8 | 10 |
CDI. Diaecesis bracarensis fines, petente Mauritio archiepiscopo, confirmat. (Anno 1114, Dec. 4.)[RISCO, España sagrada, XL, 351.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri MAURITIO, Bracarensis Ecclesiae archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, frater in Christo Mauriti, precibus annuentes, ad perpetuam sanctae Bracarensis Ecclesiae pacem ac stabilitatem praesentis decreti stabilitate sancimus, et universae parochiae fines, sicut temporibus Mironis regis episcoporum concilio distincti leguntur, sicut a tuis antecessoribus usque hodie possessi sunt, ita integri omnino tibi tuisque successoribus in perpetuum conserventur. Quorum videlicet descriptio ita se habet: A fauce fluminis Limiae per ipsum flumen usque Lindosum, inde ad Portellam de Homine, ad Portellam de Lavanca, et ad Carragium usque ad Petram Fitam, inde ad montem Miserum, ad Colinariam, et ad radicem Alpis Cespiacii, inde per cacumina montium ad Boucam de Vaccis usque ad portum de Mirleus, et ab ipso portu per fluvium Estolae in flumen Durii, et per ipsum flumen in fauce de Corrego, inde ad montem Maraonis, et ad castrum, quod dicitur Villa plana usque ad antiquum pontem fluminis Tamicae, et per ipsum flumen usque ad fluvium utilem, qui modo de Utribus appellatur, inde ad Lumbam usque ad portum Burgani, et ab ipso portu per alveum fluminis Aviae usque in mare Quidquid autem intra hos fines, vel in aliarum parochiarum partibus proprietario dominii jure Bracarensis Ecclesia possidet, quietum ei statuimus servitium, dico quietum ei statuimus integrumque servitium. Si quid praeterea principum liberalitate, vel quorumlibet oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata persistant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur tam tuis quam clericorum ac pauperum usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus
Datum Laterani, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Nonas Decembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1114, pontificatus autem Paschalis secundi papae anno XVI.
CDII. Confirmatio prima fundationis monasterii S. Margaretae Baumburgensis, a fundatore B. Petro oblati. Circa annum 1114, April. 7.)[ Monumenta Boica, II, 179.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio EBERBINO praeposito ecclesiae Sanctae Margaretae, quae sita est in Baumburg in Salzburgensi parochia, et ejus fratribus canonicam ibi vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Berengarius siquidem comes Sulzbachensis in Salzburgensi pago alodium suum beato Petro et sanctae ejus Romanae Ecclesiae obtulit, sub unius aurei censu annuo: in quo beatae Margaretae ecclesiam construens, locum ipsum canonicorum regularium ordini deputavit. Nos igitur juxta fundatoris devotionem locum ipsum sub beati Petri patrocinium assumentes, praesentis decreti auctoritate munimus: statuimus enim ut universa quae vel per praedictum comitem, vel per alios fideles de jure proprio loco eidem concessa sunt, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis illic dari offerrique contigerit, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem regulariter providerint eligendum. Sane post professionem exhibitam nemini vestrum liceat proprium quid habere, nec sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Decimas vero novalium vestrorum vobis vestrisque successoribus habendas, remota episcopalium ministrorum contradictione concedimus ut quiete in eo quod assumpsistis proposito, largiente Deo, in perpetuum maneatis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Laterani, VII Idibus Aprilis.
CDIII Ad clericos Ecclesiae Carnotensis. (Intra an. 1099-1115.)[Opp. Ivonis, II, 233 .
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, Carnotensis Ecclesiae clericis, salutem et apostolicam benedictionem.
Indubia veracium fratrum relatione comperimus magnos inter vos odiorum fomites emersisse, quia pro sacramentis illis quae ad repellendos conditionarios apud vos facta sunt, alteri alteris convicia, contumelias et injurias intulistis. Insuper obligationes quasdam et pacta ad laedendam fraternitatem contra pactum Domini concinnastis. Qua de re dilectionem vestram rogamus, et Domino per nos jubente, praecipimus ut dimittatis quidquid adversum vos in hoc negotio habetis. Et nos enim facti sumus sobrii, et nos pro vobis imbecillitatem apostolicam toleramus, ut vos Deo et Ecclesiae in pace Ecclesiae conlucremur. Si ergo Deum diligitis, si apostolicam sedem veremini, donate mihi, ne dicam vobis, hanc injuriam. Si quis autem adhuc contentiosus est, nostri corporis non est, quia nos hujusmodi consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Sane hominia quae apud vos clerici sibi invicem faciunt, ut ne fiant ulterius prohibemus, et quae facta sunt irrita ducimus, quoniam contra honestatem videntur ecclesiasticam fieri. Illa enim quae sursum est Hieresalem libera, atque omnium fidelium mater est, qua libertate Christus liberavit.
Datum Laterani, IX Kalendas Decembris.
CDIV. Ad Begonem abbatem Conchensem.--Indulget Conchensibus ut jejunio solemni vigiliam sanctae Fidis celebrent, ut in ordine missae ipsius martyris nomen inter alias virgines habeatur, utque pro reverentia ejusdem sanctae abbas Conchensis ad electionem episcopi Ruthenensis semper advocetur. (Intra an. 1099-1115, Dec. 24.)[MARTENE, Thes. Anecdot., I, 337, ex schedis Colbertinis.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio BEGONI monasterii Beatae Fidis Conchensis abbati, ejusdemque loci fratribus omnibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Licet ecclesiasticorum officiorum tenor in ecclesiasticis libris legitimo habeatur ordine constitutus, nihil tamen religioni (obesse), nimio [ l. imo] prodesse plurimum credimus, si quis eisdem officiis rationabiliter observantiae quidquam et devotionis adjecerit. Samaritanus etenim noster, cum duos denarios stabulario ad infirmi curam protulit, ait: Si quid supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. In Ruthenico igitur pago, praesertim apud Conchense vestrum monasterium, ubi beatae Fidis corpus requiescere creditur, ante secundum Nonas Octobris quibus eadem virgo martyrium consummasse legitur, sicut ex more vos devotissime agere audivimus vigilias, et solemne jejunium celebrari annuimus et decreti praesentis auctoritate firmamus: ubi enim beati martyres corporali praesentia requiescunt, dignum profecto est et ecclesiastica consuetudine confirmatum, ut celebrioribus officiis honorentur. Unde etiam concedimus ut in ordine missae inter alias virgines ejusdem sanctae virginis ac martyris memoria ex nomine celebretur; passionem quoque seu miracula, quae de eadem sancta virgine a catholicis viris scripta creduntur, in Ecclesia pro ejusdem reverentia virginis approbamus; siquidem ipsius gloriosae virginis ac martyris natalitia, tam in nostra sacrosancta Romana Ecclesia, quam in aliis mundi partibus, ad honorem Dei et communem salutem, cum magna optamus devotione et reverentia celebrari. Ad devotionem quoque supradictae martyris et monasterii Conchensis honorem adjicimus, ut ad Ruthenensis episcopi electionem Conchensis abbas semper debeat advocari, quia et in urbe ipsa electio solet citra ordinem plerumque praesumi, et Conchensis locus adeo habetur proximus urbi, et tanta persona censetur abbatis, ut praecipue tanto Ecclesiae negotio merito debeat interesse. Caetera monasterii vestri negotia tanquam ad nos specialius- pertinentia legatis nostris, sive qui nunc sunt, sive qui post futuri sunt in Galliis, sollicitius definienda mandamus. Vestrum enim coenobium et omnia ad idem pertinentia, quieta, libera et integra cum suis semper volumus privilegiis permanere. Omnipotens Deus sua vos gratia benedicat, et per sanctae conversationis instantiam ad vitam aeternam perducat. Amen
Datum Laterani, IX Kalendas Januarii.
CDV. Ad Lambertum Atrebatensem episcopum. (Intra an. 1099-1115.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc. II, 155.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
De mota burgi veteris et novi burgi quantitate inter clericos vestros et Sancti Vedasti monachos ambiguitas et contentio est. Tuae igitur fraternitati negotii hujus discussionem injungimus, ut per vetustiores veracioresque personas, quae neutri parti suspectae sint, certitudinem diligenter exquiras, ut omni per Dei gratiam ambiguitate submota, pacem inter se deinceps dilectionemque conservent.
