sicut se hujusmodi usus habet, certamen laetitiae accendebatur. Ibi tum quaestionem hujusmodi proposuit Samson juvenibus coepulantibus: De manducante exivit esca, et de forti processit dulce; absolventibus pollicens praemium, quasi mercedem sapientiae, triginta sindones, et totidem stolas, secundum numerum virorum comessantium, aut mulctam ignorantibus. 16. Qui cum enodare implexa, et distinguere ambigua nequirent, mulierem ejus partim minis exagitando, partim fatigando precibus, eo impulere, ut a viro posceret quaestionis ejus absolutionem, insigne futurum conjugalis gratiae in mercedem amoris. Atque ea seu animi territa, seu muliebri ingenio inflexa, veluti pio questu maritalis odii dolorem praetexere hoc coepit, quod secretum viri consors totius vitae et conscia non comperisset, similisque caeteris habita foret, cui arcanum viri proprii 847 non crederetur: Odisti me, inquit, et non amasti, quam celasti usque adhuc. 17. Hisque et caeteris talibus invictus ad caetera animus, muliebribus emollitus blanditiis, aperuit dilectae propositam quaestionem, et illa civibus. A quibus vix tandem septimo die, qui praescriptus absolvendae parabolae fuerat, ante occasum solis comperta soluta sunt, atque in hunc modum relata: Quid fortius leone? Quid dulcius melle? Et ille respondit: nec muliere aliquid perfidiosius: Nam si non domuissetis vitulam meam, numquam intelligeretis parabolam meam; et statim descendit in Ascalonem et triginta viros peremit, quorum exuvias auferens, eos qui propositam quaestionem solverant, promisso munere donavit. 18. Abstinuit autem conjugio puellae, cujus perfidiam deprehenderat, atque in patriam domum sese recepit. Turbataque animi juvencula, quae indignationem laesi, ferociam fortissimi fraudi sibi futuram justa formidine perhorresceret, in alterius viri concessit nuptias; quem tamen paranymphum sibi Samson quasi fidum sodalem, cum duceret eam uxorem, adsciverat. Nec sic tamen, praetento licet conjugio, offensionis periculum avertit. Namque (Judic. XV, 1 et seq.) ubi res prodita, volentique ad conjugem redire interclusa copia, quod pater eam alii viro nupsisse diceret, sororem sane ejus, si vellet, ducere liceret; stimulo injuriae exulceratus, publicam excogitavit ultionem capessere domesticae contumeliae indignatione: correptisque trecentis vulpibus, adulta aestate, cum jam matura essent in agris frumenta, binas sibi invicem caudam ad caudam ligavit, atque in medium earum ardentem inseruit facem, nodoque adstrinxit inexsolubili, et ultor injuriae super manipulos messis dimisit frumentariae, quam secuerant incolae Palaestinorum. At illae igni exterritae, quacumque praecipites convolvebantur, spargebant incendium, et exurebant spicas eorum. Quo dispendio commoti, quod omnes sibi locorum fructus interierant, factum principibus suis intimaverunt. Et illi miserunt viros in Thamnatam, qui mulierem quae variato fidem conjugio mutaverat, ac totam ejus domum parentesque igni involvere; quod ea causa suae vastitatis et injuriae foret: nec oportuisse laedi virum pronuntiantes, qui posset malo publico se ulcisci. 19. Nec tamen Samson populis Palaestinorum delicti gratiam fecit, atque eo vindictae fine contentus fuit: sed concidit eos strage maxima, plurimique eorum ferro interiere. Ipse autem concessit in Etam, ad torrentem in deserto. Petra illic erat munitio tribus Juda. Palaestini vero, ut qui eum non auderent lacessere, nec munitionis praerupta arduaque superare, tribum Juda denuntiato adorsi urgere praelio, cum justa referri cernerent, quod subditos 848 sibi et tributarios perditum iri nequaquam verum et aequum atque ex usu videretur publico, pro alieno praesertim facinore: consulentes in medium, tradi sibi designatorem tanti flagitii postulaverunt, atque ita illis quod ab eo commissum, futurum sine noxa esset. 