CDVI. Husgerum canonicum Antissiodorensem vetat praepositura tributa ab Humbaldo episcopo privari, (Intra an. 1099-1115.)[LABBE, Nova Bibliotheca mss., I, 459.] PASCHALIS, servus servorum Dei, dilectis filiis Antissiodorensis Ecclesiae canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quod confrater noster Humbaldus, Ecclesiae vestrae episcopus, erga filium nostrum Husgerium, canonicum vestrum, benigne se habuit eique praepositurae dignitatem vestro consensu dedit, et ipsi et vobis gratias agimus. Notum autem vobis esse volumus quia nos tam ipsum quam omnia ad eum pertinentia volumus sub apostolicae sedis tutelae protectione persistere. Praesentium itaque litterarum auctoritate interdicimus ne qua ecclesiastica saecularisve persona eumdem filium nostrum de praedictae praepositurae beneficio inquietare praesumat.
CDVII. Ad milites de S. Geminiano. (Intra an. 1099-1115.)[MANSI, Concil., XX, 1097.] PASCHALIS papa, servus servorum Dei, militibus de S. Geminiano aliisque oppidis juxta positis, salutem et apostolicam benedictionem.
Unam esse fidem, una Dei catholica confitetur Ecclesia. Unde Apostolus: Unus, inquit, Dominus, una fides (Ephes. IV, 5). Qui ergo fidem quam patri suo debet ac domino abjurare compellitur, is, cum possit, ad correctionem non revertitur, non jam fidelis, sed perfidus comprobatur. Eapropter litteris praesentibus vos monemus, et monentes praecipimus, ut ad patris vestri et domini W. fratris nostri Rogerii Vulterrani episcopi fidelitatem humilitate debita redeatis, et ad honorem Dei et salutem vestram in Ecclesiae obedientia et servitio, sicut ratio exigit, persistatis. Sane si quis vestrum pro defensione justitiae sacrilegorum aliquem raptoremve prostravit, teneri homicidio non videtur. Pro tuenda enim justitia licenter arma geritis, et vim vi repellere omnes leges omniaque jura permittunt. Verumtamen si quid levitate commissum est, praedicti fratris nostri et coepiscopi arbitrio corrigatur. Obedientes vero in Dei Ecclesiaeque servitio fideliter persistentes, omnipotens Deus BB. apostolorum precibus ab omnibus peccatis absolvat, et ad vitam perducat aeternam.
CDVIII. Ad comitissam Mathildam.--Petens censum, debet rationem exprimere. (Intra an. 1099-1115.)[MANSI, Concil., XX, 1074.] Pervenit ad nos quod Fraxinorensis abbas Carpensem ecclesiam fuerit depraedatus, occasione videlicet cujusdam census, qui ad quid solvi debeat ignoratur. De quo nimirum cum nos archipresbyter interrogaret, quod rationabile videbatur respondimus. Census enim ignorantiae, nec divinis nec humanis legibus invenitur. Oportet quippe ut census omnis ad quid et quomodo solvi debeat praesciatur. Mandamus ergo dilectioni tuae ut praedam ipsam Carpensi ecclesiae restitui facias, nec deinceps Fraxinorensem abbatem aut quemlibet alium eam inquietare permittas.
CDIX. Ad Lambertum Atrebatensem episcopum. (Intra an. 1100-1115, Mart. 21.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc. II, 149.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Latores praesentium Robertus et A. cum querela venientes ad nos, per beati Petri gratiam sine querela eos remittimus, quia inter ipsos et ipsorum adversarios sine controversia pax reconciliata est. Sane quia ipsi praeter licentiam tuam se venisse dixerunt, rogamus, hanc nobis offensam donate. Robertum deinceps benignius habetote sicut praedecessor vester Gerardus episcopus eum habuisse cognoscitur. Ipse enim in omnibus tibi paratus est obedire, quia Romanae Ecclesiae filius amodo esse desiderat.
Data Laterani, XII Kal. Aprilis.
CDX. Ad canonicos Ecclesiae Carnotensis. (Intra an. 1100-1115.)[MANSI, Concil., XX, 1070.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, Carnotensis capituli clericis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam pravas consuetudines in domibus et rebus Carnotensis episcopi defuncti vel depositi, comites quondam Carnotenses habuerunt, vestra memoria recognoscit: fratris autem nostri Ivonis Carnotensis episcopi labore et industria ab egregio comite Stephano, sicut scitis, impetratum est ut easdem consuetudines abdicaret. Nos autem ne quis ulterius eadem praesumat, decreti nostri pagina interdiximus. Nunc vestram sollicitudinem praemonemus, et monentes praecipimus ut, si forte aliqui Carnotensium comitum, vel ministrorum eorumdem aliquando cupida temeritate et temeraria cupiditate libertatem a comite concessam a nobis confirmatam infregerint, tanquam ecclesiastici juris pervasores a vobis vel successoribus vestris excommunicentur, et eis Ecclesiae tam civiles quam suburbanae usque ad satisfactionem claudantur. Addimus etiam ut, si episcopus amittendi episcopatum timore, vel electus in episcopum, acquirendi ambitione, illius sacrilegii patratores absque satisfactione absolverit vel supportaverit. tanquam sacrilegii particeps et episcopatus emptor, abdicetur. Novis siquidem moribus novum convenit antidotum adhiberi, et Ecclesiae salutem modis omnibus conservari.
Datum Laterani, VII Kalend. Aprilis.
CDXI. Privilegium pro confirmatione donationum Ecclesiae Berchtesgadensis. (Intra an. 1100-1115, April. 7.)[HUND, Metropolis Salisburgensis, ed. Gewald. Monachii 1620, fol., t. II, p. 155 .
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERINGARIO et CHUNONI comitibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde, filii in Christo charissimi, vestris justis postulationibus annuentes, alodia vestra, villam scilicet Berthersgodmen et Nidernhaim cum omnibus suis pertinentiis, quae pro remedio animarum vestrarum et matris vestrae, Deo et beato Petro sub annuo censu obtulistis, sub tuitione apostolicae sedis suscepimus. Statuimus itaque ut nulli omnino hominum liceat praedicta alodia beati Petri subtrahere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, pro utilitate et sustentatione monasterii, quod largiente Domino in eisdem alodiis aedificare voluistis. Si quis vero hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, sciat se omnipotentis Dei indignatione et terribili sancti Spiritus judicio feriendum.
Datum Laterani, VII Idus Aprilis.
CDXII. Ad Joannem episcopum et canonicos Castellanos (Intra an. 1100-1115, April. 10.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc. IV, 584.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI Castellano episcopo et ejus canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dispositionem canonicae vestrae venerabili fratri nostro Rothoni priori Sancti Fridiani commisisse noscatis; unde vos vestrae sponsionis seu obligationis, quam in manu nostra fecistis, memores facimus. Volumus enim et sicut praecepimus ita praecipimus, ut ei in dispositione canonicae vestrae tanquam nobis obedientiam exhibere curetis. Si quis autem in hoc negotio ei obviam ire praesumpserit, beati Petri gladio districto ferietur.
Datum Laterani, IV Idus Aprilis.
CDXIII. G. episcopum Papiensem de controversiis cum monachis S. Petri Coeli Aurei componendis hortatur. (Intra an. 1100-1115, April. 17.) [Hujus epistolae mentio tantum exstat ap. ROBOLIN Notizie appartenenti alla storia della sua patria. Pavia, 1823, 8o, t. III, 224, 225.]
CDXIV. Ad Bonum seniorem Rheginum episcopum.--1. Qui ex compatre vel commatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, conjungi non possunt. (Intra an. 1100-1115.)[MANSI, Concil., XX, 1079.] Post susceptum vero de fonte filium vel filiam spiritualem, qui ex compatre vel commatre nati fuerint, matrimonio conjungi non possunt: quia leges saeculi non emancipatos adoptivis prohibent copulari.
2. Uxorem compatris ducere potest, cujus ipsa commater non fuerat. Post uxoris obitum, cum commatre uxoris viri superstitis conjugio copulari nulla videtur auctoritas vel ratio prohibere. Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus comparatur, neque per unionem carnis ad unionem spiritus pertransitur.
3. Duorum consobrinorum conjuges uni eidemque nubere non possunt. Porro duorum consobrinorum conjuges, quamvis diversis temporibus, viro uni alteram post alterius obitum nubere, ipsa praeter auctoritatem canonicam publicae honestatis justitia contradicit. Et novit prudentia tua quia ita ab uxoris sicut a viri consanguineis abstinendum est.
CDXV. Ad Tervanenses clericos.--Qui uxores relinquere noluerint, officiis et beneficiis privandos. (Intra ann. 1100-1115, Nov. 24.)[MANSI, Concil., XX, 1024.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, Tervanensis parochiae clericis, salutem et apostolicam benedictionem.
Gravem valde rem ex partibus vestris audivimus, quia post tanta sanctorum decreta pontificum, post interdicta conciliorum, clericalis ordinis viri, qui audent, publice; qui non audent, occulte mulieribus sociantur. Super quibus praeter caeteros piae memoriae praedecessor noster Urbanus papa constituit ut officiis simul ac beneficiis Ecclesiae privarentur. Nos quoque, ejusdem praedecessoris nostri sententiae consonantes, per praesentia scripta praecipimus ut quicunque inter vos clerici ab episcopo suo canonice admoniti, ab hujusmodi nequitia cessare noluerint, tam officiorum quam beneficiorum privatione plectantur.
Datum Laterani, VIII Kal. Decembris.
CDXVI. Ad R[aimundum] episcopum Uceticensem. (Intra an. 1100-1115.)[ Gall. Christ. VI, 655.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri R. Uzeticensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex fratrum Anianensium suggestione cognovimus quod Pontium Guillelmi de Barriaco excommunicatum pro possessione Cordanicensis monasterii, quam sacrilege tenet, et unde filiam suam dotavit, non praemisso remedio satisfactionis absolveritis, quo jure quam graviter contra ordinem nostrum excesseris mirum est si ipse non videas. Praecipimus ergo ut omni occasione seposita de eodem viro debitam supradictis fratribus facias, ne supra re tanti excessus ultio remittatur.
Datum Laterani, V Kal. Decembris.
CDXVII. Bernardo archiepiscopo Toletano injungit ne quid adversus Burgensem moliatur antistitem. (Intra an. 1100-1115.)[FLOREZ, España sagrada, XXVI, 470.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Toletano primati, salutem et apostolicam benedictionem.
Felicis memoriae praedecessor noster Urbanus papa et nos ipsi personam tuam et amplius dileximus, et propensius honoravimus. Tu vero Ecclesiae Romanae meritis non aeque respondens, locum unum et personam unam, quam sub tutela sua in latitudine partium vestrarum fovere docrevit, quietam manere non pateris; Burgensem enim Ecclesiam et ejus episcopum jam diu injuriis multis affligis, et saepe rogatus, saepe commonitus desinere, non acquiescis. Super haec, ipsum quem judicio vestro subtraxeramus, in reginae curia ab officio suspendere et excommunicare praesumpsisti. Quam tuae charitatis ultionem nos irritam ducentes, praecipimus ne quid te ulterius contra ipsum vel ejus Ecclesiam intromittas; Oxomensem vero episcopum omnino a Burgensis parochiae invasione et infestatione cohibea
Datum Laterani, XI Kal. Jan.
CDXVIII. Paschalis II papae epistola ad canonicos Lugdunenses.--Interdictionis sententiam ab Hugene Lugdunensi archiepiscopo latam in ecclesias monasterii Saviniacensis rescindit, et concordiam ab episcopo Matisconensi super castello de Varennis factam servari praecipit. (Intra an. 1113-1115, Dec. 9.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XV, p. 24.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Lugdunensis capituli canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Saviniacensium fratrum querelam accepimus super castello de Varennis et super obsidibus ab abbate extortis pro castello. Nos quidem obsides perperam et contra ecclesiasticum morem judiciorum censemus extortos; castellum vero supra monasterium rite destructum, quod neque illud, neque aliud in monasterii laesionem aedificari debuit, nec ulterius aedificare debeat. Obsides ergo ipsos abbati restituendos praecipimus, et ecclesias non juste interdictas absolvimus; coemiterium vero de Bulliaco (Bully) liberum et integrum, sicut a Lugdunensi Ecclesia datum fuerat, monasterio manere decernimus. Sane concordiam quae inter abbatem et Stephanum de Varennis, per manum Matiscensis episcopi, et Wicardi de Bellojoco et Vigo de Yconio, et Berardi Matiscensis archidiaconi, deliberata erat (servari praecipimus), si idem Stephanus servari voluerit. De caetero prorsus a monasterii infestatione desistat; alioquin ut contemptor canonicae ultioni subjiciatur.
Datum Laterani, V Idus Decembris.
CDXIX. Ad Berengarium episcopum Gerundensem.--De privilegiis Ecclesiae Gerundensis. (Anno 1115, Jan. 22.)[MANSI, Concil., XX, 1071.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERENGARIO Gerundensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus tribuendus est effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis itaque, frater in Christo charissime Berengari, precibus annuentes, ad perpetuam sanctae Gerundensis Ecclesiae pacem ac stabilitatem praesentis decreti auctoritate sancimus ut universi parochiae tuae fines, sicut a tuis antecessoribus usque hodie possessi sunt, ita omnino integri tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum conserventur, qui videlicet fines a meridie Barcinonensis, ab oriente Ausonensis, ab aquilone Urgellensis et Helenensis parochiae limites tangunt, ab occidente in mare pertingunt. Confirmamus etiam eidem Gerundensi Ecclesiae universa quae ad eam in praesenti indict. VIII videntur legitime pertinere et quaecunque in futurum juste atque canonice poterit adipisci. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur tam tuis quam clericorum et pauperum usibus profutura. Illud autem omnino interdicimus, ne liceat ejusdem Ecclesiae clericis praebendas aut possessiones ejusdem Ecclesiae retinere et suis usibus vindicare, postquam eos ad episcopatum vel abbatiam vel alias praeposituras aliarum ecclesiarum transire contigerit. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Data Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XI Kal. Februar., indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XVI.
CDXX Privilegium pro monasterio Vallumbrosano. (Anno 1114, Febr. 8.)[LAMI, Ecclesiae Florentinae Monum.,, 559.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ADEMARO abbati, caeterisque Vallumbrosanae congregationis fratribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Domino, sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur propositum vestrum, divina praeveniente ac subsequente clementia, religionis vestrae simplicitas, bonae opinionis odor, et longe positis aspiravit, nos vestro provectui, annuente Domino, provectus adjungere cupientes, coenobium vestrum, quod pro beatae Mariae semper Virginis reverentia, cui dedicatum est, in Romanae Ecclesiae proprietatem ac tutelam, atque protectionem apostolicae sedis accipimus, et apostolicae illud auctoritatis privilegio munientes, ab omnium profanarum jugo liberum permanere decernimus. Per praesentem igitur privilegii nostri paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque hodie vestrum coenobium jure possidet, sive in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Illis successoribus dico, qui idem religionis praeceptum et fidei constantiam conservare, et strenuo omni potenti Deo proposito deservire satagerint. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum, liceat vobis a quocunque volueritis catholico episcopo, et Romanae Ecclesiae gratiam atque communionem obtinente, percipere qui nostra fultus auctoritate, quae postulantur, indulgeat. Ad hoc censemus atque statuimus ne ulli omnino hominum liceat coenobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Nec ulli episcopo potestas sit excommunicationem aut interdictum vobis ingerere, ut, qui in speciales estis filios apostolicae sedis assumpti, nullius alterius judicio temere exponamini. Quia vero plura vestra monasteria inspirante Domino in eamdem vobiscum formam religionis consenserunt, videlicet: Congregatio S. Salvii juxta Florentiam. S. Fidelis de Strumis. S. Salvatoris de Sophena. S. Mariae de Nerana. S. Cassiani de Montescalario. S. Angeli juxta Pistorium. S. Salvatoris de Fontana Thaonis S. Mariae de Pacciano. S. Mariae de Caprimvenio. S. Petri de Musceto. S. Pauli de Razzolo. S. Reparatae Faventinae diocesis. Et Congregatio de Rivo-Caesaris. Et Congregatio de Monte armato. S. Pauli De Pisis. S. Bartholomaei de Cappiano. S. Trinitatis de Florentiae. S. Laurentii de Cuttu bono. S. Marci de Placentia. S. Basilidis de Parmensi dioecesi. S. Gervasii de Brixiana dioecesi.
Nos et tibi, et omnibus, qui se in crastinum eadem religionis usui ex integro sociare voluerint, praesentis privilegii libertatem apostolica auctoritate concedimus, quandiu in eadem religionis et consuetudinis unitate persistere procuraverint. Nec alicui personae facultas sit aliquod vestrae congregationis monasterium, a loci sui stabilitate revellere ac removere, sine abbatis ac congregationis consensu. Constituimus autem ut eorum omnium caput, quod in Vallumbrosa situm est, monasterium habeatur. Sane cum terminus vitae pastori vestro divina dispositione contigerit, qui ejus loco substituendus fuerit, quia et vobis et aliis omnibus praeesse debebit, omnium qui caeteris praesunt monasteriis, consensu et judicio eligatur. Quod si forte ex ipsis abbatibus quilibet, Domino disponente, ad hoc generale regimen electus fuerit, ad vestrum principale coenobium principaliter transeat, et ejus mox judicio, sicut in diebus venerandae memoriae Joannis primi abbatis vestri factum constat, caetera alia unita vobis monasteria disponantur. Ad indicium autem perceptae hujus Romanae Ecclesiae libertatis per annos singulos duodecim sagi Cilicini brachia Laterano palatio persolvetis. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, castaldus, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, VI Idus Februarii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XVI.