20. Qua praescripta sibi conditione, viri de tribu Juda tria millia ex suis congregantes ascenderunt ad eum, et praefato quod essent subdititii Palaestinorum, quibus sibi necessitas obediendi non ex arbitrio, sed ex periculi formidine maneret; facti sui invidiam retorquebant in eos, qui jus cogendi habebant. Tum ille: Et quae, inquit, justitiae forma est, genus Abrahamidarum, ut circumscriptae primo conjugis, deinde abductae perniciosa mihi vindicta sit, et sine periculo domesticam injuriam non licuerit ulcisci? Tantumne inclinatis animos ad turpe vernularum obsequium; ut exsecutores vos alienae praebeatis insolentiae, atque in vosmet ipsos vertatis manus? Si pereundum est, quia dolorem habui liberum, juvat perire manibus Palaestinorum. Tentata domus, sollicitata uxor: si non licuit mihi vivere sine eorum fraude, saltem liceat mori sine meorum scelere. Retuli ego acceptam injuriam, non intuli? Vos aestimate an digna vicissitudo fuerit. Illi de damno fructuum queruntur, ego de conjugis amissione: conferte manipulos messis, et sociam thori. Dolorem meum ipsi probarunt, cujus injurias vindicaverunt. Videte quo vos ministerio dignos putant. A vobis eum in mortem affici volunt, quem ipsi ultione dignum de iis, qui laeserant, judicaverunt, et qui vindictae praebuere ministerium. Sed si adeo subdita superbis colla geritis, tradite me hostium manibus; vos nolite occidere. Non mortem abnuo, sed vestrum fugio contagium. Verum si formidine ceditis insolentibus, alligate vinculis manus: inermes licet, invenient sibi arma nodis solutae. Certe conditioni impositae satis futurum arbitrati sunt, si viventem in potestatem daretis. 21. Quibus illi auditis (Ibid., 13 et seq.), quamvis tria millia virorum ascenderant, sacramentum dederunt quod a se vitae ejus vis nulla irrogaretur; tantummodo patiens vinculorum esset, ut deditionem ejus patrarent, quo vacui fierent ejus, cujus arguebantur, facinoris. 22. Accepta itaque fide, spelaeo egressus, deseruit petrae munitionem: ac duobus innexus funibus, ubi appropinquare accitos ad suscipiendum Palaestinorum validos videt, infremuit spiritu, et universa dirupit vincula; atque arripiens maxillam asini jacentem, percussit mille viros, fugavit alios grandi virtutis spectaculo; cum inermi et uni cederent armatorum agmina. Et qui cominus ausi fuerant congredi, facili negotio, nullo labore obtruncati; aliis fuga exitium dempsit. Unde hodieque Agon loco 849 nomen est, quod ibi Samson gloriosum certamen virtute egregia consummaverit. 23. Sed utinam quam fortis in hostem, tam moderatus in victoria fuisset. Verum quod facile usu venit, insolens rerum secundarum animus, qui debuit eventum pugnae divino favori et praesidio deferre, sibi arrogavit, dicens: In maxilla asinae delevi mille viros. Nec aram statuit Deo nec hostiam immolavit: sed negligens sacrificii, assumptor gloriae, ut triumphum suum perpetuo consecraret nomine, vocavit locum Maxillae interfectionem. 24. Et mox siti graviter coepit inardescere, et potus deerat, nec jam ferre ac tolerare poterat. Unde intelligens quod nihil tam facile esset humanae opis, quod sine divino adjumento non difficile foret, exclamavit atque obsecravit, ne sibi Deus omnipotens in offensam verteret, quod imprudenter incauto sermone sibi aliquid assignavisset. Quinetiam illam victoriam Deo deputabat dicens: Tu dedisti in manu servi tui salutem magnam hanc, et nunc subvenit; quia ecce morior siti, et in potestatem eorum de quibus tantum donasti triumphum, sitis necessitate adjudicor. Quomodo Dei misericordia, cum projecisset ille maxillam, aperuit scissuram ejus, et fons erupit ex ea, et bibit Samson, et resumpsit spiritum, et vocavit locum invocationem fontis, eo quod victoriae jactantiam invocationis precibus emendasset: ita diversa judicia mature edita, quod et arrogantia cito offensam incurreret, et humilitas sine ulla offensione sese reconciliaret. 