CDXXI. Monasterii Sancti Petri Perusini, possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1115, Febr. 8.)[MARGARINI, Bullar. Casin. II, 132.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI, abbati venerabilis monasterii Sancti Petri quod secus Perusinam civitatem situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur, pro universarum ecclesiarum statu satagere, et earum (maxime quae sedi eidem specialius adhaerent) quieti auxiliante Domino providere. Eapropter, petitionibus tuis, fili in Christo charissime Joannes abbas, non immerito annuendum censuimus, ut beati Petri monasterium, cui Deo auctore praesides, ad praedecessorum nostrorum exemplar, apostolicae sedis privilegio muniremus. Per praesentis igitur privilegii paginam, confirmamus scilicet Ecclesias et cellas, et curtes suas, ac plebes, fundos etiam et casales. Plebem videlicet Sancti Constantii, Sancti Rufini, Sancti Martini et Sancti Joannis. Plebem Sancti Martyrii. Ecclesiam Sancti Benedicti in Agellione, cum suis pertinentiis. Ecclesiam Sancti Justini cum curte sua. Ecclesiam Sancti Andraeae, et Sancti Angeli de Alliano, cum suis pertinentiis; ecclesiam Sanctae Mariae in Petiniano; ecclesiam Sancti Clementis; curtem de Casale; curtem de Petroniano; et hoc quod vobis pertinet de curte et ecclesia Sancti Donati in civitella; nec non et terram Ugonis nepotis Bernonis de Montenigro. Apostolica quoque auctoritate tibi corroboramus ecclesias SS. Appollinaris, Blasii et Montani, cum suis omnibus pertinentiis, annuo salvo censu Farfensis Ecclesiae. Insuper confirmamus massas tres in comitatu Perusino positas, unam quae vocatur Pusulo, et alteram Filoncio, et aliam quae nuncupatur Casalina, cum ecclesiis, casis, vineis, campis, hortis, montibus, cultis et incultis, omnibusque suis pertinentiis. Monasterium quoque Sancti Angeli in comitatu Assissinato, in loco qui dicitur Limisano, cum cellis et capellis suis, et cum omnibus sibi pertinentibus. Ecclesiam Sancti Archangeli sitam juxta lacum Perusinum, cum omnibus sibi pertinentibus. Ecclesiam Sancti Sylvestri in Murculle. Ecclesiam Sancti Donati, et quidquid vobis pertinet in Agello. Ecclesiam Sanctae Mariae in Podio, cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam Sancti Pauli in Monticello. Ecclesiam Sancti Petri de Petroniano, cum curte sua. Quaecunque praeterea idem monasterium vestrum in praesenti octava indictione legitime possidet, sive in futurum, largiente Domino, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ac clericorum ad ipsum monasterium pertinentium, ab episcopo, in cujus dioecesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum, quem volueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulastis, indulgeat. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint, a Romano pontifice consecrandum. Missas sane publicas in eodem monasterio per episcopum fieri, vel stationes, aut ordinationes aliquas celebrari, praeter abbatis ac fratrum voluntatem omnimode prohibemus; ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus praebeatur ulla conventibus. Nec ulii episcopo facultas sit, praeter Romani pontificis conniventiam, idem coenobium aut ejus cellas gravare, interdicere vel excommunicare, vel exactiones novas imponere, nec saecularium procerum cuique liceat fodrum, vel aliud servitium ex eodem monasterio, aut ex ejus pertinentiis extorquere. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste detentas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, sexto Idus Februarii, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XVI.
CDXXII. Ad Cantuarienses.--De translatione Radulfi a Roffensi sede ad Cantuariensem. (Anno 1115, Febr. 18.)[MANSI, Concil., XX, 1066 .
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, Cantuariensis Ecclesiae filiis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ecclesiae vestrae legatos benigne suscepimus, tanquam viros religiosos atque prudentes; sed legatio quam ad nos cum vestris litteris attulerunt nobis non ingrata tantum, sed etiam gravis fuit. Significabatur enim Roffensis episcopi ad metropolim vestram facta translatio, quod praeter scientiam et convenientiam nostram praesumi omnino non debuit, quia sanctorum Patrum decretis inhibitum prorsus agnoscitur. Pro religione tamen et honestate personae quae translata dicitur, nos hanc praesumptionem vestram toleramus: sed nostrum in proximo legatum ad vos dirigemus, largiente Domino, qui super hoc negotio quae fuerint disponenda disponat.
Datae Laterani, XII Kal. Martii.
CDXXIII. Ad Henricum Anglorum regem.--Permittit transferri Radulfum a Roffensi sede ad Cantuariensem. Quod tamen injussu sedis apostolicae id susceptum sit, reprehendit. (Anno 1115, Mart. 30.)[MANSI, ibid. ]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO illustri Anglorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum de manu Domini largius honorem, divitias pacemque susceperis, miramur vehementius et gravamur, quod in regno potestateque tua B. Petrus, et in B. Petro Dominus, honorem suum justitiamque perdiderit. Sedis enim apostolicae nuntii, vel litterae, praeter jussum regiae majestatis, nullam in potestate tua susceptionem aut aditum promerentur. Nullus inde clamor, nullum inde judicium ad sedem apostolicam destinatur. Quamobrem multae apud vos ordinationes illicitae praesumuntur, et licenter delinquunt qui delictorum deberent licentiam cohibere. Nos tamen usque adhuc in his omnibus ampliori patientia usi sumus, sperantes per tuae probitatis industriam omnia corrigenda. Quid enim honoris, quid opulentiae, quid tibi dignitatis imminuitur, cum beato Petro debita in regno tuo reverentia conservatur? Haec nimirum tanto nobis indigniora sunt, quanto familiarius regnum vestrum, veterum regum temporibus, sedi apostolicae adhaesisse cognoscimus. Legimus quippe reges ipsos apostolorum limina visitasse, et illic usque ad obitum commoratos. Legimus nonnullos ecclesiarum praepositos et magistros, ultro illuc a Romanis pontificibus destinatos. Pro his igitur apud vos pertractandis et corrigendis, charissimum filium Anselmum familiarem tuum, nunc Sancti Sabae abbatem, ad tuam excellentiam destinavimus: per quem etiam tuae et episcoporum petitioni in causa Cantuariensis episcopi, quamvis contra auctoritatem sedis apostolicae satisfecimus, sperantes et vos deinceps sedi apostolicae in suae dignitatis justitia satisfacturos. Alioquin, si suam vos beato Petro justitiam subtraxeritis, ipse quoque in posterum suae vobis subtrahet beneficia dignitatis. Quae minus litteris continentur vivis legati vocibus explebuntur. Omnipotens Deus sua te dextera protegat, et in sua dilectione perficiat. Eleemosyna beati Petri, prout audivimus, ita perperam doloseque collecta est, ut neque mediam ejus partem hactenus Ecclesia Romana susceperit. Quod totum tibi, sicut et alia, imputatur, quia praeter voluntatem tuam nihil in regno praesumitur. Volumus igitur ut eam deinceps plenius colligi facias, et per praesentem nuntium mittas.
Datae Laterani, III Kal. Aprilis.
DXXIV. Ad Arnaldum episcopum Carcassonensem. (Anno 1115, Mart. 31.)[ Gall. Christ. VI, Inst. 433.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ARNALDO, ejusque successoribus canonice substituendis episcopis Careassonensibus in perpetuum.
Justis votis petentium, etc. Statuimus ergo ut in vestro dominio permaneant ecclesia Sanctae Mariae in burgo Carcassensi, cum omnibus suis pertinentiis, excepto redditu quem canonici S. Nazarii accipere consueverunt; in Caparitensi fundo ecclesia S. Stephani cum pertinentiis suis, ecclesia S. Mariae de Varnasona, ecclesia S. Sepulcri, quae et S. Fulconis dicitur, ecclesia S. Clementis, ecclesia S. Petri de Leuco, ecclesia S. Felicis de Prexano, ecclesia S. Germani de Allairac, cum omnibus pertinentiis earum. Porro universa quae a te vel ab antecessoribus tuis ad usus communes canonicorum regulariter in Beati Nazarii ecclesia viventium collata sunt, rata esse, et eis integra et quieta perpetuo manere sancimus; ex quibus in supradicta ecclesia B. Mariae quos episcopus elegerit officia divina concelebrent. Interdicimus etiam ut te ad Dominum evocato, vel tuorum quolibet successorum, nullus omnino invitis vestrae ecclesiae clericis, aut episcoporum aut ecclesiae res auferre, diripere aut distrahere audeat. Ipsummet etiam clericorum claustrum et claustri domos ita semper libera permanere sancimus, ut nemini illic violentiam liceat irrogare. Decernimus quoque ut nulli omnino hominum, etc.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Datum Laterani per manum Fr. Joannis, diaconi cardinalis et bibliothecarii, pridie Kal. Aprilis, indict. VIII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus autem domini Pascalis papae II, anno XVI.
CDXXV. Ad Henricum regem et episcopos Angliae.--Reprehendit quod inconsulto pontifice multa perperam agant. (Anno 1105, April. I.)[MANSI, Concil. XX, 1067.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO illustri regi, et episcopis Anglici regni, salutem et apostolicam benedictionem
Qualiter Ecclesia Dei fundata sit, non est a nobis nunc temporis disserendum. Hoc enim plenius evangelii textus et apostolorum litterae profitentur. Qualiter vero Ecclesiae status praestante Domino perseveret, et referendum nobis est et agendum. A sancto siquidem Spiritu, Ecclesiae dictum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal XL). Super qua constitutione Paulus apostolus praecipit, dicens: Manum cito nemini imposueris, neque communicaveris pecca is alienis (I Tim. V). Quam ejusdem apostoli sententiam beatus Leo doctor exponens, ait: « Quid est cito manum imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, ante experientiam disciplinae, sacerdotalem honorem tribuere non probatis? » Qua igitur ratione Angliae regni episcopis sacerdotalis honoris confirmationem tribuere possumus, quorum vitam, quorum scientiam nulla probatione cognoscimus? Ipse caput Ecclesiae Dominus Jesus Christus cum pastori primo apostolo Petro Ecclesiam commendaret, dixit: Pasce oves meas, pasce agnos meos (Joan. XXI). Oves quippe in ecclesia, Ecclesiarum praepositi sunt, qui Deo filios generare ipso donante consueverunt. Quomodo ergo vel agnos vel oves pascere possumus, quos neque novimus, neque vidimus? quos neque audimus, neque ab ipsis audimur? Quomodo super eos illud Domini praeceptum implebimus, quo Petrum instruit, dicens: Confirma fratres tuos (Luc. XXII). Universum siquidem terrarum orbem Dominus et magister noster suis discipulis dispertivit, sed Europae fines Petro singulariter commisit et Paulo. Nec per eorum tantum, sed per successorum discipulos ac legatos Europae universitas conversa est et confirmata. Unde usque ad nos, licet indignos eorum vicarios, haec consuetudo pervenit, ut per nostrae sedis vicarios graviora ecclesiarum per provincias negotia pertractarentur seu retractarentur. Vos autem inconsultis nobis, etiam episcoporum negotia definitis, cum martyr Victor Ecclesiae Romanae pontifex dicat: « Quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est. » Zephyrinus quoque martyr et pontifex: « Judicia, inquit, episcoporum, majoresque causae a sede apostolica, et non ab alia sunt terminanda. » Vos oppressis apostolicae sedis appellationem subtrahitis, cum sanctorum Patrum conciliis decretisque sancitum sit. ab omnibus oppressis ad Romanam Ecclesiam appellandum. Vos praeter conscientiam vestram decreta synodalia celebratis, cum Athanasius Alexandricae Ecclesiae scribat: « Scimus in Nicaea magna synodo trecentorum decem et octo episcoporum, ab omnibus concorditer esse corroboratum, non debere absque Romani pontificis scientia, concilia celebrari. » Quod ipsum scriptis suis sancti pontifices firmaverunt, et aliter acta concilia irrita statuerunt. Videtis igitur et vos contra sedis apostolicae auctoritatem plurimum excessisse, et dignitati plurimum subtraxisse, et nobis pro nostri officii debito imminere, ut probatos habeamus quibus sacerdotalem conferimus dignitatem: ne contra apostolum, manum citius cuique imponentes, communicemus peccatis alienis, quia, juxta beati Leonis sententiam: « Gravi semetipsum afficit damno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. » Vos praeter auctoritatem nostram, episcoporum quoque mutationes praesumitis, quod sine sacrosanctae Romanae sedis auctoritate ac licentia fieri novimus omnino prohibitum. Si ergo in his omnibus sedi apostolicae dignitatem ac reverentiam servare consentitis, nos vobis, ut fratribus et filiis charitatem debitam conservamus, et quae vobis ab apostolica Ecclesia concedenda sunt, benigne ac dulciter Domino praestante concedimus. Si vero adhuc in vestra decernitis obstinacia permanere, nos juxta evangelicum dictum et apostolicum exemplum, pedum in vos pulverem excutiemus, et tanquam ab Ecclesia catholica resilientes, divino judicio trademus, dicente Domino: Qui non colligit mecum, dispergit; et qui non est mecum, adversum me est (Luc. XI). Deus autem omnipotens et nobiscum vos in ipso esse et nobiscum vos in ipso colligere, ita concedat ut ad aeternam ejus unitatem, quae id ipsum permanet, pervenire concedat.
Data Laterani, Kal. Aprilis, indict. VIII
CDXXVI. Ad Bernardum Toletanum primatem, apostolicae sedis vicarium.--De electione Burgensis episcopi. (Anno 1115, April. 10.)[MANSI, Concil., XX, 1036, ex Primatu Toletano Castejoni.] Postquam litteris vestris nostras rescripseramus, de consentiendo P. Ecclesiae Burgensis electo licentiam largientes: alias a clero et populo Burgensi litteras inopinato accepimus, quibus idem Paschalis archidiaconus tuo quidem consilio, sed rege nesciente, et populo ignorante, significabatur electus. Sed post illam illius electionem, populo exspectante, universo clero consentiente, rege quoque volente, ipsius regis germanus asserebatur ad pontificatum Burgensis Ecclesiae destinatus. Sane in iis dissensionum varietatibus, nostrum est, et canonum justitiam conservare, et saluti Ecclesiae providere. Unde sollicitudini tuae praesentia scripta dirigimus, praecipientes ut, comprovincialibus episcopis convocatis, loco et tempore opportuno, utramque partem ad vestram jubeatis praesentiam convenire: ubi omni personarum acceptione, omni dolo, et animositatis pravitate seposita, praecipimus earumdem electionum causam omnino canonice definiri.
Datum Laterani, IV Idus Aprilis.
CDXXVII. Ad Guidonem archiepiscopum Viennensem, sedis apostolicae legatum.--Ut liti quae est inter Bisuntinos canonicos et S. Stephani finem imponat. (Anno 1115, April. 22.)[MANSI, Concil., XX, 1047, ex mss.] Controversiam quae inter Bisuntinos canonicos et S. Stephani tanto jam tempore voluta et revoluta est, canonico nunc tandem judicio apud nos noveris esse decisam. Praecipimus igitur sollicitudini tuae ut pro hoc negotio peragendo, et tanti scandali lite sedanda, adhibitis tecum sapientibus et religiosis fratribus, vel Divionum, vel ad alium competentiorem locum convenias, quo possint sine gravamine personas sibi necessarias adducere: ut omni partium animositate seposita, ita sincere, ita liquide, judicii hujus perfectionem accipias, quatenus inter eos nulla ulterius hujus rei lis aut querela remaneat. Testes autem hujus quaestionis probatores, quia de capite parochiae causa gravior agitur, quinque sint, sive clerici, sive laici, qui secundum canonicas sanctiones, de visu et auditu testimonium proferant.