25. Verum ubi decursa serie bellum Palaestinorum composuit, et suorum declinans ignaviam, et hostilem despiciens manum, Gazam sese contulit: ea civitas erat in locis Palaestinorum, et habitabat illic in diversorio. Quod cognitum Gazei (Judic. XVI, 1 et seq.) haudquaquam dissimulatione praeteterierunt, sed festinantes circumdederunt diversorium ejus, et obsederunt universos aditus domus; ne fugam in nocte componeret. Itaque Samson cognito quid pararetur, compositas insidias noctis medio praevertens, columnas domus manibus amplexus, materiem totam et culminis molem cervice valida sustentans, in verticem montis altissimi transportavit, qui imminebat urbi Chebron, quae populis Hebraeis incolebatur. 26. Sed cum libero et vago motu transgrederetur non solum regionis paternae terminos, sed etiam morum limites, et majorum observatione praescriptos, eam sibi futurae mox cladis pestem invenit. Namque parum fida expertus alienigenae uxoris prima connubia, qui debuisset cavere vel postea, rursus Dalilae mulieris fornicariae copulam non declinavit; et cum eam diligeret impense, tentandi se causam dolis hostilibus praestitit. Ascendentes enim Palaestini 850 ad eam, polliciti sunt pecuniam viritim daturos mille et centum denarios, si proderet eis in quo ille fiduciam virtutis suae constitutam haberet: quo cognito, circumveniri et capi posset. 27. At illa quae semel se pecuniae prostituerat, (Ibid., 6 et seq.), astute satis et callide inter pocula et illecebras amoris quasi admirans fortitudinis ejus eminentiam, quaerere hoc coepit, quo tandem genere tantum praestaret reliquorum virtutibus; simul et quasi pavida atque sollicita orare, ut dilectae suae committeret, qui nexus astrictum alienae potestati substerneret. Ille autem adhuc sobrius et fortis animi adversus delinimenta meretricia dolum dolo retulit, dicens quia si vitibus virentibus adhuc et non aridis alligaretur, infirmitate corporis adaequaret aliorum similitudinem. « Quo Palaestini per Dalilam sibi comperto, cum vitea soporanti circumdedissent vincula, quasi de improviso excitum, haud degenerem offendere notae et solitae fortitudinis; cum solutis nexibus, virtus libera multis licet, resisteret ac repugnaret. 28. Sed ubi parum processit, rursus Dalila quasi derisa et conquerens repetere artes suas, et fidem amoris poscere non praetermittebat. Cui Samson validus adhuc consilii, dolum ridens, significavit ligatum se septem funibus, qui adhuc sine usu forent, venturum in potestatem hostium: sed et hoc frustra fuit. Tertio quoque tamquam de mysterio deprompsit, et jam lapsuro propior, si dissoluti essent crines septem capitis sui, et quasi in cubitum intexti, discederet ab eo virtus sua. Et hoc quoque lusit insidiarum fabricatores. 29. At postremum cum illusum sibi toties procax mulier deploravisset, indignam se habitam dolens, cui comitteretur arcanum dilecti; et id quod pro reremedio quaereret, ad proditionem suspectari videret, lacrymis fidem coegit: simul quia debebatur invictae ad id tempus fortitudinis viro, ut aerumnam incideret, saucius animi secretum aperit: praetendere in se virtutem Dei, et esse Domino sanctificatum, secundum ejus praeceptum comam pascere, quae si attonderetur, desineret Nazaraeus esse, et propriae virtutis usum amitteret. Palaestini per mulierem comperta infirmitate viri, sceleris mercedem afferunt, ut pretio obnoxia, dolum patraret. 