CDXXVIII. Inter fratres Molismenses et monachos S. Apri de cella Castiniacensi litigantes pacem conficit. (Anno 1115, Maii 24.)[Dom CALMET, Hist. de Lorraine, Pr., p. 537.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, fidelibus per Tullensem parochiam, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter religiosos viros Molismenses et Sancti Apri monachos de cella Castiniacensi quaestio aliquandiu agitata est, et in nostra, seu fratrum nostrorum audientia ventilata. In quo tractatu constitit quod eamdem cellam prius Sancti Apri monachi obtinuerunt, sed eorum neglectu posterius in eumdem locum Molismeuses fuerunt introducti. Cum itaque negotii ejusdem decisio jam ad juramenti finem spectare videretur, placuit eisdem fratribus causam ipsam charitate potius quam altercatione finire. Abbas igitur Molismensis Guido, cum fratribus qui secum aderant, in conspectu nostro, et fratrum nostrorum Castiniacensem cellam abbati S. Apri et ejus fratribus qui-in tempore aderant, reddidit, cum omni integritate sua et appenditiis suis in omnibus mobilibus et fundo. Promittentes etiam quod Molismi in conventu fratrum eamdem redditionem ipsis fratribus approbari facerent, et scripto ac sigillo tam monasterii sui, quam Lingonensis episcopi confirmarent, et ipsis S. Apri monachis traderent. Rursus abbas S. Apri Guiricus, cum monachis suis qui in tempore aderant, charitatis intuitu, curaverunt ne Molismenses sumptuum dispendia paterentur, quos in cellae illius aedificatione, et rerum immobilium seu mobilium paratione, consumpserant. In conspectu igitur nostro, et fratrum nostrorum, Molismensi abbati et ejus fratribus praedium donaverunt quod dicitur Ixei, et Villam liberam ab advocato, cum omni integritate, cum terris cultis et incultis, pratis, aquis, molendinis, silvis, mancipiis utriusque generis; promittentes etiam quod hanc donationem in claustro suo a reliquis fratribus ipsis praesentibus laudari facerent, et scripto ac sigillo tam monasterii sui, quam Tullensis episcopi roborarent, et Molismensibus monachis traderent. Nos itaque religiosorum virorum quieti praestante Deo in posteris providentes, hujusmodi conventum et concordiam laudavimus, et universa, sicut coram nobis promissa et deliberata sunt, ab utraque parte impleri praecepimus; praeterea per praesentis paginae scriptum apostolicae sedis auctoritate sancimus, ut redditio haec, vel donatio inter Molismenses et Sancti Apri monachos, in perpetuum firma et intemerata permaneat, nec aut praesentibus aut futuris eorumdem monasteriorum abbatibus vel monachis, transgredi haec aut violare ullatenus liceat. Si quis autem hujus nostrae sanctionis tenore agnito, temerario ausu obviam his venire praesumpserit, canonicae districtionis animadversioni subjaceat
Actum Beneventi, in palatio principali, coram multis testibus, IX Kal. Junii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus, collaudavi et subscripsi.
Ego Sennes Dei gratia Capuanus archiepiscopus, interfui et subscripsi.
Ego Rainaldus Dei gratia Andegavensis episcopus, interfui et subscripsi.
Ego Willelmus Dei gratia Trojanus episcopus, interfui et subscripsi.
Ego PP. Terracinensis episcopus, interfui et subscripsi.
Ego Risa Barrensis episcopus, interfui et subscripsi.
Ego Anastasius cardinalis presbyter tituli Beati Clementis, interfui et subscripsi.
Ego Romualdus diaconus, interfui et subscripsi.
Ego Adelbero Metensis archiepiscopus, interfui et subscripsi.
Ego Garlandus scholarum Metensium praeceptor, interfui et subscripsi.
Ego Unaldus, Tullensis canonicus, interfui et subscripsi.
Data Beneventi per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi ac bibliothecarii, IX Kal. Junii, anno Dominicae Incarnationis 1115, pontificatus autem domini Paschalis papae anno XVI.
CDXXIX. Ad Archembaldum abbatem Sancti Albini Andegavensis. --Confirmat judicium Urbani II de concordia inita inter monachos Sancti Albini et Vindocinenses. (Anno 1115, Maii 25.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., III, 53.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARCIMBALDO abbati monasterii Sancti Albini quod apud Andegavim situm est, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani secundi papae litteris intelleximus quod ante conspectum ejus a monachis Sancti Albini, adversus Vindocinenses quaestio facta fuerat super Sancti Clementis ecclesia Credonensi. Tum ex beneplacito ejusdem pontificis deliberatum fuit ut Vindocinenses fratres pro recompensatione supradictae ecclesiae aliam Sancti Albini monachis ecclesiam traderent. Unde factum est ut Vindocinenses eisdem monachis ecclesiam Sancti Joannis super Ligerim darent, quod utriusque congregationis favore consensuque firmatum est. Nostro autem tempore Joffridus Vindocinensis abbas super eadem ecclesia Sancti Joannis Arcimbaldum Sancti Albini abbatem sollicitare studuit. Unde nos ab eo efflagitati, Arcimbaldum ipsum nostris ad causam litteris evocavimus. Caeterum post terminum a nobis statutum, cum ipsi alio sibi tempore secundum vel tertium terminum statuissent, sicut nobis eorum litteris significatum est, Arcimbaldo super ad profectionem parato, sicut ex ejus legatione percepimus, Vindocinensis abbas non solum non venit, sed nec excusationes rationabiles allegavit. Nos igitur simulationes et dissimulationes hujusmodi perpendentes, juxta postulationem venerabilis fratris nostri Rainaldi Andegavensis episcopi quieti vestrae in posterum super hoc negotio duximus providendum. Praesentis igitur decreti pagina convenientiam illam quae per supradicti praedecessoris nostri deliberatione constituta est firmam perpetuo permanere decernimus, omnimodis prohibentes ne super illa Sancti Joannis ecclesia ulterius Sancti Albini monasterium Vindocinensis abbas inquietare praesumat. Quod si praesumpserit, inquietatio ipsa vires nullas obtineat.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Data Beneventi per manum Joannis, diaconi bibliothecarii, VIII Kal. Junii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1115.
CDXXX. Bulla pro Mauritio Bracarensi archiepiscopo. (Anno 1115, Julii 23.)[ARGOTE, Memorias para a historia de Braga, Lisboa 1732, III, 451.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri MAURITIO Bracarensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Minduniensis cathedrae transmutatio sicut nostis facta est provincialis deliberatione concilii, licet tu habes in tempore qui ejusdem Ecclesiae metropolitanus es. Si quid igitur in hoc corrigendum est, legatus noster, cum ad vos venerit, per Dei gratiam providebit. Clericis tamen loci nolumus aliquas injurias irrogari, latori quoque praesentium seu caeteris praecipimus beneficia si quae sunt ablata restitui.
Datum Beneventi, quinto Nonas Junii.
CDXXXI. Ecclesiae Teatinae possessiones quasdam, rogante Guillelmo episcopo, confirmat. (Anno 1115, Jul. 18.)[UGHELLI, Italia sacra, VI, 702.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, universis fidelibus per Teatinam parochiam, sive comitatum, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex praedecessoris nostri, sanctae memoriae Urbani II papae scripto comperimus quod nobilis memoriae comites Robertus, cui de Loretello cognomen fuit, et frater ejus Tassio possessiones quasdam, vel ecclesias Teatino episcopo contulerint, sive reddiderint, et in jus proprium, sive dominium perenniter possidendas scriptis propriis confirmaverint, et Roberti quidem donatio haec continebat: In Aterno plebem Sanctorum Legontiani et Domitiani, ad pedem autem ipsius urbis, et ad portam, quae respicit contra mare, ecclesiam S. Thomae apostoli, exterius vero ecclesiam S. Nicolai, terras, vineas, domos, homines intus et foris, decimas, et oblationes vivorum et mortuorum, et ultra piscariam terras in pertinentia Sculculae, castellum Genestrale, castollum S. Caesidii cum pertinentiis suis, et unam ecclesiam in Buclanico, dedicatam in honorem S. Salvatoris et S. Angeli, cum decimis comitis, et decimas castellorum in Teatino episcopatu, quae sub ipsius Roberti dominio erant, et quod Teatina Ecclesia in castro Septi tenebat. Tassionis autem restitutio et confirmatio haec adnotabat, scilicet Teatinam urbem, Trevellianum, Villam magnam, montem Filardum, ecclesiam S. Mariae in Bari, S. Blasii in Lanciano, S. Leucii in Atissa, S. Mariae, S. Georgii in Ortona, Montem acutum cum ecclesia S. Nicolai. Praeter haec in eodem praedecessoris nostri scripto, Rainulphus bonae memoriae Teatinus episcopus industria sua et pecunia ecclesiastica in Ecclesiae dominium haec recepisse narratur. In monte Oderisii ecclesiam S. Salvatoris, S. Nicolai, S. Petri, cum beneficiis illarum, monasterium S. Mauri cum beneficio suo, in civitate Luparelli plebem S. Petri cum pertinentiis suis, monasterium S. Mariae de Letto cum casali, aliisquo ad ipsum pertinentia; in Abatico, plebem S. Martini cum pertinentiis suis; in Caramanico plebem S. Mariae cum possessione sua; in Turre plebem S. Joannis. Fratris etiam nostri Guillelmi episcopi, qui ad praesens ecclesiam Teatinam possidet, relatione cognovimus quod idem Rainulphus episcopus post id tempus a praedicto Roberto comite in Aterno ecclesiam S. Salvatoris, et Sancti Jerusalem ad episcopi dominium acquisivit; ultra Piscarium vero ad montem Silvanum sanctam Mariam in Rivolo, et castellum Lattiniani; in Teatino autem comitatu castellum S. Pauli, et castellum, quod Furca dicitur; in Buclanico plebem S. Silvestri; in Gissi, plebem S. Mariae cum pertinentiis suis. Idem etiam Rainulphus episcopus ab Hugone abbate S. Joannis de Ardano commutatione facta Mucelam recepit, quae juxta Ortonam est, Robertus vero praedicti Roberti comitis filius eidem episcopo castellum Sculculae reddidit. Porro successor ejus supranominatus episcopus Guillelmus, Tassionis filius, castellum Montipolum, Julianum, et Ornum cum omnibus suis pertinentiis se acquisivisse significavit. Nos itaque, supradicti confratris nostri Guillelmi episcopi precibus exorati, praedictam praedictorum comitum et Guillelmi Tassionis donationem salva sedis apostolicae confirmamus auctoritate, sub divini obtestatione judicii statuentes ut nulli omnino viventium liceat, vel quae a praedictis personis concessa sunt, vel quidquid hodie Teatina Ecclesia juste possidet, vel in futurum auxiliante Domino juste poterit adipisci, auferre, vel ablata retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed praesenti episcopo ejusque successoribus firma semper et illibata permaneant. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Teatinae Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et fructum hic bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Dat. Beneventi per manum Joannis diaconi, XV Kal. Augusti, ind. VIII., Incarnationis Domin. anno 1115.
CDXXXII. Ad archiepiscopos, episcopos, etc., per Hispaniam.--De concilio generali Romae celebrando. (Anno 1115, Aug. 15.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 203.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, sive clericis per Hispaniam, salutem et apostolicam benedictionem.
Ab Ecclesiae Patribus, quos terrae sal et mundi lucem Dominus ac Magister noster Christus instituit, exempla vel praecepta suscepimus, ut quoties in Ecclesia graviores emerserint quaestiones, frequentior fratrum numerus convocetur. Sane pro investituris episcopatuum, vel abbatiarum, quas sibi jam dudum assumpserunt laici, tantum in Ecclesia scandalum est exortum, ut ad schisma processerit: unde opportunum et valde necessarium duximus, tam pro investituris ipsis, quam pro Ecclesiarum occupationibus, fraternitatem vestram ad agendum generale concilium excitare. Rogamus et praecipimus ut de provinciis singulis, qui sapientiores vel religiosiores per Dei gratiam cognoscuntur episcopi, et de parochiis abbates sive clerici Scripturis sanctis et institutis ecclesiasticis eruditi, IV Non. proximi Martii nobiscum in urbe Roma studeant omnimodis convenire. Sic praestante Deo in hujusmodi quaestionibus praemuniti, ut conventus nostri unitas universae Ecclesiae unitatis afferat firmamentum.
Datum Beneventi, XVIII Kal. Septemb..
CDXXXIII. Portugalensem Ecclesiam a metropolitani jurisdictione eximit, et ejus dioecesis limites asserit et confirmat. (Anno 1115, Aug. 15.)[FLOREZ, España sagrada, XXI, 297.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Portugalensis Ecclesiae episcopo, et ejus successoribus canonice substituendis in perpetuum
Egregias quondam episcopalis dignitatis urbes in Hispania claruisse, egregiorum, qui in ipsis refulserunt pontificum, sive martyrum, scripta et monumenta testantur. Postea vero per annos multos Hispaniae majorem partem a Mauris vel Ismaelitis invasam atque possessam, urbium vel ecclesiarum abolitio manifestat, et nostrorum temporum memoria non ignorat. Sane quia temporibus nostris omnipotenti Deo placuit urbes nonnullas Maurorum tyrannide eripere, et destitutas in restitutionis columen revocare, opportunum utique duximus episcopales in eisdem urbibus cathedras reparare.
Cum ergo ad reformandum Portugalensis Ecclesiae statum fraternitas tua communi fratrum concilio deputata sit, nos ad ejus reformationem, exsecutionem dilectionis tuae venerabilis frater et coepiscope Hugo, benignissimo favemus affectu. Personam siquidem tuam, et Ecclesiam ipsam Dei gratia restitutam, sub nostram decrevimus tutelam specialiter confovendam, ea te libertate donantes, ut nullius metropolitani nisi Romani pontificis, aut legati qui ab ejus latere missus fuerit, subjectioni tenearis obnoxius: sed remotis molestiis, commissae Ecclesiae quietus immineas. Statuimus itaque ut quaecunque praedia, quamcunque dioecesim, in praesenti VIII indictione eadem Ecclesia juste possidet, vel in futurum juste ac canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; et quod de antiquis parochiae terminis, dum Portugalensis prostrata jaceret Ecclesia, ab aliis Ecclesiis occupatum est, auxiliante Deo eidem reintegretur Ecclesiae. Quorum videlicet terminorum distinctio, horum dicitur finium continuatione distendi. A fauce Aviae fluminis ubi cadit in mare Oceanum per ipsum flumen sursum, usque in Avicellam fluvium, et per Avicellam ad arcum Palumbarii, inde ad Antam de Temone, inde ad montem Ferrati, inde ad montem Marannis, inde ad Campeanam fluvium, et per ipsum fluvium sicut defluit in Bandugium, et per Bandugium, sicut decurrit in Corgam, et per Corregam in Dorium flumen, inde trans Dorium ad Piscarium, per montem magnum ad Antoanam flumen, et per ipsum fluvium sicut descendit ad mare Oceanum. Quaecunque ergo infra hos fines ecclesiae vel monasteria continentur, praecipimus ut supra dictae Portugalensi Ecclesiae obedientiam debitam justitiamque persolvant. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus perturbare; sed omnia integra conserventur, tam tuis quam clericorum et pauperum usibus profutura. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commenita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Dat. Beneventi per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XVIII Kalend. Septembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus autem Domini Paschalis secundi papae anno XVII
CDXXXIV. * Gonsalvo, episcopo Colimbriensi, praecipit ut occupatam dioecesis Portugalensis partem Hugoni episcopo restituat. (Anno 1115, Aug. 19.--Vide RIBEIRO, Dissertacones chronologicas e criticas sobre a historia de Portugal. Lisboa, 1810, 8o V, 6.)
CDXXXV. Ad Didacum episcopum Composteltanum. (Anno 1115, Aug. 20.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 202.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Perturbationem regni vestri non parum in personam tuam declinare comperimus, partim pro ecclesiae B. Jacobi, cui Deo auctore praesides, magnitudine, partim pro animi tui solertia, quae nonnullis metuenda conspicitur; unde non parvo te odio insequi dicuntur, qui statum regni turbare nituntur, quorum profecto insidias sollicitius cavere te convenit, ne aut personae tuae, aut Ecclesiae detrimentum (quod Deus avertat) eveniat. Propter quam causam confrater noster Hugo Portugalensis episcopus, et Laurentius Ecclesiae vestrae clericus, tuae ad nos fraternitatis legationem afferentes et fideliter exsequentes enixius postulaverunt ut personam tuam a conciliorum quae per provincias fiunt conventibus solveremus. Nos itaque saluti vestrae tanquam nostrae per Dei gratiam providere, et personam tuam periculis omnibus erui et abesse optamus. Idcirco nos petitioni tuae benignitate debita impertimur assensum; et quandiu guerra et regni perturbatio permanet, personam tuam a conciliorum conventibus liberam manere concedimus. Ad decorem praeterea fraternitatis tuae addicimus, ut in quotidiana conversatione tunica et stola indutus incedas. Qui videlicet habitus sacerdotalis est indicium dignitatis: optamus enim ut et salutem temporalem obtineas, et omnipotenti Domino in omnibus placere contendas.
Datum Beneventi, XIII Kal. Septembris, indict, VIII.