30. At illa meretriciis delinimentis fessum amoris in soporem compulit, et tonsore adhibito, septem crines capitis ejus admota novacula abscidit, continuoque interdicti praevaricatione vires minutae. Denique ex somno expergitus: Faciam, inquit, sicut soleo: et excutiam me super adversarios; sed nec animi sui alacritatem, nec virtutem agnovit: nec vigor erat, 851 nec gratia manebat. Itaque reputans secum quod improvide se mulieribus credidisset, et calvi ratus tentare ulterius aliquid damnatum infirmitatis caecitati oculos, vinculis manus praebuit, et compedibus innexus carcerem intravit multis sibi incognitum tempestatibus. 31. Et jam processu temporis (Judic., XVI, 22 et seq.) crescere ei coma coeperat itaque cum esset celebre convivium, Palaestinorum conventui producitur de carcere Samson, ac statuitur in populi conspectu. Erant tria millia ferme hominum virilis ac muliebris sexus; et gravibus eum insultabant conviciis, circumagebant ludibriis, quod durius et ultra ipsam captivitatis speciem viro ingenitae virtutis conscio tolerabatur. Nam vivere et mori naturae functio, ludibrio esse probro ducitur. Cupiens igitur tantam contumeliam vel ultione solari, vel morte in reliquum praevertere, simulato quod propter infirmitatem corporis et nodos compedum sustentare sese nequiret; poposcit a puero, qui dirigebat vias ejus, ut admoveret eum ad columnas proximas, quibus domus omnis suffulciebatur. Et admotus, utraque manu fulcra totius comprehendit aedificii, atque intentis ad festa sacrificii Palaestinis, quod Dagoni deo suo deferebant, per quem sibi adversarium suum datum in potestatem arbitrabantur, muliebris perfidiae dolos beneficiis annumerantes coelestibus, exclamavit ad Dominum dicens: Domine, adhuc semel memor pueri tui esto, ut pro duobus oculis meis vindictam tribuas de nationibus; ne dent gloriam suis diis, quod ipsis juvantibus, me in potestatem acceperint: nec vitam meam pluris facio. Moriatur anima mea cum Palaestinis, ut agnoscant sibi infirmitatem meam non minus quam virtutem exitialem fuisse. 32. Concussit itaque columnas magna vi, ac dissolvit et comminuit eas: quas secuta ruina superioris culminis, et ipsum involvit, et universos, qui desuper aspectabant, praecipitavit. Ibi magna vis marium feminarumque promiscue exanimata, et triumphus quaesitus perempto et supra omnes superiores victorias haud quaquam degenere et decoloro exitu. Nam etsi inviolabilis ad id locorum et deinceps, atque incomparabilis in hac vita expertis belli fuerit viris, tamen in morte se ipsum vicit, et insuperabilem gessit animum, ut contemneret, et 852 quasi pro nihilo haberet vitae finem omnibus formidolosum. 33. Virtutis igitur fuit quod victoriarum numero diem clausit, nec captivum exitum, sed triumphalem invenit. Circumscriptum autem fuisse a muliere, naturae potius quam personae ascribendum; quia humana conditio, quam culpa inferior; premitur enim et cedit illecebris flagitiorum. Itaque cum Scriptura ei testificetur quod plures in morte, quam in lumine vitae istius positus occiderit, videtur ad adversariorum magis exitium captus, quam quo ipse dejectior fieret, aut minor esset: non est enim se expertus inferiorem, cujus sepultura praestantior, quam potentia fuit. Denique non telis, sed cadaveribus hostium pressus et humatus est, proprio tectus triumpho, clarum insigne relinquens posteris; eo quod populum suum, quem captivum invenerat, viginti annis in libertate judicio suo rexit, et sepultus in patrio solo libertatis haeredem dimisit. 34. Hoc ergo exemplo liquet alienigenarum consortia refugienda; ne pro charitate conjugii proditionis insidiae succedant. Vale, et nos dilige, quia nos te diligimus.