CDXXXVI. Ad Guidonem sedis apostolicae legatum. -- De controversia orta inter Bizantinos canonicos et S. Stephani. (Anno 1115, Aug. 27.)[MANSI, Concil., XX, 1047.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUIDONI Viennensi archiepiscopo, sedis apostolicae legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Super prudentia tua plurimum admiramur, quod in negotio Ecclesiae B. Stephani, clericorum ipsorum [ al. suorum] testimonium acceptare nolueris: cum B. Gregorius in hujusmodi causis ecclesiarum, auctoribus [ al. actoribus] probationem imponat. Diversae namque sunt in causarum auctoribus species, nec in omnibus causis crimina agitantur. In criminibus siquidem accusatorum testium illa districtio observanda est, quae canonibus continetur, ne qui ad probationem domestici assumantur. Caeterum in possessionum, vel caeteris hujusmodi negotiis, hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negotia tractaverunt, de quorum visu et [ al. vel] auditu haesitatio esse non debeat. Si ergo iidem clerici idonei sunt, ab assertione causae illius nullatenus repellantur: sed sicut aliis litteris deliberatum est, inter S. Joannis et S. Stephani canonicos lis illa plenius decidatur. Cessat jam malitiae zelus, et dolositatis cavillatio: et praedictarum ecclesiarum negotium juxta litterarum tenorem omnimodis peragatur. Alioqum ad praesentiam nostram parati prorsus et instructi proximo quadragesimalis concilii tempore revertantur.
Datum Trojae, VI Kal. Septembris, indictione VIII.
CDXXXVII. Ad Alexium imperatorem Constantinopolitanum (Anno 1115.)Registr. Paschalis papae, lib. XIV (XVII?), cap. 6.--E cod. Vatic. Ottobon. n. 3057 eruit W. Giesebrecht; edidit Philipp. JAFFÉ, Regesta Rom. pont., p. 510.] ALEXIO, Contantinopolitano imperatori.
Omnipotentis Dei dignationi et miserationi gratias agimus, quia cor vestrum ad reformandam catholicae Ecclesiae unitatem animare et confortare dignatus est, S. Spiritus Paracleti potentiam deprecantes, ut sicut in apostolis suis omnium gentium diversitates unire dignatus est, ita in nobis unitatis hujus operetur effectum. In quo nimirum negotio nobis quidem grandis est difficultas, quia nostrarum gentium diversitas non facile in unum potest convenire consensum. Vobis autem per omnipotentis Dei gratiam facultas patet, quia clericorum ac laicorum, praepositorum ac subditorum . . . . . de vestro pendet arbitrio, cum vestrae adsit benignitas voluntatis. De cujus religioso sanctoque proposito et vestrae nos litterae instruxerunt et fidelissimi ac sapientissimi nuntii vestri, B. Mesimeri relatio nos plenius certificavit. Ipse enim legationi vestrae totis profecto desideriis instare contendit, utpote qui et vestrae fidelitatis studiis et catholicae unitatis votis totus exaestuat. Novit sane vestrae sagacitatis experientia, quanta olim Constantinopolitani patriarchae circa Romanum episcopum devotio ac reverentia fuerit. Caeterum ex multis jam annorum curriculis adeo se civitatis regiae praesules cum clero suo praeter omnem audientiam a Romanae Ecclesiae charitate ac obedientia subtraxerunt, ut neque litteras ab apostolica sede directas suscipere, nec ejus apocrisiariis communicare dignati sint. Et nisi vestri imperii sapientia amoris circa nos et nuntios nostros dulcedinem demonstraret, omnimodo inter nos divisio permaneret, ut neque nos vestri, neque, vos nostri notitiam haberetis, nec ulla inter nos hodie reconciliationis memoria gereretur. Prima igitur unitatis hujus via haec videtur, ut confrater noster Constantinopolitanus patriarcha primatum et reverentiam sedis apostolicae recognoscens, sicut in religiosi principis Constantini sanctionibus institutum et sanctorum conciliorum consensu firmatum est, obstinatiam praeteritam corrigat, sicut ex legatorum nostrorum suggestione cognosces; metropoles vero illae sive provinciae, quae sedis apostolicae quondam dispositionibus subjacebant, ad ejusdem sedis obedientiam dispositionemque concurrant, ut status ille, qui inter veteris et novae Romae nostrorum ac vestrorum praedecessorum temporibus habebatur, nunc cooperante Deo per vestrae sublimitatis industriam reformetur. Ea enim, quae inter Latinos et Graecos fidei vel consuetudinum [diversitatem] faciunt, non videntur aliter posse sedari, nisi prius capiti membra cohaereant. Quomodo enim inter dissidentium et sibi invicem adversantium pugnas quaestionum poterit diversitas pertractari, dum alteri alteris nec obedire nec consentire dignantur. Mox per Dei gratiam apostolicarum sedium praesules, et nostro et vestro cooperante studio, loco et tempore, quod statuerimus, convenire debebunt, ut communicatis consiliis secundum sanctarum rectitudinem Scripturarum de medio quaestionum scandala resecentur. Cujus conventus locum vestrae imminet prudentiae deliberare, qui nostris ad vos convenientibus fratribus salubrior atque commodior sit. Tempus autem opportunum Octobrem sequentis anni mensem Domino cooperante praevidimus. Propter quae omnia cum vestrae sapientiae moderatione tractanda venerabilem fratrem nostrum, M[aurum], Amalfitanum episcopum, et charissimos filios N. abbatem et Hugonem, sedis nostrae presbyteros et charissimum B., sedis nostrae subdiaconum, ad vestram praesentiam destinamus. Quos rogamus ad nos celerius remitti, ut responsionis vestrae certitudinem cognoscentes, quae in posterum ad id peragendum disponenda fuerint, auctore Deo, congruenter disponamus.
Trojae.
CDXXXVIII. Ad T[heodericum] presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum. (Anno 1115.)[MANSI, Concil., XX, 1096.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, T. presbytero cardinali apostolicae sedis legato, sanctam et apostolicam benedictionem.
Ex antiqua relatione comperimus Saxones a principio conversionis suae ad Deum fideles atque obedientes beato pontifici et apostolicae sedi exstitisse. Quia igitur ad partes illas, ut audivimus, accessit, et meis super ecclesiis aliisque quibusdam negotiis scandala emerserint, si quid aut etiam alibi juste atque canonice operari potueris, auctoritatis nostrae favore, et cooperante Domino, opereris. Si quod et consolationis auxilium nostro Halberstadiensi episcopo conferre potueris, conferas ut apostolicae sedis visitatione gaudeat.
Data Ferentini, VI Id. Octobris.
CDXXXIX. Oratorium S. Mariae penes Novum-purgum apud Aldenardam, membrum Eihamensis Ecclesiae, tuendum suscipit. (Anno 1115, Oct. 18.) [ Historia Mechliniensis, II, 253, teste Brequigny Tabl. chron. II, 455.]
CDXL. Monasterii S. Xisti Placentini possessiones confirmat, monachisque jus eligendi abbatis tribuit. (Anno 1115, Oct. 30.)[MABILL., Annal. Bened. VI, 607.] Pacatis in Urbe rebus, Romam sub autumnum reversus est Paschalis, ubi residebat III Kalendas Aprilis hujus anni 1115, cum pontificium diploma indulsit Odoni abbati monasterii Sancti Xisti, Placentiae siti, ubi monachi loco sanctimonialium male viventium nuper substituti fuerant, agente praecipue illustris memoriae Mathildi comitissa, quatenus et religio illic monastici ordinis servaretur, et monasterii possessiones, quae jam diu destructae fuerant, per eorum restituerentur industriam. Ad haec universa praedia et possessiones quas Angilberga imperatrix, ejusdem fundatrix monasterii, illic contulerat, caeteraque omnia eidem loco a fidelibus concessa vel concedenda idem pontifex confirmat, tribuitque liberam facultatem eligendi abbatis secundum Regulam sancti Benedicti.
Scriptum per manum Gervasii, scriniarii regionarii ac notarii sacri palatii. Data Laterani per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, III Kal. Novembris, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus autem domni Paschalis papae II anno XVII.
CDXLI G[onsalvo] episcopo Colimbriensi praecipit ut ad Mauritii Bracarensis obsequium redeat. (Anno 1115, Nov. 3.)[BALUZ., Miscell., edit. Luc. I, 139.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GONSALVO Colimbriensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanti criminis habeatur ecclesiasticae auctoritatis contemptus ex propheticis verbis agnoscitur, ubi scriptum est: « Quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV). » Fraternitatem tuam missis et remissis litteris admonuimus ut confratri nostro Mauritio Bracarensi archiepiscopo tanquam metropolitano tuo reverentiam obsequiumque impenderes. Tu vero et litteras contempsisti, et privilegia quae Bracarensi Ecclesiae apostolicae sedis auctoritate indulsimus sub contemptu ejusmodi conculcasti. Adhuc tamen penes te patientiam exhibentes praecipimus ut eidem archiepiscopo tanquam metropolitano tuo deinceps debeas obedire. Porro nisi infra dies quadraginta postquam has litteras acceperis, debitam ei obedientiam praestaveris, ex tunc ab episcopali officio re suspendimus.
Datum Anagniae, III Nonas Novembris.